Migne Patrologia Latina Tomus 96
Antikeimenon (Julianus Toletanus), J. P. Migne
ΑΝΤΙΚΕΙΜΕΝΩΝHOC EST CONTRARIORUM SIVE CONTRAPOSITORUM
LIBER PRIMUS Quaestiones ex Veteri Testamento in speciem pugnantes, earumque dilucidas solutiones succinctim comprehendens.
EX LIBRO GENESEOS.
INTERROGATIO PRIMA (Alias 3). (0595A)
Quomodo in illis primis diebus factum vespere et mane scribitur, cum in quarto die facta sint sidera, per quae dies a noctibus distinguuntur? Sic enim in quarto die dixisse Dominus legitur: Fiant sidera in firmamento coeli, ut luceant super terram, et dividant inter diem ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies et annos (Gen. I, 14). Quomodo jam Deus diviserat inter diem et noctem, si hoc quarto die sidera faciunt?
RESPONSIO.
Restat ut intelligamus per tres illos dies qui sine sole vel luna fuerunt, in ipsa quidem mora temporis distinctiones ipsas operum sic appellatas, id est, vesperam (0595B)propter transactionem consummati operis, mane propter inchoationem futuri operis, de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerique mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Hoc autem quod in quarto die dicitur: Dividant inter diem et noctem, et caetera, sic debemus accipere, tanquam si diceretur: Sic inter se dividant inter diem et noctem, ut soli dies detur, nox vero lunae et sideribus caeteris. In tres ergo illos dies jam divisio facta fuerat inter noctem et diem, sed nondum inter sidera, ut jam certum esset de siderum numero, quid per diem et quid per noctem appareret hominibus.
INTERROGATIO II (Alias 4).
Cum in Genesi non inveniatur scriptum quia Deus in sexto die fundaverat terram, sed tantum animalia (0595C)et hominem (Gen. I, 24 seq.), quomodo Psalmista in titulo psalmi nonagesimi secundi quasi e contrario videtur dicere: Laus cantici ipsi David, in diem ante sabbatum, quando fundata est terra?
RESPONSIO AUGUSTINI (Enarr. in psal. XCII, n. 1). « Sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam: et sexto saeculo venit Dominus Jesus Christus, ut reformaretur homo ad imaginem Dei. Primum enim tempus tanquam primus dies, ab Adam usque ad Noe; (0596A)secundum a Noe usque ad Abraham; tertium tempus, quasi tertius dies ab Abraham usque ad David; quartum usque ad transmigrationem Babyloniae; quintum usque ad praedicationem Joannis: sextum tempus tanquam sextus dies, a Joanne usque in finem. In hoc sexto die Christus de Virgine natus est, hoc die spiritalis terra fundata est, id est Ecclesia. Fundamentum enim nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Cum ergo omnes qui credunt per universam terram immobiles sunt in fide, fundata est terra, et tunc fit homo ad imaginem Dei, quia illic figuratus est. »
INTERROGATIO III (Alias 5). Cum primo die angeli, sexto homo creatus sit (Gen. (0596B)I, 26 seq.), quomodo Dominus ad Job loquitur, quasi simul angelum et hominem creaverit? Dicit enim: Ecce Beemoth, quem feci tecum (Job. XL, 10).
RESPONSIO GREGORII (Lib. XXXII Mor., n. 17). « Simul creati sunt, non unitate temporis, sed cognitione rationis. Scriptum namque de homine est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Et per Ezechielem ad Satan dicitur: Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12, 13). In cuncta igitur creatura homo et angelus simul conditus exstitit, quia ab omni creatura irrationabili distinctus processit. »
INTERROGATIO IV (Alias 14). Cum in Genesi scriptum sit: Fecit Deus hominem (0596C)ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26, 27), quomodo propheta in psal. LXX, quasi non sit homo ad similitudinem Dei formatus, dicit: Deus, quis similis tibi (Ibid., 19)?
RESPONSIO. Aliud est si perverse quis velit fieri similis Deo, id est, per superbiam, sicut diabolus, qui dixit: Ero similis altissimo (Isai. XIV, 14); et aliud, si per obedientiam et adimpletionem praeceptorum ejus similitudinem (0597A)Dei in se reportet. Homo enim suadente diabolo dum perverse voluit fieri similis Deo, captivus est sub seductore suo. Ecce ipse hic clamat, qui ab illo ceciderat, et dicit: Deus, quis similis tibi? quia in ipso utique captivo homine similitudo Dei perierat, cum per superbiam Deo esse similis cupiebat. At vero ad suam nos Deus similitudinem facit, cum praeceptis suis nos admonet inhaerere, cum tales nos vult fieri sicut et ipse est, cum per Scripturam suam clamat: Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Lev. XI, 44). Nam etiam cum dicit: Diligite inimicos vestros, orate pro eis qui vos persequuntur: benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44), ad similitudinem suam nos hortatur. Denique quid adjungit? Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis (0597B)est (Ibid., 45). Quid enim? ipse facit hoc? Facit certe, quia solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Qui ergo bene vult inimico suo, Deo similis est: nec ista superbia, sed obedientia est. Quare? Quia ad imaginem Dei facti sumus. Ergo quisquis vult ita similis esse Deo, ut ad illum stet, fortitudinem suam, sicut scriptum est (Psal. LVIII, 10), ab illo custodiat, non ab illo recedat: ei cohaerendo signetur tanquam ex annulo cera: vere custodiet imaginem ad quam factus est. Porro autem si perverse voluerit imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, quid restat, nisi ut recedens ab ejus calore, torpescat? Etiam quodammodo alienus redditus ab imagine Dei, quasi captivus clamet: Domine, quis similis (0597C)tibi? Tanquam si diceretur: Ecce ego volui perverse esse similis tibi, et factus sum similis pecori; nam sub tua dominatione vere tibi similis eram: sed homo in honore positus non intellexi, comparatus sum jumentis insensatis, et similis factus sum illis (Psal. XLVIII, 13). Jam ergo hic non in similitudine Dei positus, sed in similitudine jumentorum constitutus, clamat cum dicit: Deus, quis similis tibi? (Ex Aug., serm. 2 in psal. LXX, n. 6 7).
INTERROGATIO V (Alias 12). Cum scriptum sit: Erant omnia valde bona (Gen. I, 31), quomodo in lege quaedam animalia vocantur immunda (Lev. XI, 4 seq.)?
RESPONSIO. (0597D) Immunda appellata sunt usui, non creationi; horum enim in cibum usus pro quibusdam figuris divina interdictus lege cognoscitur.
INTERROGATIO VI (Alias 13). (0598A) Cum in Genesi omnia valde bona dicantur (Gen. I, 31), et in aliis subsequentibus multa bonitatis nomine censeantur, Christus quoque in Evangelio et bonum hominem, et bonum servum pronuntiet (Luc. VI, 45; Matth. XXV, 21, 23), cur idem Dominus e contrario loquitur: Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X, 18) ?
RESPONSIO. Omnia quae Scriptura bona pronuntiat, secundum se bona esse dubium non est. Tamen si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiabitur bonus, dicente Domino: Nemo bonus, nisi solus Deus. Cujus intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant (0598B)modis, mali esse dicuntur, Domino ad eos ita loquente: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in coelis est dabit bona petentibus se (Matt. VII, 11)?
INTERROGATIO VII (Alias 16). Cum Deus auctor vel creator mali non sit, dicente Scriptura (Gen. I, 31) quod creavit omnia bona valde: quomodo ipse Dominus loquitur per Isaiam quasi e contrario dicens: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans mala (Isai. XLV, 7)?
RESPONSIO. Bonus Deus, secundum quod in Genesi legitur, bona cuncta creavit: mala autem, quae se creare dixit, non similiter per naturam se creare perhibuit. (0598C)Neque enim mala (Gregor. Magn., lib. III Mor., n. 15), quae nulla sua natura subsistunt, a Deo creantur. Sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas, nobis male agentibus in flagellum format: ut ea ipsa et per dolorem, quo feriunt, delinquentibus mala sint, et per naturam qua existunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini, sed vita serpenti. Bene itaque dicitur: Formans lucem, et creans tenebras, quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes existimus. Dignum (0598D)ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus, ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti mens ad auctoris pacem humiliter reformetur.
INTERROGATIO VIII (Alias 1). (0599A) Cum in Genesi septem primi dies legantur, per quos Deus universam creationem perfecit, juxta quod scriptum est: Et requievit die septimo ab omni opere suo (Gen. II, 2), quomodo e contra ibi post aliqua unus dies tantum legitur, in quo universa mundana conditio sit creata? Dicit enim: Istae generationes coeli et terrae quando creatae sunt, in die quo fecit Dominus coelum et terram, et omne virgultum agri (Ibid., 4), etc.
RESPONSIO. Qui superius per dies singulos condita omnia retulit, qualiter simul omnia uno die creata subjunxit, nisi ut liquido ostenderet, quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, sed non simul per (0599B)speciem processit? Rerum quippe origo simul creata (Gregor. Magn., lib. XXXII Mor., num. 16), sed simul species formata non est: et quod simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per substantiam formae. Cum enim simul factum coelum et terra dicitur, simul spiritalia et corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur. Sidera quippe quarto die in coelo facta perhibentur: sed quod quarto die processit in specie, primo die in coeli substantia exstitit per conditionem. Item in primo creata terra dicitur, et tertio arbusta condita, et cuncta terrae virentia scribuntur. Sed hoc quod die tertio in specie apparuit, primo die in ipsa, de qua ortum est, terrae substantia conditum fuit. Scriptum est enim: (0599C)Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1)
INTERROGATIO IX (Alias 7). Cum in Genesi scriptum sit: In septimo die requievit Deus ab omni opere suo (Cap. II, 2), quomodo e contra Christus in Evangelio dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17)?
RESPONSIO. Requievit die septimo, quia deinceps nullam creaturam novam fecit. Usque nunc operatur, quia omnia ex eis facit, quae in illis sex diebus mysticis fecit: quia quae tunc primordialiter condidit, nunc potentialiter administrata regit. Ergo requievit a condendis generibus creaturae, non autem cessavit (0599D)ab opere regendi, vel administrandi omnia quae creavit.
INTERROGATIO X (Alias 2). Cum Scriptura Genesis in sexto die creatum hominem narret, quomodo post ipsam creationem hominis, vel evolutionem septem dierum ibi scribitur: Non enim pluerat Dominus super terram, et homo non erat qui operaretur eam (Gen. II, 5)? Cur non erat homo qui operaretur terram, qui jam sexto die factus fuerat?
RESPONSIO. (0600A) Hoc recapitulando commemorat. Quia quando fecit Deus viridia agri, nondum pluerat, nondumque homo factus fuerat.
INTERROGATIO XI (Alias 15). Cum in Genesi, quando Deus hominem fecit, tantum simpliciter referatur: Fecit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7), quomodo Psalmista dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73)?
RESPONSIO AUGUSTINI (Serm. 18 in eum psal., n. 1). « Cur, inquit, quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis; non video, nisi forte quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus, (0600B)non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur. Nec attendunt quod in Evangelio de Verbo Dei scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), non posse constare, si non per Verbum factum est etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium psalmi, et dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; quasi non etiam aperte dictum sit: Videbo coelos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4); et illud: Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); multoque apertius: Et aridam terram manus ejus finxerunt (Psal. XCIV, 5). Manus ergo sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus eos movet, quia non dictum est Manus tua, sed manus tuae, accipiant manus Dei virtutem et sapientiam Dei (I Cor. I, 24), (0600C)quae utraque unus dictus est Christus, qui etiam intelligitur brachium Domini, ubi legitur: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Aut accipiant manus Dei Filium et Spiritum sanctum, quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii. Unde et Apostolus: Omnia haec operatur unus atque idem spiritus (I Cor. XII, 11). Propterea quippe unus dixit, ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. »
INTERROGATIO XII (Alias 6). Cum post creationem Adae specialiter Scriptura dicat: Immisit Deus soporem in Adam, et tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea, et aedificavit Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem (0600D)(Gen. II, 21, 22), quomodo contra hoc tunc creata esse dicatur mulier quando et vir, eadem Scriptura dicente de sexto die: Creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 27)? Ecce in sexto die necdum facta Eva describitur, et jam homo masculus et femina perhibetur.
RESPONSIO. Quia ex Adae latere erat procul dubio femina processura, in illo jam tunc computata fuit per (0601A)substantiam, a quo fuerat producenda per formam.
INTERROGATIO XIII (Alias 10). Cum in Genesi de conjugio corporali prior illa sententia a Domino prolata sit, ubi mulierem subjici viro voluit, dicens: Ad ipsum erit conversio tua, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16), quomodo e contrario Dominus Abrahae loquitur: Omnia quaecunque dixerit tibi Sara, audi vocem ejus (Gen. XXI, 12).
RESPONSIO. Prima illa utique sententia de corporali conjugio a Domino est prolata, ubi obtemperare viro suo uxor jubetur. Contra quam nihil hic contrarium dicitur, quia non de corporali conjugio dictum esse videtur; sed Sara hic uxor quasi pro virtute animi ponitur, quam semper unusquisque vir audire praecipitur, id est, ut (0601B)quodcunque nobis virtus animi suggesserit faciendum, per omnia nobis quasi a viris fortibus impleatur, manente illa sententia de corporali conjugio, ut uxor semper subdita sit viro.
INTERROGATIO XIV (Alias 8). Cum Dominus ad Noe dixerit: Erunt dies hominis 120 anni (Gen. VI, 3), quomodo contra hoc decretum multo plures annos postea homines vixisse reperiuntur, sicut Jacob interrogatus a Pharaone 130 annos vitae suae habere respondit (Gen. XLVII, 9).
RESPONSIO. Non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit posthac homines 120 annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos excessisse inveniamus. Sed intelligendum est hoc Deum dixisse, (0601C)cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est, quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo Scriptura quingentos vocat, nomine totius maximam partem plerumque significans. Sexcentesimo quippe anno vitae Noe, secundo mense factum est diluvium (Gen. VII, 11). Ac sic 120 anni praedicti sunt futuri vitae hominum praeteritorum, quibus transactis diluvio delerentur.
INTERROGATIO XV (Alias 22). Cum munda et immunda animalia divina per Moysen lege secreta sint (Lev. XI, 2 seq.), quomodo etiam ante diluvium de his quae in arca recipienda erant, immunda appellantur animalia (Gen. VII, 2)?
RESPONSIO. (0601D)Moyses inspirante sancto Spiritu Pentateuchi scriptor et conditor est. Et quia in Levitico de mundis immundisque animalibus erat proferenda discretio, etiam in Genesi (quia utriusque libri idem auctor est) eadem animalia appellavit immunda.
INTERROGATIO XVI (Alias 20). Cum in libro Geneseos (Gen. IX, 4) vel in aliis locis Scripturarum Israelitico populo prohibitum sit a Deo, ne sanguinem comederent, specialiter tamen in libro Levitici ubi Dominus dicit: Dixi filiis Israel: sanguinem universae carnis non comedetis (Lev. VII, 26); quomodo in libro Numeri e contrario de ipso eodemque populo Israelitico scribitur: Non dormiet, donec comedat praedam, et sanguinem vulneratorum bibat (Num. XXIII, 24)?
RESPONSIO. (0602A) Dicant nunc Judaei, quis est iste populus qui in usu habet sanguinem bibere? Haec quippe erant quae in Evangelio audientes, scandalizati sunt, et dixerunt: Quis potest manducare carnem, et sanguinem bibere (Joan. VI, 53)? Sed populus Christianus audit haec, et amplectitur, et sequitur eum qui dicit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis ipsis; quia caro mea vere cibus est, et sanguis meus vere potus est (Ibid., 54, 56). Et utique quia haec dicebat, vulneratus est pro peccatis nostris sicut Isaias dicit (Isai. LIII, 5). Bibere autem dicimus sanguinem Christi non solum sacramentorum ritu, sed et cum sermones ejus recipimus, in quibus vita consistit, (0602B)sicut et ipse dixit: Verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Est ergo ipse vulneratus, cujus nos sanguinem bibimus, id est, doctrinae ejus verba suscipimus. Sed et illi nihilominus vulnerati sunt, qui nobis verbum ejus praedicaverunt, et ipsorum etiam, id est, apostolorum ejus verba cum legimus, et vitam ex eis consequimur, vulneratorum sanguinem bibimus.
INTERROGATIO XVII (Alias 9). Cum in Genesi Deus ad Abraham dicat, Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos, et affligent eos 400 annis (Gen. XV, 13), quomodo e contra scribitur in Exodo: Habitatio filiorum Israel, qua manserunt in (0602C)Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum (Exod. XII, 40) ?
RESPONSIO. Haec duo, si liquidius computentur, nec 430 annis, nec solum 400 filii Israel in Aegypto sub servitute manserunt, si tamen a die ipso, quo Jacob, vel filii sui Aegyptum ingressi sunt, usque ipsum ad ultimum diem, quo inde Moyse duce egressi sunt, supputentur. Nam manifestum est omnes annos quos Hebraei in Aegypto fecerunt, secundum computationem Eusebii, 115 esse (Euseb., in Chron. ad mundi ann. 3260). A prima tamen promissione Abrahae, id est, ab anno 75 vitae suae, usque ad tempus illud quando Jacob cum filiis Aegyptum ingressus est, fuerunt (0602D)anni 215. Post ingressionem autem Jacob in Aegyptum, usque ad tempus illud quo omnes filii Israel in signis et prodigiis de Aegypto egressi sunt, computantur fuisse anni 215 qui, in summam redacti, fiunt 430. Ut ergo utraque a se non discrepent, si supputes a 75 anno aetatis Abrahae, quo ad eum primo die promissio facta est, usque ad exitum filiorum Israel de terra Aegypti 430 reperies. Si autem ab anno quinto nativitatis Isaac usque ad exitum filiorum Israel de terra Aegypti, annorum summam collegeris, ex quo parvulus ipse Isaac, semen utique Abrahae, ab Ismaele coepit affligi, 400 annos, secundum quod Dominus dixit, invenies. Item Augustinus sic (De Civit. Dei, lib. XVI, cap. 24): « Quod dictum est ad Abraham: Sciendo scies quia peregrinum (0603A)erit, et reliqua, de populo Israel, qui erat in Aegypto serviturus, apertissime prophetatum est. Non quod in eadem servitute sub Aegyptiis affligentibus 400 annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis 400 annis praenuntiatum est hoc futurum. Quemadmodum enim scriptum est de Thara, patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae in Carra quinque et ducenti anni (Gen. XI, 32), non quia omnes ibi acti sunt, sed quia completi sunt; ita et hic propterea interpositum est: Et in servitutem redigent eos, et affligent eos 400 annis, quoniam iste numerus in eadem afflictione completus est, non quia ibi universus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint, sive ex hoc tempore computentur (0603B)quo ista promittebantur Abrahae, sive ex quo natus est Isaac propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur ergo, ut supra diximus, a promissione Abrahae usque ad exitum Israel 430. Quorum Apostolus ita meminit. Hoc autem dico, inquit, testamentum confirmatum a Deo, post 400 et 30 annos facta lex non infirmat ad evacuandam promissionem (Gal. III, 17). Jam ergo isti 430 anni quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius. Quanto magis cum aliquot jam ex isto numero praeterissent, quoniam illa in visu demonstrata et dicta sunt Abrahae? »
INTERROGATIO XVIII (Alias 17). Quomodo promissum sit Abrahae quarta generatione exire filios Israel de terra Aegypti (Gen. XV, (0603C)16), cum Moses dicat: Quinta progenie exierunt filii Israel de Aegypto (Exod. XIII, 18, sec. LXX)?
RESPONSIO. Si quartam generationem computes, de Levi tribu eam numerare incipies: si quintam, de Juda. Replica ergo genealogiam Levi. Levi genuit Caat, Caat genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Phinees. Caat cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est Aegypto. A Caat usque Eleazar generationes sunt quatuor. Si ergo vis ostendere quomodo secundum Exodum quinta generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti, tribus tibi Judae ordo numeretur. Juda enim genuit Phares, Phares Esron, Esron Aram, Aram (0603D)Aminadab, Aminadab Naasson, Naasson Salmon. Phares enim cum patre suo Juda ingressus est Aegyptum. Naasson princeps tribus Juda in deserto describitur, cujus filius Salmon terram repromissionis introivit. A Phares ergo usque ad Naasson, generationes sunt quinque. Quamvis nonnulli in Esron initium faciant, et ad Salmon perveniant. Similiter et ab Amram usque ad Phinees. Haec Hieronymus (Epist. 125 ad Damasum, quaest. 2).
INTERROGATIO XIX (Alias 11). Cum ante nativitatem duorum fratrum Esau et (0604A)Jacob in Genesi spiritus Dei pro ipsis dicat: Major serviet minori (Gen. XXV, 23), quomodo juxta ipsius libri historiam, minor majorem adoravit, id est, quando Jacob minor de Mesopotamia rediit, Esau majorem fratrem adoravit (Gen. XXXIII, 3)?
RESPONSIO. Hoc quod dictum est: Major serviet minori, historiae veritatem non impedit, sed figuraliter illud spiritus Dei praedixit: juxta quod populus Judaeorum per Esau, Christianus per Jacob signatur. Et ideo contraria sibi non sunt, cum juxta historiam minor majorem adoravit, et juxta allegoriam major minori deservit.
INTERROGATIO XX (Alias 18). Cum in Genesi Jacob Deum se vidisse testetur (0604B)(Gen. XXXII, 30), quomodo Joannes Evangelista dicit: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18), Job etiam sibi concordante, qui ait: Dei sapientia abscondita est ab oculis omnium viventium (Job XXVIII, 21)?
RESPONSIO (ex Gregor. lib. XVIII Mor., n. 88, 89). Vidit quippe Jacob Deum, qui ait: Vidi Deum facie ad faciem (Gen., ubi sup.). Vidit Moyses Deum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem (Exod. XXXIII, 11), etc. Vidit et Job Dominum, quia dixit: Nunc autem oculus meus videt te (Job XLII, 5). Vidit Isaias Dominum, qui ait: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai. VI, 1). Vidit et Michaeas Dominum, qui ait: Vidi Dominum super solium suum (III Reg. XXII, 19). Quid est ergo, quod tot Testamenti (0604C)Veteris patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac sapientia quae Deus est dicitur: Abscondita est ab oculis omnium viventium; et Joannes ait: Deum nemo vidit unquam, nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia quandiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest; ut anima gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam ejus essentiam non pertingat? Hinc est enim quod Jacob qui Deum vidisse testatur, hunc non nisi in angelo vidit. Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquitur, inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum (Exod. XXXIII, 13). Certe enim si Deus non erat cum quo loquebatur, (0604D)Ostende mihi Deum diceret, et non Ostende temetipsum. Si autem Deus erat cum quo loquebatur, cur petebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur quia eum sitiebat per incircumscriptam naturae suae claritatem cernere, quem coeperat per quasdam imagines videre. Et viderunt ergo ii Dominum, et tamen Joannis voce Deum nemo vidit unquam, quia in hac mortali carne consistentibus videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potest per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam potest in (0605A)hac adhuc corruptibili carne viventibus sanctis quodam contemplationis acumine videri, hoc quoque a beati Job sententia, quam protulimus, non abhorret; nec ab illa Evangelistae Joannis, Deum nemo vidit unquam, quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eum videt, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur.
INTERROGATIO XXI. Cum in Genesi vel Exodo LXX tantum animae cum Jacob Aegyptum scribantur ingressae (Gen. XLVI, 27. (0605B)Exod. I, 5), quomodo in Actibus Apostolorum introisse cum Jacob in Aegyptum septuaginta quinque animae referuntur (Act. VII, 14)?
RESPONSIO. Constat in Aegyptum cum Joseph, Ephraim et Manasse, septuaginta tantum animas introisse: ubi septuaginta quinque animarum numerus refertur, quasi per anticipationem etiam filios nepotesque Ephraim et Manasse enumerandos putavit, quos postea in Aegypto natos divinae relatio lectionis ostendit.
INTERROGATIO XXII (Alias 19). Cum inter caeteros patriarchas et prophetas Christi pollicentes adventum Jacob specialiter de Christi incarnatione et gentium vocatione praedicet, dicens: (0605C)Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10); quomodo Paulus in epistola ad Ephesios pro eodem sacramento incarnationis Christi dicit: Aliis generationibus non fuit notum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus apostolis, et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu per Evangelium (Ephes. III, 5, 6).
RESPONSIO (ex Hieronymi Comment. in hoc cap. Epist. ad Ephes.). « Aut illud est respondendum, quia caute Paulus signanterque testatus sit, filiis hominum ignotum fuisse mysterium, non filiis Dei, ad quos dicitur: Ego dixi: Dii estis (Psal. LXXXI, 6); quod scilicet hi qui (0605D)spiritum adoptionis acceperunt, de quibus patriarchae et prophetae fuerunt, Dei scierunt sacramentum. Aut notandum, non definite et generaliter dixisse Paulum, aliis generationibus ignotum fuisse omnino Domini sacramentum; sed sic quomodo nunc revelatum est sanctis ejus et apostolis, nescisse patriarchas veteres et prophetas. Aliud est enim in spiritu ventura cognoscere, aliud ea cernere opere completa. » Unde et Joannes propterea major prophetis omnibus dicitur (Matth. XI, 9), quia quem caeteri prophetaverunt, ipse conspexerit, et digito demonstrarit. Hoc etiam sentiendum in eo, quia idem apostolus in eadem epistola (0606A)(Ephes. III, 10) hoc mysterium non solum gentibus, sed et principatibus et potestatibus per Ecclesiam manifestatum docet. Propter quod idem Doctor exequitur, dicens (Ibid.): « Si principatibus et potestatibus in coelis ignota fuit multiplex sapientia Dei, quae nunc eis per Ecclesiam revelata est; quanto magis patriarchis et prophetis ignota fuit, quos supra non ignorasse mysterium Christi, sed ita ut apostolos nescisse monstravimus? Multiplex quippe sapientia Dei per Ecclesiam Dei nunc et principatibus revelata est et potestatibus: quam olim Deus futuram in sua mente decreverat, et nunc esse perfectam, ex eo quod videmus, cognoscimus. Crux itaque Christi non solum nobis, sed et angelis cunctisque in coelo virtutibus profuit, et aperuit sacramentum, quod (0606B)ante nesciebant. » Haec Hieronymus.
INTERROGATIO XXIII (Alias 26). Cum in Exodo Dominus Moysi praecipiat, dicens: Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim, in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5), quomodo in eodem libro vescentibus pascha praecipitur: Manducabitis illud lumbis vestris accinctis, et calceamenta vestra habebitis in pedibus vestris (Exod. XII, 11); necnon et Paulus, ad Ephesios (Ephes. VI, 15), calceatos pedes esse praecepit, in praeparatione Evangelii pacis?
RESPONSIO. Si et perfectis calceamenta non esse necessaria, et imperfectis adhuc necessaria esse accipiamus, non erit forte contrarium, quod pro diversitate meritorum (0606C)est institutum. Perfectiores etenim sunt, qui sicut Moyses et Jesus Nave Deum jam videre merentur, quam hi qui ad ipsam visionem tendunt, et, adhuc in via positi, agnum in pascha calceatis pedibus manducare jubentur. His ergo forsitan adhuc calceamenta sunt necessaria, quibus in via Domini currentibus utilia esse judicantur bonorum patrum exempla. « Quid enim pedes nostri, nisi opera? Quid vero calceamenta, nisi pelles mortuorum animalium? Calceamenta autem pedes muniunt. Quae vero sunt mortua animalia, ex quorum pellibus nostri muniuntur pedes, nisi antiqui patres qui nos ad aeternam patriam praecesserunt? Quorum dum exemplum perspicimus, nostri operis pedes munimus. Calceamenta vero in pedibus habere, est mortuorum vitam (0606D)conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire: ut muniti eorum exemplo, vastam huius saeculi eremum transeamus, quandiu Deum facie ad faciem videamus (Greg. Mag., homil. 22 in Evang., num. 9). » Ergo jam ad Dominum perfecte venientibus non erunt forte necessaria haec calceamenta, quia videlicet non ibi erunt forte necessaria patrum exempla, ubi Deus est videntibus se in omnibus plena notitia. Quia si etiam calceamenta propter vitia accipiuntur, non hoc erit contrarium; cum nullus videre Deum possit, nisi qui terrena et mortalia vitia deposuerit. Qui ergo adhuc ambulat calcetur; qui (0607A)vero Jordane jam transmisso terram repromissionis intravit, nudet pedem, solvat calceamentum, locus enim in quo stat terra sancta est. Si quis non est Jesus Nave, nec apostolus, calcet pedes suos in praeparatione Evangelii pacis. Si quis autem apostolus est, et inter duodecim enumerari potest, nequaquam tollat in via calceamentum suum, nec ad scorpiones et colubros declinandos calcaneum tegat: sed jam consummatus atque perfectus, in terra sancta vivat in Christo, et sequatur agnum quocunque ierit.
EX LIBRO EXODO. INTERROGATIO XXIV (Alias 23). Cum in Exodo Dominus nomen suum Moysi indicasset, dicens: Haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14), quomodo in subsequentibus (0607B)aliud sibi nomen esse quasi e contrario indicat dicens: Vade, dic filiis Israel: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos, hoc mihi nomen est in aeternum (Ibid., 15)?
RESPONSIO AUGUSTINI. Haec duo didicimus, distinguente Augustino, unum ad divinitatis pertinere naturam, aliud ad humanitatem assumptam. Quod enim dixit Deus Moysi: Ego sum qui sum et: Qui est misit me ad vos, divinitatis substantiam signat. Quod autem dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, mysterium susceptae incarnationis insinuat: quia de illis secundum carnem generatus agnosceretur, quorum nomina sub sacramento hic posuisse cognoscitur.
INTERROGATIO XXV (Alias 29). (0607C) Cum Dominus in libro Exodi praecipiat dicens: Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septima autem die Sabbata Domini Dei sunt (Exod. XX, 8 seq.), quomodo per Isaiam e contrario dicit: Sabbata vestra odivit anima mea (Isai. I, 13)?
RESPONSIO. Sabbatum requies interpretatur: quod Israelitae spiritaliter in munere acceperunt, ut hac significatione nullo in hac vita terrenorum desideriorum appetitu fatigarentur. Quod tamen Judaeorum ille populus non intelligens Dominum spiritualiter praecepisse, consumebant Sabbata in luxuriis, et ebrietate, et comessatione. Unde se talia sabbata odisse Dominus (0607D)dicit: quia non sunt illa quae Dominus spiritaliter praecepit, sed quae sibi populus carnaliter elegit. Nam de illis dixit: Sabbata mea profanastis (Ezech. XXII, 8). Unde agnoscimus Sabbatum temporale humanum esse; Sabbatum autem divinum, illud aeternum esse de quo per Isaiam dicitur: Et erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato (Isai. LXVI, 23). Ergo cum dicit: Sabbata vestra odit anima mea, non prioris praecepti immutat oraculum, sed Sabbatum ipsum redarguit a carnali populo vitiatum.
INTERROGATIO XXVI (Alias 24). Cum in Exodo inter decem praecepta quae data sunt, quartum praeceptum reperiatur esse: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX, 12), quomodo (0608A)Christus in Evangelio e contra dicit: Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in lege?
RESPONSIO. Duae tabulae fuerunt in quibus Moyses decem praecepta scripta accepit. De ipsis quoque decem praeceptis, tria quae in capite ponuntur, pertinent ad dilectionem divinae Trinitatis; septem vero reliqua ad dilectionem pertinent proximi. Tria ergo illa ad Dei dilectionem pertinentia, id est: Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4); et: Non assumes nomen Dei tui in vanum; et: Memento ut dies Sabbati sanctificetur (Exod. XX, 7, 8); haec tria in una tabula fuerunt scripta. In secunda vero tabula, septem reliqua praecepta scripta sunt. Et ideo Honora patrem tuum et (0608B)matrem inter septem praecepta primum mandatum scriptum est. Si igitur tota decem praecepta in unum computes, quartum hoc praeceptum inter decem invenies: a parentibus enim suis homo aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit exordium. Inde hoc mandatum primum est inter septem. Sed quomodo primum, quia quartum, nisi, ut dictum, quia primum est in altera tabula? Vel quia decem praecepta primitus data sunt, potest unumquodque ex illis appellari primum mandatum.
INTERROGATIO XXVII. Cum Dominus in Exodo honorantibus parentes suos longaevitatem vitae promiserit, dicens: Honora patrem tuum et matrem, ut bene sit tibi, et sis longaevus (0608C)super terram (Exod. XX, 12), quomodo David hanc ipsam longaevitatem vitae parvipenderit, dicens: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5); necnon et Salomon mortem potius quam vitam amplectatur, dicens: Laudavi omnes mortuos, qui olim mortui sunt, super viventes (Eccle. IV, 2); et Jeremias: Maledicta dies in qua natus sum (Jer. XX, 14); praesertim cum multos fuisse credamus qui et parentibus obsequentes cito mortui sint, et erga parentes impii, usque ad extremam venerint senectutem?
RESPONSIO. Respondeant Judaei, et similes Judaeorum: si vitae istius longitudo est in promissis, et diu in corpore commorari felicitatis est, quid sibi vult illud, quia (0608D)incolatum vitae suae prolongatum David gemit? Si enim laudantur super vivos mortui secundum Salomonem, et juxta Jeremiam maledictus est dies in quo nascimur, quomodo nunc repromittitur honorantibus patrem et matrem, quia longaevi sint super terram, quam Dominus Deus suus dederit eis? Quaerenda est ergo terra, quam Dominus Deus promittit, et tribuit iis qui spiritualem Aegyptum reliquerint, et cum omni potentia magna et terribilia hujus vitae deserta transierint: ii utique possidebunt terram, quae mansuetis est praeparata. Beati quippe mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4), quae vera est terra viventium, juxta illud: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13).
INTERROGATIO XXVIII (Alias 25). (0609A) Quomodo in Exodo scribitur: Qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus (Exod. XXXIV, 7), cum e contra in Ezechiele dicatur: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum stupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa punietur (Ezech. XVIII, 2 seq.)?
RESPONSIO. Redduntur peccata patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis; et rursum non redduntur parentum peccata in filiis, (0609B)quia cum ab originali culpa per baptismum liberemur, non jam parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus.
EX LIBRO LEVITICO INTERROGATIO XXIX (Alias 30). Cum in libro Levitici (Lev. I, 2 seq., et alibi saepe) jubente Domino instituta sit victimarum oblatio, quomodo Isaias ex voce Domini e contrario loquitur, dicens: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum holocaustis arietum, et adipe pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum nolui (Isai. I, 11).
RESPONSIO. Hostiae et immolatio victimarum non principaliter a Deo quaesita sunt, sed ne idolis fierent, et ut a carnalibus (0609C)victimis quasi per typum et imaginem ad spiritales hostias transiremus. Dicendo autem se hostiam non quaesisse, ostendit quia lex spiritalis est, et omnia quae Judaei carnaliter faciunt, a nobis impleri spiritualiter.
INTERROGATIO XXX (Alias 31). Cum in Levitico Dominus fermentum penitus abjecerit de sacrificiis, dicens: Omnis oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini (Lev. II, 11), quomodo in subsequentibus super panes fermentatos sacrificium jubet imponi?
RESPONSIO. Diligentius intuere quia non ad sacrificium, sed (0609D)ad ministerium sacrificii fermentatus panis assumitur. Quid ergo hoc sit, videamus. Dominus in Evangeliis humanam doctrinam Pharisaeorum, qui tradebant traditiones, praecepta hominum, fermentum appellat, cum dicit discipulis: Observate a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6). Similiter ergo humana doctrina est, verbi causa, grammatica ars, vel rhetorica, vel dialectica etiam, ex qua doctrina ad sacrificium quidem, hoc est, in his quae de Deo sentienda sunt, nihil suscipiendum est. Sermo vero lucidus, et eloquentiae splendor, ac disputandi ratio ad ministerium verbi Dei decenter jubentur admitti.
INTERROGATIO XXXI (Alias 33). Cum Dominus in Levitico per Moysen, pontificem ordinans, duabus tunicis vestiendum praeceperit (0610A)(Lev. VIII, 7), quomodo Christus in Evangelio e contrario sacerdotes suos et apostolos duas tunicas habere prohibuit (Matth. X, 10)?
RESPONSIO. Quod praecepit Jesus duas tunicas non habendas, non est contrarium legi, sed perfectius lege: sicut et cum lex homicidium vetat (Exod. XX, 13), Jesus etiam iracundiam resecat (Matth. V, 22); et cum lex prohibet adulterium (Exod. XX, 14), Jesus etiam concupiscentiam cordis abscindit (Matth. V, 28). Sic ergo videbitur, et duabus ibi tunicis pontificem, hic una apostolos induisse. Siquidem etiam sensus probabilis sibi videtur, ego tamen non intra hujus intelligentiae angustiam pontificalia sacramenta concludo: amplius mihi aliquid ex ista forma videtur ostendi. (0610B)Pontifex est, qui scientiam legis tenet, et uniuscujusque mysterii intelligit rationes; ut breviter explicem: qui legem et secundum spiritum et secundum litteram novit. Sciebat ergo pontifex ille, quem tunc ordinabat Moyses, quia esset circumcisio spiritalis; servabat tamen et circumcisionem carnis, quia incircumcisus pontifex esse non poterat. Habebat ergo iste duas tunicas, unam mysterii carnalis, et aliam intelligentiae spiritualis. Sciebat quia et sacrificia spiritalia offerri debent Deo, offerebat tamen nihilominus et carnalia. Non enim poterat esse pontifex, qui tunc erat, nisi hostias immolaret. Ita ergo convenienter ille pontifex duabus indutus tunicis dicitur: Apostoli vero, qui dicturi erant: Quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. V, 2), (0610C)et qui dicturi erant: Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut Neomeniae, aut Sabbatorum, quae sunt umbra futurorum (Colos. II, 16); isti ergo cum hujusmodi secundum litteram legis observantiam penitus repudiarent, nec occuparent discipulos Judaicis fabulis, et imponerent eis jugum quod neque ipsi, neque patres eorum portare potuerunt (Act. XV, 10), merito duas tunicas habere prohibentur, sed sufficit eis una et haec interior. Nam istam quae foris est, et quae desuper apparet, legis tunicam nolunt. Unam namque eis Jesus, et ipsam interiorem, habere permittit.
INTERROGATIO XXXII (Alias 28). Cum in Levitico Dominus praecipiat dicens: Nec (0610D)contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, nisi tantum in consanguineis ac propinquis suis, id est, super patre, et super matre, et filio, ac filia, fratre quoque, et sorore virgine quae non est nupta viro; sed nec in principe populi sui contaminabitur (Lev. XXI, 1 seq.), quomodo post paululum e contra videtur dicere, Pontifex, id est, sacerdos maximus . . . . ad hominem mortuum non ingredietur omnino; superpatre quoque suo, et matre non contaminabitur (Ibid., 10, 11)?
RESPONSIO. Unum ex his minoribus sacerdotibus praecepit, ubi non jubentur ingredi ad quemlibet mortuum, nisi ad eos cognatos et propinquos, de quibus supra dictum est. Sacerdos autem magnus, id est, pontifex, plus aliquid habebat a caeteris sacerdotibus; et ob hoc (0611A)quia nec pietate illum nec affectu flecti oportebat, ideo praeceptum est illi ne immundus fieret in supradictis nominibus, et ab omni mortuo generaliter suum cohiberet affectum. Illud ergo quod primum est positum, de minori sacerdotum gradu; hoc vero quod sequitur, de solo magno sacerdote accipi debet.
INTERROGATIO XXXIII (Alias 32). Quomodo legi praecipienti: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum, non est contrarium quod Christus dicit: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44).
RESPONSIO. Unusquisque homo in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum homo est, diligendus est. Haec, inquam, regula est, qua et oderimus inimicum (0611B)propter id quod in eo malum est, id est, iniquitatem; et diligamus inimicum propter quod in eo bonum est, id est, socialem rationalemque creaturam.
EX LIBRO NUMERI. INTERROGATIO XXXIV. Cum in libro Numeri scriptum sit: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur (Num. XXIII, 19); necnon et illud per Ezechielem: Verbum quod locutus fuero, implebitur, dicit Dominus Deus (Ezech. XII, 28); quomodo e contrario plerumque Deus videtur mutare sententiam suam, sicut in Ninivitis factum est, quando per Jonam dixit: Quadraginta dies, et Ninive subvertetur (Jon. III, 4); ubi statim subsequitur: Nunquid (0611C)et ego non parcam Ninive civitati magnae (Jon. IV, 11); et de David in regnum, ubi tribus diebus promissa fuerat mors, ut vastaret populum, et intra unam diem usque ad horam prandii cessavit (II Reg. XXIV, 15)?
RESPONSIO. Fortasse haec, quae per interrogationem dicuntur, non penitus pro definito accipienda sint; sed talis quaedam figura verbi sit, quae medium aliquid videatur ostendere, non tamen definitae et irrevocabilis sententiae declaret affectum: quo temperantius aliquid dictum videatur, in eo quod scriptum est: Ipse cum dixerit, non faciet? quam si scriptum esset: Ipse cum dixerit, omnimodis faciet. Sed recenseamus (0611D)et ipsa Scripturae loca, quae vel in Jona, vel in Regum libris posita sunt, ne forte et ibi, ut moris est Scripturae, divini scripti aliquid habeat scriptum. Ergo in Jona: Et factum verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: Surge, vade in Ninivem civitatem magnam, et praedica in ea secundum praedicationem quam ego locutus sum ad te (Joan. III, 1 seq.). Et Jonas quidem praedicavit, et dixit: Adhuc tres dies, vel ut Hebraei scriptum habere se dicunt: Adhuc quadraginta dies, et Ninive destruetur. Viri autem Ninivitae crediderunt Deo, et praedicaverunt jejunium, et induerunt se ciliciis a minimo usque ad majorem ipsorum. Et post pauca: Et vidit, inquit, Deus opera eorum, quia conversi sunt a viis suis malis, et poenituit super per malitiam, quam locutus est facere eis, et non fecit (0612A)(Ibid., 10). Observa igitur in his quae assumpsimus de propheta, quod non invenitur in sermonibus Dei, quibus ad prophetam locutus est, dictum: Quia adhuc tres dies et Ninive subvertetur, ut sermo iste, qui dictus est, et non est factus, a Jona potius quam a Deo prolatus esse videatur.
Sed et de secundo Regum libro (XXIV, 11 seq.) proferamus quae scripta sunt, ubi cum David populum numerasset: Factum est, inquit, verbum Domini ad Gad prophetam videntem, dicens: Vade, et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Tria ego levabo super te; elige tibi unum ex his, quod faciam tibi. Et introivit Gad ad David, et denuntiavit ei, dicens: Aut veniet tibi tribus annis fames super terram tuam; aut tribus mensibus, ut fugias ante inimicos (0612B)tuos qui te persequuntur; aut triduo ut mors fiat in terra tua. Nunc ergo scito, et vide quid respondeam ei qui misit me. Et dixit David ad Gad: Angustiae sunt mihi undique. Sed incidam in manus Domini magis, quia multae miserationes ejus sunt, et in manus hominum non incidam. Et dedit Dominus in Israel mortem a mane usque ad horam prandii, et mortui sunt de populo ex Dan usque Bersabee septuaginta millia virorum. Et extendit angelus Domini manum suam in Jerusalem, ut corrumperet eam. Et deprecatus est Dominus super malitiam, et ait ad angelum, qui exterminabat populum: Satis est, remitte manum tuam. Observa ergo quomodo nec in his tribus comminationibus Deus invenitur dixisse de morte dierum trium. In verbo enim Gad positum est, non in mandatis Domini; (0612C)et non semper ea quae per prophetam dicuntur quasi a Deo dicta suscipiantur. Denique per Moysen multa quidem locutus est Deus, aliqua tamen et Moyses propria auctoritate mandavit: quod Dominus in Evangeliis evidenti distinctione secernit, cum dicit de repudio mulieris interrogatus: Quia ad duritiam cordis vestri scripsit vobis haec Moyses, ab initio autem non fuit sic (Matth. XIX, 8). Vides ergo et hic Deum quidem non praecepisse, nec fieri voluisse divortium; Moysen vero propter duritiam cordis Judaeorum scripsisse dandum esse repudium. Ostendit haec et Paulus in litteris suis, cum dicit de quibusdam: Dominus dicit, et non ego (I Cor. VII, 10). Et de aliis: Haec autem ego dico, non Dominus (Ibid., 12). Et iterum in aliis: Praeceptum Domini non habeo, (0612D)sed consilium do (Ibid., 25). Et iterum: Quae loquor, non loquor secundum Dominum (II Cor. XI, 17). Unde similiter etiam in caeteris prophetis aliqua quidem Dominus locutus est, non prophetae; alia vero prophetae, et non Dominus. Et sic videbitur objectio intenta dissolvi, cum non tam sua quam prophetae verba Dominus revocat ac mutat in melius.
Sed magis arbitror, absolutionem priorem totius Scripturae sensibus convenire, et illis praecipue dictis, quibus patiens et multae misericordiae, et poenitens super malitias dicitur Deus (Psal. LXXXV, 15; Joel. II, 13; Jon. IV, 2), vel his maxime quae generaliter a Jeremia pronuntiantur, in quibus evidenter ostenditur pro multis miserationibus et incomprehensibili (0613A)bonitate sua Deus dicere et non facere, loqui et non permanere. Ait ergo per Jeremiam Deus: In finem loquar, hoc est, ex definito loquar, super gentem et super regnum, ut auferam eos, et disperdam; et si convertatur gens illa a malitiis suis, poenitebo de omnibus malis quae cogitavi facere eis. Et in finem loquar super gentem, et regnum, ut reaedificem eos, et repleam; et si fecerint mala in conspectu meo, ut non audiant vocem meam, poenitebit me de omnibus bonis, quae locutus fueram, ut facerem eis (Jer. XVIII, 7 seq.). Quomodo ergo possumus his quae absolute per Jeremiam dicta sunt praeferre illa quae suspense per prophetam dicuntur, nisi quia negligentibus et contemptoribus illa confirmanda, haec vero perfectioribus secretius advertenda sunt?
EX LIBRO DEUTERONOMII. INTERROGATIO XXXV. (0613B) Quomodo Dominus in Deuteronomio praecipiat: Per nomen meum jurabitis (Deut. VI, 13), et e contra in Testamento novo videatur praecepisse: Nolite jurare (Matth. V, 34)?
RESPONSIO GREGORII. Perjurare quippe grave peccatum est; non jurare autem, sicut verum jurare, nullum peccatum est. Sed longius remotus est a falso jurando, qui nec jurare consuevit, quam qui verum jurare proclivis est. Unde maluit nos Dominus, et non jurantes non recedere a vero, quam verum jurantes propinquare perjurio. Ergo admonitio non jurandi conversio est a peccato perjurii. Nam omnino qui verum jurat non peccat. (0613C)Unde Dominus omnem occasionem voluit amputare perjurii, cum nos jurare prohibuit. Nam et Apostolus in sermonibus quos habuisse narratur, neque juravit, neque jurandi consuetudinem habuit, ne aliquando vel nescius in perjurium laberetur. Scriptis autem, ubi est consideratio major atque propensior, pluribus locis jurasse invenitur: nequaquam quod putaret etiam jurando peccare, sed potius intelligeret humanae fragilitatis corda non jurando tutius a perjurio conservari.
INTERROGATIO XXXVI. Cum Dominus in Deuteronomio praecipiat, dicens: Dominum Deum tuum adorabis (Deut. VI, 13), quomodo Psalmista e contrario in psalmo nonagesimo octavo terram nos jubet adorare praecipiendo: Adorate (0613D)scabellum pedum ejus (Psal. XCVIII, 5)? Quod utique terra est, juxta quod alius propheta dicit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1)?
RESPONSIO (Ex Ambr., lib. III de Spirit. Sanct., cap. 11). Illam terram dicit adorandam propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodie quoque in mysterio adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu adorarunt. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis (0614A)manducandam ad salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit; inventum est quemadmodum adoretur scabellum pedum Domini, ut non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando (Ex Aug., Enarrat. in psal. XCVIII, num. 9).
INTERROGATIO XXXVII. Cum scriptum sit in libro Deuteronomii: Maledictus qui non reliquerit semen in Israel (Deut. VII, 14, in cod. Graecis), quomodo contra hanc divinam sententiam plurimi et in Veteri Testamento, et in Novo nec conjugia sortiti sunt, nec semen suae carnis ullo modo reliquerunt, sicut in Veteri Testamento Elias, Jeremias, et Daniel, in novo autem Joannes Baptista, et Joannes Evangelista, caeterique quamplures fecisse (0614B)monstrantur, qui semen secundum carnem non reliquerunt?
RESPONSIO. Haec duo quae sibi videntur esse contraria, ita ab Origene reperimus explanata. Ait enim (Hom. 11 in Genes.): « Qui consummatae et perfectae virtutis est, semper necesse est ut in aliqua eruditione versetur, quam eruditionem conjugem ejus sermo divinus appellat. Secundum hoc puto, quod in lege caelebs et sterilis maledicto subjacet: quia si haec de carnali semine dici putentur, omnes Ecclesiae virgines sub maledicto positae videbuntur, similiter et Joannes Baptista, et alii sanctorum plurimi. Sed certum est illos spiritale semen reliquisse, et habuisse unumquemque conjugem sapientiam, sicut et Paulus per (0614C)Evangelium filios generavit. »
INTERROGATIO XXXVIII. Quomodo in Deuteronomio Moyses dicat: Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3): et e contra Jacobus apostolus praedicet: Deus neminem tentat (Jac. I 13) ?
RESPONSIO. Duas esse tentationes in Scripturis sanctis solet intelligi. Una quae decipit, altera quae probat. Secundum eam quae probat, dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester. Secundum eam vero quae decipit, Jacobus apostolus praedicat: Deus neminem tentat.
EX LIBRIS REGUM. INTERROGATIO XXXIX. Cum in libro Regum primo Deus ad domum Heli (0614D)loquens promiserit, dicens: Haec dicit Dominus: Domus tua, et domus patris tui ministrabunt in conspectu meo usque in sempiternum (I Reg. II, 30), quomodo e contra quasi mutata promissione subjiciat, dicens: Ecce dies venient, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua (Ibid., 31)? Et post aliqua subjungit: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus (Ibid., 35).
RESPONSIO AUGUSTINI (Lib. XVII De Civ. Dei, cap. 6). « Cum haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, (0615A)tanta nunc praenuntiatione clarescant, non frustra tamen moveri quispiam potest, ac dicere: Quomodo confidimus venire omnia quae in illis libris ventura praedicta sunt, si hoc ipsum quod ibi divinitus dictum est: Domus tua et domus patris tui ministrabunt coram me in aeternum, effectum habere non potuit? Quoniam videmus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est, nec sperari aliquando complendum: quia illud quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intelligit, aut non recolit, etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tanquam umbram futuri et aeterni sacerdotii constitutum, ac per hoc, quando aeternitas ejus promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei (0615B)quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est: sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio ejus debuit prophetari. »
INTERROGATIO XL. Cum in libro Regum scriptum sit quod elevatus fuerit Elias per turbinem in coelum (IV Reg. II, 11), quomodo Dominus in Evangelio dicit: Nemo ascendit in coelum (Joan. III, 13)? et reliqua.
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 29 in Evang., n. 5). Aliud est coelum aereum, aliud aethereum: coelum quippe aereum terrae est proximum. Unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in secreta quadam terrae regione repente duceretur, (0615C)ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat.
EX ISAIA. INTERROGATIO XLI (Alias 46). Cum Isaias dicat pro Aegyptiis: Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem, et propugnatorem, qui liberet eos (Isai. XIX, 20), quomodo quasi e contrario statim subjungit, dicens: Et percutiet Dominus Aegyptum plaga (Ibid., 22)?
RESPONSIO. Percussio haec Domini super Aegyptios, parcentis est, non perdentis, quia potius per plagam poenitentiae animam possit perducere ad salutem: et ideo contrarium illud non erit, ubi a facie tribulantis (0615D)salvator et propugnator eis mittendus promittitur. Quia et haec percussio vel plaga, quae subjicitur, non ad reprobationem, sed ad sanitatem conversionis inducitur. Hoc enim valet supra quod dicitur: Mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos, quia et hic subsequitur: Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam; quod ut manifestius aperiretur, addidit, dicens: Et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
INTERROGATIO XLII (Alias 44). Quomodo Isaias dicat pro persona Christi Filii Dei, (0616A)Non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum; despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum (Isai. LIII, 2, 3); et e contra Psalmista dicit: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3)?
RESPONSIO. Quod Isaias dicit pro nostro sponso Christo (quo nihil est pulchrius) quod quasi foedus apparuit, de interfectoribus Christi hoc dicit, quibus Christus ipse vilis apparuit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Quod autem Psalmista dicit, quod speciosus fuerit prae filiis hominum, ad fidem credentium reputatur; qui sic illum (0616B)videre meruerunt, ut verum illum Deum et hominem fide integra faterentur. Restat igitur, quod et foedus apud persequentes, et speciosus existimatus est apud credentes.
INTERROGATIO XLIII. Quomodo Isaias de Christo dicit: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? cum Evangelista Christi generationem dinumerans, inter caetera dicat: Christi autem generatio sic erat (Matth. I, 18)?
RESPONSIO. Propheta de divinitatis generatione praedixit; Evangelista incarnationis mysterium sequens, generationem Christi secundum humanitatem exposuit.
INTERROGATIO XLIV (Alias 42). (0616C)Quomodo Isaias pro Christo dicit: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isai. LIII, 9), cum Paulus e contra videatur dixisse: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21)?
RESPONSIO. Quod enim Isaias dicit, quia peccatum non fecerit, apertissime ostendit quod persona ipsa Filii peccatis coinquinata non exstitit. Ipse est enim agnus sine macula, sine peccato. Quod autem Paulus dicit: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, hoc ipsum quod dixit, fecit, ad Patris personam retulit, id est, quod Deus Pater Filium suum, qui peccatum non fecit, hostiam illum pro peccatis nostris fecit, cum eum pro salvatione mundi immolari permisit. (0616D)Dicitur enim, quod eum Pater peccatum fecit, quia eum hostiam pro peccato fieri voluit; sicut dicitur: Peccata populi mei comedent (Ose. IV, 8), cum non peccata comedantur, sed oblationes quae pro peccatis offeruntur.
INTERROGATIO XLV. Cum Dominus Isaiae prophetae praecipiat, dicens: Clama, ne cesses (Isai. LVIII, 1), quomodo e contrario videtur Apostolus clamorem prohibens dicere: Ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis (Ephes. IV, 31)?
RESPONSIO. (0617A) Alius est clamor, qui de praedicatione vel postulatione, alius qui de ira descendit: et ideo clamorem hunc qui de ira descendit, Apostolus prohibuit; non illum quo aut Isaias praedicare jubetur, aut contritorum corda ad Dominum gemebundos clamores emittunt.
INTERROGATIO XLVI (Alias 41). Quomodo Isaias dicat: Spiritus Domini super me (Isai. LXI, 1); vel caeteri prophetae, sive Simeon, sive Zacharias per Spiritum sanctum futura pronuntiasse credantur, cum in Evangelio dicatur: Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39) ?
RESPONSIO. (0617B)Utique non sine Spiritu sancto antiqui patriarchae atque prophetae futura pronuntiaverunt. Sed quod dicit: Spiritus nondum erat datus, id est, illa abundantia gratiae spiritalis adhuc antea illis sic nunquam fuerat data, sicut postea cum congregati in unum discipuli linguis omnium gentium sunt locuti, ac sic in linguis omnium gentium futura est pronuntiata Ecclesia.
EX JEREMIA. INTERROGATIO XLVII. Quomodo Jeremias utrumque dicat, quae sibi contraria esse videntur? Dicit enim ex voce filii Dei: Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam (0617C)provocent. Nunquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus (Jer. VII, 18, 19). Ubi statim quasi e contrario subjungit: Ecce furor meus, et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta (Ibid., 20), etc. Qui supra dixerat: Nunquid me ad iracundiam provocant? quomodo nunc dicit: Ecce furor meus et indignatio mea stillabit super locum istum?
RESPONSIO. Iste est sensus: Ego quidem naturaliter non irascor; sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam provocent, et meam videar mutare naturam. Sentiant igitur iratum, quod quantum in se est facere conantur.
INTERROGATIO XLVIII. (0617D) Cum noverimus quod Jeremias propheta silentium sibi praedicationis indixerit, per hoc quod dicit: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius (Jer. XX, 9), quomodo quasi e contrario statim subjungit, Factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens. Audivi enim contumelias multorum (Ibid., 10) ?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XXIII Moral., n. 18). Pro eo enim quod se minime audiri conspexit, (0618A)silentium appetiit. Sed cum crescentia mala cerneret, in eodem silentio non permansit. Quod enim foris tacuit ex taedio locutionis, intus ignem pertulit de zelo charitatis.
INTERROGATIO XLIX. Cum multiplicia et dura peccata Judaeorum ante adventum Christi prophetarum vocibus praedicata sint, sicut illud: Peccatum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isai. III, 9); et in Jeremia: Peccatum Juda conscriptum est stylo ferreo in ungue adamantino (Jerem. XVII, 1), etc.; quomodo Christus in Evangelio quasi e contrario videtur de Judaeis dixisse: Si non venissem, peccatum non haberent (Joann. XV, 22)? Quid est hoc? nunquid sine ullo peccato erant, antequam Christus in carne nasceretur, (0618B)et ex quo venit, nunc coeperunt habere peccatum?
RESPONSIO. Peccatum quoddam certum, id est, infidelitatis intelligi voluit, quoniam non crediderunt in eum qui justificat impium.
EX EZECHIELE. INTERROGATIO L (Alias 51). Quomodo Ezechiel propheta motus animalium narrat, dicens: Non revertebantur cum incederent (Ezech. I, 9, 14); et paulo post quasi e contrario subjiciens, dicit: Et animalia ibant, et revertebantur?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. X Moral., n. 31). Sancta quippe animalia aliquando vadunt, et minime (0618C)redeunt; aliquando vadunt et protinus revertuntur: quod electorum mentes cum per collatam sibi activae vitae gratiam erroris vias destruunt, redire ad mala mundi nesciunt quae reliquerunt. Cum vero per contemplationis aciem ab hac se eadem activa vita suspendunt, eunt et redeunt: quod per hoc quandiu persistere minime in contemplatione sufficiunt, sese iterum ad operationem fundunt: ut in his quae sibi juxta sunt, se exercendo refoveant, et super se rursum surgere contemplando convalescant.
INTERROGATIO LI (Alias 53). Cum in Ezechielis libro de volumine quod acceperat, scriptum sit: Et factum est in ore meo, sicut (0618D)mel dulce (Ezech. III, 3), qua ratione postmodum Ezechiel ipse de se loquatur, dicens: Abii amarus in indignatione spiritus mei (Ibid., 14)?
RESPONSIO (Ex Greg., lib. I Hom. in Ezech., hom. 10, n. 45). Mirum quippe valde est, si dulcedo simul et amaritudo conveniant. Sed sciendum est, quia cui sermo Dei in ore dulcescere coeperit, hujus proculdubio contra semetipsum animus amarescit. Cum enim in nullo subtiliter discit, qualiter se reprehendere debeat, eo se durius per amaritudinem poenitentiae castigat; quod tanto sibi magis displicet, quanto (0619A)in sacro volumine amplius de omnipotente Deo videt quae amet.
INTERROGATIO LII (Alias 50). Si, juxta Ezechielis verba, Justitiae justi oblivioni tradentur in quacunque die peccaverit (Ezech. XVIII, 24 et XXXIII, 12, 13), quomodo consequens est quod Paulus scribit, quia Deus reddit unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6), cum si quid de justitiae operibus justus habuit, tunc id perdidit cum deliquit, praesertim cum et Paulus apostolus scribat quod uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13), id est, et bona et mala per ignem sint ponderanda?
RESPONSIO. Videamus ne forte absolutionem sui in seipso (0619B)sermo divinus inveniat, si observemus quomodo scriptum est, quia dicit: Cum aversus fuerit justus a justitia sua. Et non sufficit ut diceret: Cum aversus fuerit a justitia sua; sed addidit: Et fecerit omnem impietatem, secundum omnes iniquitates quas fecerit iniquus. In quo videtur latenter hujusmodi inseruisse intellectum, ut si forte non secundum omnes iniquitates quas fecit iniquus, fecerit et justus, non omnes justitiae ejus de memoria auferantur. Si vero omnes iniquitates fecerit, quas fecit iniquus, tunc demum omnes justitiae in lapsu ejus de memoria subtrahuntur. Haec quamvis occultaverit in Scripturis Spiritus sanctus propter hos qui divitias bonitatis et patientiae ejus contemnunt, non tamen penitus abstulit. Si igitur sub isto intellectu accipiatur illud quod Paulus (0619C)dixit, non erit omnino contrarium. Nam et beatus Gregorius juxta translationem novam hoc testimonium sub isto intellectu edisserit, dicens: « Cum dicitur, Justus in peccato suo moritur, et non erunt in memoria justitiae ejus, quas fecit, hoc nobis maxime considerandum est, quod cum mala committimus, sine causa ad memoriam bona nostra transacta revocantur, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum. »
INTERROGATIO LIII (Alias 52). Cum Dominus per Ezechielem dicat: Ego dedi eis praecepta non bona (Ezech. XX, 25), quomodo Paulus quasi e contrario dicit: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. (0619D)VII, 12)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XXVIII Mor., num. 41). Mala enim quasi mala esse desinunt comparatione pejorum, et bona quasi bona non sunt comparatione meliorum. Nam sicut pejus delinquenti Judaeae de Sodoma atque Samaria dicitur: Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es (Ezech. XVI, 51); ita melioribus Testamenti (0620A)Novi praeceptis subsequentibus, praecepta bona quae rudibus data sunt, non bona esse memorantur.
INTERROGATIO LIV. Cum in visione spiritalis aedificii Ezechiel propheta prius dicat se vidisse quod gazophylacia ad australem viam facies haberent, qua ratione post subjicit quod gazophylacium quod respicit viam meridianam, sacerdotum est, qui excubant in custodiis templi; et gazophylacium quod respicit viam aquilonis, sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris (Ezech. XL, 44-46)? Si utraque facies ad australem viam tendebat, quomodo nunc unum ad meridianam, aliud ad aquilonis viam respicere dicitur?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. II hom. in Ezech., hom. 10, n. 14). (0620B) In his verbis agnoscimus, quod gazophylacium sacerdotum qui excubabant in custodiis templi, ita positum fuerat, ut solam meridianam viam respiceret: gazophylacium vero sacerdotum qui excubabant ad ministerium altaris, ita erat in atrio, ut australem viam et aquilonis faciem intenderet: quatenus et cum gazophylacio sacerdotum, qui excubabant in custodiis templi, meridianam viam respiceret, et tamen sine gazophylacio eorumdem sacerdotum ab aquilonis via videret. Sed quid est hoc, quod in his verbis mysticis possumus intueri, nisi hoc quod secundum ea, quae praemissa sunt, jam spiritalis auditor intelligit: quod sacerdotes majoris ordinis, qui excubant in custodiis templi, solam meridianam (0620C)viam respiciunt, quoniam solis studiis spiritalibus occupati, his quae amoris Dei sunt, sollicite intendunt; sacerdotes autem minoris ordinis, qui discutiendis peccatis delinquentium praesunt, etiam ad aquilonis viam oculos reflectunt, ut in mente peccantium, quae sint torporis frigora, videant, et haec verbis correctionis usque ad poenitentiae gemitus reducentes, quasi carnes in altare Domini incendant? Respiciebant etiam cum magnis sacerdotibus ad meridianam viam: quia quantum ad semetipsos est, fervent igne charitatis, et succensi sunt flammis amoris Dei. Sed quia peccatum delinquentium crebro corrigunt, etiam ad aquilonis viam oculos reducunt.
EX DANIELE. INTERROGATIO LV. (0620D) Si post tres annos, sicut in principio Danielis scriptum est (Dan. I. 5, 18), pueri ipsi ingressi sunt in conspectum Nabuchodonosor, quomodo in subsequenti visione scribitur: Anno secundo Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium (Dan. II, 1)? Haec magnam inter se videntur habere contrarietatem, pro eo quod pueri ipsi, qui nusquam antea nisi (0621A)post tres annos in conspectum praedicti regis primum introducti atque interrogati sunt, nunc in secundo Nabuchodonosor anno et ipsum Nabuchodonosor vidisse, et Danielem interpretationem somnii ipsius aperuisse Scriptura commemorat.
RESPONSIO (Ex Hieronym., in cap. II Dan.). Hoc ita solvunt Hebraei; secundum hic annum dici regni ejus, omnium gentium barbararum, non Judaeae tantum et Chaldaeorum, sed Assyriorum quoque, et Aegyptiorum, et Moabitarum, et reliquarum nationum, quas Domino concedente superarat. Unde et Josephus in decimo Antiquitatum scribit libro (Cap. 12): « Post annum secundum Aegyptiae vastitatis rex Nabuchodonosor vidit somnium mirabile. »
INTERROGATIO LVI (Alias 57). (0621B)Cum in Danielis libro in fine primae visionis pro ipso Daniele scribatur: Fuit Daniel usque ad annum primum Cyri regis (Dan. I, 21), quomodo in eodem libro e contrario scribitur: Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli (Dan. X, 1)?
RESPONSIO. Quod dicitur fuisse Danielem usque ad annum primum Cyri regis, non vitae illius tempus accipiendum est, sed hoc significatur, quod usque ad primum annum Cyri regis, qui Chaldaeorum destruxit imperium, Daniel potens fuit in Chaldaea. Postea vero a Dario translatus est in Medos. Item in expositione Danielis idem Hieronymus sic dicit (Ad cap. X, 1): « Fuisse Danielem apud Chaldaeos in pristina dignitate purpura byssoque vestitum, usque ad primum (0621C)annum Cyri regis intelligimus, quando subvertit Chaldaeos, et postea coepit esse cum Dario filio Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Aut certe jam Dario mortuo, cujus anno primo LXX hebdomadarum sacramenta cognoverat, nunc tertio anno Cyri regis haec vidisse narrantur. »
INTERROGATIO LVII (Alias 56). Cum Daniel sententiam Dei, quam incommutabilem noverat, jam prius Nabuchodonosor regi de ultione regni sui praedixisset implendam, dicens: Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua (Dan. IV, 22), quomodo in subsequentibus eumdem Nabuchodonosor pro immutatione ejusdem sententiae ad poenitentiam cohortatur, dicens: Quamobrem, (0621D)rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscat Deus delictis tuis (Ibid., 24) ?
RESPONSIO (Ex Hieron., in cap. IV Dan., 24, IV Reg. XX, 1 seq.). Hoc facile solvitur Ezechiae regis exemplo, quem Isaias dixerat moriturum esse, et Ninivitarum, quibus dictum erat, Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur (0622A)(Joan. III, 4); et tamen ad preces Ezechiae, et Ninives Dei sententia mutata est, non vanitate judicii, sed eorum conversione, qui meruerunt indulgentiam. Alioquin et in Jeremia (Jer. XVIII, 7, 8 seq.) loquitur Deus se mala minari super gentem, et si bona fecerit, minas clementia commutare. Rursum bona agenti se asserit polliceri, et si mala fecerit, dicit se suam mutare sententiam, non in homine, sed in operibus, quae mutata sunt. Neque enim Deus hominibus, sed vitiis irascitur: quae cum in homine non fuerint, nequaquam punit, quia mutatus est.
INTERROGATIO LVIII. Cum in libro Danielis scriptum sit provisione quam angelo interpretante cognovit, ut ait: Cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam, audivi (0622B)vocem viri dicentis: Gabriel, fac intelligere istam visionem virum istum (Dan. VIII, 15, 16), quomodo statim subjungitur e contrario, ubi ipse Daniel ait: Et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur (Ibid., 27)? Si non erat, qui interpretaretur, quomodo supra interpretatus est angelus?
RESPONSIO (Ex Hieron., ad hunc versic.). Quod dicit, hoc est: Reges audierat, et eorum nomina nesciebat; futura cognoverat, et quo futura essent tempore, dubius fluctuabat.
EX PROPHETIS MINORIBUS. INTERROGATIO LIX. Cum Dominus per Oseam prophetam de reprobis regibus dicat: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi (Oseae VIII, 4), quomodo (0622C)e contrario Job dicit: Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi (Job. XXXIV, 30)? Quis enim recte sentiens dicat, quod fecit Dominus quod minime cognoscit?
RESPONSIO (Ex Greg. Magn., lib. XXV Mor., num. 41). Scire Dei, approbare est; nescire, reprobare. Unde quibusdam quos reprobat, dicit: Nescio vos, unde sitis (Luc. XIII, 25). Et aliquando facere Dei est, id quod fieri prohibet, irascendo permittere. Unde et regis Aegypti cor se obdurare asseruit (Exod. IV, 21), quod videlicet obdurari permisit. Miro modo hypocritas Dominus et regnare facit, et nescit: facit sinendo, nescit reprobando.
INTERROGATIO LX. Quomodo Amos propheta inquisitus respondit: (0622D)Non sum propheta (Amos. VII, 14), cum et prophetam eum noverimus, et verba prophetiae illius teneamus?
RESPONSIO (Ex Greg., lib. II Mor., num. 89). Eadem hora qua requisitus est, prophetiae sibi spiritum deesse sensit, et de semetipso testimonium veraciter intulit dicens: Non sum propheta. Qui tamen secutus adjunxit: Et nunc audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et (0623A)filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur, et tu in terra polluta morieris (Amos, VII, 16, 17). Quibus prophetae verbis aperte ostenditur, quod dum de se illa loqueretur, impletus est, et mox habere prophetandi spiritum meruit, quia se prophetam non esse humiliter agnovit.
INTERROGATIO LXI. Cum Zacharias dicat pro derisoribus Christi: Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10), quomodo quasi e contrario de ipsis videtur Isaias dixisse: Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX)?
RESPONSIO. Excaecatur impius, ut aliquid non videat. Visurus est formam hominis, de qua dictum est: Sic veniet (0623B)(Act. I, 11); non visurus est formam Dei, de qua dicitur: Ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21), quam non impii, sed soli justi videbunt. Unde propter solam formam hominis, quae et a justis et ab injustis videnda est, dictum est: Videbunt in quem pupugerunt; propter formam autem Dei, quae a solis justis videbitur, dictum est: Tollatur impius, ne videat, etc.
EX LIBRO PSALMORUM. INTERROGATIO LXII. Cum David in psalmo quarto, vers. 5, dicat: Irascimini, et nolite peccare, quomodo Paulus in Epistolis suis dicit: Deponite omnem iram, et indignationem (Colos. III, 8) ?
RESPONSIO. (0623C)Alia est ira, qua zelo justitiae commovemur; alia, qua irrationabili motu ferimur. Non ergo illam Apostolus quae de justitia descendit, abscindere voluit, praesertim cum idipsum testimonium de psalmo in Epistola ad Ephesios adsumpserit, dicens: Irascimini, et nolite peccare (Ephes. IV, 26). Ac si dixisset: Sic irascimini, ut a culpa abstineatis; sed omnem potius iram, quae de irrationabili motu procedit, voluit amputari.
INTERROGATIO LXIII. Quomodo David in psalmo quinto decimo dicat: Caro mea requiescit in spe, quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Vers. 9, 10), cum quasi e contra (0623D)videatur dicere in psalmo vigesimo nono: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Vers. 10) ?
RESPONSIO. Quod dicit: Caro mea requiescit in spe, quoniam non derelinques animam, etc., utique Psalmista ex persona Christi id affirmative pronuntiat, ac si diceretur ex voce filii Dei ad Deum patrem (Carptim ex August. Enarrat. in hos psal. ): Caro mea in spe resurrectionis obdormiet, quia non dabis animam meam inferis possidendam, neque sanctificatum corpus meum, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Hoc autem quod videtur esse contrarium, hoc est quod et illud, nec diversum est. Dicit enim quodammodo Christus ad patrem: Quae utilitas in (0624A)effusione sanguinis mei, si sic fuerit corrupta caro mea, quomodo et caeterorum hominum, ut in fine resurgam? Nunquid confitebitur tibi pulvis, id est, turba impiorum, quae nisi me resurgente justificari non poterit? Ergo sic intellecta, non sunt contraria.
INTERROGATIO LXIV. Cum Psalmista dicat: Dolores inferni invenerunt me (Psal. XVII, 6); necnon et illud: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis (Psal. XLV, 2); quomodo immutato alio locutionis genere, non se a tribulationibus inventum esse, sed se tribulationem potius invenisse testatur, dicens: Tribulationem et dolorem inveni (Psal. CXIV, 4) ?
RESPONSIO. (0624B) Aliae sunt tribulationes vel dolores, quas nos invenimus; et aliae, quae nos inveniunt. Nam quando sine alicujus admonitione vel percussione homo considerat factum suum, et rogans Deum, plangit et contremiscit, iste utique tribulationem et dolorem invenit: qui sic aut alio increpante, aut altero admonente, aut percutiente conteritur, hunc tribulationes et dolores inveniunt.
INTERROGATIO LXV. Cum David propheta in vigesimo primo psalmo non exauditum se conqueratur, dicens; Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte (Vers. 3), etc. quomodo e contra in eodem psalmo testatur, dicens: (0624C)Non avertit faciem suam a me; et dum clamarem ad eum, exaudivit me (Ibid., 25)?
RESPONSIO. Dominus Christus ex persona veteris hominis, cujus mortalitatem portabat, verbis delictorum clamare se dicit die ac nocte, et non exaudiri: verba enim delictorum sunt, et non justitiae, cum clamatur ad Dominum per diem, id est, in prosperitate, ut haec ipsa prosperitas non mutetur; et cum clamatur nocte, ut adversitas prosperetur. Haec igitur talis petitio, longe est a salute. Nam inde et sequitur, et non ad insipientiam mihi, id est, (Ex Aug. Enarrat. 1 in hunc psal.) neque hoc facias ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam, quid velis me clamare, non verbis delictorum et desiderio temporalis (0624D)vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam. Ex his igitur verbis conversionis atque justitiae, in subsequentibus idem exauditum se commemorat dicens: Non sprevit, neque despexit precem pauperis; neque avertit faciem suam a me: et dum clamarem ad eum, exaudivit me: id est, non illius qui verbis delictorum clamans ad Deum, viam istam, id est, prosperitatem transire nolebat; sed precem pauperis exaudivit. Qui ergo verbis delictorum superius clamasse, et non exauditum se contestatur, ipse verbis justitiae deprecans, se commemorat exauditum. Clamavit superius verbis delictorum (ex persona veteris hominis) exauditus non est. Clamavit subterius verbis justitiae et conversionis ad Deum (0625A)(ex persona hominis ad novam vitam pertinentis) et exauditus est.
INTERROGATIO LXVI. Cum Psalmista in psalmo vigesimo quarto dicat: Universae viae Domini misericordiae et veritas (Vers. 10), quomodo in alio psalmo e contrario dicit: Omnes viae tuae veritas (Psal. CXVIII, 151), vel sicut in alia translatione legitur: Omnia mandata tua veritas?
RESPONSIO (Ex Aug., serm. 29, in psal. CXVIII, n. 8). Erga sanctos et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini veritas: quia et in judicando subvenit, atque ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos (0625B)damnat, omnes viae Domini misericordia et veritas: quia ubi non miseretur, vindictae veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem neminem damnat.
INTERROGATIO LXVII. Quomodo Psalmista in vigesimo nono psalmo contraria de se praedicare videtur, ait enim: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum (Vers. 7, 8); et post modicum subjungit: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus?
RESPONSIO. Quia de confidentia virtutis intumuit, dicit: Ego dixi in abundantia mea, etc. Sed paulo post quid pertulit, adjunxit: Avertisti faciem tuam, etc., ac si aperte dicat: Fortem me inter virtutes credidi, sed (0625C)quantae infirmitatis sim, derelictus agnovi. Hinc rursus dicit: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII, 106). Sed quia ejus virium non erat manere in custodia quam jurabat, debilitatem suam protinus turbatus invenit. Unde et ad preces et opem repente se contulit, dicens: Humiliatus sum usquequaque: vivifica me secundum verbum tuum (Ibid., 407).
INTERROGATIO LXVIII. Quomodo David dicat: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti (Psal. XXXI, 5), etc.; et illud quod alibi dicitur: Peccator cum ingemuerit, salvus erit (Isai. XXX, 15, sec. LXX): cum e contra in Evangelio ille caecus dixerit: Nos scimus quia peccatores Deus non exaudit (Joan. (0625D)IX, 31)?
RESPONSIO. Quia Deus peccatores audiat, ex multis Scripturarum locis monstratur, sicut de publicano illo, vel de aliis in Evangelio scribitur (Luc. XVIII, 14). Hoc autem quod caecus iste dixit, quasi adhuc inunctus loquitur. Ac proinde non est ita accipiendum, quod Deus peccatores non audiat. Si non exaudit in miraculis, exaudit pro culpis.
INTERROGATIO LXIX. Cum Psalmista in psalmo trigesimo tertio dicat, (0626A)Semper laus ejus in ore meo (Vers. 2), quomodo e contrario specialem numerum tenet in psalmo centesimo decimo octavo? Dicit enim: Septies in die laudem dixi tibi (Vers. 164).
RESPONSIO. Septenarium laudis numerum posuit propter septem dies, quibus mundus iste peragitur, in quibus semper laus Deo refertur.
INTERROGATIO LXX. Cum Psalmista dicat: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7), quomodo Paulus apostolus quasi e contrario videtur dicere: Nunquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)?
RESPONSIO. Haec sanctus Augustinus ita distinguit dicens (0626B)(Enarrat. in psal. CXLV, n. 13, 14): « Ecce dicitur, quod de bobus non sit cura Deo. Rursumque dicitur: Homines et jumenta salvos facies, Domine. Nunquid contraria sunt ista? Non. Ad praecepti ergo tenorem non est de bobus cura Deo. Ad providentiam universitatis cura est illi de omnibus. Quid ergo ait Apostolus? Nunquid de bobus pertinet ad Deum? Ubi praeceptum dedit: Bovi trituranti os non infraenabis (Deut. XXV, 4); ibi de bobus non cogitavit Deus? Itaque quosdam boves voluit significare. Non enim hoc curat Deus monere, quid agas cum bobus. Habet hoc natura ipsa humana. Sic factus est homo, ut norit consulere jumentis suis, nec inde a Deo praecepta accepit: sed insinuatum est illi in mente a Deo, ut possit et sine praecepto facere: (0626C)fecit illum talem Deus. Sed quomodo regit pecus, regendus ab alio: ab eo qui regit, praeceptum accepit. Ad praecepti ergo tenorem non est de bobus cura Deo. Ad providentiam universitatis, qua creavit omnia, et mundum regit, homines et jumenta salvos facies Deus. Intendat charitas vestra. Hic forte aliquis dicat mihi: De Novo Testamento est, quia de bobus non pertinet ad Deum. Homines et jumenta (salvos facies, Domine) de Veteri Testamento est. Sunt qui calumnientur, et dicant, non sibi consonare ista duo Testamenta. Ne forte aliud dicat in Veteri, aliud in Novo; et flagitet de me sententiam de Novo talem qualis est haec: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7); quid facio? (0626D)Nihil tam in capite Novi Testamenti, quam Evangelium. In Evangelio invenio, quia omnia ista pertinent ad Deum. Nemo erit jam, qui contradicat. Nunquid enim apostolus Evangelio contrarius erit? Audiamus ipsum Dominum, principem, et magistrum apostolorum. Respicite, inquit, volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque congregant in horreum, et Pater vester coelestis pascit illa . . . . Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt. Non laborant neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni vita sua coopertus est, (0627A)sicut unus ex istis. Si enim fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei (Matth. VI, 26, 28 seq.)? Ergo et praeter hominem animalia et herbae pertinent ad curam Dei, ut pascantur, non ut legem accipiant. Quod ergo ad legem dandam attinet, de bobus cura non est Deo. Quod autem ad credenda, pascenda, gubernanda, et regenda, omnia ad Deum pertinent. » Hinc etiam in Evangelio dicitur Matthaei: Nonne duo passeres asse veneunt: et unus ex illis non cadet sine Patre vestro super terram (Matth. X, 29)? Lucas vero sic dicit: Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione apud Deum (Luc. XII, 6)? Quos enim recordatur, et pascit, gubernat, et regit, et sine quo unus ex illis (0627B)super terram non cadit, non solum cum ipsis et intra ea est; verum etiam in illis, unde ea pascere potentialiter ipse disposuit, cui aequalis de omnibus cura manet.
INTERROGATIO LXXI (Alias 70). Quomodo Psalmista in psalmo trigesimo septimo ex persona Christi dicat: Vim fecerunt, qui quaerebant animam meam (Vers. 13), cum e contra similiter ex persona Christi in centesimo quadragesimo primo redarguens dicat: Non est qui quaerat animam meam (Vers. 5)? Si quosdam redarguit quasi inimicos, qui non quaerant animam ejus: ergo amici erant quaerentes animam ejus?
RESPONSIO (Ex Aug., enarrat. in psal. XXXVII, n. 18). (0627C)Quaeritur anima Christi et bene, et male: bene, qui incorporari cupiunt membris ejus; male autem, qui vim faciunt, et persequuntur vel illum vel membra ipsius. Quis est, qui quaerit bene animam ipsius? Qui ejus passiones imitatur. Qui sunt qui quaerebant male animam ejus? Qui ei vim faciebant, et crucifigebant eum.
INTERROGATIO LXXII. Quomodo David in psalmo quadragesimo tertio dicit: Exsurge, quare obdormis, Domine (Vers. 23)? et quasi e contra in psalmo centesimo vigesimo: Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel (Vers. 4)? Si non dormit neque dormitat, qui custodit Israel, quomodo clamatur ad eum: Exsurge, quare obdormis, Domine?
RESPONSIO. (0627D) Dormit Dominus in cordibus infidelium, non dormit in cordibus christianorum. Ergo cum canitur, Exsurge, quare obdormis, Domine? pro infidelibus hoc Ecclesia clamat, qui Christum mortuum, sed resurrexisse non credunt, et ideo, quasi in cordibus talium semper dormit Christus. Quia Christum adhuc mortuum putant, ad hoc petitur ut resurgat in illis, id est, ut fides praestetur illis, qua credant eum resurrexisse a mortuis. Cum autem canimus, quod non dormit, neque dormitat, qui custodit Israel; quia (0628A)Israel videns Deum interpretatur, ad solos fideles hoc testimonium refertur, qui Christum a somno mortis suscitatum, non dormientem, id est, mortuum, sed viventem in saecula confitentur.
INTERROGATIO LXXIII. Cum in quadragesimo quarto psalmo ex voce advocantis Dei, animae dicatur humanae, Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam (Vers. 11), quomodo alterius patris mentionem faciens subjungit e contrario dicens: Et obliviscere populum tuum, et domum patris tui?
RESPONSIO. Advocat hic Deus pater filiam, id est, animam hominis, ut de domo alterius patris sui, id est, mundi hujus exeat, et ad speciem patris creatoris utique (0628B)sui redire contendat. Quod ita fit, cum mortificati cum Christo ab elementis hujus mundi (Col. II, 20), contemplamur secundum Apostolum jam non ea quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18).
INTERROGATIO LXXIV. Quomodo unus idemque propheta David cum dixisset: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Psal. XLIX, 14), quasi e contrario videtur dicere: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis vero non delectaberis (Psal. L, 18)? Quomodo delectari et non delectari Deum humanis sacrificiis dicit?
RESPONSIO. (0628C) Sacrificium visibile, invisibilis sacrificii sacramentum, id est, sacrum signum est. Unde ille poenitens apud prophetam, vel ipse propheta quaerens Deum peccatis suis habere propitium: Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Intuemur quemadmodum ubi Deum dixit nolle sacrificium, ibi Deum ostendit velle sacrificium? Non vult ergo sacrificium trucidati pecoris, sed vult sacrificium contriti cordis. Illo igitur quo eum nolle dixit, hoc significatur quod eum velle subjecit. Ac per hoc ubi scriptum est: Misericordiam volo, et non sacrificium (Oseae VI, 6), nihil aliud quam sacrificium sacrificio (0628D)praelatum oportet intelligi, cum illud quod ab hominibus appellatur sacrificium, signum est veri sacrificii. Porro autem misericordia verum sacrificium est. Unde et Apostolus ait: Benefacere, et communicatores esse, nolite oblivisci; talibus enim sacrificiis placetur Deo (Hebr. XIII, 16).
INTERROGATIO LXXV. Cum David propheta dicat: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? quomodo Paulus videatur e contrario praecipere, ubi etiam malos in praedicationem admittat, dicens: (0629A)Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Phil. I, 18)? Et illud Evangelicum: Quod dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3) ?
RESPONSIO (Ex Aug., enarrat. in psal. XLIX, n. 23). Sed haec dicta sunt, ne timeant qui audiunt a quocunque audiant: non ut securi sint, qui dicunt bona, et faciunt mala. Sed noluit Deus sine correptione dimittere illos qui dicunt; ne hoc solo quod dicunt, securi obdormiscant in mala vita, et dicant sibi: Neque enim perdet nos Deus, per quorum os voluit tanta bona dici populo suo. Secundum hunc igitur intellectum, praedicatores peccatores admonentur ne vivant male, et praedicent bene, non ut os suum prohibeant (0629B)a praedicamento justitiae.
INTERROGATIO AUGUSTINI LXXVI (Enarrat. in hunc psal.). Cum in psalmo quinquagesimo secundo scriptum sit: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Vers. 4, 5), quomodo statim bonorum nomen subjungitur, dicendo: Qui devorant populum meum? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum; quis est iste populus, qui Dei tantum populus nominatur? Nec enim potest Dei populus dici, nisi bonum faciendo, et inhaerendo illi.
RESPONSIO. Ecce in uno eodemque psalmo, et boni, id est, Dei populus describuntur, et quod non sit qui faciat bonum (0629C)usque ad unum, sententia superiori praefertur. Propheta enim volens distinguere filios Dei a filiis hominum, dixit: Non est qui faciat bonum, etc., quod pertinet ad filios hominum, qui adhuc filii Dei nondum sunt. De his enim superius dixerat: Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Idem dixit, qui devorant populum meum. Ecce hic populum Dei nominavit, quod utique pertinet ad filios Dei. Ista voce filii Dei sumus. Tolle ergo quod homines filii Dei sunt, remanet quod filii hominum sunt, id est, reprobi et peccatores, de quibus dictum accipitur: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Cum autem inter malos quidam boni inveniuntur, ipsi filii Dei sunt, qui hoc loco populus Dei nominatur. Qui etiam sicut cibus panis a filiis hominum, (0629D)id est, ab iniquis devoratur, cum a persequentibus lacerantur. Cum autem et ipsi mali boni efficiuntur, jam non filii hominum, sed filii Dei sunt. Si ergo superiorem versum, quo dicitur: Non est qui faciat bonum, filiis hominum tribueris, et subsequentem versum quo dicitur: Qui devorant populum meum, filiis Dei ascripseris, nulla erit in his repugnantia quaestionis.
INTERROGATIO LXXVII. Cum David in psalmo quinquagesimo quarto pro quibusdam schismaticis imprecetur, dicens: Veniat mors super illos (Vers. 16), quomodo quasi e contrario videatur subjungere: Et descendant in infernum viventes?
RESPONSIO. (0630A) Veteris historiae factum, quo Dathan et Abiron viventes terra absorbuit, populum autem illis consentientem ignis consumpsit (Num. XVI, 31, 32 seq.), psalmus iste replicans, dicit: Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes. Sed si jam mors super eos venerat, quomodo vivi ad inferos descendebant? aut quomodo potest fieri, ut prius venisse videantur in mortem, et postea approbentur viventes ad inferna descendere? Sed quod dicit: Veniat mors super illos, ad populum pertinet illis consentientem, qui igne consumptus est; quod autem subjicit: Descendant in infernum viventes, ad duces eorum malorum Dathan et Abiron pertinet, quos vivos terra absorbuit. Primum quippe illud schismatis (0630B)initium nova mors perdidit. Vel viventes ad infernum descendere, est viventes sentientesque per pravum opus ad inferni claustra descendere.
INTERROGATIO LXXVIII. Cum in sexagesimo primo psalmo loquatur propheta dicens: Semel locutus est Deus (Vers. 12), quomodo quasi e contra videtur subjungere, duo haec audivi, praesertim cum et Paulus apostolus ad Hebraeos scribat, Multifarie multisque modis olim Deus locutus est patribus nostris in prophetis (Hebr. I, 1)?
RESPONSIO (Ex Aug. enarrat. in psal. XVI, n. 17, seq.). Omnino investigare difficile est, quemadmodum positum sit prius, semel locutus est Deus, deinde, cum ille semel locutus est, ego duo audivi. Si enim (0630C)diceret, semel locutus est Deus, unum hoc audivi, videbatur partem quaestionis hujus amputavisse, ut tantummodo quaereremus quid sit, semel locutus est Deus. Nunc vero quaesituri sumus, et quid sit, semel locutus est Deus; et quid sit, duo haec audivi, cum ille semel locutus sit. Sed sciendum, quod inter homines hominibus saepe multis modis, multis partibus, per multiformem creaturam locutus est Deus. Apud se semel locutus est Deus. Quod unum Verbum genuit Deus, in illo Verbo sunt omnia, quia per Verbum facta sunt omnia (Joan. I, 3). Unum Verbum habet, ibi omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Colos. II, 3). Duo vero, quae audisse sese dixit, ista sunt: potestas et misericordia. Ista plane: intelligite potestatem Dei, intelligite misericordiam (0630D)Dei. His duobus continentur prope omnes Scripturae: propter haec duo prophetae, propter haec patriarchae, propter haec lex, propter haec ipse Dominus noster Jesus Christus, propter haec apostoli, propter haec annuntiatio omnis, et celebratio verbi Dei in Ecclesia. Potestatem ejus timete, misericordiam ejus amate. Nec sic de misericordia praesumatis, ut potestatem contemnatis; nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Apud illum potestas, apud illum misericordia: hunc humiliat, et hunc exaltat (Psal. LXXIV, 9): hunc humiliat potestate, illum exaltat misericordia.
INTERROGATIO LXXIX. Cum in psalmo sexagesimo octavo propheta ex (0631A)persona Christi dicat, Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII, 4): quomodo Evangelium dicit, quod in passione sua Dominus non respondederit eis verbum? Necnon et illud quod Isaias dicit, Sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7).
RESPONSIO (Ex Aug. serm. I. in Psalm. LXVIII, n. 7). Ideo jam tunc tacebat, quod raucus erat, quod sine causa tantum clamaverat. Et illam quidem ejus vocem de Psalmo alio in cruce novimus: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Sed quanta illa vox fuit, aut quam diuturna, ut in ea faucae factae essent fauces ejus? Diu clamavit, Vae vobis, Scribae, et Pharisaei (Matth. XXIII, 13, 14, seq.)! Diu clamavit, Vae mundo ab scandalis (Ibid. (0631B)XVIII, 7)! Et revera quomodo raucus clamabat, et ideo non intelligebatur, quando dicebant Judaei: Quid est quod dicit? Durus est hic sermo. Quis potest illum audire? Non scimus quid dicat (Joan. VI, 61). Ille omnia verba dicebat, sed illis raucae fuerunt fauces ejus, qui voces ejus non intelligebant. Haec igitur sub tali intellectu promissa, non erunt sibi contraria: ut juxta quod superius dicit, clamor ipse unde raucae fauces ejus factae fuisse dicuntur, non ipso passionis tempore, sed ante passionem factus accipiatur.
INTERROGATIO LXXX. Cum propheta ex persona Christi in psalmo sexagesimo octavo praemiserit primum dicens, Veni in altitudinem maris, et tempestas dimersit me (Psal. (0631C)LXVIII, 3): quomodo quasi e contrario in subsequentibus deprecatur de profundo aquarum, non me dimergat tempestas aquae (Ibid., 16)? Necnon et alia, quae superius in eodem psalmo contraria sibi esse videntur: primum quod dixit, In limum profundi (Ibid., 3); aliudque e contra subsequitur, Salvum me fac de luto, ut non inhaeream (Ibid., 15)
RESPONSIO. Quod superius dictum est, tempestas dimersit me, pro corpore quod jam in passione tenebatur, hoc dictum accipitur. Quod autem sequitur, non me dimergat tempestas aquae, pro spiritu deprecari videtur: ut quia corpus tenebatur ad passiones, saltem pro anima precaretur, ut in tempestate passionum non mergeretur. Hoc quippe et in his aliis duobus sentiendum (0631D)est, quibus ait: Infixus sum in limo profundi: et quod repetiit, salvum me fac de luto, ut non inhaeream (Ex eod. serm. D. August. n. 18), cum secundum sententiam priorem deberet dicere, salvum me fac de luto ubi eram, eruendo me, non agendo ut non haeream. Ergo haeserat carne, sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem, tenetur quidem corpus tuum, secundum (0632A)corpus infixus es in limum profundi: sed quandiu non consentis, non haesisti; si autem consentis, haesisti. Haesisti? Oratio tua ibi sit, ut quomodo jam tenetur corpus tuum, non teneatur et anima tua (num. 19). Item et de profundo aquarum, non me dimergat tempestas aquae. Sed jam dimersus erat. Veni in altitudinem maris, tu dixisti; et tempestas dimersit me, tu dixisti. Dimersit secundum carnem, non dimersit secundum spiritum. Quibus dictum est, Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. X, 23), hoc eis dictum est, ut nec carne haererent, nec spiritu.
INTERROGATIO LXXXI. Cum Veteris et Novi Testamenti patres, Moysen, Aaron, Eliam, Eliseum, vel caeteros illius temporis (0632B)sanctos, atque ipsos Christi filii Dei apostolos diversa mirabilia et signa legerimus fecisse: cur e contrario in psalmo septuagesimo primo scribitur, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18)?
RESPONSIO. Deus facit mirabilia solus; quoniam quicunque faciunt, ipse in eis operatur, qui facit mirabilia solus.
INTERROGATIO LXXXII. De eo quod in psalmo septuagesimo quarto scriptum est: Quia calix in manu Domini vini meri plenus est misto (Psal. LXXIV, 9); videtur esse contrarium, quod et vini meri plenum ipsum calicem dixit, et misto subsecutus adjunxit.
RESPONSIO. (0632C) Prima quaestio, juxta quod sanctus Augustinus ait (Enarrat. in hunc Psalm. n. 11), ista occurrit: « Vini meri plenus est misto. Quomodo meri si misto. Non ergo vos terreat, quod dicit, et merum et mistum: merum propter sinceritatem, mistum propter faecem (num. 12). Calix enim vini meri plenus misto videtur mihi esse lex quae data est Judaeis et omnis illa Scriptura Veteris, quod dicitur Testamenti. Ibi sunt pondera omnium sententiarum, nam ibi Novum Testamentum absconditum latet tanquam in faece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intelligitur inde circumcisio cordis. Templum illud in Jerusalem magni sacramenti res est, et intelligitur ex eo corpus Domini. (0632D)Terra repromissionis intelligitur regnum coelorum. Sacrificium victimarum et pecorum magnum habet sacramentum: sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intelligitur unum illud sacrificium, et unica victima in cruce Domini: pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quod illa figurabant, et haec ex illis figurabantur. Accepit populus ille legem, accepit mandata justa et bona. Quid tam justum, quam Non occides, non moechaberis, non furaberis, (0633A)non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem, non concupisces rem proximi tui, non concupisces uxorem proximi tui, unum Deum adorabis, et ipsi soli servies (Exod. XX, 7 seq.)? Omnia ista ad vinum pertinent. Illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, ut funderetur inde omnis spiritalis intellectus. Calix in manu Domini, id est, in potestate Domini: vini meri, id est, legis sincerae: plenus est misto, id est, cum faece corporalium sacramentorum. Et quia hunc humiliat, superbum Judaeum; et hunc exaltat, confitentem Gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est, a Judaico populo, in Gentilem populum. Quid inclinavit? Legem eliquatus est: inde spiritalis intellectus. Verumtamen faex ejus non est exinanita, quia omnia sacramenta (0633B)carnalia apud Judaeos remanserunt. Bibent omnes peccatores terrae. Qui bibent? Omnes peccatores terrae. Judaei erant quidem peccatores, sed superbi: et Gentiles erant peccatores, sed humiles. Omnes peccatores bibent, sed vide, qui faecem, qui vinum. Etenim illi bibendo faecem, evanuerunt; isti bibendo vinum, justificati sunt.
INTERROGATIO LXXXIII. Cum Psalmista in psalmo octogesimo quarto quasi praeterita narrans, dicat: Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti captivitatem Jacob. Remisisti iniquitatem, etc., usque aversus es ab ira indignationis tuae (Ibid., 2 seqq.): quomodo quasi facta non fuerint, statim subjungit, Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Ne in aeternum (0633C)irascaris nobis? Quomodo narrat quasi factum esset, et quomodo orat ut fiat?
RESPONSIO (Ex Aug. enarrat. in hunc psal., n. 6). Nisi quia voluit ostendere praeterita verba se in prophetia dixisse? Nondum autem factum esse quod dicebat jam factum, hinc ostendit, quia orat ut fiat. Nam sic tibi propheta responderet: Illa dico quasi facta, quae video futura. Quia vero nondum facta sunt, oro ut veniant quae jam vidi.
INTERROGATIO LXXXIV. Cum de Deo propheticae et apostolicae litterae clament, quod sit idem Deus justus et verax, praesertim Psalmista dicente in psalmo octogesimo quinto, Et tu, Domine, miserator et misericors . . . . et . . . . verax (0633D)(Vers. 15): quomodo quasi e contrario videtur Deus ipse in libro Job de se contra Satan dixisse, Tu autem commovisti me adversus Job, ut affligerem illum frustra (Job. II, 3)? Qui enim justus est, affligere frustra non potuit. Et rursum quia verax, non potuit aliter dixisse, quam fecit.
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn. lib. III Mor., n. 3). Ut ergo justo et veraci utraque conveniant, quatenus et vera dicat, et injusta non faciat; cognoscamus beatum Job et juxta aliquid frustra, et rursum juxta aliquid non frustra percussum. Beatus ergo (0634A)Job et non frustra percutitur, quia augetur meritum: et tamen frustra percutitur, quia nullum in eo punitur admissum. Deus ergo verax secundum modum illum locutus est, quo beatus Job non pro puniendis culpis, sed pro augendis meritis percussus esse cognoscitur.
INTERROGATIO LXXXV. Quaeritur quomodo sibi utraque concordent, id est, jucunditas et timor, juxta quod in psalmo octogesimo quinto scribitur: Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Vers. 11). Quomodo jucunditas sit timor? Nonne timor amarus solet esse?
RESPONSIO (Ex Aug. enarrat. in hunc Psalm., n. 16). Erit aliquando jucunditas sine timore: modo jucunditas cum timore. Non est enim plena securitas, (0634B)nec perfecta jucunditas. Si nulla jucunditas, deficimus; si plena securitas, male exultamus. Ergo et jucunditatem aspergat, et timorem incutiat, ut de dulcedine jucunditatis perducat nos ad sedem securitatis. Dando timorem, non nos faciat male exultare, et recedere de via. Ideo dicit in psalmo: Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Sic et Apostolus: Cum timore et tremore vestram salutem operamini (Philip. II, 12).
INTERROGATIO LXXXVI. Cum in psalmo octogesimo octavo legatur Deus ad David jurasse dicens: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit. Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna (0634C)perfecta in aeternum manebit: et testis in coelo fidelis (Ps. LXXXVIII, 36, 37, seq.); quomodo e contrario subjungit: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti: distulisti christum tuum. Evertisti testamentum servi tui, etc., usque, perfudisti eum confusione? Nunquid ita falsum promittit Deus (quod dici summa dementia est) aut falsum jurat? Quare ergo illa promisit, et ista fecit?
RESPONSIO (Ex Aug. serm. 2 in hunc psal., n. 6). David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine ejus, qui est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde ne quisquam Christianus cum diceret, de Christo dixit, alius diceret. Non, sed de illo David dixit, et erraret, cum (0634D)diceret impleta omnia esse in David; destruxit ea in David. Ut cum vides ea in illo non impleta quae necesse est impleri, quaeras alterum, in quo ostenderentur impleri. Ita etiam in Esau et Jacob invenimus majorem adoratum a minore, cum scriptum sit, Major serviet minori (Gen. XXV, 23): ut cum in illis duobus praecedentibus vides non impletum, exspectes duos populos in quibus impleatur, quia non mendax Deus polliceri dignatur. Ecce ex semine tuo, dixit ad David, ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Promisit ex semine ejus in aeternum aliquid, et (0635A)natus Salomon factus est tantae sapientiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta. Sed cecidit Salomon (III Reg. II, 1 seq.), et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli possit, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum ejus respiceres tu Deum, et flagitares promissum tuum. Ergo, Domine, mentitus es, non implens quod promisisti, non exhibens quod jurasti? Forte hic dicturus erat tibi Deus: Juravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid ergo? Tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum? utique sclebas. Quare ergo hoc non perseveraturo mihi, quia in aeternum esset, promittebas? Nonne tu dixisti, Si dereliquerint legem meam, et mandata mea (0635B)non custodierint, et testamentum meum profanaverint (Ibid., 31 seq.), manebit tamen promissio mea, implebitur juratio mea? Semel juravi in sancto meo, intus in secreto quodam, in ipso fonte, unde prophetae biberunt, qui nobis haec ructaverunt. Semel, inquit, juravi, si David mentiar. Exhibe ergo quod jurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi.
Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti? Distulisti christum tuum. Quamvis tristia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos. Manet omnino, Deus, quod promisisti: nam christum tuum non abstulisti, sed distulisti. In hoc (0635C)ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur. Evertisti testamentum servi tui. Ubi est enim testamentum vetus Judaeorum? Ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Judaeorum quaeris? non est. Profanasti in terra sanctitatem ejus. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. Destruxisti omnes macerias ejus, quibus eum munieras. Quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones ejus in formidinem. Quid est formidinem? Ut dicatur peccantibus: Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet (Rom. II, 21). Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Omnes scilicet gentes. Per (0635D)viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta ejus in omnibus gentibus. De ipsis enim dictum est, Partes vulpium erunt (Psal. LXII, 11). Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos, (0636A)quos terret virtus aliena. Ideo Dominus ipse cum de Herode comminante loqueretur, Dicite, inquit, vulpi illi (Luc. XIII, 32). Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes. Non est leo ille de tribu Juda, cui dicitur: Ascendisti, recumbens dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9). Potestate ascendisti, potestate dormisti: quia voluisti, dormisti. Unde et illud, Ego dormivi (Psal. III, 6). Ergo de quibus dictum erat, Partes vulpium erunt, de his nunc dictum est, Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus, jucundasti omnes inimicos ejus. Advertite Judaeos, et videte omnia impleta, quae praedicta sunt. Avertisti adjutorium gladii ejus. Quomodo solebant pauci dimicare, non multos prosternere. (0636B)Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus. Eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. Dissolvisti eum ab emundatione. Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Si enim dissolvit ab emundatione, jam non habet mundandum, sed projiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Judaeus? A fide. Ex fide enim vivimus (Hab. II, 4), et ex fide dictum est: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. Sedem ejus in terra collisisti: merito et fregisti. Minuisti dies sedis ejus: putabant se in aeternum regnaturos. Perfudisti confusione. Haec omnia venerunt Judaeis. Non tamen (0636C)ablato Christo, sed dilato.
INTERROGATIO LXXXVII. Cum Psalmista dicat, Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? quomodo Christus in Evangelio e contrario videtur promisisse, dicens, Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum (Joan. VIII, 51)?
RESPONSIO. De alia morte Psalmista egit, de alia quoque Salvator praedixit. Et Psalmista quidem dicens, Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? de morte carnis sciscitans loquebatur, et confirmans praenuntiavit, quia nullus omnino sit, qui vivat et non videat mortem. Tanquam si diceret: Nullus est alius homo, (0636D)qui vivit et non videat mortem, nisi ipse solus qui animam suam eruit de manu inferni, id est, qui pro nobis mortuus est, et ultra non moriens resurrexit. Quia vero Dominus in Evangelio loquitur promittens. Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum; non de hac corporali morte dixit, qua (0637A)omnes moriuntur, sed de morte aeterna, id est, morte damnationis cum diabolo et angelis ejus. Ipsa est vera mors, nam ista migratio est. Secundum hunc ergo sensum, non sunt haec duo contraria.
INTERROGATIO LXXXVIII. Cum Psalmista dicat, Quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7), quomodo apostolus dicit, Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn. lib, XVIII, Moral., n. 79). Unde ergo similes, et unde non similes, nisi quia huic sapientiae et similes erunt ad imaginem, et non erunt similes ad aequalitatem? Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint; et dum visionis ejus donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis (0637B)imitantur quod vident. Et similes ergo sunt, quia beati fiunt; et tamen creatori similes non sunt, quia creatura sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem; et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, quia habent circumscriptionem.
INTERROGATIO LXXXIX. Cum David de Christo dicat in psalmo centesimo nono, Dominus a dextris tuis (Vers. 5), quasi significet Deum Patrem ad dexteram assistere Filii: quomodo Paulus quasi e contra in epistola ad Ephesios, Christum ad dexteram Patris sedere pronuntians, dicat: Sedere eum fecit ad dexteram suam in coelestibus (Ephes. I, 20); praesertim cum idipsum quod Paulus dicit, et Psalmista in principio praedicti psalmi (0637C)testetur, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis?
RESPONSIO. Cum dicitur, Sede a dextris meis, Pater Filium ad dexteram suam collocasse intelligitur. Et cum dicitur, Dominus a dextris tuis, ad ipsum Patrem sermo dirigitur, quasi ei dicatur: O Deus Pater, ecce Dominus Christus a dextris tuis sedens, confringet in die irae suae reges. Et nihilominus utroque testimonio insinuatur Filius ad Patris dexteram sedens.
INTERROGATIO XC. Cum Psalmista dicat, Superbo oculo, et insatiabili corde, huic non convescebar (Psal. C, 5), quomodo e (0637D)contrario Dominus in Evangelio legitur, cum superbis et peccatoribus manducasse (Matth. X, 10, seq.)?
RESPONSIO (Ex Aug. enarrat, in hunc Psal. n. 8 et 9). Quid est, non convescebar? non cum illo manducabam. Vesci enim manducare est. Cur ergo ipsum primo Dominum invenimus manducasse cum superbis? nam superbus quidam invitaverat illum: ipse est cui displicuit, (0638A)quia mulier peccatrix, quae erat in civitate famosa, accessit ad pedes Domini (Luc. VII, 36, seq.). Iste Pharisaeus superbus erat, sed convescebatur cum illo Deus. Quomodo nobis proponit haec? Quando ipse non fecit, ad imitationem suam nos hortatur. Videmus eum convivatum esse cum superbis; quomodo nos prohibet ne convivemur cum eis? Convivamur nos quidem cum fratribus propter correctionem aliquam: tenemus nos etiam a fratribus nostris, et non cum eis convivamur, ut corrigantur. Cum extraneis potius convivamur et cum paganis, quam cum his qui nobis haerent, si viderimus eos male vivere, ut erubescant, et corrigantur, sicut dicit Apostolus: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo: et non (0638B)ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15). Facimus hoc plerumque propter medicinam, et tamen cum extraneis multis, et cum impiis saepe vescimur. Quid est hoc, Superbo oculo, et insatiabili corde, huic non convescebar? Habet epulas suas cor pium, habet epulas suas cor superbum. Nam propter cibos ipsos cordis superbi, ideo dixit, insatiabili corde. Cor superbum unde pascitur? Si superbus est, invidus est, et aliter non potest. Superbia mater invidentiae est. Omnis ergo superbus, invidus est. Si invidus est, malis alienis pascitur. Unde dicit Apostolus: Si mordetis, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consummamini (Gal. V, 19). Videntes ergo comedentes, nolite his convesci, fugite tale convivium. (0638C)Neque enim se satiant gaudendo de malis alienis, quia insatiabili corde sunt: cave ne capiaris in epulis eorum.
INTERROGATIO XCI. Cum in psalmo centesimo sexto Psalmista dicat, Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt minorata (Vers. 38, 39): quomodo quasi e contrario videtur subjungere dicens, Pauci facti sunt, et vexati sunt?
RESPONSIO (Ex Aug. enarrat. in hunc psal., n. 13 et 14). Jumenta et pecora dicuntur in Ecclesia simpliciter ambulantia, seu vitilia, non multum docta, sed fide plena. Ergo et spiritales et carnales benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt (0638D)minorata. Istud capitulum psalmi ad fideles populos refertur; hoc autem quod subsequitur, Pauli facti sunt, et vexati sunt, de haereticis dicitur: quia omnes qui se dividunt ab unitate, pauci fiunt. Multi enim sunt sed in unitate, dum non separantur ab unitate. Cum enim coeperit ad eos non pertinere multitudo unitatis, in haeresi et in schismate pauci sunt.
INTERROGATIO XCII. (0639A) Cum psalmista dicat: Non mortui laudabunt te, Domine (Psal. CXIII, 17), quomodo idem quasi e contrario videtur dicere: Laudabo nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. CXLIV, 2), necnon et illud: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5)?
RESPONSIO (Ex Aug., enarrat, in psal. CXLIV, n. 5). Dictum est quidem: Non mortui laudabunt te, Domine, sed in illis de quibus dicitur: A mortuo velut qui non sit, periit confessio (Eccli. XVII, 26), non illis de quibus ait: Qui credit in me, licet moriatur, vivit (Joan. XI, 25). Quia et Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob non est mortuorum, (0639B)sed vivorum. Si enim nunquam nisi ipsius eris, nunquam a laude ipsius tacebis. Audi Apostolum: Nemo enim, inquit, sibi vivit, et sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur (Matth. XXII, 32). Ad hoc enim, iterum inquit, Christus mortuus est, ut et mortuorum et vivorum dominetur (Rom. XIV, 7, 8, 9). Ergo quia magnitudinis ejus non erit finis (Psal. CXLIV, 3), laudis quoque nostrae, qui Deo placebimus etiam cum mortui fuerimus, finis non erit.
INTERROGATIO XCIII (Alias 220). Cum Psalmista dicit: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11), ei responderi potest: Si omnis, et tu; falsaque tam erit sententia quam mendax ipse protulisti. (0639C)Si vero ipse non mendax, vera jam sententia non erit, quia dum tu verax, non omnis homo cognoscitur mendax.
RESPONSIO. Sed notandum quod praemittitur: Ego dixi in excessu mentis meae. Per excessum ergo mentis etiam semetipsum transiit, cum de hominis qualitate definivit. Ac si patenter dicat: De falsitate omnium hominum inde veram sententiam protuli, unde ego ipse super hominem fui. In tantum vero et ipse mendax, in quantum homo; in tantum autem omnino non mendax, in quantum per excessum mentis super hominem.
INTERROGATIO XCIV. Cum Psalmista dicat: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulabunt (Psal. CXVIII, 3), (0639D)quomodo credendus est Paulus apostolus in viis Domini ambulasse, cum de seipso confiteatur dicens: Non enim quod volo, facio bonum, sed quod volo malum, hoc ago (Rom. VII, 15)? praesertim cum e contra idem Paulus in viis Domini se ambulasse fixis sententiis protestatur dicens: Nonne eodem spiritu ambulabimus (II Cor. XII, 18)? et ad Timotheum: Bonum certamen certavi, cursum consummavi (II Tim. (0640A)IV, 7). Quid est hoc? Aut ergo sancti Domini non ambulant in viis Domini, aut si ambulant, non operantur iniquitatem. Si non operantur iniquitatem, non habent peccatum, quoniam peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4). Peccatum autem quomodo non habent, cum dicitur: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Ibid., I, 8)?
RESPONSIO (Ex Aug., serm. 2 in psal. CXVIII, n. 2). Audiamus ipsum apostolum Paulum de hac quaestione si placet. Imo quia placet, interrogemus. Dic nobis, Paule beatissime, utrum ambulaveris in viis Domini, cum in carne adhuc viveres? Respondet: Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis (II Cor. XII, 18)? et illud: Per fidem enim (0640B)ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7): Et illud: Bonum certamen certavi (II Timoth. IV, 7), et reliqua. Satis ergo sint ista responsa, quibus apostolum Paulum in viis Domini ambulasse didicimus. Sed ab illo et aliud inquiramus. Dic, obsecro, Paule, quando adhuc in carne vivens in viis Domini ambulabas, habebas peccatum, an sine peccato eras? Et hic ergo respondet: Nonne legistis ubi confiteor, dicens: Non enim quod volo, facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago? et hoc audivimus. Jam itaque illud interrogamus. Quomodo in viis Domini ambulabas, si malum quod nolebas, hoc agebas, cum Psalmista sanctus intonet dicens: Non enim qui operantur iniquitatem, et reliqua. Audi continuo respondentem (0640C)per sententiam consequentem: Si quod nolo, hoc, inquit, facio, jam ego non operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini, non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato; quia jam non ipsi operantur iniquitatem, sed quod habitabat in eis peccatum.
Verum ita soluta est ista quaestio (Ex Aug. serm. 3 in psal. CXVIII, n. 1), ut difficilior altera nasceretur. Quomodo agat homo, quod ipse non agit? Utrumque enim dixit, et: Non quod volo, ago, et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Unde et intelligere debemus, quando peccatum quod habitat in nobis, operatur in nobis, tunc nos id non operari, quando nequaquam voluntas nostra ei consentit, et tenet etiam corporis membra ne obediant desideriis (0640D)ejus. Quid enim operatur peccatum nolentibus nobis, nisi sola illicita desideria, quibus si voluntatis non adhibeatur assensus, movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus? Hoc praecepit idem Apostolus ubi dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Sunt itaque desideria peccati, quibus nos prohibuit obedire. Operantur ergo (0641A)peccatum haec desideria, quibus si obedimus, et nos operamur. Si autem obtemperantes apostolo, non eis obedimus, non illud nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum. Si autem desideria nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum mali aliquid operaretur in nobis. Motum porro illiciti desiderii, cui non obediendo non eum nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quoniam non est naturae vigor alienae, sed languor est noster, a quo languore omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti fuerimus. Quapropter, et quia in viis Domini ambulamus, non obedimus desideriis peccati; et quia non sumus sine peccato, habemus desideria peccati. Ac per hoc jam nos ea non operamur, non eis obediendo, sed quod in nobis habitat (0641B)peccatum, eadem commovendo. Non enim qui operantur iniquitatem, id est qui obediunt desideriis peccati, in viis Domini ambulaverunt. Et quoniam tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1); etiamsi a criminibus longe simus, non tamen deest, ubi desideriis peccati vel facto vel dicto vel cogitato obediamus, quando adversus majora vigilantibus, quaedam incautis minuta subrepunt, quae si adversus nos colligantur, etsi non singula suis motibus conterunt, omnia tamen acervo nos obruunt. Et propter haec etiam hi qui ambulant in viis Domini, dicunt: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), quoniam ad vias Domini et ipsa oratio pertinet, et ipsa confessio, quamvis non ad eas peccata pertineant (Ex eod. Aug., ubi supra, n. 2).
(0641C)Itaque in viis Domini (Aug., ibid., num. 3), quas omnes fides una complectitur, qua in eum creditur qui justificat impium (Rom. IV, 5), qui etiam dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6), nemo peccata operatur, sed confitetur. Deviat ergo cum peccat; et ideo peccatum viae non tribuitur, quod a deviante committitur, sed in via fidei pro non peccantibus habentur, quibus peccata non imputantur. De quibus apostolus Paulus justitiam fidei commendans (Rom. IV, 7), in psalmis scriptum esse monstravit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non iniputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2). In hac autem via, id est, in fide pia quisquis ambulat, aut peccatum non operatur, aut si quid a deviante committitur, propter viam non imputatur, (0641D)et tanquam non fuerit operatus accipitur, et ideo bene etiam sic intelligitur: Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt, ut hanc iniquitatem significaverit, quae recedit a fide, aut non accedit ad fidem. Qui ergo operantur iniquitatem, id est, infidelitatem, non in viis ejus ambulaverunt, quia in Christum non crediderunt.
INTERROGATIO XCV. Cum Psalmista dicat: In corde meo abscondi eloquia tua (Psal. CXVIII, 11, 12), et reliqua, quomodo (0642A)consequens est, ut subjungere videatur dicens: Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas?
RESPONSIO (D. Aug., ex serm. 5 in psal. CXVIII n. 4). Quomodo adhuc ea quaerit discere, quae abscondita jam custodit in corde, quod utique non fecisset, nisi ea didicisset; nisi quia eas vult faciendo discere, non loquendo, vel memoria retinendo? Quoniam ergo sicut in alio psalmo legitur, benedictionem dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8); ideo benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas. Quia enim in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, legem dedisti; da etiam benedictionem gratiae, ut faciendo discam, quae intimando jussisti.
INTERROGATIO XCVI. Quomodo David dicit: In labiis meis pronuntiavi (0642B)omnia judicia oris tui (Psal. CXVIII, 13), cum Paulus apostolus dicat inscrutabilia esse judicia Dei, et investigabiles vias ejus (Rom. II, 33)? Quis omnia judicia Dei enuntiare possit, cum investigare non possit?
RESPONSIO (Ex serm. 6, in eumdem psal., num. 1 et 2). Nunquid judicia Dei nescit Ecclesia? Scit plane. Nam scit utique qualibus dicturus sit judex vivorum et mortuorum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XV, 34); et qualibus dicturus sit: Ite in ignem aeternum. Scit, inquam, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque hos, neque illos, quos ibi (I Cor. VI, 9) apostolus Paulus enumerat, regnum Dei possessuros. Scit iram et indignationem, tribulationem et angustias in omnem animam hominis operantis (0642C)malum, Judaei primum et Graeci: gloriam vero, et honorem, et pacem omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 9, 10). Haec atque hujusmodi judicia Dei evidenter expressa novit Ecclesia: sed non ipsa sunt omnia, cum sint quaedam inscrutabilia, et sicut multa abyssus profunda et occulta. An et ipsa nota sunt quibusdam excellentioribus membris hominis hujus, qui cum suo capite Salvatore totus est Christus? Inscrutabilia enim fortasse dicta sunt homini, quia viribus suis ea non potest perscrutari. Sed cur non possit dono Spiritus sancti, cuicumque hoc Dominus conferre dignatur? Sic enim et illud dictum est: Deus habitat lucem inaccessibilem (I Tim. VI, 16): et audimus tamen, Accedite ad me, et illuminamini (Psal. XXXIII, 5): quae (0642D)utique quaestio ita solvitur, ut inaccessibilis sit viribus nostris, accedatur autem ad eum muneribus suis. Quanquam etsi nemini omnino sanctorum, quandiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), omnia judicia Dei scire conceditur, quia revera multum est ad hominem, cum profecto (ut aliquid exempli gratia dicam, unde judiciorum Dei conjiciatur immensitas) nemo sine judicio Dei sit tardus in animo, vel claudus in corpore: habet tamen unde dicat Ecclesia, hoc est, populus acquisitionis, (0643A)et veraciter dicat: In labiis meis enuntiavi omnia judicia oris tui, id est, nihil judiciorum tuorum tacui, quae mihi per eloquia tua innotescere voluisti, sed omnia prorsus in labiis meis enuntiavi. Hoc enim significatur; quia non ait, omnia judicia tua, sed omnia judicia oris tui, id est, quae mihi dixisti: ut per os ejus eloquium ejus intelligamus. Quod factum nos in revelationibus sanctorum pluribus, et Testamentis duobus scimus. Quae omnia judicia usquequaque in labiis suis enuntiare non cessat Ecclesia.
INTERROGATIO XCVII. Cum Psalmista in centesimo decimo octavo psalmo dicat: A judiciis tuis non declinavi (Psal. CXVIII, 102), quomodo in subsequentibus ipse quasi (0643B)e contrario expetere videtur, dicens: Judicia tua doce me (Ibid., 108)? Quomodo ergo a judiciis non declinavit, si ea non noverat? Porro si noverat, quomodo ea doceri se petebat?
RESPONSIO. Augustinus hoc ita exponit, dicens (Serm. 23 in hunc psal., n. 4): « Ut intelligeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat, postulantis. »
INTERROGATIO XCVIII. Quomodo concordantia approbentur, quae contraria sibi videntur de his quae Psalmista dicit, Evangelium e contra respondit? Sic enim de charitate Psalmista scribit: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96). Et iterum: Statuisti in spatioso loco pedes meos (0643C)(Psal. XXX, 9). Si igitur lata est charitas, per quam pervenitur ad Deum, quomodo e contra in Evangelio Dominus dicit: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13)? Item alia duo similia, quae sibi videntur esse contraria. Dicit enim Psalmista: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et quasi e contra Dominus in Evangelio dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. II, 30). Quomodo ergo lata est charitas, si angusta porta? quomodo jugum suave est, et onus leve, si in praeceptis Dei hae viae durae sunt, quae custodiuntur?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. II Hom. in Ezech., hom. 5, n. 13). Sed hanc nobis quaestionem citius ipsa charitas (0643D)solvit; quia via Dei et inchoantibus angusta est, et perfecte jam viventibus lata. Et dura sunt quae contra usum spiritaliter in animo proponimus, et tamen onus Dei leve est, postquam hoc ferre coeperimus: ita ut pro amore ejus et persecutio placeat, et omnis pro eo afflictio in mentis dulcedinem veniat; (0644A)sicut sancti quoque apostoli gaudebant, cum pro Domino flagella tolerabant (Act. V, 41). Ipsa ergo angusta porta amantibus lata fit; ipsae viae durae spiritaliter currentibus molles et planae fiunt. Dum enim sciat animus se pro temporalibus doloribus gaudia aeterna recipere, et hoc incipit, per quod affligitur, amare.
INTERROGATIO XCIX (Alias 121). Cum Psalmista dicat: Qui fundavit terram super aquas (Psal. CXXXV, 6), quomodo Job dicit: Qui fundavit terram super nihilum (Job XXVI, 7)?
RESPONSIO. Ut duo haec sibi non videantur esse contraria, id ex majorum disputatione collegimus. Dicit etiam Ambrosius (Lib. I Hexamer. cap. 6, sed paulo aliter): (0644B)De terrae qualitate sive positione sufficiat Scriptura. Secundum Job sciendum, quia suspendit terram in nihilo. Philosophi quoque similiter opinantur, aere denso terram sustineri, et quasi spongiam in medio aeris mole sua immobilem pendere: sicque ut aequabili motu hinc atque inde, veluti alarum suffulta remigiis ex omni parte libera propendeat, nec in partem possit inclinari alteram. De hoc vero quod Psalmista dicit: Qui fundavit terram super aquas, ut superiori intelligentiae non videatur esse contrarium, sic beatus Augustinus disputationis suae texit oraculum. Ait enim (Enarrat. in psal. CXXXV, num. 7): « Quid est, qui firmavit terram super aquas? Obscura etiam quaestio est: quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed aquas potius portare credatur. De qua re (0644C)ne adversum eos, qui se putant ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras defendere videamur, sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de proximo intelligamus. Terra quae habitatur ab hominibus, et terrestria continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, super aquas esse fundata dicitur, quod aquis circumfluentibus superemineat. Non enim quae dicitur littoraria civitas super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus: sed ideo nuper mare dicitur, quia inferiori mari supereminet. Sic dictus est Pharao exisse super aquam; ita enim habet Graecus, quod quidam Latini habent, ad aquam (Exod. XIV, 23). Sic Dominus super puteum sedebat (0644D)(Joan. IV, 6): quod ambo superiores essent, quam flumen et puteus, ille juxta flumen, iste juxta puteum. » Ergo si haec secundum praedictum intellectum rimentur, in nullo sibi contraria erunt.
INTERROGATIO C (Alias 97). Dum David in psalmo centesimo quadragesimo secundo (0645A)dicat: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Vers. 2), quomodo quasi e contrario Paulus videtur dicere: Elegit nos in Christo ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati coram ipso (Ephes. I, 4)? Aut enim sancti et immaculati coram Deo Ephesli sunt, quibus apostolus scribit, et falsum est hoc quod dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens; aut si nemo justificabitur in conspectu Dei, falsum est quod praecessit, sanctos et immaculatos esse in conspectu Dei.
RESPONSIO. Ad haec bifarie respondendum est. Non enim ait Paulus: Elegit nos ante constitutionem mundi, cum essemus sancti et immaculati; sed elegit nos, ut essemus: hoc est: Qui sancti et immaculati ante non (0645B)fuimus, ut postea essemus. Quod et de peccatoribus ad meliora conversis dici potest, et stat illa sententia, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, id est, in tota vita sua, in omni quod in mundo isto versatus est tempore. Nam eliguntur Paulus et qui similes ei, non quia erant sancti et immaculati; sed eliguntur et praedestinantur, ut in consequenti vita per opera et virtutes sancti et immaculati fiant. Deinde et sic sentiendum est, quia dixerit non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, id est, non justificabitur omnis, justificabuntur aliqui.
INTERROGATIO CI (Alias 98). Cum in centesimo quadragesimo quarto psalmo scribatur de Deo: Magnitudinis ejus non est finis (Vers. 3) quomodo, in psalmo octogesimo octavo quasi e (0645C)contrario dicitur: Deus qui glorificatur in consilio justorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu ejus sunt (Vers. 8)? Si ubique Deus, qui poterunt esse in circuitu ejus, ut ille quasi in medio positus ab aliis circumdetur? Si enim habet aliquos in circuitu, quasi undique finitus intelligitur. Porro si verum dictum est de Deo, Magnitudinis ejus non est finis, qui remanent qui sint in circuitu ejus?
RESPONSIO (Ex Aug., serm. 1 in psal. LXXXVIII, n. 8) Nisi quia ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco ad coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu ejus gentes sunt. Si ibi remaneret, ubi ista fecit, non esset (0645D)magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt. Quia vero ibi sic praedicavit, ut inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes gentes, toto orbe terrarum faciendo miracula per servos suos, factus est magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt.
INTERROGATIO CII (Alias 99). Cum Psalmista dicat: Prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate (Psal. CXLIV, 18), quomodo Salomon dicit: Invocabunt me, et non exaudiam (Prov. I, 28) ?
RESPONSIO (Ex Aug., enarrat. in psal. CXLIV, n. 22, ad sensum, non ad litteram). Multi Dominum invocant, sed non in veritate, (0646A)quaerentes ab illo terrenarum rerum lucra vel praedia. Alia ab illo quaerunt, et ipsum non quaerunt. Qui autem Dominum ipsum, a quo acceperunt de quibus gaudent, praeponunt omnibus rebus quas acceperunt, et ipsum Deum non propter aliud aliquid, sed propter semetipsum quaerunt, et amare videntur, ii omnes in veritate invocant Dominum, et prope esse eis Dominus creditur. Non omnibus scilicet, qui et mala ab illo petunt, et transitoria quaerunt; sed hos tantum omnes dicit, quibus invocantibus se in veritate proximus fit, qui ea sibi a Domino dari expetunt, quae ipsi Domino placita sunt.
EX LIBRIS SAPIENTIAE. INTERROGATIO CIII (Alias 100). Cum in Proverbiis Salomonis Scriptura ex voce (0646B)Dei loquatur dicens: Invocabunt me, et non exaudiam eos (Prov. I, 28); quomodo in psalmo octogesimo quinto scribitur: Tu, Domine, suavis et mitis es, et multum misericors omnibus invocantibus te (Vers. 5)? Si omnes invocantes se Deus exaudit, quomodo hic dicit: Invocabunt, et non exaudiam eos?
RESPONSIO. Sunt enim qui invocant Deum propter Deum, et sunt qui invocant propter aliud, quod Deus dare non vult. Illi qui secundum Domini voluntatem petunt, quae Deus utique jussit, inveniuntur in psalmi hujus versu quo scribitur: Multum misericors omnibus invocantibus te (Ex Aug., enarrat. in psal. LXXXV, n. 8). Illi autem qui Deum non propter Deum invocant, sed aliquid sibi dari contra Dei voluntatem petunt, (0646C)hi reprobantur Domini voce, qua dicitur: Invocabunt, et non exaudiam eos. Quidam invocantes, non invocant Dominum, de quibus dicitur, Dominum non invocaverunt (Psal. LII, 6): sed propterea invocant, ut veniat ad eos pecuniae hereditas et saecularis dignitas. Qui sic invocat Dominum, sibi adjutorem ponit cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram (Psal. XXVI, 4). Quid est quod petiit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Ut quid hoc? Ut contempler delectationem Domini. Si ergo amator es, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia, quo jucundius nihil invenis. Si ergo sic diligis, et sic invocas Deum, pertines ad (0646D)istum versum: Et multum misericors omnibus invocantibus te.
INTERROGATIO CIV (Alias 101). Cum Salomon in Proverbiis de via iniquitatis loquatur, dicens: Omnis qui ambulat in ea, non revertetur (Prov. II, 19), quomodo Paulus a persecutione et blasphemia rediens dicit: Qui fui blasphemus et persecutor (I Tim. I, 13), et Petrus a negatione ad fletum conversus, respectum Christi promeruit (Luc. XXII, 61) ?
RESPONSIO. Per seipsum homo potest in illa via iniquitatis ambulare, non potest autem per seipsum redire, nisi gratia.
INTERROGATIO CV (Alias 104). (0647A) Quomodo Salomon pro divisione aquarum utrumque praecipiat, id est et in plateis aquas suas quisquis ille dividat, et e contra ut solus eas habeat? Ait enim: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide; et e contra: Habeto eas solus, etc. (Prov. V, 16, 17).
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., Reg. Pastor. pars III, cap. 24). Aquam praedicator de cisterna sua bibit, cum ad cor suum rediens, prius audit ipse quod dicit. Bibat sui fluenta putei, sui irrigatione infundetur verbi. Ubi bene subjungitur: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Rectum quippe est, ut prius ipse bibat, et tunc praedicando aliis influat. (0647B)Fontes namque foras derivare, est exterius aliis vim praedicationis infundere. In plateis autem aquas dividere, est magna auditorum amplitudine juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia dispensare. Et quia plerumque inanis gloriae appetitus subrepit, dum sermo Dei ad multorum notitiam currit, postquam dictum est, In plateis aquas tuas divide, recte subjungitur: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Alienos quippe, malignos spiritus vocat, de quibus per Prophetam tentati voce hominis dicitur: Alieni insurrexerunt in me (Psal. LIII, 5). Ait ergo: Aquas tuas in plateis divide, et solus eas habe. Acsi apertius dicat: Sic necesse est ut praedicationi exterius servias, quatenus per elationem malignis spiritibus non conjungas, ne in divini verbi ministerio (0647C)hostes tuos ad te participes admittas. Aquam ergo et in plateis dividimus, et tamen soli possidemus, quando exterius praedicationem late fundimus, et tamen per eam humanas laudes assequi minime ambimus.
INTERROGATIO CVI (Alias 120). Quomodo Salomon praecepit dicens: Fili, praeter Dominum ne timeas alium (Prov. VII, 2, sec. LXX), cum Apostolus in Epistola ad Ephesios quasi e contrario praedicet, dicens: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, necnon: Uxor timeat virum (Ephes. VI, 5; V, 33)?
RESPONSIO. Cum uxores viris, et servi dominis cum timore servire jubentur, quid aliud quam ad Deum timor (0647D)ipse refertur, a quo eis subjectio ipsa praecipitur, et ut serviant maritis suis et dominis, imperatur? Sicut enim si bene obediatur dominis propter Deum, ad Dominum ipsa bona obsequia referuntur; ita si dominis contradicatur, non ad eos, sed ad Deum ipsa injuria refertur, dicente Moyse: Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus (Exod. XVI, 8)?
INTERROGATIO CVII (Alias 105). Quomodo Salomon dicat.: Peccatores persequitur (0648A)malum (Prov. XIII, 21), et e contra Jeremias: Bene est omnibus qui praevaricantur, et inique agunt (Jer. XII, 1)?
RESPONSIO. Propheta cum Deo super hac impiorum prosperitate disceptans, anxius pro afflictione sanctorum, videns eos aerumnis variis ac tentationibus subjacere, et e contra peccatores non solum absque ullo humiliationis flagello cursum mundi istius pertransire, sed etiam affluentia divitiarum, ac summa rerum omnium prosperitate gaudere; intolerabili zelo ac spiritus sui fervore succensus, exclamat: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui praevaricantur, et inique agunt? Haec propheta dicendo, non approbavit quod bona praesentia peccatores pro (0648B)meritis consequantur, sed cur eis qui male agunt, hic bene sit, quodammodo anxiose conqueritur. Duo itaque superiora sibi contraria non sunt, dum peccatores sic in praesenti saeculo bona praesentia sequantur, ut tamen futurum eos malum excipiat, dum male viventes, et bene in praesenti saeculo habentes, subito ad inferna descendere praedicuntur.
INTERROGATIO CVIII (Alias 102). Cum Salomon dicat: Justus manducans replet animam suam, animae autem impiorum in egestate sunt (Prov. XIII, 21), quomodo Paulus apostolus, qui utique justus erat, quasi e contrario dicebat: Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus (I Cor. IV, 11), necnon et illud ubi dicit: In fame, et siti, et in jejuniis multis (II Cor. XI, 27)?
RESPONSIO. (0648C) Justus sine intermissione cibo sermonis Dei alitur, cui impius non participatur. Hoc pane coelesti et justus satiatur, et impius abstinetur; et ideo Paulus non de isto pane coelesti se dicebat esurire, de quo plenius satiatus erat, sed de isto corporeo pane, quo vita hominis sustentatur.
INTERROGATIO CIX (Alias 103). Cum Salomon dicat: Cor regis in manu Dei est, et ubi voluerit, vertet illud (Prov. XXI, 1), quomodo Daniel e contrario videtur de Nabuchodonosor dixisse: Quos volebat interficiebat, et quos volebat percutiebat; quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat (Dan. V, 19)? Si in hujusmodi honoribus et percussionibus, (0648D)exaltatione et humiliatione non est Dei providentia nec praeceptum, sed eorum voluntas, qui percutiunt quos voluerint et exaltant, quomodo ergo accipitur, cor regis in manu Dei esse?
RESPONSIO Nisi forte sanctum aliquem dicamus regem, cujus non regnat peccatum in mortali corpore (Rom. VI, 12), et cujus ideo servatur cor, quia in manu Dei est? Quidquid autem in manu Dei patris fuerit, nullus potest rapere ex ea (Joan. X, 29); et quicunque (0649A)raptus fuerit, intelligitur in manu Domini non fuisse.
INTERROGATIO CX (Alias 106). Quomodo Salomoni praecipienti, Laudet te os alienum, et non tuum, extranei magis quam labia tua (Prov. XXVII, 2), videatur Job contraria dixisse, cum laudes suas sic enarrat dicens, Oculus fui caeco, et pes claudo, etc. (Job XXIX, 15).
RESPONSIO. In eo quod dicit, laudet te os alienum, et non tuum, appetitum vanae gloriae prohibet, id est, ut cum bona nostra aliis nuntiamus, non nostram, sed Dei gloriam augere cupiamus. Quia qui plausibiliter facere intendunt, ut vere immundi a Domino reprobantur. Scriptum est enim: Immundus est apud (0649B)Deum omnis qui exaltat cor (Prov. XVI, 5). Jam vero cum viri sancti de se bona pronuntiant, non contra superioris praecepti regulam agunt, qui in virtutibus quas de se praedicant, et in bonis quae se egisse commemorant, non suam, sed Dei gloriam narrant. Nec ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. Ergo cum sic suas laudes nuntiant, non ore suo se laudant, quia non suam, sed Domini gloriam in se praedicant. Unde non erunt praecepta superiori contraria; quia non ore suo, id est vitio appetendae laudis de se bona pronuntiant, sed spiritu Dei, quo introrsus aguntur, dona Dei, quae in se cernunt, utique narrant; et ideo alieno quasi ore laudantur, cum spiritu Dei, qui alienus est utique a (0649C)mundano contagio, bona talium praedicantur. Unde et Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17, 18). Nam et Moyses non ore suo, sed alieno laudasse se visus est, cum Spiritus sancti vegetatione compulsus, sic de se tanquam si de alio laudem protulit, dicens: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Num. XII, 3).
INTERROGATIO CXI (Alias 107). Cum Salomon dicat, Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stabit (Eccle. I, 4): quomodo Job dicit omnia haec humiliari et auferri (Job XXIV, 24).
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XVII Mor., num. 11). (0649D)Quod tamen facile discutimus, si terra et coelum vel qualiter transeat, vel qualiter maneat, distinguamus. Utraque namque haec per eam, quam nunc habent imaginem, transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra transiet, et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie, per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. (0650A)Unde et per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI, 28). Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nunc nobis vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit: coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur.
INTERROGATIO CXII (Alias 108). Cum Salomon dicat, Non permaneas in opere malo (Eccle. VIII, 3): quomodo in Apocalypsi angelus loquitur e contra, Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11)?
RESPONSIO. Omnis qui Deo veraciter per timorem subditur, (0650B)novit voluntatem Domini jubentis, ut declinet a malo, et faciat bonum (Psal. XXXIII, 15). Ergo quod angelus Joanni loquitur dicens, Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc; non praecipiendo, sed praedicendo vel prophetando id loquitur. Nec praeceptum inducit, ut hominibus expediat nocere, vel sordidare, sed praedicit potius vel prophetat quid pro consummata iniquitate talibus evenire possit. Ad hoc etiam pertinet versus ille psalmi, ubi dicitur, Consummetur nequitia peccatorum (Psal. VII, 10), quod Augustinus ita exponit (Enarrat. in hunc psal., n. 9). « Consummetur, inquit, perficiatur, secundum illud quod est in Apocalypsi: Justus justior fiat, etc. (Apoc. XXII, 11). Videtur enim consummata nequitia hominum, qui crucifixerunt (0650C)Filium Dei, sed eorum major est, qui nolunt recte vivere, et oderunt praecepta veritatis, pro quibus crucifixus est Filius Dei. Consummetur ergo, inquit, nequitia peccatorum, id est, perveniatur ad summam nequitiam, ut possit justum jam venire judicium. »
INTERROGATIO CXIII (Alias 109). Cum una sit Ecclesia, testante Salomone, Una est perfecta mea, una est columba mea (Cant. VI, 8): dicente quoque Apostolo, Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15): quomodo Joannes in Apocalypsi septem scripsit ecclesiis (Apoc. I, 4) ?
RESPONSIO. Nisi ut una catholica septiformi plena spiritu designetur, (0650D)sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1)? Quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis.
INTERROGATIO CXIV (Alias 110). Cum scriptum ait in libro Salomonis, Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7): quomodo e contrario in Ezechiele idem ipse Spiritus discurrens (0651A)dicatur (Ezech. I, 13), vel in libro Sapientiae modo mobilis, modo stabilis nominetur (Sap. VII, 22, 23)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. I Hom. in Ezech., hom. 5, n. 10, 11). Cur iste Spiritus qui implet omnia simul mobilis et stabilis dicatur, si ad usum consuetudinis humanae recurrimus, sensum citius loquentis invenimus. Homo quippe, quia in ea regione in qua est ubique discurrit, procul dubio ubique obviam venit, et repente ubi non creditur invenitur. Omnipotentis ergo Spiritus ut ubique praesentia signaretur, et mobilis et stabilis dicitur. Stabilis, quia per naturam omnia continet; mobilis autem dicitur, quia ubique, etiam nescientibus, occurrit. Tenens ergo omnia, (0651B)stabilis; praesentem se omnibus exhibens, mobilis appellatur. Potest et aliter intelligi. In sanctorum quippe cordibus juxta quasdam virtutes semper manet; juxta quasdam vero recessurus venit, et venturus recedit. In fide etenim, spe, atque charitate, et in bonis aliis, sine quibus ad coelestem patriam non potest perveniri, sicut et humilitas, charitas, justitia atque misericordia, perfectorum corda non deserit. In prophetiae vero virtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione electis suis aliquando adest, aliquando se subtrahit. Adest, ut eleventur ad semetipsum; subtrahit, ut humilientur.
INTERROGATIO CXV (Alias 111). Cum in utroque Testamento Spiritus Domini bonus esse legatur, sicut inter caetera illud in Salomone est, (0651C)Spiritum tuum bonum dedisti eis, Domine: quomodo in libris Regum scribitur quod Spiritus Domini malus irruebat in Saul (I Reg. XVIII, 10, et XIX, 9), utrumque videlicet sonans, et Domini, et malus? Si Domini, cur malus? Si malus, quomodo Domini dicitur?
RESPONSIO. Spiritus Dei sanctus, qui tertia est in Trinitate persona, bonus est utique, de quo in libro Sapientiae legitur quod sit multiplex, subtilis, mobilis, disertus, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, qui nihil vetat benefacere (Sap. VII, 22, 23). Hic autem Spiritus, qui et Domini dicitur, et malus, non nisi diabolus debet intelligi, Domini videlicet per licentiam potestatis justae, malus autem per desiderium voluntatis (0651D)injustae. Omnia enim voluntas diaboli, injusta (0652A)est; et tamen, permittente Deo, omnis potestas justa. Nam et ipse dicitur spiritus malus propter nequissimam voluntatem; Spiritus Domini propter acceptam justissimam potestatem (Greg., Moral. II, 17; XVIII, 4).
INTERROGATIO CXVI (Alias 112). Quomodo in Sapientiae libro dicitur Deo, Cum sis justus, juste omnia disponis (Sap. XII, 15); cum statim e contra ibidem subjungatur, Ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnas, et exterum extimas a tua virtute? Quomodo justus est, et omnia juste disponit, si eum qui non debet puniri, condemnat?
RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. III Mor., n. 27). Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullae culpae contagium perpetravit. (0652B)Sed si ipse indebitam non susciperet, nunquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum justus sit, justum puniens, omnia juste disponit, quia per hoc cuncta justificat, quo eum qui sine peccato est pro peccatoribus damnat, ut eo electa omnia ad culmen justitiae surgerent, quo is qui est super omnia damna injustitiae nostrae sustineret.
INTERROGATIO CXVII (Alias 113). Cum Salomon dicat, Est confusio adducens peccatum: quomodo idem quasi e contrario ibi subjungit, Est confusio adducens gloriam?
RESPONSIO (Ex eodem Greg., lib. I Hom. in Ezech., homil. 10, n. 17). Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum, sapientiae (0652C)est; bonum vero erubescere, fatuitatis. Qui enim erubescit, poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit; qui vero erubescit bona facere, a statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit.
INTERROGATIO CXVIII (Alias 114). Cum Salomon dicat, Ne iteres verbum in tua oratione (Eccli. 7, 15): quomodo Paulus quasi e contra praecipit, dicens, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17)?
RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. X Mor., n. 28). Solerter debemus meminisse quod dicitur, Ne iteres verbum in tua oratione. Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Ac si aperte dicat: Cum male (0652D)gesta defleveris, nequaquam rursus facias quod in (0653A)precibus iterum plangas. Qui ergo verbum in oratione iterari vetuit, non orationis frequentiam interdixit, sed culpas iterari prohibuit.
INTERROGATIO CXIX (Alias 115). Cum Jesus filius Sirach dicat, Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15): quomodo item Apostolus dicit, Radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10)?
RESPONSIO. Sermonem propheticum Paulus apostolus, hoc dicendo, ut solet, exposuit: quandoquidem sive initium omnis peccati, sive radicem omnium malorum dicas, unum idemque significas. Porro cupiditas atque superbia in tantum unum est malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit cupidus inveniri. (0653B)Siquidem et diabolus in quo tenet superbiae principatum, propriae potestatis ac perditionis humanae cupidus fuit, et ipse homo per appetitum arboris interdictae, ac divinae similitudinis affectationem, morbo se affectum cupiditatis ostendit. Ideoque si volumus consummare nostri certaminis cursum, caveamus in primis cupiditatem atque superbiam, non duo mala, sed unum, a quo trahunt omnes mali actus initium. Nam sine superbia quae possunt saltem inchoari peccata, cum dicatur, Initium omnis peccati superbia? Aut sine cupiditate, quae est malorum omnium radix, quae possunt fieri mala, cum sine radice omnium aut nulla deputentur, aut mortua? Deinde si quodlibet peccatum perpetrare non possum, nisi meae delectationi consentiam, quod cupiditatis (0653C)est proprium, et Dei praecepta contemnam, quod est superbiae malum, quomodo non ex cupiditate, quae est radix omnium malorum, et ex superbia, quae initium omnis peccati dicitur, procedit omne peccatum?
De hoc etiam quidam alius Doctor ita dicit. Ait enim (S. Aug., lib. XI de Genesi ad litter., n. 18, 19): « Cum superbia sit amor excellentiae propriae, invidentia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur, satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, qui ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est. Merito initium omnis peccati superbia. Cui testimonio (0653D)non inconvenienter aptatur etiam illud, quod Apostolus ait, Radix omnium malorum est avaritia: si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem: cui sapienter nomen Latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet. Omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias egestatemque contruditur, cum ad commune reipublicae damnum sui amore redigitur. Specialis est (0654A)autem avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. Cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi, dicendo: Radix omnium malorum est avaritia. Hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam voluntatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem servari cupientem. »
INTERROGATIO CXX (Alias 116). Quomodo in Ecclesiastico habetur, Si benefeceris, scito cui benefeceris, et erit gratia in donis tuis multa (Eccli. XII, 1)? Cui contrarium illud videtur esse praeceptum, Ne eligas cui benefacias.
RESPONSIO. (0654B) Hoc loco in quo scribitur, Ne eligas cui benefacias, nihil mihi probabilius aliud occurrit, quam quod Christus in Evangelio dicit, ubi ait: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos tuos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te invitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi (Luc. XIV, 12 seq.). Ergo hoc est quod dicit, Ne eligas cui benefacias, quod et Christus modo confirmat dicendo, Noli vocare divites. Dicitur ergo, Ne eligas cui benefacias, ac si diceretur: Ne usus eleemosynae tuae in divitum personis expendas, ne electione libitus tui non egentem considerando reficias, (0654C)sed personas eligendo, divitem pascas. Nam ut quidam sapiens dixit, Quid est aliud habenti dare, quam perdere? Jam vero illud quod ait, Si benefeceris, scito cui benefeceris, sic intelligitur, ut consideretur in largiendo aetas, atque debilitas, nonnunquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi labore jam non queunt victum quaerere. Similiter et debilitas corporis, et haec juvando promptius tunc, si quis ex divite cecidit in egestatem, et maxime si non vitio suo, sed aut latrociniis aut proscriptione, aut calumniis quae habebat amisit. Haec si diligentius, secundum quod dictum est, considerentur, repugnare sibi nullo modo videbuntur. In uno enim eodemque praecepto Domini, utraque exposita invenimus. In eo enim quod dicit, Noli vocare (0654D)amicos tuos, fratres, cognatos, vel divites; intelligitur illud, Ne eligas cui benefacias. Quod autem in eadem evangelica lectione subjungitur, Voca pauperes, debiles, claudos, caecos; ad hoc pertinet, quod in Ecclesiastico scribitur: Si benefeceris, scito cui benefeceris. Ergo cum scribitur Ne eligas, subaudire necesse est, habentes, quibus benefacias.
INTERROGATIO CXXI (Alias 117). Cum scriptum sit in libro Jesu filii Sirach, Da bono, et non receperis peccatorem. Benefac humili, et non dederis impio; prohibe panes illis dare (Eccli. (0655A)XII, 5, 6), quomodo Christus in Evangelio quasi e contrario videtur praecipere, dicens: Omni petenti te da (Luc. VI, 30)?
RESPONSIO. Haec a beato Augustino ita reperimus explanata. Ait enim (Enarrat. in psal. CII, num. 13): « Fac misericordiam iniquo, non tanquam iniquo: nam ipsum iniquum, in quantum iniquus est, ne suscipias, id est, ne quasi intentione et amore iniquitatis illius suscipias eum. Occurrit etiam tibi homo peccator. Cum dico, occurrit tibi homo peccator, duo nomina dixi: haec duo nomina non superflua sunt. Duo nomina, aliud quod homo, aliud quod peccator: quod homo, opus Dei est; quod peccator, opus hominis est. Da operi Dei, noli operi hominis. Quid est dare (0655B)operi hominis? Qui donat venatoribus, qui donat histrionibus, aurigis, meretricibus. Quare donant? Nunquid Domino et ipsis hominibus donant? Non enim ibi attendunt naturam operis Dei, sed nequitiam operis humani. Vis videre quid honores in venatore, quando illum vestis? Si tibi dicatur: tales sunt filii tui: injuria est, inquis. Quare injuria est, nisi quia illa iniquitas, nisi quia illa turpitudo? Non ergo donas, cum donas, fortitudini, sed turpitudini. Quoniam ergo qui venatori donat, non homini donat, sed arti nequissimae (nam si homo tantum esset, et venator non esset, non donares), honoras in eo vitium, non naturam: sic contra, si des justo, si des prophetae, si des discipulo Christi aliquid cujus indiget, et non ibi cogites quia discipulus Christi est, quia minister (0655C)Dei est, sed cogites ibi aliquod commodum temporale, ut fortasse causae tuae necessarius quandoque fuerit, quia ei aliquid porrexisti, jam non dedisti justo, si sic dederis, quemadmodum ille non dedit homini, quando dedit venatori. Qui tale ministerium de illo quaeris, negabit tibi Dominus mercedem justi, nisi cum additamento. Ait enim: Qui recepit justum in nomine justi (Matth. X, 41, 42), id est, ideo recipit, quia justus est, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Quomodo ergo intelligis, Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; sic intellige: qui recipit peccatorem in nomine peccatoris, perdet mercedem. » Hoc ergo testimonio sub generalitatem excepto, quo praecipitur, Omni petenti te da, caetera non erunt contraria, (0655D)quia voluntas dantis in his attenditur sola, sicque et (0656A)justum et peccatorem pascere, non erit contra praeceptum, si et justo propterea quod justus est, et peccatori non propter hoc quod peccator est, sed propter hoc quod creatura Dei est, salubriter et pie impendatur humanitatis officium.
INTERROGATIO CXXII (Alias 118). Quomodo Salomon dicit, Ne credideris inimico tuo in aeternum (Eccli. XII, 10), cum Dominus in Evangelio praecipiat, Esto consentiens adversario tuo, dum es cum illo in via (Matth. V, 25)?
RESPONSIO. Quod Salomon non credendum inimico praecepit, de diabolo accipitur, ne nos ipsos ei unquam credamus. Quod autem Dominus consentientes nos esse adversario praecepit, pro praecepto legis suae hoc dicitur, (0656B)ut consentientes illi, non tradamur judici, ab eo tanquam dissidentes arsuri.
INTERROGATIO CXXIII (Alias 119). Quomodo Salomon dicit, Beatus qui non est compunctus tristitia delicti (Eccli. XIV, 1): cum Jacobus praecipiat, Miseri estote, et lugete, et plorate (Jac. IV, 9)?
RESPONSIO. Beatum utique illum dicit, qui nullum attigit delictum, cujus delicti tristitia compungeretur. Potest fieri ut nonnulli beate viventes, non tristitia flagitiorum, sed aeternorum desiderio compungantur. Hoc autem quod Jacobus lugendum et plorandum praecepit, in utrumque accipi potest, seu in his qui mala sua deplorant, seu in illis qui solum de coelestis patriae (0656C)amore suspirant.
LX LIBRO JOB. INTERROGATIO CXXIV (Alias 122). Quomodo Job dicit (Job I, 6) Satan inter filios Dei assistere coram Domino, cum in Evangelio scribatur quia nisi mundo corde Deum videre non possint? Dicit enim: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Satan, qui mundo corde esse non potest, quomodo videndo Domino affuisse potest?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. II Mor., n. 4, 5). Intuendum quia affuisse coram Domino, non autem Dominum vidisse perhibetur. Venit quippe Satan ut videretur a Domino, non ut videret Dominum. (0656D)Ipse in conspectu Domini, non autem in (0657A)conspectu ejus Dominus fuit. Sicut cum caecus in sole consistit, ipse quidem radiis solis perfunditur, sed tamen lumen non videt, quo illustratur. Ita ergo etiam inter angelos in conspectu Domini Satan adfuit, quia vis divina, quae intuendo penetrat omnia in ordine subtilioris naturae, non se videntem immundum spiritum vidit.
INTERROGATIO CXXV (Alias 123). Quomodo Job dicat: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum (Job VII, 20)? vel illud: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae (XIII, 26); cum contra idem videatur dixisse: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (XXVII, 6)? Quo pacto a corde suo reprehendi se denegat, qui se peccasse superius accusat?
RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. XVIII Mor., n. 10, 11). (0657B) Sciendum est quia sunt peccata quae a justis vitari non possunt. Cujus enim cor in hac corruptibili carne subsistens in sinistra cogitatione non labitur, vel si usque ad consensus foveam non mergatur? Et tamen haec ipsa parva agitare, peccare est. Sed dum cogitationi resistitur, a confusione sua animus liberatur. Mens ergo justorum, etsi libera est a perverso opere, aliquando tamen corruit in perversa cogitatione. Ea ergo labitur in peccato, quia saltem in cogitatione declinatur; et tamen unde semetipsam postmodum flendo reprehendat, non habet, quia ante se reparat, quam per consensum cadat. Recte ergo is qui peccatorem se fassus (0657C)est, nequaquam se a suo corde reprehendi confitetur, quia etsi qua illicita cogitando fortasse defuit unquam rectitudini, forti tamen mentis certamine restitit cogitationi.
INTERROGATIO CXXVI (Alias 124). Quomodo Job desperationem praemittens dicat: Desperavi, nequaquam ultra jam vivam: cum statim subjungat: Parce mihi, nihil sunt dies mei (Job VII, 16)? Neque enim duo haec verba sibi conveniunt, desperavi, et parce. Nam qui desperat, nequaquam sibi parci jam postulat; et qui adhuc parci sibi desiderat, profecto minime desperat.
RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. VIII Mor., n. 46). Aliunde est quod desperat, aliunde vero quod parci sibi sanctus vir postulat, quia nimirum dum bona (0657D)vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda quae permanent, in spe robustior exsurgit. Desperando itaque melius ad spem veniae ducitur, qui eo certius ventura appetit, quo praesentia verius et ex desperatione derelinquit. Justo quippe desperare (Ibid., num. 45.), est praesentis vitae bona aeternitatis electione deserere, mansura quaerere, et in (0658A)rebus temporalibus fiduciam non habere. Qui haec agit, nequaquam se ultra vivere asserit, quia videlicet vivificatrici morte quotidie a vita se passionis occidit. Qui ergo tam ordinate desperat, recte sibi parci desiderat.
INTERROGATIO CXXVII (Alias 125). Quomodo utrumque Job dicit: Scio quod non parcis delinquenti: et e contra: Tu gressus meos dinumerasti, et parcis peccatis meis (Job IX, 28; XIV, 16). Si delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur?
RESPONSIO (Ex eod. Greg., ibid., lib. IX, num. 54). Delinquenti Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc (0658B)homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur. Ab electis enim suis Deus iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult videre. Parcit enim Deus, et non parcit peccatis hominum. Non parcit etiam in eo, quia delictum sine ultione non deserit: parcit autem, cum illatam ultionem ad expiationem delictorum inducit. Bene ergo dicitur quod Deus delinquenti non parcat, quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat, etiam cum relaxat
INTERROGATIO CXXVIII (Alias 126). Quomodo Job, qui jam superius dixerat: Nihil in (0658C)terra sine causa fit, videtur post aliqua e contra subjungere, dicens: Multiplicavit vulnera mea etiam sine causa (Job V, 6; IX, 17)?
RESPONSIO. De hoc quod dicitur: Nihil in terra sine causa fit, beatus Gregorius ita dicit (Lib. VI Mor., n. 13): « Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accepit, ut de negligentia justius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco studiosus nonnunquam tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo in terra est sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas (0658D)ad supplicium crescit. » Ergo hic intelligendum est nihil in terra fieri sine causa, id est, sine causa divinae distributionis, vel permissionis. Illud autem quod dicit: Multiplicavit vulnera mea etiam sine causa, hoc modo intelligitur. Beatus namque Job vocem humani generis in se suscipiens, pro illis hoc dixit, qui reatu culpae originalis astricti (Ex lib. IX, num. 32), ante moriuntur quam baptismi (0659A)gratia expientur, et qui prius a praesenti luce subtrahuntur, quam ad promerenda bona malave merita activae vitae perveniant. Quos quia a culpa originis salutis sacramenta non liberant, et hic ex proprio nihil egerunt, illuc ad tormenta perveniunt. Quibus unum vulnus est, corruptibiles nasci, aliud carnaliter mori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur, occulto eis justoque judicio, quantum ad humanam intelligentiam attinet, etiam sine causa vulnera multiplicantur. Qui itaque nullum proprium adjungens delictum, ex solo originis reatu perimitur, quid iste, nisi sine causa vulneratur? Potest et aliter utrumque intelligi. Beatus etenim Job nequaquam percussus est, ut in eo percussio vitium tergeret, sed ut meritum augeret. (0659B)Nihil ergo in terra sine causa fit, quando percussio divina hominem aut ad emundationem ferit, aut ad probationem. Hic vero beatus Job vulneratum se sine causa asserit, quia non est ad hoc percussus, ut in eo percussio vitium tergeret; et hoc de se foris loquitur, quod de illo Veritas in occulto testatur, dicens. Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra (Job II, 3).
INTERROGATIO CXXIX (Alias 127). Quomodo Job dicat: Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur (Ibid. XII, 16): cum Dominus in Evangelio iniquis dicere videatur: Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23)?
RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. II Moral., num. 18). (0659C)Scire Dei, aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare. Et scit iniquum, quia cognoscendo judicat; et nescit, quia non approbat. Neque iniquum quempiam judicasset, si nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit, quia ejus facta non approbat. Et novit ergo, quia deprehendit; et non novit, quia hunc in suae sapientiae specie non recognoscit. Sicut de veraci quolibet viro dicitur, quia falsitatem nesciat: non quia vel cum ab aliis falsum dicitur, hoc reprehendere ignorat, sed eamdem ipsam fallaciam et scit in examine, et nescit in amore, ut videlicet ipse hanc non agat, cum actam ab aliis damnat.
INTERROGATIO CXXX (Alias 128). Cum Job dicat, Non veniat in conspectu Dei omnis (0659D)hypocrita (Job XIII, 16): quomodo quasi e contra Evangelista videtur dicere, Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, oves a dextris, et haedos a sinistris statuens (Matth. XXV, 32, 33)?
RESPONSIO (Ex eod. lib., num. 49). Sciendum est quia duobus modis in conspectum (0660A)Domini venimus. Uno quidem, quod hic peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus nos conspectu ponimus, et flendo dijudicamus. Nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte quoque per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Alio quoque modo in conspectum Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum judicis veniet. Sed quia modo culpas suas considerare et deflere dissimulat, in conspectum venire Domini recusat: qui dum placere humanis oculis concupiscit, districtionem Dei ante suos oculos non ponit.
INTERROGATIO CXXXI (Alias 134). (0660B) Cum beatus Job de se fateatur, Vias meas in conspectu Dei redarguam; necnon et illud, Consumere me vis peccatis adolescentiae meae; atque illud, Signasti quasi in sacculo delicta mea: quomodo quasi e contra videtur superius dixisse: Si fuero judicatus, scio quia justus inveniar (Job XIII, 15, 26; XIV, 17; XIII, 18)? Neque enim simul conveniunt peccata et justitia.
RESPONSIO (Ex eod. lib., num. 51). Sanctus iste vir sibi iniquitatem tribuens, et omnipotenti Domino purgationem suam; et peccatorem se cognoscit ex se, et justum se factum non ignorat ex munere, quia in recto quoque opere positus, (0660C)ex abundantia gratiae meruit flagella sustinere, jamque in judicium justum venire gaudet, qui ante judicium percussum se videt. Unde et cum longe post dicat: Signasti quasi in sacculo delicta mea, statim subdidit: Sed curasti iniquitatem meam. Qui ergo justum inveniri se in judicio memorat, nequaquam se juste flagellatum negat, quamvis in flagello ejus Dominus non peccata studuit tergere, sed merita augere.
INTERROGATIO CXXXII (Alias 129). Quomodo Job dicit: Homo cum dormierit, non resurget (Job XIV, 12), cum Paulus dicat: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51)?
RESPONSIO (Ex lib. XII Moral., n. 11, 12). (0660D)Haec quidem non erunt contraria, si subjuncta statim in Job attendatur sententia. Nam ubi dicit: Homo cum dormierit, non resurget: statim subjungit, Donec atteratur coelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. Liquet enim quia non resurget, sed donec atteratur coelum. Quia nisi mundi hujus finis advenerit, humanum genus a somno mortis (0661A)ad vitam non evigilabit. Non ergo quia omnimodo non resurgat, sed quia ante contritionem coeli humanum genus minime resurgat, insinuat.
INTERROGATIO CXXXIII (Alias 136). Cum Job clarificata carne resurgere se sperans dicat, In novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum (Job XIX, 25, 26), juxta quod et Apostolus dicit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. XV, 53): quomodo quasi e contrario idem ipse Apostolus dicit, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (v. 50)?
RESPONSIO. Adae peccata respiciens Apostolus, quae veniunt de corruptione carnis et sanguinis, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam utique secundum (0661B)fidem veram ejusdem Apostoli caro ita resurget, juxta illud: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, etc. Quia ergo corruptio ista de peccato est, ipsius nomine et peccata appellantur. Ergo si nomine carnis et sanguinis corruptio vel peccata intelligantur, quae de carne utique et sanguine oriuntur, contraria sibi non erunt. Ergo et caro nostra, in qua vivimus, pro bene gestis habitura Dei regnum; et caro, id est corruptio, quia carnis et sanguinis nomine nuncupata est, regnum non possidebit divinum.
INTERROGATIO CXXXIV (Alias 135). Cum omnipotens Deus juxta plurimas Scripturae sacrae sententias (Job XXXIV, 12; Ezech. VI, 10; XIV, 23) frustra nihil faciat, cur beatus Job (Job XIX, 6) (0661C)frustra se afflixisse testatur?
RESPONSIO (Ex lib. XIV Mor., n. 38). Justus conditor noster tot verberibus in beatum Job, non vitia curavit exstinguere, sed merita augere. Aequum ergo fuit, quod fecit propter augmentum boni meriti: non tamen videbatur aequum, quod credebatur causam punire peccati. Unde et beatus Job peccata sua illis flagellis delere credidit, non merita augeri; et idcirco non aequum judicium vocat, quia vitia sua cum flagellis examinat. Ergo si vitia et flagella pensantur, non aequum fuit quod beatus Job per iram districtionis sibi fieri credidit. Si vero misericordia judicis attendatur, quod per poenam justi viri vitae ejus merita cumulantur, aequum vel potius misericors judicium fuit.
INTERROGATIO CXXXV (Alias 131). (0661D) Si pax in sublimibus summa tenetur, dicente Job, Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis (Job XXV, 2): quid est quod per angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos; princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael unus de principibus (0662A)primis venit in adjutorium mihi (Dan. X, 13); et paulo post: Nunc revertar ut praelier adversus principem Persarum, cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum adveniens (v. 20)?
RESPONSIO (Ex lib. XVII Moral., num. 17). Quos itaque alios principes gentium, nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus, contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur, (0662B)captivis Israelitici populi in Perside constitutis, praelatus agnoscitur. Michael autem eorum, qui ex eadem plebe in Judaeae terra remanserant, praepositus invenitur. Unde ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester. De quo et hoc, quod praemisimus, dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere, Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi, nisi sua subditis opera nuntiare? Acsi aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt ut Israeliticus populus jugo suae captivitatis (0662C)exuatur; sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat: unde ereptioni illius Persarum princeps mihi jure contradicat, quamvis preces tuas eorum quoque lacrymae qui in Judaea sunt relicti, adjuvent. Unde hoc quoque quod diximus, adjungit: Michael princeps vester venit in adjutorium mihi. Cumque adversum Persarum principem praeliari egreditur, Graecorum sibi princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur quod adversum Graecos quoque aliquid Judaea commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit, quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exegit, ejusdem tamen populi hanc vita contradicit, ut quia necdum plene ii qui in captivitatem (0662D)fuerant ducti purgati sunt, jure eis adhuc Persae dominentur. Michael adjuvat, sed Graecorum princeps ad praelium venit, quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in Graecos deliquerant obviabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium (0663A)vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes, nequaquam pro injuste agentibus decertant, sed eorum facta juste judicantes examinant. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem gentis praepositus obtinuisse vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quem dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, nunquam volunt.
INTERROGATIO CXXXVI (Alias 130). Cum Job dicat pro angelis: Nunquid est numerus militum ejus (Job XXV, 3), quomodo Daniel praefixum numerum angelorum statuens, dicit, Decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10)?
RESPONSIO (Ex eod. lib. Mor., num. 18). (0663B) In cognitione humanae rationis supernorum spirituum numerus non est, quia quanta sit frequentia invisibilis exercitus, nescit. Supernorum namque civium numerus et infinitus est, et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur.
INTERROGATIO CXXXVII (Alias 132). Cum pastum diaboli Beemoth ad Job loquens significet, dicens, Fenum ut bos comedit (Job XL, 10): et de quo Isaias, Leo quasi bos comedet paleas (Isai. XI, 7): quomodo propheta de pastu ejus videtur e contrario dicere, Esca ejus electa (Habac. I, 16)? Quomodo Beemoth iste fenum vel paleas comedens, vitam spiritualium consumere dicitur, si feni et (0663C)palearum nomine vita carnalium designatur? Esca quoque ejus electa jam non erit, si fenum comedens carnalis sapit?
RESPONSIO (Ex lib. XXXII, n. 18, 19). Nonnulli hominum et apud Deum fenum sunt, et apud homines sanctitatis nomine censentur, cum et (0664A)ante humanos oculos aliud ostendit vita, et ante divina judicia aliud ostendit conscientia. Hi itaque apud humana judicia electi sunt, sed ad subtile Domini examen, fenum.
INTERROGATIO CXXXVIII (Alias 133). Cum Job a Domino reprehensus, ipse quoque se reprehenderit, dicens, Idcirco ipse me reprehendo (Job XLII, 6, 7): quomodo item Dominus eum praeferens amicis suis, locutus sit dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Ex lib. XXXV, num. 9)? Quomodo superius beatus Job reprehenditur, si in comparatione ejus rectitudinis amici illius nequaquam coram Domino locuti rectum memorantur? An adhuc illa de eo sententia confirmatur, qua antiquo hosti dicitur: Vidisti servum meum Job, (0664B)quod non sit ei similis super terram (Job I, 8).
RESPONSIO. Quid est hoc, quod laudatur hosti, et in seipso reprehenditur, et tamen amicis loquentibus antefertur, nisi quia sanctus vir cunctos meritorum suorum virtute transcendit? Sed eo ipso quod homo fuit, ante Dei oculos esse sine reprehensione non potuit. In sancto quippe homine in hac interim vita commorante, divini examinis regula habet adhuc quod judicet, quamvis jam ex comparatione caeterorum hominum habeat quod laudet. Beatus igitur Job pro culpa se credidit, et non pro gratia flagellari; resecari in se aestimavit vitia, non autem merita augeri; et in eo reprehenditur, quo intentionem flagelli fuisse aliam suspicatur, et tamen amicis resistentibus interni (0664C)judicii definitione praelatus est. Unde apte colligitur quantae justitiae fuerit in eo quod contra amicorum verba innocentiam suae operationis astruxit, qui divino judicio etiam ipsis ejusdem divini judicii defensoribus antefertur.
LIBER SECUNDUS QUAESTIONES EX NOVO TESTAMENTO COMPREHENDENS. (0663) EX EVANGELIO SECUNDUM MATTHAEUM. (0663D) Quomodo Christus dicit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI 1) et, alibi dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum (Ibid. V, 16)?
RESPONSIO (Ex Reg. Past. Gregor. Magn., part. III, cap. 35). Quid est ergo quod opus nostrum ita faciendum (0664D)est, ne videatur, et tamen ut debeat videri, praecipitur, nisi quod ea quae agimus, et occultanda sunt ne ipsi laudemur, et tamen ostendenda sunt, ut laudem coelestis Patris augeamus? Nam cum nos justitiam nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adjunxit: Ut videamini ab eis. Et cum rursum videnda ab hominibus bona opera nostra praeceperit, protinus subdidit: Ut glorificent (0665A)Patrem vestrum, qui in coelis est. Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non videnda, ex sententiarum fine monstravit, quatenus operantis mens opus suum et propter se videri non quaereret, et propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque ut bonum opus et in occulto sit, cum fit publice; et rursus in publico, cum agitur occulte.
INTERROGATIO II. Cum Dominus in Evangelio docens nos orare praecipiat, ut dicamus, Ne inducas nos in tentationem (Matth. VI, 13): quomodo apostolus Jacobus videtur quasi e contra praedicasse dicens, Beatus vir qui suffert tentationem (Jac. I, 23), necnon et illud quod alibi scribitur: Omnis vir qui non est tentatus, non est probatus (Eccli. XXXIV, 9, 11)?
RESPONSIO. (0665B) Utilem esse tentationem, quae probat, non quae in tentationem inducit, quis fidelium nesciat? Nam de his Cassianus ita dicit. Ait enim: Non ergo hoc sonat, Ne inducas nos in tentationem, id est, ut non permittas nos aliquando tentari; sed ne permittas nos in tentatione positos superari. Tentatus est enim Job, sed non est inductus in tentationem. Tentatus est Abraham et Joseph, sed neuter illorum inductus est in tentationem, quia nullus eorum consensum praebuit tentatori. Denique sequitur: Sed libera nos a malo, id est, ne permittas nos a diabolo tentari supra id quod possumus (I Cor. X, 13), sed fac cum tentatione et exitum, ut sustinere possimus.
INTERROGATIO III. (0665C)Quomodo Dominus in Evangelio dicat, Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21): et e contra Paulus, Nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3)?
RESPONSIO (Ex Aug., lib. II de Serm. Dom. in mont., num. 83). Ecce neque aliquos habentes Spiritum sanctum possumus dicere non intraturos in regnum coelorum, si perseveraverint usque in finem; neque illos qui dicunt Domine, Domine, et tamen non intrant in regnum coelorum, possumus dicere habere Spiritum sanctum. Quomodo ergo nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto, nisi quia proprie Apostolus (0665D)posuit verbum quod est, dicit, ut significet voluntatem atque intellectum dicentis; Dominus vero generaliter posuit verbum quod ait: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum? Videtur enim dicere etiam ille qui nec vult nec intelligit quod dicit; sed ille proprie dicit, qui voluntatem ac mentem suam sono vocis enuntiat.
INTERROGATIO IV. Cum Dominus in Evangelio dicat, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28): quomodo in psalmo ex persona Christi dicitur, Repleta est malis anima (0666A)mea (Psal. LXXXVII, 4)? Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit quidquid valuit?
RESPONSIO (Ex Aug., enarr. in hunc psal., n. 3). Occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in ejus passione compatitur. Non enim vel ipse, qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis (0666B)malis repletam fuisse animam Christi, de quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit (Isai. LIII, 4), et evangelista, Coepit contristari et maestus esse, et ipse Dominus de seipso, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 37, 38)? Haec futura praevidens Propheta psalmi hujuscemodi conscriptor, inducit eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit, malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam omnino sententiam verbis aliis explicavit, quibus dictum est: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait, Tristis est anima mea: hoc dictum est, Repleta est malis anima mea: et quod sequitur, usque ad mortem, hoc dictum est, et vita mea in inferno appropinquavit.
(0666C)Quomodo Christus in Evangelio utrumque dicat, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23): et e contrario, Pastor bonus animam suam dat pro ovibus. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves (Joan. X, 11, 12)?
RESPONSIO. Has duas Dominicas verasque sententias ita intelligere debemus, ut contrarias inter se nullo modo praedicemus. Etenim ut breviter exponatur, sine culpa quisque corporaliter fugit, qui se a persecutoribus non timore, sed utilitate necessaria subtrahit: id est, qui non spiritu fugit mortem, sed se pro tempore utilitati eorum servat, sicut Paulus (0666D)dicit, Manere in carne necessarium propter vos (Philip. I, 24). Haec est fuga licita, et a Domino nobis permissa. Qui autem timore persecutionis vel potestatis cujuslibet, terrore spiritus superatus, aut veritatem refugit praedicare, aut loci eligit mutationem appetere, hic quasi mercenarius arguitur, et talis fuga omnino culpatur. His enim verbis has duas sententias a beato Augustino explanatas reperimus. Ait enim (Tract. 46 in Joan., num. 7, 8): « Audivimus in Epistola Paulum fugientem per murum, et in sporta submissum (II Cor. XI, 33), ut manus persequentis evaderet. Non ergo illi cura fuit de ovibus, quas lupo veniente deserebat? Fuit plane, (0667A)sed eas pastori in coelo sedenti orationibus commendabat, se autem ad utilitatem earum fugiendo servabat, sicut quodam loco ait, Manere in carne necessarium propter vos (Philip. I, 24). Ab ipso namque pastore omnes audierant: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Hanc quaestionem nobis Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti eis quos fideles pastores esse utique volebas, quos tua membra esse formabas, Si vos persecuti fuerint, fugite. Injuriam ergo illis facis, quando reprehendis mercenarios fugientes. Rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis. Pulsemus, aderit qui aperiat; sed ostiarius est ostii, quod est ipse.
« Quis est mercenarius qui vidit lupum, et fugit? (0667B)Qui sua quaerit, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21; I Tim. V, 20), peccantem non libere audet arguere. Ecce nescio quis peccavit, graviter peccavit, increpandus est, excommunicandus est. Sed excommunicatus, erit inimicus, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Jam ille qui sua quaerit, non quae Jesu Christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam; tacet, non corripit. Ecce lupus ovi guttur apprehendit. Diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non increpas. O mercenarie, lupum venientem vidisti, et fugisti. Respondit forte, et dicit: Ecce hic sum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti, quia timuisti. Fuga animi timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti, quod ille non faciebat, (0667C)qui dicebat: Etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum (Colos. II, 5). Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? Affectiones nostrae motus animorum sunt: laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio; cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est. Diffunderis enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum molestaris; progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. Ecce unde mercenarius ille viso lupo dicitur fugere. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Quare non est illi cura de ovibus? Quia mercenarius est. Quid est, mercenarius est? Temporalem mercedem quaerit, in domo in aeternum non habitabit. »
INTERROGATIO VI. (0667D) Quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverunt dixisse Dominum discipulis suis ut nec virgam ferrent (Matth. X, 10; Luc. IX, 3), cum dicat Marcus, Et praecepit discipulis suis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum (Marc. VI, 8)?
RESPONSIO (Ex eod. Beato Aug., lib. II de Consensu Evang., n. 73, 74). (0668A) Utrumque accipiendum est a Domino apostolis dictum. Haec ergo loquens Dominus discipulis, id agebat, quod apostolus Paulus apertius explicat, ita dicens: Nescitis quod qui in templo operantur quae de templo sunt edunt, qui altari deserviunt altari compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum (I Cor. IX, 13 seq.). Cum itaque dicit ita Dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam servandi necessitatem. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, qui Evangelium annuntiant (0668B)de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima. Ideo posuit nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo, Dignus est operarius cibo suo (Matth. X, 10), prorsus aperuit et illustravit unde et quare haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum. Potuit etiam sic breviter dici: Nihil necessariorum vobiscum feratis, nec virgam, nisi virgam tantum, ut illud quod dictum est, nec virgam, intelligatur, nec minimas quidem res; quod vero adjunctum est, nisi virgam tantum, intelligatur, quia per potestatem (0668C)a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt.
INTERROGATIO VII. Cum Christus in Evangelio dicat, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII, 35): quomodo ibi quasi e contra videtur dicere, Nemo bonus, nisi solus Deus (Ibid. XIX, 17)?
RESPONSIO. Nonne stimulavit nos ad quaerendum et ad distinguendum quid sit bonum, alio bono bonum, et bonum seipso bonum? Ergo quam bonum est, per quod sunt omnia bona, ut omnino nullum invenias bonum, quod non ab ipso sit bonum, bonum bona faciens. Ita enim Deus dicitur bonus, ut in ejus comparatione (0668D)ea quae facta sunt bona penitus non sint. Illo autem non comparato, bona omnia dici possunt, quae a bono auctore sunt facta; illi vero comparata, bona penitus non dicenda sunt.
INTERROGATIO VIII. Cum diabolus sciens Christum Filium Dei esse, (0669A)evidenter in Evangelio per turbam daemoniorum locutus sit, Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)? quomodo e contra in illa tentatione ubi assumptus Christus a Spiritu legitur, dubitando eum an Christus esset, exploravit, et dixit: Si tu es Christus Filius Dei, mitte te deorsum (Ibid. IV, 6)?
RESPONSIO. Innotuit Christus daemonibus, non per id quod est vita aeterna et lumen incommutabile, quod illuminat pios, cum videndo per fidem quae in illo est, corda mundantur; sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta, et occultissima signa praesentiae, quae angelicis sensibus, etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possint esse conspicua. Denique (0669B)quando ea paululum supprimenda judicavit, et aliquanto altius latuit, dubitavit de illo daemonum princeps, eumque tentavit an Christus esset, et explorans quantum se tentari ipse permisit, ut hominem quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret exemplum. Post illam vero tentationem cum angeli, sicut scriptum est, ministrabant ei (Matth. IV, 11), boni utique et sancti, ac per hoc spiritibus immundis metuendi et tremendi, magis magisque innotescebat daemonibus quantus esset, ut ei jubenti, quamvis in illo contemptibilis videretur corporis infirmitas, resistere nullus auderet.
INTERROGATIO IX. Quomodo Christus in Evangelio dicit: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei (Matth. (0669C)XVIII, 10), cum Paulus e contra videatur dicere, Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14)? Si semper assistunt, quomodo exterius mitti dicuntur?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. II Mor., n. 3). Si angeli Conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera nuntiare potuissent. Et mittuntur ergo, et assistunt, quia et ad nos spiritali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant per internam contemplationem servant.
INTERROGATIO X. Cum Dominus interroganti se juveni, et dicenti: Magister bone, quid faciam ut habeam vitam aeternam? (0669D)responderit, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus (Matth. XIX, 16, 17), quasi nolens se aut bonum, aut magistrum debere intelligi, quomodo quasi e contrario ad apostolos dicit, Vos vocatis me, Magister, et Domine, et bene dicitis: sum etenim (Joan. XIII, 13); necnon et illud, Ne vocemini magistri: quia magister vester Christus est (Matth. XXIII, 10)?
RESPONSIO. Juvenis enim insolens per observantiam legis et finem legis, qui est Christus (Rom. X, 4), nesciens, tanquam eum omnium praeceptorum, et in lege scriptorum magistrum, interrogat Dominum, hominem tantum illum, non Deum existimans. Christus tamen hanc de se irreligiosam fidei professionem exprobrans, (0670A)quod tanquam magister legis interrogaretur, respondit: Quid me vocas bonum? Atque ut significaret qualiter intelligendus esset, subjecit: Nemo bonus, nisi unus Deus. Non igitur bonitatis nomen refugit, neque magistri nomen recusavit; sed fidem ejus qui in se nihil nisi corporeum et carnale sapuisset coarguit. Ubi enim Christus cum fide magister est, ibi adeo laudat, ut et profiteatur hoc nomen; hic vero boni magistri nomen non recognoscit, ubi nec Dominus intellectus est esse, nec Christus.
INTERROGATIO XI. Cum Christus praecipiat discipulis, dicens, Patrem nolite vocare vobis super terram; unus enim est Pater vester, qui in coelis est (Matth. XXIII, 9), quomodo Paulus apostolus contra hoc audet dicere, Patres (0670B)nostri omnes sub nube fuerunt (I Cor. X, 1)?
RESPONSIO. In his duabus sententiis, nisi fallor, claret quod aliquando propter naturam pater dicatur Nam Christus mundum istum patrem hominum de imitamento volens intelligi, dicit: Patrem nolite vocare vobis super terram, id est, mundum istum. Paulus autem natura nominans patrem ait: Patres nostri sub nube fuerunt. Pater enim hominum hic mundus est, de quo carnaliter nascuntur quicumque carnaliter generantur: qui mundus si contemnatur, ut veraciter quis dicere possit, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14), jam huic tali pater est mortuus, id est, iste mundus, et fit veraciter pupillus, cui pater est Dominus. Ergo quod dicit Christus, Patrem (0670C)nolite vocare vobis super terram, mundum istum insinuare videtur patrem, a quo eos avertere cupiebat, ut Christus ipse unus illis pater efficeretur. Quod autem Apostolus dicit, Patres nostri omnes sub nube fuerunt, de carnali generatione istius mundi loquebatur. De qua et carnis originem mundi trahebant, et homines nati de hominibus inter homines consistebant. Docet quippe Dominus pupillos fieri discipulos suos, quibus dicit, Ne vobis dicatis patrem in terris. Cujus rei exemplum praebuit ipse, dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres (Matth. XII, 48). De his namque pupillis dicitur: Pupillo tu eris adjutor (Psal. X, 14 sec. Heb.). De hoc Hieronymus ita dicit (In Comment. ad. cap. XXIII, 8, Evang. sec. Matth). « Quaeritur, quare adversum hoc praeceptum (0670D)doctorem Gentium se esse Apostolus dixerit, aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palaestina et in Aegypti monasteriis se invicem patres vocent. Quod sic solvitur: aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et, ne infinita replicem, quomodo unus Pater natura Deus, et unus Filius non praejudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii; ita et unus pater et magister non praejudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri. »
INTERROGATIO XII. Cum Evangelium dicat tristes fuisse discipulos in (0671A)passione Domini, mulieres quoque flevisse, ita ut et de discipulis dicatur, Erant oculi eorum gravati prae tristitia (Matth. XXVI, 43): et mulieribus ipse Dominus responderit, Nolite flere super me (Luc. XXIII, 28): quomodo quasi e contrario in psalmo sexagesimo octavo Christus ipse de tempore passionis suae dicit, Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni (Psal. LXVIII, 21)?
RESPONSIO (Ex Aug. serm. 2 in hunc psal., n. 5). Discipuli enim vel mulieres de passione corporea Domini vel morte tristabantur; Dominus tamen alia tristitia urgebatur, qua dicit: Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non inveni. Quia ipse Dominus volebat salvare, et persecutores cupiebant saevire. Ille ut eis parceretur, orabat; illi, ut phrenetici (0671B)medico bono injuriam faciebant: et ideo alia tristitia erat discipulorum et mulierum, quae morituram carnem Domini, vel mortuam lugebant. Ideo qui simul cum eo contristaretur non fuit, quia comitem hujus tristitiae non invenit, cum neque discipuli, neque mulieres ea tristitia qua Dominus doluit contristarentur, sed prorsus carnaliter de vita Christi mortali, quae mutanda fuerat morte, et reparanda resurrectione. Non enim ait, Sustinui qui contristaretur, et non fuit; sed, qui simul contristaretur; id est, ex ea re qua ego contristatus sum non inveni qui contristaretur. In qua tamen tristitia, quia persequentium se Christus caecitatem dolebat, consolantes non invenit, quia proficientes non habuit. Ipsi enim nos consolantur, (0671C)qui proficiunt, et ipsi sunt solatio omnibus praedicatoribus veritatis.
INTERROGATIO XIII. Cum Domino in passione, secundum quod loquitur Evangelium, acetum cum felle mistum oblatum fuisset ad bibendum (Matth. XXVII, 34, 48), non esca ad manducandum, quomodo in psalmo sexagesimo octavo ex persona Christi commemoratur, quod et utique in passione Domini testimonium ipsum assumitur, ubi dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22)?
RESPONSIO. Si escam Domini unitatem corporis sui accipiamus, quam tunc significare voluit, quando pascha illud cum discipulis suis comedit (Luc. XXII, 15 seq.), ubi (0671D)aptissime sacramentum sui corporis demonstravit, et in hanc escam, id est in unitatem corporis Christi, injectum fel accessisse, non aliud quam contradictores Evangelii tanquam persecutores Christi sub fellis nomine accipiamus, contraria sibi non erunt quae superius lecta sunt. Non ipsum namque quod dederunt esca erat (S. Aug., ex eod. serm., n. 6), potus enim erat; sed in escam dederunt, quia Dominus jam escam acceperat, et in ipsam injectum est fel. Accepera autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis, ubi sacramentum corporis sui demonstravit. In hanc escam tam suavem, tam (0672A)dulcem unitatis Christi, quam commendat Apostolus, dicens, Quomodo unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17); in hanc escam tam suavem, quis est qui det fel, nisi contradictores Evangelii, tanquam illi persecutores Christi? Minus enim peccaverunt Judaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt Judaei, in escam, quam jam acceperat, dantes bibendum amarum illum potum, hoc faciunt, qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae; hoc faciunt haeretici amaricantes, sed non exaltentur in seipsis (Psal. LXV, 7). Dant fel super tam jucundum cibum; sed quid facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere (0672B)(Matth. XXVII, 34).
INTERROGATIO XIV. Quomodo Christus in Evangelico dicit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): cum alibi idem dicat, Pauperes vobiscum habetis, me autem non semper habebitis (XXVI, 11)?
RESPONSIO. Quod dicit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, de majestatis suae praesentia dicit, qua Ecclesiam suam usque in finem nullo modo se relicturum promisit. Quod vero ait, Me autem non semper habebitis, de praesentia corporis sui dixit. Recte ergo accipitur dictum esse unum propter praesentiam carnis, alliud propter praesentiam majestatis.
INTERROGATIO XV. (0672C) Cum Christus in Exangelio discipulos praemonens doceat: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), quomodo in Actibus apostolorum Petrus Judaeos alloquens dicit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi (Act. II, 38)? Nam et hi qui a Philippo et Paulo baptizati inibi leguntur (VIII, 38), non dicitur quia in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in nomine Jesu tantum baptizati sunt (XIX, 5).
RESPONSIO (Ex Vigil. Tapsensi, lib. XII de Trinit., in tom. VIII Biblioth. PP. ed. Lugdun., 1667, p. 803). Nunquid praevaricatores mandati Salvatoris apostoli effecti sunt, et contradictione Salvatoris baptizaverunt (0672D)tantam multitudinem? Non enim scriptum est quia baptizaverunt in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed tantum in nomine Domini Jesu. Sed non sunt praevaricatores. Absit. Nam licet Filii nomen tantummodo dicatur, habet tamen Patrem et Spiritum sanctum secum pronuntiatum, sicut in Scripturis sanctis satis probatum est.
INTERROGATIO XVI. Cum Dominus dixerit discipulis, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), cur Paulus solius Christi in baptismo nomen assumpserit, dicens, Quicunque baptizati (0673A)sumus in Christo (Rom. VI, 3): cum utique non habeatur legitimum baptismum nisi sub nomine Trinitatis?
RESPONSIO. Intuere prudentiam Pauli, quomodo quidem in praesenti loco non tam baptismatis rationem, quam mortis Christi discutere cupiebat: ad cujus similitudinem etiam nos suaderet, mori debere peccato, consepeliri Christo. Et non erat utique conveniens ut ubi de morte dicebat, vel Patrem nominaret, vel Spiritum sanctum. Verbum enim caro factum est (Joan. I, 14), et merito ubi caro est, ibi de morte tractatur; nec conveniebat ut diceret: Quicunque baptizati sumus in nomine Patris, et Spiritus sancti, in morte ipsius baptizati sumus.
EX EVANGELIO SECUNDUM MARCUM. INTERROGATIO XVII. (0673B) Cum juxta Evangelium Matthaei dicatur, Venit Joannes non manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et vinarius, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 18, 19): quomodo e contra de Joanne dicitur: Esca autem ejus erat locusta et mel silvestre (Marc. I, 6)?
RESPONSIO. Joannis quidem escam et potum novimus. Non enim dictum est quod omnino non biberet, sed quod vinum et siceram non biberet (Luc. I, 15). Bibebat ergo aquam, cibus autem ejus non omnis, non nullus (0673C)erat, sed locusta et mel silvestre. Unde ergo dictum est, non manducans, neque bibens, nisi quia illo victu quo Judaei utebantur, non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in ejus comparatione manducans bibensque diceretur. Non ergo Dominus evangelistae dicenti quod locustas et mel silvestre comedisset contraria dixit, cum non de his, sed de victu quo Judaei utebantur nec comedisse nec bibisse illum narravit.
INTERROGATIO XVIII. Cum Marcus in Evangelio suo de Christo dicat: Sedet a dextris Dei (Marc. XVI, 19), quomodo e contrario Stephanus in Actibus apostolorum dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Act. VII, 55) ?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 29 in Evang., num. 7). (0673D) Quid est, quod Marcus hunc sedentem, Stephanus vero stantem se vidisse testatur? Sed scimus quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis est vel juvantis. Quia igitur Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium venit, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam judex in fine videbitur. Stephanus vero in laboris certamine positus, stantem vidit quem adjutorem (0674A)habuit. Quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit.
EX EVANGELIO SECUNDUM LUCAM. INTERROGATIO XIX. Cum angelus in Evangelio de Christo exponat, Dabit illi Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32), et Christus ipse in multis Scripturarum locis filius esse dicatur David, quomodo quasi e contrario Christus ipse quaerit a Judaeis in Evangelio, dicens: Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum Dominum (Matth. XXI, 43)?
RESPONSIO. Dictum est hoc imperitis, quia quamvis venturum Christum sperarent, secundum hominem tamen eum (0674B)spectarent, non secundum quod virtus et Dei sapientia est (I Cor. I, 24). Docet ergo ibi fidem verissimam et sincerissimam, ut et Dominus sit regis David secundum quod est Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1 seq.), et filius secundum quod factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Non enim dicit: Non est filius David Christus; sed si jam tenetis quod filius ejus sit, discite quomodo Dominus ejus sit, ne teneatis in Christo quod filius hominis est, ita enim filius David est, et relinquatis quod Filius Dei est, ita enim Dominus ejus est.
INTERROGATIO XX. Cum Dominus inter caetera dicat, Si quis non odit uxorem suam, non potest meus esse discipulus (Luc. (0674C)XIV, 26): quomodo Paulus e contra videtur dicere, Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25)? Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus, et diligere?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 37 in Evang., num. 2). Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem possumus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus; et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret (0674D)hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, dicens: Adhuc autem et animam suam. Odisse itaque praecipimur proximos, odisse et animam nostram. Constat ergo quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit, sicut semetipsum. Etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, (0675A)ut in his et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt.
EX EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM. INTERROGATIO XXI. Quomodo in Evangelio interrogantibus se Joannes dixerit, Non sum Elias (Joan. I, 21): cum Dominus dicat, Ipse est Elias (Matth. XI, 14)?
RESPONSIO. Joannes proprie respondit, Dominus figurate dixit. Joannes enim secundum proprietatem personae non se esse Eliam respondit; Dominus autem secundum praefigurationem ipsum Eliam praedixit, id est, quia in eodem spiritu et virtute Eliae Joannes Christi adventum venerat nuntiare, quo Elias secundum Christi adventum nuntiaturus adveniet.
INTERROGATIO XXII. (0675B) Cum Joannes Baptista venientem ad baptisma Dominum ostenderet, dicens, Ecce agnus Dei, etc. (Joan. I, 29), qui et humilitatem suam, et divinitatis ejus potentiam considerans, dicit: Qui est de terra, de terra loquitur; qui autem de coelo venit, super omnes est (Ibid. III, 31); cur in carcere positus, mittens discipulos, requirit dicens, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3)? Tanquam si ignoraret quem ostenderat, et an ipse sit nesciat, quem ipsum esse prophetando, baptizando, ostendendo, clamaverat.
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 6 in Evang., num. 1). Haec citius quaestio solvitur, si gestae rei tempus (0675C)et ordo pensetur. Ad Jordanis enim fluenta positus, quia ipse Redemptor mundi esset, asseruit. Missus vero in carcerem, utrum alium exspectent, an ipse veniat, requirit: non quia ipsum mundi Redemptorem dubitat, sed requirit, ut sciat si is qui per se in mundum venerat, per se etiam ad inferna claustra descendat. Quem enim praecurrens nascendo mundo nuntiaverat, hunc moriendo ad inferos praecurrebat. Ait ergo: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ac si aperte dicat: Sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus mori digneris insinua, ut qui nativitatis tuae praecursor exstiti, mortis etiam praecursor fiam, et venturum in inferno nuntiem, quem jam venisse mundo enuntiavi.
INTERROGATIO XXIII. (0675D) Cum Veritas in Evangelio dicat, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): quomodo haec eadem Veritas e contra videtur dicere, cum ait: Pater, volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum (Id., XVII, 24)?
RESPONSIO (Ex eod. Greg., lib. XXVII Mor., n. 30). Haec sibi in verbis suis non discrepant, sed ad requirenda haec quasi discordantia studium nostrae mentis inflammatur. Omnes enim qui ad ejus fidem nati sumus, ejus procul dubio corpus existimus. Quia (0676A)igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum caput Dominus factus est, repulsa reproborum multitudine, solus est etiam nobiscum. Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo: quia dum nos unum cum illo jam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit, etiam in nobis; et is qui in coelo semper est, ad coelum quotidie ascendit, quia qui divinitate super omnia permanet, humanitatis suae compage quotidie ad coelos trahit.
INTERROGATIO XXIV. Quomodo Christus dicat, Caro non prodest quidquam (Joan. VI, 64): cum e contrario dicat, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (v. 54)?
RESPONSIO. (0676B) Caro quippe sine vivificante spiritu ita non prodest quidquam, sicut scientia sine charitate inflat potius quam aedificat (I Cor. VIII, 1). De hac fortasse Apostolus loquitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (XV, 50). Jam vero quod ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; sacramentum manducationis carnis suae, et potationis sanguinis sui, mavult intelligi, per quod et nos in illo maneamus, et ipse in nobis.
INTERROGATIO XXV. Quomodo Christus in Evangelio dicat pro Patre, Ego non quaero gloriam meam: est qui quaerat et judicet (Joan. VIII, 50), et contra, Pater non judicat (0676C)quemquam, sed judicium omne dedit Filio (V, 22)?
RESPONSIO. Judicium in sanctis Scripturis duobus modis accipi solet. Uno pro damnatione, alio pro discretione. Pro damnatione judicium ponitur, sicut in Evangelio dicitur: Procedent qui male fecerunt in resurrectionem judicii (v. 29). Item judicium pro discretione in psalmis ponitur, ubi dicit: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Unde hic quod Salvator dicit, Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet, judicium in hoc loco pro discretione posuit, quia discretione judicii Pater gloriam Filii sui ab humana inflatione discrevit, et secundum hoc judicium dictum est quod judicet Pater. Nam illud quod dicit, (0676D)Judicium omne datum est Filio, de futuro examinationis judicio debet intelligi. Ac per hoc cum et hic Pater per judicium discretionis gloriam Filii sui a gloria hominum secernat, et post Filius judicium vivorum et mortuorum potentialiter exerat, in nullo haec quae dicta sunt videntur sibi esse contraria.
INTERROGATIO XXVI. Cum Christus in Evangelio secundum Joannem dicat Judaeis, Scio quia filii Abrahae estis (Joan. VIII (0677A)37, 44): quomodo quasi e contrario videtur eisdem Judaeis in eodem Evangelio statim subjicere dicens, Vos ex patre diabolo estis?
RESPONSIO. Quod enim Judaeos filios Abrahae dicit, de generatione carnali testatur, de qua illi utique descendebant. Quod autem patrem eorum diabolum esse asserit, de opere quod illi imitabantur, innotuit.
INTERROGATIO XXVII. Quomodo in Evangelio Christus pro se dixit, Ego in judicium in hunc mundum veni (Joan. IX, 39): et e contra, Non veni ut judicem mundum (XII, 47)?
RESPONSIO. Hoc est quod dicit: Ego veni, ut qui non vident videant, et videntes caeci fiant: discretionem scilicet (0677B)istam, per quam hoc, fit, vocavit judicium, quo discernit causam humilium credentium et confitentium a superbis se videre putantibus, et ideo gravius excaecatis. Qui enim videre se putabant, de justitia sua confidentes, et superbi et caeci erant, quia medicum non credebant. Humiles vero credentes, quia se non videre confessi sunt, medicum quaesierunt, ut videre mereantur. Jam vero illud quod ait, Non veni ut judicem mundum, pro futuro judicio posuit. Ac si diceret: Misericordiam impartire veni, non judicio mundum discutere, sicut in futuro agendum est.
INTERROGATIO XXVIII. Cum Dominus in passione sua pro persequentibus se, id est, pro peccatoribus oraverit, et ante passionem Judaeis ipsis dixerit, Nunc vero peccatum vestrum (0677C)manet (Joan. IX, 41); quomodo Paulus apostolus, qui tanto post tempore ad fidem Christi accessit, dicere videtur: Christus Jesus venit in hunc mundum, ut peccatores salvos faceret, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15)? Si peccatores alii eum praecesserunt, quomodo iste primum se fuisse peccatorem eloquitur? Nunquid ante illum non erant peccatores?
RESPONSIO. Quid est ergo, Quorum primus ego sum, nisi antecedens omnes, non tempore, sed malignitate?
INTERROGATIO XXIX. Quomodo Dominus dicit, Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili (Joan. X, 16): cum dicat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) ?
RESPONSIO. (0677D) Quid est, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit, nisi populo Israel? Illud tamen quod dicit, et alias oves habeo, pro gentibus hoc intelligi voluit, ad quas gentes non perrexit ipse, sed misit. Ad populum vero Israel et misit, et per se venit.
INTERROGATIO XXX. (0678A) Quomodo utrumque Christus dicat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et quasi e contra, Pater major me est (XIV, 28)?
RESPONSIO. Cum unum ex his secundum divinitatis naturam, aliud secundum humanitatis substantiam dixit, nequaquam contrarium praedicavit. Quod enim dicit, Ego et Pater unum sumus, de substantia divinitatis egit, qua Deus de Deo, Filius de Patre, perfectus de perfecto, sine initio vel fine natus est. Quod vero dixit, Pater major me est; de natura humanitatis egit, per quam Filius minor a Patre accipitur.
INTERROGATIO XXXI. (0678B)Cum Joannes Evangelista verba illa, quibus Isaias scribit, Vade, dic: Aure audietis, et non intelligetis (Isai. VI, 9), hunc ipsum qui ad Isaiam loquebatur in persona Filii Dei ponat (Joan. XII, 39, 40), quomodo Paulus quasi e contrario Spiritum sanctum eum qui ad Isaiam loquitur esse testatus est (Act. XXVIII, 25, 26)? Nam ubi Joannes Filium Dei vult intelligi quem Isaiae ita dixisse scribit: Propterea non poterant credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Joan. XII, 39, 40); ubi etiam ipsam personam Filii demonstrans, subjunxit, dicens: Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo (v. 41); Paulus autem in Actibus apostolorum hoc testimonium (0678C)locutum fuisse Spiritum sanctum commemorat, ubi ait: Bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, etc. (Act. XXVIII, 25, 26).
RESPONSIO (Ex Vigil. Tapsensi, lib. XII de Trinit., in tom. VIII Bibliothec. PP. edit. Lugdun., 1677, pag. 803. col. 1). Hanc quaestionem ita sanctus Augustinus solvit. Dicit enim contra haereticos: « Quem igitur hunc esse volunt, asserant. Dicent enim forte Filium. In Evangelio enim κατὰ Joannem scriptum est: Et propterea non poterant credere in Jesum, quia dixit Isaias propheta: Excaecavit eorum oculos, et obduravit eorum cor, ne forte videant oculis, et intelligant (0678D)corde, et convertantur, et sanem eos. Haec dixit Isaias, cum vidisset gloriam ejus, et locutus est de eo (Joan. XII, 39-41). Et quid faciunt de Paulo, qui Spiritum sanctum dicit in illa gloria visum esse Isaiae, et locutum esse ei, et misisse eum ad populum supradicta dicere? Scriptum est enim in Actibus apostolorum: Convenientes autem alter ad alterutrum Judaei dimittebantur, dicente Paulo verbum unum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est ad patres nostros per prophetam (0679A)Isaiam, dicens: Vade ad populum istum, et dic ei: Aure audietis, et non intelligetis, etc. (Act. XXVIII, 25, 26). Ecce Joannes quidem Filium, Paulus vero Spiritum sanctum dicit esse qui sit visus Isaiae, sedens super thronum altum et elevatum, qui et adoratur, et laudatur, et glorificatur a seraphim (Isai. VI, 1). Ecclesiae autem Christi omnes ab oriente usque ad occidentem convenienter Patrem a seraphim laudari profitentur in mysteriorum relatione. Dicant itaque nobis, qui venerationem Spiritui sancto abnegant, quidnam ex his verum dicit, aut quis fallit? utrum Joannes, an Paulus, an vero omnes Ecclesiae Christi? Quoniam quidem omnes Ecclesiae Patrem profitentur esse qui adoratur a seraphim, Joannes Filium, Paulus vero Spiritum sanctum. Si vero nemo (0679B)eorum fallit, sed omnes veritatem dicunt, manifeste probatum est quod etsi solius Patris nomen dicatur, habent tamen Filium et Spiritum sanctum secum pronuntiatum. Patrem et Filium sic venerentur, qui sic adorant, venerationem coelestium animantium imitati, et non suas cogitationes sequantur. »
INTERROGATIO XXXII. Quomodo Christus in Evangelio utraque dicit, quae sibi videntur esse contraria? Dicit enim, Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27): et e contra, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34).
RESPONSIO. Alia est pax Christi, quam discipulis dedit; alia mundi. Istam pacem quam habet mundus, negat se (0679C)dare Christus. Dicit enim: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, non sicut hic mundus dat pacem, et ego do vobis. Negat ergo se pacem mundi dare discipulis suis, quia et alibi dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium. Vis ergo videre quam pacem dat Deus super terram nostram? Si terra illa bona, quae adfert fructum centesimum, aut sexagesimum, etc. (Matth. XIII, 8), illam pacem suscipiet a Deo, quam dicit Apostolus: Pax autem Dei, quae exsuperat omnem mentem, custodiat corda vestra et sensus vestros (Philip. IV, 7). Haec est ergo pax, quam dat Deus super terram nostram.
INTERROGATIO XXXIII. Quomodo in Evangelio dicit, Omnia quaecunque (0679D)audivi a Patre meo, nota vobis feci (Joan. XV, 15): cum ipse item ibi post paululum dicat: Adhuc multa habeo dicere vobis, sed non potestis ea portare modo (XVI, 12)?
RESPONSIO. Quod dicit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci: non quia ea nota jam fecisset, sed ea quae ad futurum nota facere debuit, dixit. Ac proinde contrarium non est loco isti, ubi dicit, Adhuc multa habeo vobis dicere: quia utique multa nos utiliter nescire in praesenti Dominus voluit, quae tamen salubriter nobis in futurum scienda servabit.
INTERROGATIO XXXIV. Cum Dominus in Evangelio dicat, Quodcunque petieritis (0680A)Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan., XV, 16): quomodo Paulus ter se rogasse Dominum dicit, ut spiritus Satanae ab eo deberetur auferri, quod tamen impetrare non potuit (II Cor. XII, 8, 9)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 27 in Evang., num. 6). Si omne quod petimus in nomine Filii, dat nobis Pater, quid est quod Paulus ter Dominum rogavit, et exaudiri non meruit, sed dictum est illi, Sufficit tibi gratia mea, nam virtus, etc.? Nunquid ille tam egregius doctor in Filii nomine non petiit? Quare autem non accepit quod petiit? Quomodo ergo verum est quia quidquid petierimus Patrem in nomine Filii, dat nobis Pater, si auferri a se angelum Satanae petiit apostolus Paulus in nomine Filii, et tamen (0680B)quod petiit non accepit? Sed quia nomen Filii Jesus est, Jesus autem Salvator, vel etiam salutaris dicitur, ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui id quod ad salutem pertinet petit; nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Jesu petitur Pater. Unde et eisdem apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo (Joan. XVI, 24). Ac si aperte diceretur: Non petistis in nomine Salvatoris, quia nescitis petere aeternam salutem. Hinc est quod et Paulus non exauditur, quia si liberaretur a tentatione, ei non proderat ad salutem.
INTERROGATIO XXXV. Cum in Evangelio Joannis agnoscatur Christum dixisse, Ego palam locutus sum mundo (XVIII, 20): (0680C)quomodo quasi e contra in eodem Evangelio videtur promisisse ad discipulos suos dicens: Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam nonin proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25)? Si ergo ipsis conjunctioribus discipulis non loquebatur palam (Ex Aug. tract. 113 in Joan. Evang., n. 3.), sed horam promittebat quando palam fuerat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis, sicut aliorum quoque Evangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione, qui discipuli ejus non erant, multum utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis; tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo, In occulto locutus sum nihil (Joan. (0680D)XVIII, 20)?
RESPONSIO. Sed intelligendum ita eum dixisse, Palam locutus sum mundo, ac si dixisset: Multi me audierunt. Ipsum autem palam, modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur, cum scriptum sit, In ore duorum, aut trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15)? praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere (0681A)multis, sicut ipse Dominus ait illis quos adhuc paucos habebat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Ergo et hoc ipsum quod dici ab eo videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto, quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur.
EX EPISTOLA B. PAULI AD ROMANOS. INTERROGATIO XXXVI. Quomodo Paulus apostolus utrumque dicit de Christo, quae sibi videntur esse contraria, id est: Qui natus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), vel caetera talia; et e contra: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc (0681B)non novimus (II Cor. V, 16)?
RESPONSIO (Ex eod. Aug. lib. XI contr. Faust., cap. 7). Quod Filius Dei ex semine David homo natus est, nec idem apostolus uno loco dicit, et sanctae Scripturae apertissime praedicant. Quod vero dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus, ea ipsa circumstantia Scripturae loci ejus satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more vitam nostram futuram, quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tanquam jam adsit, praesensque teneatur: quae utique vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem. Carnem quippe hoc loco appellat, id est, carnalem corruptionis qualitatem, (0681C)quae tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret: sed nunc jam non novimus, quia sicut dicit idem apostolus, Christus resurgens a mortuis jam non moritur, etc. (Rom. VI, 9). Ergo utrumque in nullo sibi repugnare videtur, quod Apostolus dixit, quia et antequam resurgeret Christus, carnem eum noverat habuisse mortalem; et postquam resurrexit, nulla eum attingi credidit mortis corruptione.
INTERROGATIO XXXVII. Cum Paulus Romanis scribat Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse (Rom. III, 9) definiens, atque sub hac occasione omne genus hominum sub peccato (0681D)esse designet, quomodo ipse quasi e contrario loquitur, dicens: Ubi non est lex, nec praevaricatio (IV, 15)? Aut quomodo de se dicit, Vivebam aliquando sine lege (VII, 9): qui rursum de semetipso dicit quod circumcisionem octava die secundum legem susceperit (Philip. III, 5)?
RESPONSIO (Ex Origen. in cap. III Epist. ad Rom.). Apud Judaeos quidem legem Moysi esse manifestum est. Apud Gentiles vero legem naturae, non dubium est, quae testimonio conscientiae arguat delinquentem. Ubi ergo quaeremus hominem, in quo non sit lex, et qui per hoc non videatur in praevaricatione peccati? Quia et ipse Paulus de semetipso (0682A)dicit, Ego autem vivebam sine lege aliquando. Et quando Paulus sine lege vixit, qui rursum de semetipso dicit circumcisionem octavo die se habere, Hebraeum ex Hebraeis (Philipp. III, 5); quomodo ergo verum erit eum aliquando sine lege vixisse, qui octava die nativitatis suae signum circumcisionis ex lege suscepit? Unde constat tunc fieri hominem sub lege, quando ad id aetatis venerit, ut eligere possit et discernere quid sit lex, nec prius legis ullius extrinsecus jugum suscipere, quam internae et naturalis legis habere incipiat firmitatem. Denique in eo ubi dixit, Ego autem vivebam sine lege aliquando, addidit: Sed ubi venit mandatum, peccatum revixit (Rom. VII, 9). In quo hoc est quod ostendit, quia in pueritia, priusquam discretionem quis habeat boni vel mali, (0682B)sine lege esse dicitur, cum etiamsi peccat, quia lex in eo non est, peccatum ei non imputatur. Cum vero discretionem boni malique acceperit, venisse ei dicitur lex, et venisse mandata. Ubi autem est vis mandati, hoc est, conscientia redarguens, peccatum, quod prius in eo mortuum erat, dicitur revixisse.
INTERROGATIO XXXVIII. Cum Paulus apostolus ad Romanos scribat Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse (Rom. III, 9), quomodo idem in subsequentibus non omnes, sed multos per inobedientiam unius hominis peccatores constitui definit, dicens: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (V, 19)?
RESPONSIO (Ex eod. Origen. ad cap. V, v. 19, Epist. ad Rom.). (0682C) Peccatores quomodo multi, et non omnes videantur, cum idem apostolus dicit quia omnes peccaverunt (Rom. III, 23), debemus ostendere. Aliud est peccasse, aliud peccatorem esse. Peccator dicitur is qui, multa delinquendo, in consuetudinem et (ut ita dicam) studium peccandi jam venit. Sicut e contrario justus non dicitur is qui semel aut bis aliquid justitiae fecerit, sed ille qui semper juste agendo usu et consuetudine justitiam habet. Nam si quis in caeteris fere omnibus injustus sit, semel autem vel bis aliquid justi operis egerit, iste in eo quidem opere in quo justitiam tenuit juste egisse diceretur, non tamen ex hoc justus appellabitur. Ita et justus peccasse (0682D)quidem dicitur, si aliquid commiserit aliquando quod non licet. Non tamen ex hoc peccator appellabitur, qui peccandi usum et consuetudinem non tenet. Sicut et medicus non ille dicitur, qui et leviter ruptae capitis cuti scit imponere araneam, aut qui tumorem vulneris aqua calida fovere, quamvis etiam hoc medicinae esse videatur; sed ille dicitur medicus, qui usum et studium et disciplinam habet medendi. Ex quibus omnibus puto sufficienter ostendi quod aliud sit peccare, aliud peccatorem esse. Omnes enim potest fieri ut peccaverint, etiamsi sancti fuerint, quia nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job XIV, 4, sec. LXX). Quis enim est (0683A)qui non aut in facto, aut in verbo (aut qui cautissimus certe est), vel in cogitatione peccaverit? Et ideo dixi, peccasse quidem merito omnes dicentur, peccatores vero facti, non omnes, sed multi.
INTERROGATIO XXXIX. Quomodo Paulus ad Romanos scribens, legem se non destruere, sed confirmare testetur, dicens: Legem destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus (Rom. III, 31), cum e contrario in secunda ad Corinthios Epistola destructionem ejusdem legis praedicet, dicens: Si ministerium mortis litteris formatum in lapidibus factum est in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, qui destruitur, quomodo non magis ministerium spiritus erit in gloria? Et paulo (0683B)post: Si enim quod destruitur per gloriam est, multo magis quod manet, in gloria est (II Cor. III, 7, 8, 11). Quomodo ergo Paulus apostolus testatur se legem non destruere, sed confirmare, cum gloriam vultus Moysi, quam legem esse demonstrat, destrui praedicet?
RESPONSIO (Ex eod. Orig., in cap. III, v. 31, Epist. ad Rom.). Non est idem quod dixit, Legem destruimus, et lex destruitur. Paulus ergo in praesenti loco hoc pronuntiat, quod legem ipse non destruat. Nam etsi destruitur lex, per eam quae supereminet gloriam, et non per Paulum, neque per alium aliquem sanctorum, destruitur. Unde et ipse Dominus dicebat, Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17). (0683C)Nullus ergo sanctorum, nec ipse Dominus destruet legem. Sed gloria ejus temporalis et pertransiens a gloria aeterna permanente destruitur et superatur.
INTERROGATIO XL. Cum lex, quae a Deo data est, non omnibus tunc gentibus tradita fuisset, quando et Judaeis, et ex hoc dicere videatur Apostolus, Ubi non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15): quo pacto quod in psalmo legitur verum sit: Praevaricatores existimavi omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 119)?
RESPONSIO. Si non est praevaricatio ubi lex non est, cur praevaricatores a propheta dicuntur, qui legem non acceperunt? Sed si consideremus omne genus hominum (0683D)de primo parente trahere originale peccatum, ipsum solum et primum testamentum est sub quo omnes homines, etiam sine lege, praevaricationes esse dicuntur (Ex Aug., lib. XVI de Civit. Dei, cap. 27). Sed cum lex evidenter postea data sit, et dicat Apostolus, Ubi non est lex, nec praevaricatio: quo pacto in psalmo quod legitur verum est, Praevaricatores existimavi, etc., nisi quia omnes legis ejus praevaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quamobrem si etiam parvuli, quod vera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter, peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur, profecto eo modo quo sunt peccatores, etiam praevaricatores legis illius quae in paradiso data est agnoscuntur, ut verum sit utrumque (0684A)quod scriptum est, et praevaricatores existimavi omnes peccatores terrae; et, Ubi lex non est, nec praevaricatio.
INTERROGATIO XLI. Utrum sine lege Moysi credatur Paulus aliquando vixisse, per hoc quod dicit, Ego autem vivebam sine lege aliquando (Rom. VII, 9): cum specialiter se fateatur Hebraeum ex Hebraeis, et octava die circumcisum secundum legis praeceptum (Philip. III, 5)?
RESPONSIO. Si lex naturalis a lege, quae Hebraeo populo data est, discreta agnoscitur, quid de qua lege dixerit Paulus, facilius reperitur. Origenes (In cap. V, v. 13 Epist. ad Rom., et in cap. VII, v. 9) sine lege peccatum mortuum esse in nobis ostendit, hoc est, antequam (0684B)per aetatem rationabilis intra nos sensus vigeret, exemplum quoque pueruli percutientis patrem aut matrem, vel maledicentis adducens: « in quo, ut asserit, secundum legem quidem prohibentem percuti vel maledici patrem aut matrem, peccatum fieri videtur; sed istud peccatum mortuum esse dicit, quia lex nondum adest in puero, quae eum doceat hoc quod facit fieri non licere. Sine hac autem lege naturali vel rationabili et Paulum et omnes homines certum est aliquando vixisse, hoc est, in aetate puerili. Omnes enim similiter per illud tempus nondum capaces hujus naturalis legis existunt. » Nam aliter utique non videretur de hoc Pauli esse vera professio, qua dicit, Ego autem vivebam sine lege aliquando.
INTERROGATIO XLII. (0684C)Quomodo dicit Apostolus, Lex quidem sancta, et justa, et bona (Rom. VII, 12): cum e contra videatur dicere, Virtus peccati lex (I Cor. XV, 56)? Quomodo bonam eam legem dicit, quam virtutem peccati esse narravit?
RESPONSIO. A Deo bona lex data, semper est bona: lex tamen ideo virtus peccati est dicta, cum auget ipsius peccati noxiam delectationem per severam exhibitionem: nec tamen etiam sic mala est.
INTERROGATIO XLIII. Cum Paulus dicat, Peccatum non imputatur, cum lex non est (Rom. V, 13): necnon et illud quod dicit, quia per legem fit agnitio peccati (III, 20): quomodo (0684D)Cain cum peccasset, ait, Majus est peccatum meum, quam ut remittatur (Gen. IV, 13)? Sed et patriarchae cum ad Joseph descendissent in Aegyptum, et simulata ab eo confutatione arguerentur, ita ad alterutrum dicunt: In peccatis sumus pro fratre nostro, quia despeximus tribulationem animae ejus, cum rogaret nos, et non exaudivimus: en propter hoc venit super nos tribulatio haec (XLII, 21). Sed et Job ante legem fuisse constat, cum ita dicit: Quod et si peccavi invitus, si occultavi peccatum meum, aut confusus sum multitudine populi, quominus annuntiarem delictum meum (Job XXXI, 33, 34). Qui omnes evidenter docentur agnovisse peccatum suum.
RESPONSIO. Ex his colligitur Paulum apostolum non de lege (0685A)Moysi dixisse, sed de naturali lege, quae scripta est in cordibus hominum. Secundum ergo hanc legem naturalem consequenter Apostolus dixisse videbitur omne os obstruendum, et omnem mundum obnoxium Deo (Rom. III, 19), judicio enim legis, quae naturaliter hominibus inest, nullus est expers, neque Judaeorum neque Gentilium.
INTERROGATIO XLIV. Quomodo Paulus apostolus duo haec contraria sibi dixisse videatur, ut illic ubi de corpore mortis hujus loquebatur, diceret, Quod enim operor, non intelligo: et e contrario, Peccatum non cognovi nisi per legem; et, Per legem cognitio peccati (Rom. VII, 15, 7, et III, 20)? quomodo enim peccatum ignorabat, quod per legem sciebat?
RESPONSIO. (0685B) Illud ubi ait Apostolus, Quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam Nolo, non approbo, non consentio, non facio; alioquin contrarium est his quae supra dixit: Per legem cognitio peccati, et, Peccatum non cognovi nisi per legem, etc. Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 13). Quomodo enim peccatum per legem cognovit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod ignoratur? Sic ergo dictum est, ignoro, non facio (quia nulla consensione id ego ipse committo), quomodo dicturus est Deus impiis, Non novi vos (Matth. VII, 23), quem procul dubio latere nemo potest. Et sicut dictum est, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 21), quod est, non fecerat. Neque (0685C)enim noverat quod arguebat.
INTERROGATIO XLV. Cum Paulus apostolus dicat in Spiritu sancto nos clamare Abba, Pater (Rom. VIII, 15), quomodo rursum alio loco dicit: Dedit Deus spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba, Pater (Gal. IV, 6)? quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis?
RESPONSIO. Nisi quia clamare nos facit, dum habitare coeperit in nobis? Hoc itaque agit acceptus, ut largius accipiendus, petendo, quaerendo, pulsando poscatur. Sive enim vita bona petatur, sive ut bene vivatur, quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 14). Sive ergo cum dicitur nos clamare per Spiritum sanctum, sive ipsum in nobis clamare Spiritum, non (0685D)est contrarium, quia et cum nos clamare dicimur, non ex nobis, sed ex illo clamare probamur; et cum ille clamare in nobis legitur, quid aliud nisi efficientia sui operis, quo nos agimus, demonstratur?
INTERROGATIO XLVI. Cum ad Romanos scribens Apostolus, adoptionem filiorum Dei, et redemptionem corporis sui exspectare se dicat (Rom. VIII, 23), quomodo ibi quasi jam sit filius Dei, et non sit quod ultra exspectet, velut e contrario dicit: Qui Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei (v. 16)? Et iterum, quomodo (0686A)redemptionem corporis sperat, qui aliis dicit: Christus nos redemit (Gal. III, 13)?
RESPONSIO. Haec interim Origenes sic solvit. « Ut mihi videtur, inquit, ipse hoc eo solvit sermone, qui in consequentibus habetur. »
INTERROGATIO XLVII. Cum Paulus ad Romanos scribens, Si Deus pro nobis, quis adversum nos (Rom. VIII, 31)? quasi absolute pronuntiet neminem nobis esse adversarium, quomodo Petrus e contra videtur praedicare, dicens: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8)?
RESPONSIO. Dicit quidem Apostolus, Si Deus pro nobis, quis (0686B)contra nos? non quod omnino nullum nobis inesse dicat adversarium, sed hoc est, quod ostendit, quia Deo agente pro nobis, contemptibilis et nullus efficitur adversarius noster.
INTERROGATIO XLVIII. Cum Paulus dicat, Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1): quomodo Dominus per prophetam de quibusdam loquitur dicens, Ipsi regnaverunt, sed non ex me (Osee VIII, 4)?
RESPONSIO. Quasi diceret, non me propitio, sed me irato. Unde inferius per eumdem prophetam dicit: Dabo, inquit,, tibi regem in furore meo (Osee XIII, 11), quo manifestius elucet, bonam malamque ordinationem a Deo ordinari, sed bona propitio, mala (0686C)irato.
INTERROGATIO XLIX. Cum Paulus ad Romanos scribat: Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bono ad aedificationem (Rom. XV, 2), quomodo in aliis dicit: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10)?
RESPONSIO. Aliud est studium habere placendi hominibus, ut laudem ab eis quaerat, et aliud est studium habere placendi hominibus, in eo quod vita sua irreprehensibilis est apud homines, sed proficiunt ex eo omnes, qui vel vident talem, vel audiunt. Ibi ergo placendum non est hominibus, ubi contra fidem, contra honestatem, contra religionem est, in quo placeat. Et ideo dicit: Quia si hominibus placerem, hoc est, (0686D)incredulis et infidelibus Judaeis, Christi servus non essem.
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS I. Cum Paulus apostolus, ad Corinthios scribens, laudet eos in principio Epistolae suae dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I, 4, seq.), (0687A)quomodo contra laudem a se prolatum subjungere videtur, dicens: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; et illud: Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones in vobis sunt, etc. (I Cor. I, 10, 11) ?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. I Hom. in Ezech., hom. 11, num. 18, 19). Ecce quos in omni verbo et in omni scientia laudaverat, quibus nihil deesse in ulla gratia dixerat, paulisper loquens, ad increpandum leniter veniens, divisos erga se ipsos reprehendit; et quorum prius salutem narraverat, postmodum vulnera patefacit. Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed (0687B)aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit, et subito percussit. Prius enim blandam manum laudis posuit, postmodum ferrum increpationis fixit. Nisi enim verecundae mentes fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant, quod in consolationem sumant, per increpationem protinus ad desperationem cadunt. Sed nunquid mentitus est Paulus, ut prius eis nil deesse in omni gratia diceret, quibus postmodum dicturus erat unitatem deesse? Absit hoc. Quis de illo talia vel desipiens credat? Sed quia erant inter Corinthios quidam omni gratia repleti, et erant quidam in personarum favoribus excussi, coepit a laudibus perfectorum, ut modesta invectione ad reprehensionem pertingeret infirmorum.
INTERROGATIO LI. (0687C) Quomodo Paulus dicat, Nolite maledicere (Rom. XII, 14), vel illud: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10), cum ipse maledictionis sententiam protulerit dicendo: Alexander faber ferrarius multa mala mihi fecit, sed reddet illi Deus secundum opera sua (I Tim. IV, 14); vel illud quod Ananiae dixit: Percutiet te Deus, paries dealbate (Act. XXIII, 3) ?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. IV Mor., num. 2). Sciendum est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat. Aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe judicio justitiae in ipso primo homine peccante (0687D)prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in operibus tuis (Gen. III, 1). Et illud quod ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi (XII, 3). Et rursum, quia maledictum livore vindictae promitur, voce Pauli praedicantis admonemur: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo (0688A)prohibetur, quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute justitiae. Cum vero sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non hanc ex voto ultionis, sed ex justitia examinis erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quae maledicto debeant ferire, cognoscunt; et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditione (Act. VIII, 20). Qui enim non ait, est, sed, sit, non in indicativo, sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos (IV Reg. I, (0688B)10). Quorum utrorumque sententia quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma combussit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente sententia maledictionis promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.
INTERROGATIO LII. Quomodo divisiones gratiarum, quae nobis per Spiritum dantur (I Cor. XII, 4, 11), ad mensuram dari dicat Apostolus (Ephes. IV, 7): cum in Evangelio dicatur, Deus non dat Spiritum ad mensuram (0688C)(Joan. III, 34) ?
RESPONSIO. In hominibus datur secundum Apostolum ad mensuram Spiritus: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, etc. (I Cor. XII, 8). Unico autem Filio suo Pater non dat Spiritum ad mensuram, quia in ipso omnis plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat (Col. II, 9).
INTERROGATIO LIII. Cum Paulus in Epistola ad Corinthios prima de suis coapostolis dicat, Abundantius illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10): quomodo in Epistola ad Ephesios extremum se omnium electorum existimans, dicit: Mihi infimo omnium sanctorum data est gratia haec, (0688D)in Gentibus evangelizare (Ephes. III, 8)?
RESPONSIO. Non puto apostolum Paulum cum mentis suae concordasse secreto, ut vere omnibus sanctis infimum se esse dixerit. Verbi causa, his qui erant Ephesi, qui Corinthi, qui Thessalonicae, vel qui in toto orbe crediderant. Quod cum humanitatis judicium sit se (0689A)omnibus sanctis infimum dicere, mendacium est reatus aliud in pectore clausum habere, aliud lingua promere. Reperiendum ergo est argumentum quod et Paulus vere omnibus sanctis infimus fuerit, et tamen de apostolica non ceciderit dignitate. Loquitur Dominus in Evangelio ad discipulos: Qui vult in vobis major esse, sit omnium minor; et qui vult esse primus, sit omnium novissimus (Matth. XX, 26, 27). Quod Paulus opere complebat, dicens: Puto enim quia Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi morti destinatos (I Cor. IV, 9). Omnibus igitur, qui se propter Christum infimos esse cupiebant, apostolus Paulus infimior erat, et idcirco major. Omnibus enim, inquit, illis plus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est (XV, 10). Propter (0689B)quam humilitatem, dum omnium sanctorum est infimus, data est haec ei gratia in Gentibus, ut evangelizaret investigabiles divitias Christi, et doceret dispensationem Christi mysterii absconditam a saeculis in Deo, qui universa creavit (Ephes. III, 8, 9).
EX EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS II. INTERROGATIO LIV. Cum Paulus dicat de semetipso in Epistola ad Corinthios, Non secundum carnem vivimus, neque secundum carnem militamus (II Cor. X, 3): quomodo ad Romanos e contrario scribit dicens, Ego autem carnalis sum (Rom. VII, 14)? Et cum alio loco dicat vivere in se Christum (Gal. II, 20), et Spiritum sanctum, dicendo: Propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis (Rom. VIII, 11), quomodo quasi e contrario (0689C)loquitur, Quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (VII, 18)?
RESPONSIO. Si cui ista quae dicuntur contraria apostolicae dignitati esse videntur, sic dicta accipiat, ut Apostolus haec ipsa non de sua persona, sed personam infirmorum in se suscipiens dixerit, haec fortasse contraria non putabit; qui et carnalem se nominans, et non habitare in se bonum pronuntians, juxta quod Origenes refert (In cap. VII, v. 14, Epist. ad Rom.), non in sua persona Apostolus dixit, sed tanquam doctor Ecclesiae, personam in semetipso suscipiens infirmorum, elicuit, juxta quod et alibi idem Apostolus ait: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrarer (0689D)(I Cor. IX, 22). Quanquam et beatus Augustinus ad Bonifacium papam scribens (Lib. I contr. duas Epist. Pelagianor., n. 17), hoc ipsum de persona Apostoli accipi posse testetur, quod dicit, Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato: quia nondum spiritale corpus habebat Apostolus. Sicut possit dicere: Ego autem mortalis sum; quod utique non nisi secundum corpus intelligitur dixisse, quod nondum fuerat immortalitate vestitum. Quod etiam etsi juxta hunc modum sentiatur, nec sic erit bene intelligenti contrarium.
INTERROGATIO LV. Cum Paulus dicat, Deus erat in Christo, mundum (0690A)reconcilians sibi (II Cor. V, 19): quomodo Christus in passione sua clamavit, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)?
RESPONSIO. Vox ista, qua Christus clamavit, Deus meus, Deus meus, etc., non ex persona Verbi, qua unus cum Patre et Spiritu sancto permanet Deus, sed ex veteri homine, non quem ipse susceperat, accipienda est. Ille namque (Ex Aug. serm. 1 in psal. LXX, num. 12) qui per potentiam magnae divinitatis, qua Patri aequalis est, resuscitaverat mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens, apprehensus est. Sed quando prehenderetur, ni primo illi in corde suo dicerent, Deus dereliquit eum (Psal. LXX, 11)? Unde illa vox est in cruce, (0690B)Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Nunquid Deus dereliquit Christum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi, cum esset et Christus Deus, ex Judaeis quidem secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), Deus dereliquit illum? Absit. Sed in veteri nostro vox nostra est, quia simul crucifixus est vetus homo noster cum illo (VI, 6), qui de ipso veteri nostro corpus acceperat, quia Maria de Adam erat. Ergo quod illi putaverunt, hoc de cruce dixit: Quare me dereliquisti?
EX EPISTOLA B. PAULI AD GALATAS. INTERROGATIO LVI. Quomodo Paulus apostolus dicat, Si adhuc hominibus (0690C)placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10): cum item alio loco praecepit, Placete omnibus per omnia, sicut ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 32, 33)?
RESPONSIO. Haec qui non intelligunt, contraria putant. Sed non est ita: nam et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso non ut hominibus, sed ut Deo placere, intuebatur. Item placendum esse hominibus, recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur, tanquam merces recte factorum; sed quia Deo placere non possit, qui non se his quos salvos fieri vellet praeberet imitandum. Placet ergo Paulus, et non placet (Greg., Reg. Past. part. II, cap. 8), quia in eo quod placere appetit, non se, sed ipsam hominibus placere (0690D)veritatem quaerit.
INTERROGATIO LVII. Cum Paulus apostolus in Epistola ad Galatas referat per ordinem ubi primum post conversionem suam accesserit, dicens, Abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum (Gal. I, 17): quomodo Lucas in Actibus apostolorum eumdem Paulum post acceptam fidem Christi non in Arabiam, sed in Damasco prius commoratum fuisse testatur (Act. IX, 8, seq.)?
RESPONSIO. Haec a beato Hieronymo sic explanata reperimus (Lib. I, Comment. in Epist. ad Gal. cap. I, v. 17). De (0691A)eo quod Apostolus dixit: Abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum, « non sibi videtur historiae ordo convenire, referente Luca in Actibus apostolorum (Act. IX, 23 seqq.), quod cum Paulus post fidem Christi per dies multos Evangelium - Damasci loqueretur audenter, factae fuerint ei insidiae, et in sporta nocte per murum demissus sit, et venerit in Jerusalem tentans se conjungere discipulis, a quibus cum vitaretur, et timerent ad eum accedere, a Barnaba ad apostolos illum esse perductum, et ibi narrasse quomodo Dominum viderit in itinere, et Damasci fiducialiter egerit in nomine Jesu. Erat, inquit, cum illis intrans, et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini, loquebatur quoque, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant occidere eum. Quod cum (0691B)cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tharso (v. 28 seq.). Hic autem dicit se primum isse in Arabiam (Gal. I, 17), et iterum reversum Damascum, post triennium venisse Jerosolymam, vidisse Petrum, et cum eo mansisse diebus quindecim, nec praeter Jacobum fratrem Domini, alterum cognovisse. Quae ut vera credantur (dubia quippe videri absentibus poterant), sub testatione confirmat, dicens: Quae autem dico vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Ibid. v. 20). Possumus aestimare, isse quidem Paulum secundum Lucae historiam in Jerosolymam, non quasi ad antecessores apostolos, ut aliquid ab illis disceret, sed ut persecutionis impetum declinaret, qui sibi Damasci propter Evangelium Christi fuerat concitatus, et sic venisse (0691C)Jerosolymam, quasi ad quamcunque aliam civitatem, et inde eum statim propter insidias recessisse, et venisse Arabiam sive Damascum, atque inde post triennium ad videndum Petrum Jerosolymam revertisse. Vel certe ita. Statim ubi baptizatus sit, et accepto cibo confortatus, fuisse eum cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot, et stupentibus cunctis in synagogis Judaeorum praedicasse continuo, quod Jesus esset Filius Dei, et tunc isse in Arabiam, et de Arabia Damascum revertisse, et ibi fecisse triennium, quos dies multos Scriptura testatur, dicens: Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Judaei, ut eum interficerent. Notae autem factae sunt Paulo insidiae eorum, et custodiebant portas die ac nocte, ut eum interficerent. Accipientes (0691D)autem discipuli ejus nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Cum autem venisset Jerusalem, tentabat conjungere se cum discipulis (Act. IX, 23 seq.). Lucam vero idcirco de Arabia praeterisse, quia forsitan nihil dignum apostolatu in Arabia perpetrarat, et ea potius compendiosa narratione dixisse, quae digna Christi Evangelio videbantur. Nec hoc segnitiae apostoli deputandum, si frustra in Arabia moratus sit; sed quod aliqua dispensatio et Dei praeceptum fuerit ut taceret. »
INTERROGATIO LVIII. Cum Paulus apostolus de se dicat, Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20): quomodo (0692A)quasi e contrario sibi videtur respondere, dicens: Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII, 18)?
RESPONSIO. Haec quae sibi videntur contraria, ita a beato Augustino solvuntur, ubi contra Julianum disputans, ait (Lib. VI, num. 71): « Non est contrarium sicut putas, ut qui dicit, Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus, dicat etiam, Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in ejus carne, sed malum. Neque enim recte cujusquam spiritus concupiscit adversus carnem suam (Gal. V, 17), nisi habitaret in illo Spiritus sanctus. »
INTERROGATIO LIX. (0692B) Cum Paulus Galatis praedicet: Si circumcidamini Christus vobis nihil prodest (Ibid., 2), quomodo quasi e contrario Romanis praedicare videtur: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias (Rom. II, 25)? Et infra: Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis, etc. (Rom. III, 1, 2).
RESPONSIO. Haec duo quae sibi videntur esse contraria, ita a beato Hieronymo solvuntur (Lib. II Comment. in Epist. ad Gal., cap. V, 2): « Si enim his qui circumcisi sunt Christus nihil prodest, quomodo legem custodientibus prodest circumcisio? Quod quidem hac responsione solvitur, ut dicamus Epistolam quae ad (0692C)Romanos scripta est, ad eos esse directam qui ex Judaeis Gentibusque crediderant; et hoc egisse Paulum, ut neuter populus offenderetur, quo scilicet suum utraque plebs privilegium possideret, ut nec Gentiles circumciderentur, nec circumcisi adducerent praeputium. Ad Galatas autem scribens, alio usus sit argumento. Non enim erant ex circumcisione, sed ex Gentibus, qui crediderant, nec poterat eis prodesse circumcisio, qui post Evangelii gratiam iterum ad legalia reverterentur elementa (Gal. IV, 9). Et in Actibus apostolorum (Act. XV, 1 seq.) narrat historia, cum quidam de circumcisione surgentes asseruissent eos qui ex Gentibus crediderant debere circumcidi, et legem custodire Moysi, seniores qui in Jerosolymis erant et apostolos pariter congregatos (0692D)statuisse per litteras ne superponeretur eis jugum legis, nec amplius observarent, nisi ut custodirent se tantum ab idolothytis, et a sanguine, et a fornicatione, sive, ut in nonnullis exemplaribus scriptum est, et a suffocatis. Et ne resideat ulla dubitatio, quod circumcisio nihil prosit, sed propter eos qui ex Judaeis crediderant ad Romanos de circumcisione sententiam temperarit, paulatim ad Epistolae ejusdem posteriora descendens, nec circumcisionem, nec praeputium aliquid valere monstravit, dicens: Circumcisio itaque nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei (I Cor. VII, 19). In tantum enim circumcisio nihil est, ut Israeliticae (0693A)quoque domui se circumcisione jactanti nihil profuerit, propheta memorante: Omnes gentes incircumcisae carne, domus autem Israel incircumcisa corde (Jer. IX, 26); et incircumcisus Melchisedech circumcisum benediceret Abraham (Gen. XIV, 19). »
INTERROGATIO LX. Cum Paulus apostolus in epistola ad Galatas praedicet, dicens, Quia si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Gal. V, 2): cur in Actibus apostolorum contra suam praedicationem videatur egisse, cum Timotheum ipse discipulum circumcidit (Act. XVI, 3)?
RESPONSIO. Utraque prudenti salubrique consilio in principio nascentis Ecclesiae acta sunt, ut et carnalis circumcisio in Christo impleta, praedicante Apostolo, jam (0693B)cessare deberet, et tamen in primis illis Christianis, qui ex circumcisione crediderant, contra diuturnam consuetudinem non statim carnis circumcisio prohiberetur, ne ex hoc scandalum Ecclesiae nasceretur, sed paulatim persuadendo ad intellectum perfectum ducerentur. Sic enim de ejusmodi quaestione in libris contra Faustum beatus disputat Augustinus. Ait enim (Lib. XIX, cap. 17): « Primos illos Christianos, qui ex Judaeis crediderant, qui secundum legis veteris praecepta nati erant atque instituti, jusserunt eos apostoli patrium ritum traditionemque servare, et eos quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque, monuerunt. Inde est quod Timotheum Judaea matre et Graeco patre natum, propter illos ad quos talis cum eo venerat, (0693C)etiam circumcidit Apostolus (Act. XVI, 1 seq.), atque ipse inter eos morem hujusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis, et ita institutis noxia erant ista, quamvis jam non essent significandis futuris necessaria. Magis quippe noxium erat, haec tanquam noxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt. Quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat, ut jam de caetero qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est, praeputio ad illum angularem lapidem, qui Christus est (Ephes. II, 14, 20), convenirent, ad nulla talia cogerentur. Si autem his qui ex circumcisione venerant, talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent (0693D)sicut Timotheus conferre congruentiam, non prohiberentur. Verum si in hujusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tanquam a certa pernicie vitarentur. Unde et illud Apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. »
INTERROGATIO LXI. Quomodo Paulus qui Galatis praeceperat, Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, ut in spiritu mansuetudinis instrueretur (Gal. VI, 1), iterum in consequentibus quasi e contrario his ipsis videtur dixisse: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in (0694A)charitate, et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)?
RESPONSIO (Ex Hieronym., lib. III in Epist. ad Galat., cap. VI, 1). Si enim ibi ad peccatores non in spiritu mansuetudinis, sed in virga se venire dicit, quomodo nunc illis qui in aliquo peccato praeventi fuerint, non virgam adhibet, sed spiritum mansuetudinis? Verum ibi ad eos dicitur qui, post peccatum non sentientes errorem suum, nolebant majoribus subdi, et poenitentia corrigi. Ubi vero peccator, intelligens vulnus suum, tradidit medico se curandum, ibi non est virga necessaria, sed spiritus lenitatis.
INTERROGATIO LXII. Cum in Epistola ad Galatas praecipiat Paulus, dicens: Alter alterius onera portate (Gal. VI, 2, 5), (0694B)quomodo quasi e contrario videtur in subsequentibus dicere: Unusquisque onus suum portabit? Si enim unusquisque onus suum portabit, alter alterius onera portare non poterit.
RESPONSIO (Ex eod., ibid., ad v. 5). Sed videndum quod ibi praeceperit ut peccantes nos in hac vita invicem sustentemus, et in praesenti saeculo alterutrum auxilio simus; hic autem de Domini dicat in resurrectione judicio, quod non ex alterius peccato et comparatione deterioris, sed juxta nostrum opus aut peccatores ab eo judicemur aut sancti, recipiente unoquoque secundum opus suum. Obscure licet docemur per hanc sententiolam novum dogma quod latitat. Dum in praesenti saeculo sumus, sive orationibus, sive consiliis invicem posse nos adjuvari; (0694C)cum vero ante tribunal Christi venerimus, nec Job, nec Danielem, nec Noe rogare posse pro quoquam (Ezech. XIV, 14), sed unumquemque portare onus suum.
INTERROGATIO LXIII. Cum Paulus dicat, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14): quomodo invenitur in multis rebus aliis gloriatus esse, sicut in loco illo ubi dicit, Libenter gloriabor in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 9)?
RESPONSIO (Ex eod. Hieronym., ibid., ad v. 14). Quomodo nunc dicit, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Christi, cum in alio loco de aliis glorietur, ut ibi: Ita per vestram gloriam, quam habeo in Christo Jesu (I Cor. XV, 31)? Sed sciendum quod omnis (0694D)illa gloriatio ad crucem relata, gloria crucis sit; et quidquid dignum in virtutibus perpetratur, hoc fieri ob Domini passionem.
EX EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS. INTERROGATIO LXIV. Cum in Epistola ad Ephesios Paulus de Christo dicat quod Pater omnia subjecerit sub pedibus ejus (Ephes. I, 22), quomodo alibi dicit: Necdum ei videmus omnia subjecta (Hebr. II, 8)? Necnon et illud, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus (I Cor. XV, 25). Si necdum subjecta sunt ei omnia, et oportet eum regnare donec ei subjiciantur, (0695A)quomodo nunc sub pedibus ejus Deus universa subjecit? maxime cum et in alio loco Paulus ipse testetur: Cum autem ei subjecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjicietur ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)?
RESPONSIO (Ex eod. Hieronym., ibid., ad cap. I, 22). Ergo aut secundum praesentiam id quod futurum est, quasi jam factum esset commemorat; aut certe si de praeterito sentiendum est, sic debemus accipere, quod etiam ea quae non sunt ei voluntate subjecta, naturae conditione deserviant; verbi causa, daemones, Judaei, et Gentiles. Non enim serviunt Christo, nec subjecti sunt pedibus ejus, et tamen quia ab eo in bonam partem creati sunt, subditi sunt potestati ejus inviti, tametsi adversum eum repugnent (0695B)liberi arbitrii voluntate.
INTERROGATIO LXV. Cum Paulus Ephesios imitatores Dei suadeat fieri, dicens, Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi (Ephes. V, I): quomodo Corinthiis dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1)?
RESPONSIO (Ex eod. Hieronym., Comment. in Epist. ad Eph. cap. V, 1). Corinthii etenim non poterant statim imitatores Christi fieri, sed grande illis erat, si imitatores possint imitatoris existere. Ephesiis vero, quasi his quos jam mysteria tanta docuerat, non ait: Imitatores mei estote, nec imitatores Christi, sed imitatores Dei. Non quod minus sit imitatorem Christi esse quam Dei (Deus quippe Christus est), sed quod aliud (0695C)sit secundum hominem illum imitari, aliud secundum Deum. Nam etsi Christum secundum carnem antea noveramus, nunc jam nequaquam eum novimus secundum carnem (II Cor. V, 16). Nec enim puto quod in caeteris quaecunque Deus fecit, homo Deum possit imitari; sed, verbi causa, ut quomodo ille clemens est, et pluit super bonos et malos, etc. (Matth. V, 45), sic etiam nos bonitatem nostram super omnes homines effundamus. Quod cum fecerimus, filii dilecti, vel imitatores sive ipsius Pauli, sive Dei erimus.
INTERROGATIO LXVI. Cum secundum omnes Scripturas divinas mundi rectorem sicut et creatorem Deum solum accipiamus, quomodo e contrario videtur Paulus apostolus (0695D)dicere: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12)?
RESPONSIO. In eo quod diabolus vel angeli ejus in membris ad se pertinentibus regnum suum extendunt, rectores utique mundi ab Apostolo nominantur. Rectores enim eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi. Non enim regunt mundum, ut rectores sint coeli et terrae, sed mundum peccatores dicit. Unde et in Evangelio scribitur, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10).
EX EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES. INTERROGATIO LXVII. (0696A) Quomodo Paulus apostolus dicit, Cupio dissolvi et esse cum Christo; necnon et illud, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I, 21, 23): cum e contrario dicere videatur, Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XXXI Mor., n. 70). Miramus hic Paulum quomodo amat quod refugiat, refugit quae amet. Ecce enim et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Cur hoc? Quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena perturbat; et quamvis (0696B)vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis, cum vicino jam belli certamine, cum armis accingitur, palpitat, et festinat, tremit et saevit; quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur, ita vir sanctus, cum passioni propinquare se conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur; et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat, exsultat, ad regnum quippe non potest nisi interposita morte transire. Et idcirco et confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit, et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniat, nisi quod interjacet cum labore transcendat. Sic nos, cum morbos a (0696C)corpore repellere cupimus, tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus; certi autem de subsequenti salute gaudemus, quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potu libet etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit.
INTERROGATIO LXVIII. Quomodo Paulus apostolus quasi per contrarium loquens, modo perfectum, modo imperfectum sese testetur? Dicit enim in Epistola ad Philippenses: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Ubi subjungit, Quicunque ergo perfecti sumus (Philip. III, 12, 15).
RESPONSIO. (0696D)De hac igitur gemina perfectione, hoc beatum Ambrosium sensisse reperimus. Vidimus, inquit, impossibile esse ut perfecte quis immaculatus esse possit in corpore constitutus, cum etiam Paulus imperfectum se dicat. Sic enim habet: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Et tamen post paululum ait: Quicunque ergo perfecti sumus. Nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post hanc vitam, illum intelligamus perfectum, de quo dixit ad Corinthios: Cum venerit quod perfectum est (I Cor. XIII, 10), et alibi: Donec occurramus omnes in unitate fidei, et agnitione Filii Dei, in virum perfectum, (0697A)in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13).
EX EPISTOLA B. PAULI AD THESSALONICENSES. INTERROGATIO LXIX. Cum Paulus apostolus de resurrectione ultima loquens, inter caetera dicit, Mortui, qui in Christo sunt resurgent primi; deinde nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 15, 16): quia dicit, sic semper erimus, quomodo Joannes in Apocalypsi de regno sanctorum praefinitum tempus posuit dicens: Et regnabunt cum Christo mille annis (Apoc. XX, 4)?
RESPONSIO. (0697B)Nunquam diceret sanctus apostolus de se vel de hominibus sanctis aliis: Simul rapiemur in nubibus obviam Christo, et sic semper cum Domino erimus, si aliquos sanctos nosset receptis jam cum beata immortalitate corporibus cum Christo regnaturos ad tempus. Non enim semper cum Domino erunt, si tantum mille annos cum eo, resurrectione facta, regnabunt. Ac per hoc si id quod dicitur semper, non habet finem, non erunt mille anni, qui cum finiti fuerint, faciunt finem. Sed ut haec sibi contraria non putentur, breviter haec dicta lector intelligit. Quod enim Apostolus dicit, Sic semper cum Domino erimus, utique de futuri judicii tempore dicit, ex quo cum Christo sine fine regnabimus. Quod autem Joannes (0697C)in Apocalypsi de regno sanctorum dicit, Et regnabunt cum Christo mille annis, de tempore hujus vitae isti mille anni accipiuntur. Quod interjectum est inter duos Christi adventus, unum incarnationis, et alterum judicii sui, quod tempus medium, quantorumcunque annorum spatiis extendatur, propterea mille annos appellavit, ut aut a toto partem tropice cogat intelligi, aut plenitudinem ipsius numeri qui dicitur mille, inter adventum primum Christi et secundum quidquid erit temporis, comprehendat. Cum Christo enim sancti mille annis regnare dicuntur propter Ecclesiam Dei, quae in regno fidei a tempore incarnationis Christi usque ad tempus judicii superventuri in fide et opere dilatata extenditur. Nam hoc est dicere pro sanctis, quod cum Christo (0697D)mille annis regnabunt, quasi pro fidelibus electis, qui intra Ecclesiam per totum hoc tempus quod inter duos adventus interjacet, cum Christo in Ecclesia fideliter vivunt.
EX EPISTOLA B. PAULI AD TIMOTHEUM I. INTERROGATIO LXX. Cum Paulus apostolus dicat, Justo lex non est posita (I Tim. I, 9): quomodo Psalmista legem sibi dari poscit, dicens, Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper (Psal. CXVIII, 33) ?
RESPONSIO (Ex Aug., serm. 11 in hunc psal., n. 1 et 2). (0698A) Quid est hoc quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non ponitur justo? An eo modo non ponitur justo, quomodo posita est populo contumaci in tabulis lapideis, non in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3); secundum Testamentum vetus in monte Sina (Exod. XXXI, 18), quod in servitute generat, non secundum Testamentum Novum (Gal. IV, 24), de quo scriptum est per Jeremiam prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum Novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo, et ego negligam eos, dicit Dominus; (0698B)quoniam hoc est Testamentum quod constituam domui Israel, post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in mentes eorum, et in cordibus eorum scribam eas (Jer. XXXI, 31 seq.)? Ecce quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut injustis et non subditis ad Vetus Testamentum pertinentibus posita est in tabulis lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est, supernae Jerusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto Spiritu tanquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur: non quod memoria teneant, et vitam negligant, sed quod sciant intelligendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angustiis. Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni, quae utique, si non ei posita fuisset, non viam mandatorum Dei (0698C)in cordis latitudine cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, et Dei donum novit esse quod profecit, quid aliud petit cum sibi legem poni petit, nisi ut in ea magis magisque proficiat? Qui utique legem secundum litteram noverat; sed quia littera occidit, spiritus vivificat (II Cor. III, 6), orat ut per spiritum faciat quod per litteram sciebat.
INTERROGATIO LXXI. Quomodo Paulus dicit, Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4): cum e contra Scriptura dicat, Deus cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18)?
RESPONSIO. Si Deus omnes homines salvos fieri vult, quomodo (0698D)omnes salvi non fiunt? Aut si omnes salvi fiunt, quod utique non est, quomodo alibi scriptum est, Deus cui vult miseretur, et quem vult indurat? Sed ita debemus intelligere quod scriptum est (Ex Aug. Enchirid., cap. 103), quia omnes homines vult salvos fieri, tanquam diceretur, nullum hominem fieri salvum, nisi quem fieri ipse voluerit: non quod nullus sit hominum, nisi quem salvum fieri vellet, sed quod nullus fiat, nisi quem velit. Ac proinde quod dicit omnes, a toto partem intelligi voluit: scilicet, quod omnes eos salvos fieri velit, quos ex omni genere humano salvandos esse elegerit. Ac per hoc contrarium (0699A)non est illi sententiae, Deus cui vult miseretur, et quem vult indurat: quia et cui miseretur, per misericordiam salvatur; quem indurasse dicitur, per judicium relinquetur. Indurare enim dicitur Deus eum quem mollire noluerit, sicut etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare noluerit, vel repellere eum quem vocare destiterit.
INTERROGATIO LXXII. Cum Paulus in Epistola ad Timotheum prima mulieres in ecclesia tacere praecipiat, dicendo, Docere autem mulieribus non permitto (I Tim. II, 12): quomodo ad Titum scribens, docendi feminis tribuat potestatem, id est, ut bene docentes sint, et prudentiam doceant (Tit. II, 3, 4)?
RESPONSIO (Ex Hieronym., Commentar. in Epist. ad Tim. et Tit.). (0699B) Quae ita a majoribus solvuntur, ut contraria sibi nullo modo videantur. Sic enim intelligendum est, ut in viros feminis sit doctrina sublata, caeterum adolescentulas doceant, quasi filias suas. Et ideo cum mulieres jubet Apostolus ut bene docentes sint, et prudentiam doceant, docere quidem illis permisit, sed feminas, non viros: et hoc non in ecclesia, sed privatim, ut non sit praecepto illi superiori contrarium quo jubet ut mulieres in ecclesia taceant.
INTERROGATIO LXXIII. Cum Apostolus de Deo dicat, Qui lucem habitat inaccessibilem; quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16): quomodo Psalmista dicit, Accedite ad Dominum, et illuminamini (Psal. (0699C)XXXIII, 6)? Quomodo ergo accedendo illuminamur, si ipsam lucem, qua illuminari possumus, non videmus? Si vero accedendo ad eum, ipsam qua illuminamur lucem videmus, quomodo inaccessibilis esse perhibetur?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. VIII Mor., n. 92). Qua in re pensandum est quod inaccessibilem dixit, sed homini, sed humana sapienti. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores humanitatis nomine nominare solet. Unde de eisdem Apostolus quibusdam discordantibus dicit: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3, 4)? Quibus paulo post subjicit: Nonne homines estis? Et unde alias testimonium protulit: Quod oculus non vidit, (0699D)nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (II, 9). Et cum hominibus dixisset absconditum, mox subdidit: Nobis autem revelavit per Spiritum suum (v. 10), ipsum se ab hominis vocatione discernens, qui raptus supra hominem divina jam saperet. Ita etiam hoc loco cum lucem Dei inaccessibilem perhibet, ut ostenderet quibus subdidit: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. More suo homines vocans omnes humana sapientes, quia qui divina sapiunt (0700A)videlicet supra homines sunt.
EX EPISTOLA B. PAULI AD TIMOTHEUM H. INTERROGATIO LXXIV. Cum Paulus Timotheo praecipiat, dicens: Noli verbis contendere (II Tim. II, 14), quomodo quasi e contrario videtur Tito iterum praecepisse, in loco illo, ubi qualis debet esse episcopus, instituit, dicens: Ut potens sit in doctrina sana, et contradicentes revincere (Tit. I, 9)?
RESPONSIO. Haec duo quae videntur contraria quam differentiam habeant, in libris sancti Augustini De Doctrina christiana sic inveniuntur exposita (Lib. IV, cap. 28, n. 61). Ait enim, hoc ipsum testimonium Pauli ponens, Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, (0700B)nisi ad subversionem audientium. Ubi statim subjunxit: « Nec enim hoc ideo dictum est, ut adversariis oppugnantibus veritatem, nihil nos pro veritate dicamus. Et ubi erit, quod cum ostenderet qualis esse episcopus debeat, ait inter caetera, Ut potens sit in doctrina sana, et contradicentes redarguere? Verbis enim contendere, est non curare, quomodo error a veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius. Porro qui non verbis contendit, sive submisse, sive temperate, sive granditer dicat, id agit verbis ut veritas pateat, veritas placeat, veritas moveat. » Cum ergo contra veritatem contenditur, vanitatis est vitium. Cum autem minister verbi Dei potens esse jubetur in doctrina sana, ut contradicentes revincantur, spiritualis doctrinae est (0700C)magisterium, quo veritati, non vanitati servitur.
INTERROGATIO LXXV. Quomodo Paulus Timotheum admoneat, Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2): cum e contrario Tito praecipiat, Argue cum omni imperio (Tit. II, 15)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., Reg. Past. part. III, cap. 16). Quid est quod doctrinam suam tanta arte dispensat, ut ex his duobus alteri imperium, atque alteri patientiam praeponat, nisi quod mansuetionis spiritus Titum, et paulo ferventioris vidit esse Timotheum? Illum per aemulationis studium inflammat, hunc per lenitatem patientiae temperat.
EX EPISTOLA B. PAULI AD HEBRAEOS. INTERROGATIO LXXVI. (0700D) Cum in Epistola ad Hebraeos scriptum sit, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13): quomodo Dominus mala Sodomorum increpaturus, quasi ignorans de eis dicere videtur, Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 21)?
RESPONSIO (Ex cod. Greg., lib. XIX Mor., num. 46). Ut nos auctor vitae nostrae a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta (0701A)sint oculis ejus, mala tamen Sodomorum noluit audita judicare, qui ait: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Ecce per angelos ad cognoscendum mala descendit, moxque facinorosos percutit; atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18), ille de quo rursum scriptum est: Dominus patiens est redditor (Eccli. V, 4); in tanto crimine involutos inveniens, (0701B)quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii ante judicii diem praevenit. Ecce malum et quasi cum difficultate credidit, cum audivit, et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit: ut nobis videlicet daret exemplum, quod majora crimina, et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda sunt cum veraciter agnoscuntur.
EX EPISTOLA CATHOLICA B. JACOBI APOSTOLI. INTERROGATIO LXXVII. Quomodo Jacobus dicat, Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 17, 20, 26): cum e contrario Paulus videatur dicere, Ei vero qui non operatur, credenti (0701C)autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei, sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Rom. IV, 5, 6)?
RESPONSIO. Si juxta Jacobum fides sine operibus mortua est, quomodo consequens est, juxta quod Paulus ait, ut fides sine opere justificet impium? Sed haec diligenter considerata, non erunt sibi contraria. Illos quippe juxta Paulum fides sine opere salvat, quos fides Christi primum ab infidelitate dissociat, utique sine bonis praecedentibus meritis. Si quis in Christum crediderit, remissis iniquitatibus cunctis, potest per solam fidem salvari. Deinde si jam credens, et veraciter sacramenta Christi percipiens, (0701D)bona operari refugiat, hujus fides juxta Jacobum mortua est. Ergo quod Paulus dicit, sine opere salvari posse credentem, de illis utique dixit, quos fides primum credituros acceperit, quibus utique non imputatur peccatum ante actum, quod baptismatis unda deletur. Nam quod fidem mortuam sine opere dicit, de illis utique loquitur, qui post acceptam fidem salvari posse sine operibus justitiae credunt: initium namque justificati a Deo est, qui credit in justificantem. Et haec fides cum justificata fuerit, tanquam radix imbre suscepto haeret in (0702A)animo solo, ut cum lege Dei excoli coeperit, surgant ex ea rami, qui fructus bonorum operum ferunt. Non ergo ex operibus radix justitiae, sed opera ex radice justitiae, quam Deus accepto fert etiam sine operibus. In hoc quoque capitulo Pauli apostoli, quo ait: Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam, ita ut quidam doctor edisserens dicat: « Convertentem impium per solam fidem justificat Deus, non per opera bona, quae non habuit, alioquin per impietatis opera fuerit puniendus; simul attendendum quia non peccatorem justificari per solam fidem, sed impium, hoc est, nuper credentem, asseruit, secundum propositum Dei, quo proposuit gratis per solam fidem peccata dimittere. »
EX EPISTOLA I B. PETRI APOSTOLI. INTERROGATIO LXXVIII. (0702B) Quomodo Petrus de Deo dicat, In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12): cum in Evangelio Christus dicat, Angeli eorum semper vident faciem patris mei, qui est in coelis (Matth. XVIII, 10)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., lib. XVIII Mor., n. 91) Nunquid aliud Veritas, aliud praedicator insonat veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam discordet cognoscitur. Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant, ut effectu sui desiderii minime defraudentur. Desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam. Beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. (0702C)Rursus cum eos dicimus Dei visione satiari, quia et Psalmista ait, Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15): considerandum nobis est, quomodo satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat Veritas quia semper vident; dicat praedicator egregius quia semper videre desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiari desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia sua satietas ex desiderio semper accenditur.
EX EPISTOLA I B. JOANNIS APOSTOLI. INTERROGATIO LXXIX. (0702D) Quomodo Joannes in Epistola sua de dilectione scribens, dicit: Dilectissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus (I Joan. II, 7), cum Dominus in Evangelio dilectionem ipsam mandatum novum appellet, dicens: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34)?
RESPONSIO (Ex Aug., tract. 1 in Epist. Joan., n. 10). Quod mandatum vetus dixit? quod habebatis, inquit, ab initio. Ideo ergo vetus, quia jam illud audistis, alioquin contrarium erit Domino, ubi ait: (0703A)Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Sed mandatum vetus quare? non quia ad veterem hominem pertinet. Sed quare? quod habebatis ab initio. Mandatum vetus, verbum quod audistis. Ideo ergo vetus, quia jam audistis. Et ipsum novum ostendit dicens: Iterum mandatum novum scribo vobis. Non alterum, sed idem ipsum quod dixi vetus, idem est novum. Quare? Quod est verum in ipso, et in nobis. Jam quare vetus audistis? Quia jam illud noveratis. Quare autem novum? Quia jam tenebrae transierunt, et lux vera jam lucet. Ecce unde novum: quia tenebrae ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum. Quod dicit Paulus apostolus: Exuite veterem hominem, et induite novum (Colos. III, 9, 10). Et iterum: Fuistis aliquando tenebrae, nunc (0703B)autem lux in Domino (Ephes. V, 8).
INTERROGATIO LXXX. Quomodo Joannes dicat, Omnis, qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet, et non potest peccare (I Joan. III, 9): cum e contra dicat, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I, 8)?
RESPONSIO (Carptim ex Aug., tract. 5 in eamd. Epist., num. 1, usque ad 8). Quod est hoc peccatum, nisi facere contra mandatum, quae Christi dilectio vocatur? Nam non generaliter secundum omne peccatum est dictum. Quia si omne peccatum intellexerimus, contrarium erit huic sententiae, quae dicit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Ergo quod (0703C)dicit, Qui natus est ex Deo, non facit peccatum, id est, non habet in fratre odium, nec potest peccare, quia non facit contra dilectionem. Hoc autem quod dicit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, de generalibus peccatis licet intelligi.
INTERROGATIO LXXXI. Quomodo Apostolus dicat, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18): et contra Psalmista, Timor Domini castus permanet (Psal. XVIII, 10)?
RESPONSIO (Ex eod. Aug., tract. 43, in Joan. Evang., n. 5, 7). (0704A) Quomodo perfecta charitas foras mittit timorem, si timor Domini castus permanet in saeculum saeculi? Est ergo timor servilis, est et timor castus. Timor servilis est, ne patiaris poenam; timor castus, ne amittas justitiam. Ergo quod Apostolus dixit, de servili timore egit; quod autem Psalmista loquitur, de casto illo timore quo in aeternum Domino copulabimur sentiendum est.
INTERROGATIO LXXXII. Cum Joannes apostolus in Epistola sua dicat, Omnis qui natus est ex Deo non peccat (I Joan. III, 9): quomodo Isaias ex voce Domini dicit: Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I, 2) ?
RESPONSIO (Ex B. Hieronym. in eum loc. Isaiae). (0704B) Si non peccat qui ex Deo nascitur, quomodo spreverunt? Unde apparet quia melius est juxta Hebraicam translationem legere, Filios enutrivi, quam genui: ne videatur illi dicto, quod in Joannis epistola legitur, esse contrarium: Omnis qui natus est ex Deo non peccat. Ergo si nati sunt ex Deo, quomodo peccare potuerunt, cum omnis qui ex Deo natus est peccare non possit?
EX ACTIBUS APOSTOLORUM. INTERROGATIO LXXXIII. Cum in Actibus apostolorum scriptum sit quod Dominus post resurrectionem suam quadraginta dies cum discipulis commoratus sit (Act. I, 3), quomodo (0704C)tam contrarie eisdem discipulis in Evangelio idem Dominus dicit: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV, 44)?
RESPONSIO (Ex Gregor. Magn., hom. 24 in Evang., num. 2). Neque enim cum ipsis non erat, quibus praesens corporaliter apparebat, sed tamen jam se esse cum ipsis denegat, a quorum mortali corpore carnis immortalitate distabat.
Explicit Ἀντικειμένων S. Juliani.
(no apparatus)