Jump to content

Annuntiatio (Herardus Turonensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Annuntiatio
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Annuntiatio

Annuntiatio (Herardus Turonensis), J. P. Migne 121.0778A

Annuntiatio

121.0775B| Auctoritas sacra, et specula ministerii, unde vobis vestram salutem nuntiare debemus, fratres, nos commonent, ut semper simus parati ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe et fide (I Petr. III), ut illa quae agimus, qua intentione ac fide agamus, et qua spe nobis a Deo remunerari credamus ea quae recta intentione agimus, ministerio nostro commissis, sive simpliciter, sive non simpliciter quaerentibus, vel non quaerentibus intimemus, ne aut simplices suspicione sinistra in actibus nostris offendant, aut impuri locum detrahendi nos invenientes delinquant. Hoc enim speculatorum officium est, quo nomine nos episcopi non merito sed gratia nominamur a Domino, ut imminentia prospicientes pericula, his 121.0775C| quorum salutem suscepere tuendam annuntient. Quapropter, fratres, quorumdam cogitationibus, quorumdam vero verbis satisfacere bonum duximus, qui cogitant forte, ac dicunt, quoniam antea in hoc eodem loco ante aliquot annos quidam nostrum, et quorumdam nostrorum decessores, synodum tenuimus, et eamdem causam, quam tunc diffinivimus, nunc quoque, quasi non fuerit bene diffinita, cum etiam et a Sede apostolica sit terminata, mutavimus, et ob id nostra sententia vilis possit haberi, quasi ad mobilitatem humanae gratiae nostras sententias immutemus, vel, ut dicamus apertius, venumdemus. Non ita est, fratres, quoniam in episcopali ministerio non est Est et Non, sed semper Est, id est stabilitas in illo est: quia in Christo hoc sacrum ministerium 121.0775D| radicatum est, qui nunquam consilium, sed saepe mutat sententiam, tam per seipsum, quam et per suos fideles, de quorum numero sua clementia nos computamur, quibus veridica voce promisit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum; et: Si duo ex vobis consenserint 121.0776B| super terram de omni re, fiet illis (Matth. XVIII). Et quia Deus saepe suam mutet sententiam, necessarium vidimus ut de multis unum testimonium nobis omnibus amplectendum dicamus, ait Dominus: Si dixero impio: Morte morieris, et ille impius conversus fuerit a via sua prava, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet et non morietur; omnes iniquitates ejus quas fecit in oblivione erunt coram me (Ezech. XVIII). Nam et post legis duritiam quam dedit per angelos in manu Moysi, dedit Evangelii gratiam per apostolos et eorum successores omnibus praedicandam. Quia ut sanctus Leo, apostolicae sedis magnus ornatus, dicit (Epist. ad Rusticum Narbonensem): « Sicut sunt quaedam quae nulla possunt ratione converti, ita multa sunt, quae aut pro consideratione 121.0776C| aetatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari: sic tamen, ut quod sequendum fuerit inventum, nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum. » Quod et in hac causa sumus secuti, sicut in sanctis auctoritatibus invenimus, qui in psalmo canimus: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV), et semper super exaltet judicium misericordia, dicente Apostolo: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstrabo (I Cor. XII), id est charitatem, quae omnibus desiderat misereri, et cunctis vult in commune proficere. Perfecta enim sunt ea quae ad correctionem hominum et ad censuram debitae severitatis episcopali sententia proferuntur: sed excellentiora sunt quibus dilectionis benignitate 121.0776D| subditorum saluti, et communi Ecclesiarum utilitati ac consultui providemus. Unde manentibus statutis prioribus, quae secundum auctoritatem constituta sunt per justitiae severitatem, licitum est nobis per easdem supereminentes auctoritates, quae impendunt misericordiam, immutare duriores sententias correctione 121.0777A| facta per eminentiorem viam, scilicet charitatem. Et sicut de prioribus statutis sedem apostolicam consuluimus, ita et ex hac diffinitione nostra ejusdem matris omnium Ecclesiarum responsionem exspectamus; quatenus si ita ut praeduce illius commonitione, qua ad hunc locum convenimus, his quae per indulgentiam misericorditer invenimus, concordaverit atque consenserit, Ecclesiae consultibus faveamus. Caeterum, fratres, volumus vos scire quia domnus et senior noster Carolus rex gloriosus nostrae humilitatis petit devotionem ut auctoritate ministerii nobis a Deo collati, sicut ipse in regem est unctus et consecratus episcopali auctoritate unctione sacra et benedictione, veluti in Scripturis legimus Dominum praecepisse ut reges ungerentur et 121.0777B| sacrarentur in regiam potestatem: ita uxorem suam dominam nostram in nomine reginae benedicamus, sicut et a sede apostolica et a nostris decessoribus antea de aliis factum comperimus. Et ut non vobis sit mirum quare hoc petat, fraternitati vestrae rationem reddere maturamus. Videlicet quia, sicut multis est cognitum, Deus omnipotens sua gratia istud regnum in manus suorum antecessorum mirabiliter adunavit, quod ipsi decessores sui nobiliter gubernaverunt, et per successiones sua progenies usque ad haec tempora rexit. Et isti nostro seniori Deus filios, sicut vobis notum est, dedit. In quorum nobilitate, ad sanctam Ecclesiam, et regnum quod Deus illi ad regendum commisit, fideles illius spem maximam se habere sunt gratulati. De quibus ipse aliquos 121.0777C| Deo obtulit, ut etiam de fructu ventris sui oblationem Deo offerret; aliquos Deus adhuc aetate immatura sua gratia de hoc saeculo rapuit, ne, ut scriptum est, malitia mutaret corda eorum (Sap. IV); aliquibus autem, quod vos non latet, suo judicio talem passionem permisit incurrere, sicut fideles illius agnoscuntur dolere. Propterea petit benedictionem episcopalem super uxorem suam venire, ut talem sobolem ei Dominus de illa dignetur donare, unde sancta Ecclesia solatium, et regnum necessariam defensionem, et fideles illius desiderabile adjutorium, et ista Christianitas operabilem tranquillitatem, et legem atque justitiam, cum illis quos adhuc habet, annuente et cooperante Domino, possit habere. Et de hoc in sanctis Scripturis habemus auctoritatem, 121.0777D| quia sicut Dominus ad Abraham dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII), cui jam centenario de nonagenaria uxore Isaac filium dedit; ita 121.0778A| et ipsum Isaac uxorem sterilem accipere fecit, ut et in hoc, sicut in multis solet facere, misericordiae suae largitatem ostenderet, et inde dicit Scriptura quia deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, et concepit (Gen. XXIII). Et non sit vobis mirum cur antea hoc non fecit, quia, sicut sacra Scriptura dicit, in primordio conjunctionis masculi et feminae, dixit Dominus ad Evam: Ad virum tuum erit conversio tua, et ipse dominabitur tui (Gen. III). Et cum jam essent moribus in legitima conjunctione maturi, et provectae aetatis Abraham et Sara, et ut sanctus Petrus dicit: Sara obediebat Abraham, dominum eum vocans (I Petr. III), dixit Dominus ad Abraham, quod antea nec ipsi, nec alio homini legimus illum dixisse: Omnia quae dixerit 121.0778B| tibi Sara, audi vocem ejus (Gen. XXI). Jam enim et Abraham presbyter merito vocabatur, et defecerant muliebria, id est omnis lascivietas, Sarae. Et tunc acceperunt benedictionem seminis benedicti a Domino, in quo benedicuntur omnes gentes, amen. His ergo fulti auctoritatibus, ad dispensanda Dei dona, qui ab illo ministri ejus sumus ad hoc constituti, ut Leo dicit, non debemus esse difficiles, nec devotorum petitiones negligere: maxime si ipsas petitiones evidentibus judiciis ex Dei viderimus inspiratione conceptas. Quia multiplex misericordia Dei ita saluti humanae subvenire decrevit, ut praecipue sacerdotum supplicationibus ipsa salus debeat obtineri. Cui operi, ut in sacris litteris legimus, ipse Salvator intervenit, nec unquam ab his abest 121.0778C| quae ministris suis exsequenda commisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matth. XXVIII). Et si quid per servitutem nostram bono ordine et gratulando implemus affectu, ut Leo dicit, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Et ideo, fratres, quoniam ita est, et nostra pro vobis ministratio et vestra erga nos conjuncta devotio, ut una fiat apud Dominum supplicatio, sicut legimus, quia ad hoc constituti sunt sacerdotes, ut prius pro suis, deinde pro populi orent peccatis, et oratio fiebat sine intermissione ad Deum pro (Act. XII), id est pro omni episcoporum choro, orantibus nobis pro communi nostra, imo pro totius Ecclesiae ac populi necessitate atque salute, commune votum etiam vestra communis prosequatur 121.0778D| oratio apud eum qui facit unanimes habitare in domo, et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)