Jump to content

Antiphonae de B. Martino (Odo Cluniacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Antiphonae de B. Martino
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133


Antiphonae de B. Martino

Antiphonae de B. Martino (Odo Cluniacensis), J. P. Migne 133.0513B

Antiphonae de B. Martino

I.

133.0513A| Sanctus Martinus obitum suum longe ante praescivit, qui et discipulos in unum congregavit atque sui dissolutionem imminere praedixit.

II.

Cum repente viribus corporis coepit destitui, tunc moeror et luctus omnium, vox plangentium, unaque precantium: Ne, pastor, oves deseras.

III.

Scimus quidem te, Pater, desiderare Christum, sed salva sunt tibi praemia tua, nostri potius miserere quos deseris, Pater.

IV.

Domine, jam satis est quod hucusque certavi, sed quoad ipse jusseris militabo; ac si parcis aetati, bonum est mihi; hos quibus timeo, ipse custodias.

V.

Artus febre fatiscentes spiritui servire cogebat, stratuque suo illo nobili cilicio recubans, nec terram videre jam dignatus, coelo totus inhiabat. 133.0513B|

VI.

Sinite me, inquit, coelum videre, ut spiritus dirigatur ad Dominum, nihil in me reperiet inimicus, sed sinus Abrahae me suscipiet.

VII.

Media nocte Dominica sanctus discessit, cui coeli cives mox obviant. Multi audierunt voces in sublimi, qui et vitro purior, lacte candidior, 133.0514A| carne quoque monstratus est gemma sacerdotum.

VIII.

Glorificati hominis viderunt gloriam qui adfuerunt: nam caro quam cinis semper obtexerat, ita resplenduit, ut quoddam resurrectionis decus et exstincta proferret.

IX.

Adest multitudo monachorum ac virginum, hi speciali gloria praecipue flebant, cum sentirent magis esse gaudendum, si rationem vis doloris admitteret.

X.

Exsequiae Martini non dicantur funeris, sed triumphi: nam greges suos qui ductu ejus mundum vicerant agebat ante se pastor exstinctus, qui corpus ad sepulcrum sequentes psallebant et flebant.

XI.

Martinus signipotens, fulgore virtutum ipsa reverberat astra, hic diversa multorum complevit 133.0514B| unus, unde et apostolis ac prophetis, pace sanctorum omnium, consertus est.

XII.

O vere beatum, o ineffabilem, pietate, misericordia, charitate! quarum ut visceribus semper totus affluebat in Domino, sic non desit nobis, non desit in aevum.