Migne Patrologia Latina Tomus 53
Annotationes ad quaedam evangeliorum loca (Auctor incertus (Arnobius junior?)), J. P. Migne
EX JOANNE.
CAPUT I.
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud (0569C)Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine illo factum est nihil, quod factum est.
Principium Deus est, qui principator esse omnium voluit. In hoc itaque principe erat Verbum, hoc est Christus: de quo dicit, Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ostendit Christum ex Deo processisse, de quo et in psalm. XLIV VOX paterna dixit: Eructavit cor meum Verbum bonum: hoc est Christum, per quem omnia facta sunt, praeter idola, quae sine arbitrio Christi facta sunt, de quibus Apostolus dicit: Scimus quia nihil est idolum.
CAP. II. De nuptiis. Die tertio nuptiae fiebant in Cana Galilaeae; et erat mater Jesu ibi. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli (0569D)ejus ad nuptias; et vinum non habebant, etc.
Facta sunt ista omnia; sed habent spiritualem intellectum. Nuptiae, scilicet, conjunctio Christi est et Ecclesiae, hoc est, novae legis traditionis. Hydriae autem septem lapideae Ecclesias septem super petra fundatas demonstrant. Aqua, inquit, plenae: hoc est, baptismi gratia. Quod autem dicit: Capientes metretas (0570B)binas: hi sunt qui matrimoniis junguntur. Ternas autem capientes, sunt spiritales et continentes, qui Trinitatis virtutibus implentur. Architriclinus autem Moyses est, sponsus novus Christus est, aqua in vinum conversa passionis cruorem demonstrat.
CAP. III. De caeco. Et egressus Jesus de templo, dum ambulat vidit hominem caecum a nativitate sua. Et interrogaverunt eum discipuli ejus, dicentes: Rabbi, quis peccavit, hic an parentes ejus, quia caecus natus est? Respondens Jesus dixit illis: Neque peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Haec dicens, exspuit in terra, et fecit lutum de sputo, et linivit oculos ejus luto, dixitque ei: Vade ad piscinam Siloe, et lava oculos tuos. Abiit ergo, et lavit, et venit accepta visione.(0570C) Caecum quod dixit, genus hominum gentilium demonstrat, quique a nativitate in caecitudine errabamus. Siloam autem, fontem luminis interpretantur: quod est baptisma, unde cordis oculos illuminamus.
CAP. IV. De Lazaro. Fuit autem quidam infirmus, nomine Lazarus, de castello Mariae et Marthae sororis ejus. Haec est autem Maria quae unxerat Dominum unguento, et exterserat pedem ejus capillis suis, cujus frater infirmus erat, etc.
Facta sunt ista omnia, sed habent spiritalem intellectum; nam Lazarus genus humanum demonstrat, qui in morte condormiebat priusquam Christus veniret. Martha autem et Maria, Ecclesia et fides intelliguntur, (0570D)rogantes Christum ut Lazarum suscitaret. Lapide autem devoluto de monumento, hoc est duritia hominum de corde remota. Quartum autem diem excitatum, Evangeliorum demonstrat figuram quae nobis duritiam cordis repellent. Quod autem dixit, Lacrymatus est Jesus, de infidelitate scilicet Judaeorum.(0571A) CAP. Ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant; qui enim ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Cum ergo lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fieri possitis.
Lucem quod dicit, lex Dei est, in qua ambulare debemus. Tenebras autem quod dixit ignorantia est. Christus lux est, tenebrae autem antichristus.
CAP. VI. De vite et palmite. Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est: omnem palmitem in me non ferentem fructum excidet, et in ignem mittet.
Merito Christus vitis est, qui vitam nobis attulit; recte et Pater ejus agricultor, quia mundi gubernator (0571B)est, qui pluvias et tempora quasi bonus cultor administrat. Palmitem vero quod dixit fructiferum, nostrum populum significat. Infructuosum autem, haereticorum figura est, quam ignis exspectat.
CAP. VII. De Abraham. Abraham pater vester exspectavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est.
Priusquam Christus venerit, ante duo millia annorum Abraham defunctus; quomodo ergo Dominus dixit, Abraham vidit diem meum, et gavisus est? Tunc scilicet, cum Isaac ad victimam lignum portabat, et arietem victimae dignum dedit, et gaudens filium recepit, tunc exsultavit, quia crucis lignum vidit, et Christum passurum cognovit.(0571C) CAP. VIII. De gladio Petri. Simon igitur Petrus habens gladium, eduxit et percussit servum principis sacerdotum, et amputavit illi auriculam dextram, et caetera quae sequuntur.
Cum antea Dominus praeceperit discipulis suis ne quidem virgam in via ferrent, quomodo ergo Petrus exemit gladium, et amputavit auriculam puero sacerdotis; et Dominus ei dixit: Reconde gladium tuum in thecam suam. Gladius scilicet Spiritus sanctus est, sicut apostolus Paulus ad Ephesios meminit; auricula autem amputata auditus Judaeorum est, sicut Isaias dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? Theca vero Petrus erat, in quo Spiritus Dei latebat.
EX MATTHAEO.
(0571D) CAPUT I. Aperientes, inquit, thesauros suos, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham; et responso moniti sunt in somnis, ne reverterentur ad Herodem, sed per aliam viam regressi sunt.
Tunc scilicet magi praesagio spiritus Christo munera afferebant: aurum, scilicet, quasi regi; thus autem quasi Deo, sive quia passionis immolationem demonstrabant; myrrha autem sepulturae signum ostendebat. Magi autem ipsi typus credentium erant. Herodes autem diaboli significat figuram. Quod autem magis dictum est, ne reverterentur ad Herodem, hoc est, qui ex gentibus ad Christum veniunt, ne rursus ad diabolum revertantur. (0572A) CAP. II. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri; omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa.
Vallem quod dixit, mundum istum demonstrat, repletum Christi doctrina. Montes autem et colles humiliati perfidia scilicet diaboli, et idolorum cultura, quae in adventum Christi humiliata sunt atque depressa. Quod autem dixit: Erunt prava in directa, hoc de gentilium pravitate dicebat, qui nunc recta itinera gradiuntur.
CAP. III. De cibo Joannis. Cibus autem Joannis erant locustae, et mel silvestre.
Locustas quas dixit, populorum multorum demonstrant (0572B)figuram, qui ad Joannem veniebant. Mel autem fructum dulcedinis eorum demonstrat, quorum credulitate et fide Joannes saturabatur.
CAP. IV. De pala et area. Habens, inquit, palam in manu sua, purgabit aream suam, et colliget frumentum in horrea, paleas autem comburet igni inexstinguibili.
Aream quod dixit, mundum istum intelligit. Frumentum vero quod dixit, sancti et fideles intelliguntur. Palea vero, crucem demonstrat. Horreum autem paradisus est, ubi sancti colliguntur; paleae autem, leves et perditi homines, qui in gehennam mittuntur, et igni exuruntur.(0572C)
CAP. V. De jejunio et templo. Et cum jejunasset Jesus, postea esuriit, et dixit ad eum is qui tentat: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Ille autem dixit ei: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Tunc assumpsit eum diabolus, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum, et excipient te angeli, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Christus jejunans nos esuriebat, quos justitia saturabit: lapides autem nos fuimus, qui duritiam cordis habuimus. Templum autem Christianos homines demonstrat, Paulo apostolo dicente: Vos estis templum Dei. Fastigium autem templi charitas est, per quam Christus in Christianis ascendit; quod autem diabolus (0572D)Christo dixit, Mitte te de templo hinc deorsum, hoc est: suadebat Christo ut de nostra charitate descenderet. Ne forte, inquit, offendas ad lapidem pedem tuum; hoc est, quasi qui increduli essemus, veluti duritiam lapidum haberemus. Ita offensionem nostram Christo objiciebat.
CAP. VI. Esto benignus adversario tuo cito, dum es cum illo in via, ne forte adversarius tradat te judici, et judex ministris, et in carcerem mittaris.
Adversarium quod dixit, exteriorem hominem demonstrat, hoc est carnalem, cum quo iter facimus. Via autem transitum hujus saeculi demonstrat. Huic ergo adversario benigni simus, hoc est, caste cum (0573A)illo vivamus, ne forte ob admissa illicita tradat nos judici, hoc est Christo. Et judex (inquit) ministris, id est angelis; et angeli in carcerem nos tradant, hoc est in gehennam.
CAP. VII. Nesciat, inquit, sinistra tua quid faciat dextra tua, ut sit eleemosyna tua in absconso.
Dextra nos sumus, quia Christum colimus, qui in dextra Patris sedet. Sinistra autem Judaei sunt, atque haeretici. Proinde nesciat sinistra pars quid faciat dextra.
CAP. VIII. Nolite vobis condere thesauros super terra, ubi tinea et comestura exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, (0573B)ubi fures non effodiunt, neque furantur, etc.
Terram quam dixit, habitaculum corporis nostri significat. Thesaurus vero fides est. Quod ergo: Nolite vobis condere thesauros in terra, hoc est, nolite thesaurizare in carne, ubi tinea (inquit) comedit, hoc est avaritia, sive libido; et fures effodiunt, hoc est, diabolus, qui fidem furatur; sed: Condite, inquit, thesauros in coelo, hoc est, in spiritu, qui coelum intelligitur; sicut apostolus Paulus dixit: Qui seminaverit in carne, de carne metet corruptionem; qui autem seminaverit de spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
CAP. IX. Qui vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non consideras.(0573C) Hoc ad haereticos dixit, qui audent cum Judaeis altercari, de quorum oculis eximere se putant festucam, hoc est coronae illius spineae festucas, ut in oculis suis trabem non sentiant, hoc est crucis offensionem.
CAP. X. Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona bonos fructus facit; mala autem arbor malos fructus facit.
Spinas quas dixit et tribulos, haereses intelliguntur, de quibus fructum justitiae nemo colligit, hoc est, martyres ex haereticis nemo meminit. Arbor autem mala vetus homo est, qui malos fructus facit, hoc est, peccata, libidines et avaritiam; arbor autem bona, crux est, quae fructum vitae credentibus attulit.(0573D) CAP. XI. Omnis qui audit verba mea haec, et facit ea similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim fuit super petram. Et omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, flaverunt venti, impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna.
Petra scilicet Christus est, auctor apostolorum. Domum autem quam dixit, habitaculum corporis nostri est. In hac igitur petra, hoc est Christo, domum (0574A)nostram aedificemus, hoc est, corpus nostrum sanctificemus, ut cum flumina et ventus venerint, hoc est, impetus persecutionis et procellae, impulsi non cadamus. Arena autem non aliud quam haereses intelliguntur, quae omni tempestate volvuntur. Super igitur hanc arenam, hoc est, haeresim, quicunque domum suam aedificaverit, stultus est. Mox enim advenerint flumina et venti, hoc est impetus persecutionis, et illico cadet.
CAP. XII. Non possunt, inquit, filii sponsi jejunare, quandiu cum illis est sponsus. Venient autem dies, auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt illis diebus. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus, tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, (0574B)et major scissura fit; neque immittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpit vinum utres, et vinum perit et utres. Sed mittunt vinum novum in utres novos, et utraque servantur.
Sponsus, Christus est; filii autem sponsi, nos sumus. Proinde si qui lectioni persistit, non jejunat, quia sponsus eum illo est, qui est Christus, qui dixit: Ego sum panis vitae; et tunc incipient jejunare. Indumentum autem novum hominem novum demonstrat, vetus autem indumentum veterem hominem significat. Si quis ergo hominem interiorem, hoc est, spiritalem, conjunxerit cum exteriore, id est, carnali, majorem scissuram facit. Vinum scilicet novum, sacramentum est. Utres autem veteres, Judaei sunt. Utres vero novi nos sumus, qui de hoc musto potamus.(0574C) CAP. XIII. Ecce mulier sanguinis profluvium habebat per annos duodecim, et accessit retro, et tetigit vestimentum ejus; dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Ille autem dixit ad discipulos suos: Quis me tetigit? sensi enim a me exisse virtutem. At ubi vidit mulier illa quae tetigerat vestimentum ejus, non posse celari, procidit ad pedes ejus, dicens: Ego, Domine, tetigi, quia profluvio vexabar. Ille autem dixit ei, Filia, fides tua te salvam fecit.
Facta sunt ista omnia, sed habent spiritualem intellectum. Nam mulier in profluvium sanguinis conversa, Ecclesia; in cujus imaginem jam tunc Machabaea jugulabatur, cujus sanguis in imagine Ecclesiae (0574D)profluebat. Veniens autem Christus, sanguis ejus jam non in profluvium mortis, sed in martyrium gloriae translatus est. Vestimentum autem ejus quod tetigit, corpus Christi est: quod et nos attingimus, et sanamur; duodecim autem annos apostolorum numerum demonstrat.
CAP. XIV. Ecce ego, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Lupos quos dixit, persecutores nostri sunt. Oves autem nos sumus, qui tempore persecutionis a lupis coercemur. Sed estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae: hoc est, sicut serpens in (0575A)necessitate mortis caput suum celat, corpus autem suum morti tradit; ita et nos caput nostrum, hoc est, Christum, colamus confitendo; corpus autem nostrum lupis tradamus. Columba autem Ecclesia est, cujus filii, quoties ob nomen Christi occiduntur, gaudent et exsultant.
CAP. XV. Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet in terra sine voluntate Patris vestri qui in coelis est.
Duos passeres quos dixit, spiritus et anima intelliguntur; sicut in psalmo dixit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Asse autem quod dixit, denarium fidei est, a quo eum venimus. Terra autem homo ipse est, qui sine Patris voluntate (0575B)nec animam, nec spiritum potest accipere.
CAP. XVI. Venit, inquit, Jesus in synagogam, et invenit ibi hominem habentem manum aridam, et dixit illi Jesus: Extende manum tuam, et extendit manum, et facta est sana sicut altera.
Facta sunt ista omnia, sed habent spiritualem intellectum. Nam aridam eodem dixit manum, infructuosi hominis ostendit personam. Proinde Dominus dixit ad eum: Extende manum tuam, ut eleemosynam, cum misericordia, extensa manu pauperis porrigamus.
CAP. XVII. Simile est, inquit, regnum coelorum thesauro absconso (0575C)in agro, quem qui invenerit homo absconsum, vadet et vendet omnia quae habet, et emet agrum illum.
Ager hic, mundus est; thesaurus autem in agro absconsus, Christus, qui latuit triduana illa passione, sive qui ager paradisus est: thesaurus autem vita aeterna est. Proinde vendamus quidquid in hoc saeculo habemus, ut ad illum agrum perveniamus.
CAP. XVIII. Et coegit discipulos ut ascenderent navem, et procederent trans mare, donec remitteret turbas. Navis autem jam erat in medio mari fluctibus turbata, fuit enim contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis abiit ad illos ambulans in mari et cum viderent eum, turbati sunt. Dixit autem Simon Petrus: Domine, si (0575D)tu es, jube me venire ad te super aquas. At ille ait: Veni; et descendens Petrus super aquam ambulabat, ut veniret ad Jesum. Videns autem Petrus fluctum validum venientem ad se, timuit, et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac, etc.
Mare scilicet saeculum est; navis autem in quam apostoli ascenderunt, Ecclesia est. Quod autem dixit, fluctibus turbata est, hoc est, quod Ecclesia persecutione pulsatur. Ventus autem contrarius, diabolus est, qui Ecclesiae contrarius est. Quod autem dixit, quarta vigilia noctis venit ad eos, ambulans super mare, hoc est, quod lucem Evangelii nobis attulit, qui in noctis ignorantia jacebamus. Quod autem dixit, turbatus est Petrus visa tempestate, hoc est, (0576A)quod in passione Christi turbatus est, ut etiam negando fides ejus submergeretur.
CAP. XIX. Jesus autem dixit discipulis suis: Amen, dico vobis, quia difficile dives intrabit in regnum coelorum. Iterum dico vobis: facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei.
Divitem populum Judaicum dixit, qui cum divitiis de Aegypto exierunt, de quo in psalmo dixit, Divites eguerunt et esurierunt. Camelus autem nos fuimus, qui nihil rectum in nobis habuimus, qui nunc sarcinam peccatorum exposuimus, et per foramen acus introivimus, hoc est, per arctam et angustam viam, quae duxit ad vitam. Nam Judas Iscariotes dives fuit, de pretio quo Christum tradidit, sed in regnum coelorum (0576B)non intravit.
CAP. XX. Simile est regnum coelorum homini patrifamilias qui prodiit mane in foro conducere operarios in vineam suam, et placuit illi cum operariis singulis denariis diurnis. Et egressus circa horam sextam et nonam, et idem fecit; sed et circa horam undecimam egressus est, et invenit alios stantes, et ait illis: Quid hic statis otiosi? Et illi responderunt, Quia nemo nos conduxit; et ait illis: Ite et vos in vineam. Vespere autem facto, dixit Dominus procuratori suo, Operarios voca, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Cum ergo venissent qui circa undecimam fuerant vocati, acceperunt singulos denarios. Venerunt autem et priores, sperantes se amplius accepturos, et (0576C)cum accepissent singulos denarios, coeperunt murmurare adversus patremfamilias dicentes: Hi novissimi una hora operati sunt, et pares illos nobis fecisti, qui sustinuimus laborem totius diei.
Paterfamilias Christus est, qui operarios conducit, hoc est, qui credentes colligit ut mercedem accipiant. Vinea autem, cultura legis est. Denarius autem, vita aeterna est. Quos autem dixit ad horam primam operatos, virgines sunt, qui se laborem corporis et calorem carnis sustinuisse dicunt. Forum autem mundus iste intelligitur; qui autem sero ad opus accesserunt, abstinentes sunt. Quod autem dixit, vespere mercedem acceperunt, hoc est, quod in adventu Christi recipient casti mercedem laboris sui.(0576D) CAP. XXI. Et adduxerunt asinae pullum, et sedit super eum; et deponentes vestimenta sua in via, alii autem caedebant ramos de arboribus, et projiciebant ante eum. Et turbae antecedebant eum, dicentes: Hosanna Filio David.
Asinae quem dixit pullum, populum novellum demonstrat; hoc est, nostrum, qui et praesepium Domini sui cognovit, hoc est, altare, ubi cibaria colligimus. Turba autem quam dixit vestimenta sua jactantes, hoc est, quod credentium multitudo veterem hominem exspoliantes, se projicient. Arbores autem iidem homines sunt. Ramos vero de arboribus abscindentes, peccata sunt quae in nobis virescebant.(0577A) CAP. XXII. Aliam, inquit, parabolam audite. Erat quidam paterfamilias qui plantavit vineam, et sepem ille circumdedit, et fodit in ea lacum, et aedificavit turrem, et locavit eam colonis, et ipse peregre profectus est. Cum autem appropinquasset tempus fructuum, misit servos suos ad cultores illos, ut acciperent de fructibus suis. Coloni autem apprehensos servos, alium caeciderunt, alium vero lapidaverunt, alium decollaverunt. Item misit alios servos, plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Novissime autem misit illis filium suum unicum, dicens: Forsitan filium meum verebuntur, quem et ipsum apprehensum ceciderunt.
Paterfamilias quem dixit, Patris similitudinem demonstrat. Vinea quam dixit novellasse, lex nova est. (0577B)Turris autem, Ecclesia est. Lacus baptismus est. Coloni autem Judaei sunt. Sepes vero, fides est; servi quos dixit occisos, prophetae intelliguntur. Posteriores quos dixit missos, apostoli sunt, ex quibus unus decollatus, Joannes est. Novissime autem Filium occiderunt, scilicet Christum.
CAP. XXIII. Reddite, inquit, quae Caesaris sunt Caesari, et quae Dei sunt Deo.
Jubemur in persecutione reddere quae Caesaris sunt Caesari, hoc est, corpus in quo habet potestatem; reddere quae Dei sunt, Deo, spiritum scilicet et fidem.
CAP. XXIV. Fuerunt, inquit, apud nos septem fratres. Primus (0577C)eorum, uxore ducta, non relictis filiis mortuus est, et reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter et secundus, et tertius, et quartus, usque ad septimum; novissime autem omnium et mulier defuncta est. In resurrectione ergo cujus eorum erit uxor? nam omnes septem habuerunt illam uxorem.
Septem quos dixit fratres, patriarchas septem demonstrant, qui sunt septem libri Moysi. Uxor autem eorum Synagoga est. Cumque ea septem patriarchae coeuntes, semen nominis Christi infuderunt, et fidem nunquam concepit.
CAP. XXV. Insurget autem regnum super regnum, et gens super gentem, et erunt fames et terraemotus per loca singula. Sed haec omnia initia erunt gemitus et doloris. (0577D)Tunc tradent vos in mortem. Tunc autem multi scandalizabuntur, et tradent se alterutrum ad mortem, et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos, et propter scelerum abundantiam refrigescet charitas multorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Regnum super regnum quod dicitur, hoc est, quod super regnum Christi audet diabolus haereses suscitare. Fames autem et terraemotus, hoc est, quod aliquanti homines, qui terra intelliguntur, famem patiuntur, hoc est, nec Spiritum Dei nec intellectum habentes, ad haereses submoventur, et tradent se, inquit, in mortem; et pseudoprophetae, inquit, exsurgent, ut pote Amapobius, qui multos decepit.(0578A) CAP. XXVI. Tunc, inquit, qui in Judaea sunt, fugiant ad montes; et qui in agro est, non revertatur retro ad vestimentum suum. Vae autem praegnantibus et lactantibus in illis diebus. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato.
Judaea scilicet terra sancta est, hoc est castos homines, qui carnem suam sanctificarunt. Fugiant, inquit, ad montes, hoc est, ad apostolorum doctrinam. Et qui in agro est, non revertatur ad vestimentum suum; hoc est: qui in saeculo est, non revertatur ad veterem hominem. Vae autem praegnantibus et lactantibus, hoc est, fratrum quique sacerdotum avaritiam, velut praegnans, conceperit, vae illius erit. Lactans is erit, qui mandata Christi non recte docuerit; (0578B)hic non cibo, sed lacte potavit. Hieme autem quod dixit, tempus capiendi homines ostendit; item ut Judaeis sabbato fugere non licet. Sed jam de civitate recedere non permittit. Ita et nos oremus ut saeculum fugere possimus, ne ab antichristo, veluti ab hieme aut sabbato praeoccupemur.
CAP. XXVII. Tunc, inquit, simile aestimabitur regnum coelorum decem virginibus, quae acceperunt lampades suas, et exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex illis fatuae erant, et quinque prudentes: fatuae autem, acceptis lampadibus suis, non tulerunt oleum secum in vasis suis. Prudentes autem tulerunt in vasis, cum lampadibus suis.
Decem virgines quas dixit, quinque sapientium nomina (0578C)dicimus, id est, spes, fides, charitas, castitas, et eleemosyna. Vasa autem habitationis eorum sunt, hoc est, homines in quibus inhabitant. Oleo, inquit, plenas, hoc est spiritualem gratiam. Lampades vero vigilantia Spiritus sunt. Obviam euntes sponso, hoc est, Christo. Fatuae autem sunt istis contraria, qui quod vident sperant. Alia infidelitas, tertia sine charitate, quarta autem carnalis, quinta vero infructuosa: horum etiam lampades exstinguuntur, quia oleum non habent, hoc est, spiritualem gratiam.
EX LUCA. CAPUT I. Ideoque nascetur tibi filius; vocabis nomen ejus Joannem; et multi super ejus nativitate gaudebunt; et (0578D)vinum et siceram non bibet.
Vinum quod Joannes bibere prohibetur, luxuria intelligitur. Sicera autem, dactili succus est; qua non aliud quam carnis dulcedinem intelligit. Proinde hoc genus poculi spirituales effugiant.
CAP. II. Ne dixeritis, Patrem habemus Abraham. Dico autem vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam quidem securis ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Lapides quos dixit, Judaei intelliguntur, propter duritiam et incredulitatem suam: de quibus filios (0579A)Abrahae resuscitavit, hoc est, apostolos; sive gentilium duritiam, de quibus martyres coronavit. Arbores autem, homines intelliguntur, quibus securis posita est, hoc est, utriusque Testamenti acumen, cujus manubrium crux intelligitur.
CAP. III. Nemo, inquit, lucernam accendet, et ponet sub modio, aut sub vaso. Sed super candelabrum ponet eam, ut omnes qui ingrediuntur videant.
Lucerna Christus est, qui dixit, Ego sum lumen hujus mundi; sive mandata ejus, quae illuminant corda nostra. Vasum autem, mundus iste intelligitur. Modium, scilicet, haereses. Candelabrum autem, veritas quae lumen demonstrat. Proinde hanc lucernam, (0579B)hoc est, mandata Christi, non saeculo abscondamus, sed super candelabrum ponamus, ut luceat (inquit) omnibus introeuntibus in domum, hoc est in Ecclesiam.
CAP. IV. Et ascendit Jesus in montem ut oraret; et dum orat, factus est aspectus vultus ejus immutatus: et vestimentum ejus factum est album, refulgens sicut nix. Et ecce viri duo colloquebantur cum eo: erat autem Moses et Elias, apparentes in gloria. Et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant a somno, et vigilantes (0580A)viderunt gloriam ejus, et duos viros qui cum ipso stabant, et dixerunt ad Jesum: Magister, bonum est nobis hic esse, et faciamus tabernacula tria, tibi unum, et Mosi unum, et Eliae unum, nescientes quid dicerent.
Christus in monte excelso sapientiae, per exercitationem verborum spiritualium, Deus verbum intelligitur, et creditur, et colitur, secundum Dei formam. Vestimentum ejus, quod factum est fulgens sicut nix, est sermones et litterae Evangeliorum, quibus Jesus est indutus. Moyses, id est, lex, et Elias, id est, prophetae, colloquentes cum Jesu. Si quis autem intelligit spiritalem legem convenientem sermonibus Jesu, et in prophetis absconditam in mysterio sapientiam, ille videt Moysen et Eliam in gloria, quando (0580B)viderit eos unum cum Jesu. Nam si in unum sint Christus, et lex, et prophetae, tunc et Christus Dei Filius comprobatur; et lex et prophetae vera prophetasse inveniuntur, quoniam lex et prophetae testimonium dederunt de Christo, praedicentes ea quae futura erant de Christo; et Christus testimonium dedit legi et prophetis, quoniam vera prophetaverunt, prophetiam eorum ipsis rebus adimplens. Bonum est nobis hic esse, et faciamus tria, etc., id est, adhaereamus his tribus conjunctis, videlicet, Christo, Moysi, et prophetis. Nam in ore horum trium stat omne judicium. Quos qui separare studebunt, erunt nescientes quid dicerent.