Jump to content

Annotatio in primum psalmum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annotatio in primum psalmum
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 36


Auctor incertus

AuInAuH.AnInPrP 36 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Annotatio in primum psalmum

Diversa sunt genera prophetiae: et proinde cujus haec vox, vel in qua persona proprie dictum sit, aut cur titulum non habeat, requiramus. Centum itaque et quinquaginta Psalmos esse, nulla dubitatio est, et qui Psalmus quotus sit, vel a quo recitatus sit, titulorum inscriptione ostenditur. Non enim omnes Psalmi a David editi sunt. Ipse enim David ex omni populo quatuor principes Spiritu sancto mundatos elegit, quorum nomina sunt Asaph, Eman, Ethan, et Idithun, ut in quemcumque divinus Spiritus intrasset, hymnum Deo caneret. David ergo solus novem psalmos ore proprio cecinit: reliqui autem ab illis quatuor principibus, juxta titulorum inscriptionem, sunt dicti. Hic autem quia titulum, sicut jam dixi, non habet; requirendum nobis est, qua ratione inter caeteros solus non habeat tituli inscriptionem, vel a quo fuerit recitatus. Nam si Psalmographus secundum et tertium et quartum et omnes vel in numero redigere, vel causas singulorum ostendere potuit; cur non et huic titulum imposuit, et utrum primus esset, ostendit? Sed quia hic psalmus propriam vocem Dei loquentis inducit, ideo titulum non habet, ne quid divino eloquio praeponeretur, aut primus diceretur, qui non primus, sed unus est appellatus: et ideo praetitulationem habere non potuit, nec debuit, ne si habuisset ut primus esset, melior tantum in ordine numeri, non auctoritate judicaretur: aut ne, ut jam relatum est, aliquid praeponeret divino eloquio Psalmographus, praetitulatione praeposita. Nam et prae caeteris potuisset intelligi, si primus dictus fuisset. Et ideo solus titulum non habet, ut perspicuum esset quantum inter caeteros emineret. Unde jam animadvertere debet Prudentia Vestra, quanta vis, quanta auctoritas, quanta ratio in hoc psalmo versetur, cui nec titulum ausus est scriba praeponere, nec numerum indicare; ut solum eum et unum, potius quam primum ostenderet. Igitur quia favente Deo, et vocis auctoritas jam ostensa est, et tituli ratio demonstrata; superest, ut de ipso psalmo tractemus.