Migne Patrologia Latina Tomus 56
AucVar.AnInCa 56 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO IN COLLECTIONEM SEQUENTEM.
Priscae canonum editioni vetustissimam ineditamque Latinam versionem subjicimus canonum Nicaenorum, quam reperimus in ms. codice Vat. Reginae 1997. In hoc caeteri Graecorum conciliorum canones ex interpretatione prisca sumpti fuerunt. Soli Nicaeni aliam hactenus ignotam versionem exhibent, quae prisca translatione antiquior, in Ecclesia Theatina, ad quam ille codex olim pertinebat, recepta fuisse videtur. Initio quidem suspicabamur, hanc versionem eam esse, qua utebatur Romana Ecclesia, cui Theatina suberat. Cur vero hanc suspicionem deposuerimus, intelliges ex praemisso tractatu, part. II, c. 2, § 1, n. 2 et seqq. Ex hac versione auctor Quesnellianae collectionis, quam recusimus, in Nicaenis canonibus describendis nonnulla derivasse animadvertimus annot. 1 in canones Nicaenos ejusdem collectionis. Canones Sardicenses cum Nicaenis juncti, et Nicaenorum titulo inscripti in eodem quidem codice Vat. Reginae proferuntur. Solos autem Nicaenos hic appendimus; quippe qui tantummodo Latine redditi novam translationem exhibent. Sardicenses enim ex originali Latino, ut alibi monuimus, ibidem descripti cum vulgatis conveniunt, aliquot variantibus lectionibus exceptis, quas ex eodem ms. codice in notationibus ad Sardicenses canones priscae editionis diligenter expressimus. Canonibus Nicaenis in eodem ms. praemittitur tabula canonum cum hac epigraphe: Incipit capitula Nicaeni concilii. Sunt autem capitula 46, eo quod in his Sardicensia capitula sine ullo discrimine comprehendantur. Haec capitulorum canonumque divisio collectoris arbitrio tribuenda. Duo prima capitula designant ea quae canonibus praemittuntur. Hinc primus canon Nicaenus notatur numero tertio, secundus quarto, et sic deinceps. Omittitur Nicaenus canon ultimus de non flectendo genu die Dominica, et a Pascha usque ad Pentecosten, uti omittitur in collectione quam ex Quesnello edidimus. Quoad Sardicenses autem canones duo in unum coeunt, nimirum 29 et 30 collectionis Quesnellianae: cumque in hac unicum tantum capitulum assignetur praefatiunculae Cum convenisset, et Nicaeno symbolo quae in nostro codice dispertiuntur in duo; copulatis in unum duobus Sardicensibus collectionis laudatae, idem canonum numerus 46 utrobique tandem resultat. Haec praenotasse sufficiat. Nunc ipsam versionem proferimus, quae, etsi incondita et obscura est, ut antiquae fere omnes versiones deprehenduntur; plura tamen errata imperiti librarii vitio et oscitantiae tribuenda sunt.
567 INCIPIT FIDES
Nicaeni concilii AMHN.
I. Cum convenisset sanctum et magnum concilium, etc., uti habetur supra in Nicaenis canonibus editionis priscae.
II. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, etc., uti supra cap. 1 collectionis Quesnellianae. De his qui se ipsos abscidunt, vel eunicizant, in totum ad clerum admitti non debere.
III. Si quis autem incurrerit [ Lege in valetudinem] in valetudine, et necessitate cogente a medicis fuerit sectus, aut dominis suis, aut a barbaris eunuchizatus; hic [ Lege maneat] manet in clero. Si quis autem sanus ipse se absciderit, et inventus fuerit in clero; oportet eum a loco abjici, et de caetero nullum hujusmodi oportere suscipi. Sicut autem de his manifestum est, ut si quis ausus fuerit abscidere se, abjiciatur. Sic itaque si qui aut a barbaris aut a dominis suis castrati sunt, provata vita eorum suscipiendos esse in clerum censemus. De neophitis neque episcopos, neque presbyteros ordinari.
IV. Plurima sive necessitate cogente, sive alias [ Lege cogentibus hominibus] coacti ab hominibus commissa sunt contra disciplinam, et regulam ecclesiasticam, ut quosdam homines a conversatione gentili repente accedentes ad credulitatem, modico tempore cathacizatos statim ad spiritale lavacrum cogant accedere: et mox baptizatos multos ad episcopatum, vel presbyterium venire cogant, bene habere placuit. De caetero nihil tale committi vel fieri. Tempus enim debet probare catechuminum, et post baptismum experimentis multis probari. Manifesta etenim Apostoli scribtura dicentis: Non neophytum, ne forte elatus in judicium incidat diaboli. Quidem si praecedente tempore tale aliquid delictum admiserit, haec eadem persona et accusetur a duobus, vel tribus, hujusmodi privabitur a loco. De vindicta eorum, qui contra canones fecerint.
V. Si quis autem contraria his egerit, resistens huic magno et sancto concilio, ipse se in periculo mittens privabitur a clero. De mulieribus quas [Lege synesactas] synectas vocant.
VI. Quaecunque [ Supple cum] episcopis, vel presbyteris, et diaconibus commorantur, sive viduae, sive virgines; haec in totum censuit hoc sanctum, et magnum concilium nullum 568 sibi praesumere hoc vel licitum esse eis maxime qui in clero sunt constituti: nisi forte aut soror sit, aut germanicia [ Lege vel hae] haec personae tantum quae fugiant suspicionem. Aliae vero personae fugiendae sunt, quae maximam afferunt suspicionem. De episcopis a conprovincialibus ordinandis.
VII. Episcopum oportet ab omnibus episcopis qui sunt in provincia, sub qua agitur, ordinari. Si autem difficillimum est, aut urgens necessitas fuerit, aut per longinquitatem itineris, omnino tamen tribus episcopis praesentibus oportet constitui episcopum consentientibus et his, qui absentes fuerint per scribta sua ordinationem fieri tanquam se praesentes. De potestate metropolitani.
VIII. [ Lege Habeat potestatem is et subauditur in provincia] Habentem potestatem cum qui in ampliore civitate provinciae videtur esse constitutus, id est in Metropolim. De his qui excommunicati sunt ab episcopis suis.
IX. De his qui excommunicati fiunt, sive qui in clero, sive qui in laico ordine ab his, qui in provincia sunt, episcopi teneat sententia: [ Lege ut qui] aut qui ab aliis incommunicati facti fuerint, ab aliis non suscipiantur. Perrogentur autem, ne forte propter contentionem, aut inimicitiam, aut aliquam animositatem episcopi facti sunt incommunicati. Ut ergo de omnibus congruens interrogatio fieri videatur. De synodo bis in anno per unamquamque provinciam celebranda.
X. Placuit per singulos annos in singulas provincias duo concilia fieri, ut simul omnibus episcopis convenientibus totius provinciae hae omnes quaestiones interrogentur, ut qui manifesti inventi fuerint deliquisse, vel offendisse episcopum suum, aut certe graviter deliquisse aput eos constet, eos esse incommunicatos, donec omnium consilio, vel episcopo eorum placeat humaniorem adversus eum proferre sententiam. Concilia autem fiant unum ante [ Lege tessaracosten ex Graeco, id est, Quadragesimam] tessera constent, ut omnium animositate amputata purum et immaculatum sacrificium offeratur Deo. Secundum vero fiat post autumnum. De primatu Ecclesiae Romanae.
XI. Ecclesia Romana semper habuit primatum. Teneat autem et Egyptus, ut episcopus Alexandriae omnium habeat potestatem: quoniam et Romano episcopo haec est consuetudo. Similiter autem et qui Antiocia constitutus est, et in caeteris provinciis, primatus habeant Ecclesiae civitatum ampliorum. 569 De infirmanda ordinatione, quae sine metropolitani consensu fit.
XII. Ante omnia manifestum sit illud, quod si quis sine arbitrio ejus, qui est in metropolim, constituerit episcopum; hunc concilium hoc sanctum et magnum censuit non esse episcopum. De sequendo majori numero, cum [Supple de] ordinatione contenditur.
XIII. Si vero una omnium maneat sententia firma secundum regulam ecclesiasticam; duo vero, vel tres animositate ducti per contentionem contradicunt; teneat plurimorum sententia. De honore Gerosolymitani episcopi.
XIV. Quoniam consuetudo tenuit [ Supple et] traditio antiqua, ut qui in [ Lege Aelia] Ecclesia est episcopus, id est, Gerosolymis honoretur, habeat secundum ordinem suum honorem, metropolitani manente dignitate. De his qui Mundi dicuntur quo genere recipiendi sunt.
XV. De his qui se ipsos Catharos, id est mundos vocant, si quis veniat ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto, et magno concilio huic, ut per manus impositionem Ecclesiae catholicae maneat in clero. Ante omnia autem hoc manifestum sit, quoniam oporteat eos in omnibus consentire traditionibus sanctae catholicae Ecclesiae, hoc est ut et secundis nuptiis communicent, et [ Supple iis] qui in tempestate persecutionis lapsi sunt, super quos et tempora [ Subaudi poenitentiae] statuta sunt et anni. Oportet igitur sequi eos omnia, quae censuit sancta catholica, et apostolica Ecclesia. Igitur si quis eorum sive in vicis, sive in civitatibus soli inventi fuerint episcopi, vel presbyteri; reordinati ab episcopo Ecclesiae catholicae manebunt in eodem honore. Is autem, qui habuit nomen episcopi [ Lege apud eos] ad eos qui dicunt se esse mundos, in Ecclesia catholica habebit honorem presbyterii. Si autem hoc illi non placuerit, providebit ei locum in parrocia, ut non videantur in civitate duo episcopi esse. De his qui inexaminati ordinantur.
XVI. Si qui sine inquisitione facti sunt presbyteri, aut interrogati confessi sunt delicta sua, et confessis eis citra ordinem, et 570 disciplinam moti homines manus eis temere imposuerunt; hos canon, et ecclesiastica disciplina non suscipit: quod irreprehensibile est enim, vindicat catholica. [Lege De lapsis ordinatis] De praevaricatis recipiendis per poenitentiam.
XVII. Si qui ordinati sunt ex his, qui lapsi sunt, per ignorantiam, aut dissimulantibus eis, qui eos ordinaverunt; hoc non praejudicat regulae ecclesiasticae: cogniti enim et detecti deponentur. De praevaricatis per poenitentiam recipiendis.
XVIII. De his qui praevaricaverunt sine ulla vi, nemine cogente, sine amissione rerum, sine ullo periculo, quod factum est in novissimis temporibus tyranni Licinii, placuit sancto concilio huic, licet indigni sint misericordia Dei, verumtamen placuit miserere eis. [ Lege Quotquot] Quodquod igitur condignam poenitentiam egerint, triennio inter verbo audientes, et septem annis prostrati jacebunt; biennio autem sine eucharistia communicabunt plebis orationibus. De poenitentia corum, qui post baptismum ad saecularem militiam revertuntur.
XIX. Qui autem vocati sunt ad gratiam, et confessi, primos impetos suos ostenderunt projicientes baltea, post vero conversi sunt ad vomitum suum (quidam enim et pecunias dederunt, et multa munera, ut rursum militarent), hi decem annis prostrati jacebunt post triennii temporis auditionem verbi. Super omnes autem haec erit interrogatio, et inquisitio satisfactionis. [ Lege Quotquot] Quodquod enim et timore, et fide, et conversatione, et lacrymis, et instantia, et bonis operibus misericordiam Dei flexerunt non facta simulatione; hi complentes tempus statutum, sine dubio communicabunt orationi: cum liceat episcopo etiam humanitatis auxilium eis impertiri. Quodquod autem segnius egerint, vel negligentius se tractaverint raro apparentes in domo Dei; hos oportet tempora complere. De reconciliatione danda morientibus.
XX. De his autem, qui in exitu sunt constituti, vetus et canonica lex in eis servabitur et nunc. Itaque si quis in exitu fuerit constitutus [ Lege novissimo et necessario viatico] novissimi et necessarii viatici non fraudabitur. Si autem [ Lege desperatus] dispectus communionem fuerit consecutus, et eucharistiam sumpserit; postea vero inter vivos fuerit 571 inventus; erit communicans orationi soli. Similiter et super omnes, qui in exitu sunt constituti, [ Lege petentibus] poenitentibus communionem episcopus cum deliberatione impertiatur eucharistiam. De diaconibus ne super presbyteros sint.
XXI. Pervenit in aurem sancti et magni concilii hujus, quod in quibusdam locis, et civitatibus episcopis et presbyteris eucharistiam diacones dividant, quod neque canones, neque ecclesiastica regula tradit, ut qui potestatem non habent offerendi, ii offerentibus corpus Christi dividant. Illud etiam cognitum est nobis, quod quidam ex diaconibus per usurpationem et temeritatem corpus Christi priores contingunt. Omnia igitur haec amputentur, et maneant diacones in priori ordinatione et mensura, scientes quoniam quidem episcopi ministri sunt. Accipiant autem secundum ordinem post presbyteros, dante eis aut episcopo, aut presbytero. Sed nec sedere eis permittitur in medio presbyterorum: extra canonem est enim, et extra ordinem quod fit. Si quis autem noluerit obedire post haec statuta, privabitur et a loco diaconii. De catechumenis labsis.
XXII. De catechumenis labsis autem placuit sancto et magno concilio huic, ut triennio audiant Scribturas; postea vero communicent orationi catechuminorum. De his qui Ecclesias suas deserunt, et ad alias transeunt.
XXIII. Propter frequentes tumultus, et seditiones, quae fiunt in plebes, placuit omnino amputari hanc consuetudinem, quae extra disciplinam et canonem fit, ut si quis inventus fuerit de civitate in civitatem transiens episcopus, vel presbyter, sive diaconus, amoveatur. Si quis autem post hujus sancti et magni concilii decreta aliquid hujusmodi usurpaverit, aut consenserit huic rei, inritum fiet, et deliberabitur, an oporteat eum regredi ad parrociam suam, in qua episcopus, aut presbyter fuerit ordinatus. De non suscipiendis alterius Ecclesiae clericis.
XXIV. [ Lege Quotquot praecipitanter et . . . . . non habentes] Quodquod praecipite sunt, et timorem Dei ante oculos non habens episcopus, vel presbyter, seu diaconus, nec disciplinam, aut regulam ecclesiasticam tenentes, discedent de Ecclesiis suis in canone constituti; ii nusquam suscipiendi sunt in Ecclesia, sed oportet eos necessitate cogi, ut revertantur ad parrocias suas. Si autem permanserint in obstinatione sua, oportet eos incommunicatos fieri. 572 De non ordinandum quempiam, qui ad alium pertinet.
XXV. Si quis autem ausus fuerit per subreptionem, aut contumaciam agere, ut qui ad alium pertinet sibi vincando eum constituerit episcopum, vel presbyterum, inrita fiat ejus ordinatio. De feneratoribus clericis.
XXVI. Quoniam plurimi in ordinem ecclesiasticum constituti, avaritiam et turpe lucrum sectantes, obliti sunt sanctae Scribturae dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram: [Supple et] fenerantes centesimas expetunt; censuit sanctum et magnum concilium, ut quisquis inventus fuerit post haec statuta usuras accipiens, [ Lege aut quoquomodo negotium agens, aut sescupla expetens] aut quomodo, aut extra legatione agens rem, aut res quam expetens, aut aliud quid adinveniens turpis lucri causa, deponatur a clero, et alienus erit a canone ecclesiastico. De Paulianistis.
XXVII. De Paulianistis, qui refugiunt ad catholicam et apostolicam Ecclesiam, decretum positum est, hos omnino rebaptizari. Si qui autem in praeterito tempore in clero fuerunt constituti, siquidem inlibati et inreprehensibiles fuerunt inventi, per manus impositionem episcopi Ecclesiae catholicae, ordinandi erunt in ordine cleri. Si autem inquisiti, inutiles fuerint; degradati erunt in ordine laicorum. De diaconissis.
XXVIII. Similiter autem et [ Lege de diaconissis et de iis qui] diaconissas, et qui in canone videntur esse constituti, simile erit statutum. Memores autem sumus et de diaconissis, quae in scismate sunt constitutae, quoniam nec per manuum impositionem sunt ordinatae, omnino inter laicas eas oportere dinumerari. Hic desinunt canones Nicaeni, omisso illo de non flectendo genu die Dominico, etc., ut in collectione Quesnelliana pariter desideratur: qua de re vide quae ibidem notavimus. Porro continuata numerorum serie sine ulla distinctione subjiciuntur canones Sardicenses eadem divisione, quam in laudata collectione invenies, nisi quod duo canones 29 et 30 hic in unum copulantur: ac proinde numeri canonum prosequuntur usque ad XLVI.