Jump to content

Anno Iubilari

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Anno Iubilari
1929

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XXI (1929), n. 7, pp. 312-313

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

ANNO IUBILARI*

SANCTUS IOANNES BAPT. VIANNEY, PRESBYTER CONFESSOR, CAELESTIS PATRONUS OMNIUM PAROCHORUM SEU ANIMARUM CURATORUM URBIS ET ORBIS CONSTITUITUR

Ad perpetuam rei memoriam. — Anno Iubilari MDCCCXXV Beato Ioanni Baptistae Vianney, Presbytero confessori, qui a Vico Ars, in quo est parochi munere functus, nuncupatur, Sanctorum honores tributi sunt; atque anno MDCCCCXXVIII, cum eiusdem Officium Mssaque adprobata fuerint, festum sancti parochi ipsius ritu duplici celebrandum ad universam Ecclesiam extensum est. Nunc autem ab Episcopo Bellicensi, cuius dioecesis intra fines exstat Ars vicus, nomine quoque aliorum fere quadringentorum ex variis et fere cunctis terrae regionibus Archiepiscoporum Episcoporumque, rogati sumus ut tamquam caelestem Patronum animorum curatoribus ubique terrarum degentibus Sanctum Ioannem Baptistam Vianney concedere dignaremur. Nil enim magis opportunum videtur quam ita parochis omnibus exempla praebere ipsius sancti viri, quem in paroeciali munere obeundo insignem Ecclesia dilaudat. Etenim ex eiusdem sedulitate in animorum cura gerenda iam etiam Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X, anno MDCCCCV, Beatum Ioannem Baptistam Vianney illico post sollemnem eius Beatificationem constituit caelestem Patronum universis presbyteris, qui in Galliae dioecesibus parochi munus gererent. Id profecto attento seduloque studio Nos considerantes, precibus concedendum existimavimus tantorum Praesulum, qui, quinquagesimi anni ab inito Nostro sacerdotio occasionem nacti, vota faciunt impensa ut huiusmodi largitas spiritualis, quam a Nobis instanter efflagitant, Iubilaei Nostri cum memoria apud posteros coniungatur, eiusdemque ita peculiaris exstet recordatio. Conlatis propterea consiliis cum Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Diacono Sanctae Mariae Seaiaris, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae postestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore Sanctum Ioannem Baptistam Vianney Confessorem, qui insignis et apostolicus vir ac parochus oppiduli Ars nuncupati fuit, caelestem Patronum omnium parochorum seu animarum curatorum totius Urbis et Orbis constituimus ac declaramus.

Haec ad spirituale parochorum bonum ubique terrarum provehendum concedentes, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII m. Aprilis an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI,a Secretis Status.

A.A.S., vol. XXI (1929), n. 7, pp. 312-313