Jump to content

Apocalypsis B. Joannis (Anselmus Laudunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apocalypsis B. Joannis
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Apocalypsis B. Joannis

Apocalypsis B. Joannis (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0751A

PROLOGUS HIERONYMI. 114.0709C|

Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in coena super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis praeostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium praenotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: 114.0709D| Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturae suae locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturae dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quaerentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur.

ARGUMENTUM.

Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus 114.0710C| omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiae.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Apocalypsis Jesu Christi. Praeparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quae oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito. Dicit cito, ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et praemia danda. Brevis labor, festinata gloria.

VERS. 2.-- Qui testimonium perhibuit. Qui testatur 114.0710D| esse vera verba ipsius Christi habita tam de Verbo, id est Divinitate, quam de humanitate Jesu Christi. Verbo Dei. Filius vocatur Verbum Dei, quia per eum manifestatus est in mundo Pater. In his quae vidit. In his quae corporaliter vidit, ut passum et mortuum, sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia.

VERS. 3.-- Beatus. Christus dedit haec mihi, beatus autem quia me acceperit. Beatus, quia haec Apocalypsis est Jesu Christi, etc. Qui legit. Id est, narrat aliis quae audivit: quia plures ab uno legente possunt audire; vel, audient, et in hoc notat auditores, quia plures. Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant; et mente recondunt, ut opere compleant; et opere implent, ut vitam aeternam 114.0711A| possideant. Servat ea. Non enim auditores legis, sed factores justi sunt. Servat ea, qui fidem Christi et Ecclesiae non violat, et timet minata, et quaerit promissa. Vere beatus est iste, quia nec longa mora laboris, et praemia vicina.

VERS. 4.-- Septem ecclesiis. Principaliter illis scribit ecclesiis Asiae, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universae Ecclesiae. Quia septem universitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur. In Asia. Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quaedam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiae 114.0711B| cum septem episcopis. Gratia vobis. Praeparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo. Qui est et qui erat. Aeternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis. Et a septem spiritibus, qui in conspectu. Spiritus. Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quae sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis haereses. Throni. Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in 114.0711C| quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet.

VERS. 5.-- Testis fidelis. Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV). Primogenitus mortuorum. Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps regum terrae. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire.

  VERS. 6.-- Et fecit nos Deo nostro regnum. Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.

  VERS. 7.-- Ecce venit, etc. Et vere debetis eum 114.0711D| glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excaecatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Israel de Aegypto.

  Et videbit eum. Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem. Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus. Boni ut laetentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis 114.0712A| et fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.

  VERS. 8.-- Ego sum. Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel praemissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Alpha, principium. Ante quem nullus, vel e quo omnia coeperunt. Omega, finis. Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur.

  VERS. 9.-- Ego Joannes. Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quae valent ad commendationem ipsius revelationis. Ego Joannes. Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed 114.0712B| exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. Frater vester, etc., in Christo. In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Pathmos. Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis coelestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulae, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Propter verbum Dei. Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.

  VERS. 10.-- In Dominica die. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei, angelum in meridie vidit; Loth in perditionem 114.0712C| Sodomae vespere; Adam post meridiem audivit vocem Domini; Salomon, non reservaturus, sapientiam nocte suscepit. Audivi post me vocem. Post se audivit, quia dum de praesentibus eductus in anteriora verae contemplationis se extenderet, etiam alios respicere admonitus est; vel: post se audit, quia a lege et prophetis praedictum est hoc, id enim intelligit.

  VERS. 11.-- Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quae monuit communiter mittere ecclesiae Asiae, per quas intelligendae sunt omnes aliae Ecclesiae. Haec communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. 114.0712D| Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.

  VERS. 12.-- Et conversus sum. Et quia audivi vocem, conversus sum, etc. Septem candelabra. Id est septem ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Aurea. Sicut aurum per ignem probatum, percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata, tentationum ictibus in longanimitatem extensa consummatur, et haec si habeat vocem in ore, et non in opere, candelabrum quidem est, sed non aureum.

  VERS. 13.-- Similem Filio hominis. Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel 114.0713A| Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiae. Podere. Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repraesentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quae dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia. Praecinctum ad mamillas. Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus praecinctum ad mamillas, quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur.

  VERS. 14.-- Capilli erant candidi. Id est sancti extenuati, et adhaerentes ipsi capiti. Vel cogitationes ejus. Tanquam lana. Sicut lana alba apta est ad 114.0713B| quoscunque colores accipiendos, sic sancti ad tribulationes sufferendas. Nix. Nix candor est immortalitatis, quia candidior omni creatura. Oculi. Id est dona Spiritus sancti: haec sunt Christi velut habentis et dantis, sicut Ecclesiae accipientis; haec illuminant et faciunt ardere. Vel oculi sunt ipsi spirituales in Ecclesia, vel divina praecepta.

  VERS. 15.-- Et pedes. Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod saepe incenditur, et meliorem accipit colorem. In camino ardenti. In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. Id est, 114.0713C| praedicatio ejus obtinet vim aquae, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi (qui comparantur aquae propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur:

  VERS. 16.-- Stellas. Stellae sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitae, qui etsi peccaverint, stellae vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quae per dexteram significantur. Et ex ore. Id est Dei inspiratione exivit praedicatio, quae utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur 114.0713D| in vobis. Sicut sol lucet in virtute. Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in aeternum.

  VERS. 17.-- Cecidi. Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Tanquam mortuus. Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Dexteram suam. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Noli timere. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.

  VERS. 18.-- Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam 114.0714A| potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.

  VERS. 19.-- Quae oportet fieri post haec. In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari.

  VERS. 20.-- Sacramentum. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Haec prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.

CAPUT II.
  VERS. 1.-- Et angelo. Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non praesumit ipse 114.0714B| Joannes. Ephesi Ecclesiae. Ephesus secundum bene persistentium partem voluntas interpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum (qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretatur consilium, id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea. Septem. Incipit singulares admonitiones, quae singulae et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiae. Non potes sustinere. Vi humanitatis. Vel, non potes sustinere quin emendes vel expellas.

  VERS. 2.-- Tentasti eos qui se. Non tentantur nisi qui intus sunt in Ecclesia.

  VERS. 3.-- Sustinuisti propter nomen meum. Hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen 114.0714C| meum glorificandum. Et non defecisti. Notat causam humani defectus fuisse nisi auxilium praevenisset.

  VERS. 4.-- Sed habeo adversum te quod charitatem. Vel episcopus in persona sua, affectus taedio vitiorum reprehenditur in subditis, vel subditi amore terrenorum delinquere inveniuntur. Heli sacerdos fuit bonus, et tamen damnatus est quia filios corrigere nolebat.

  VERS. 5.-- Movebo candelabrum. Auferam virtutes et dona Spiritus sancti, per quae sunt constituta candelabra.

  VERS. 6.-- Sed hoc habes bonum. Quamvis hoc est adversum te, tamen non desperes, quia habes bonum. Facta Nicolaitarum. Id est, communem usum mulierum, et comestionem idolothitorum.

  114.0714D| VERS. 7.-- Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitae, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.

  VERS. 8.-- Smyrnae. Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha: etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara ut etiam corpora a putredine servet. Haec dicit primus. Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur. Haec dicit primus. Quasi dicat: Ne deficiatis vos, quia ego tantus propter vos passus sum mortem, de qua resurrexi. Hoc idem exspectetis et vos.

  VERS. 10.-- Aliquos ex vobis. Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Ut 114.0715A| tentemini. Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Diebus decem. Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.

  VERS. 11.-- A morte secunda. Prima mors animae est in peccatis, secunda in poenis: prima mors corporis, quando dissolvitur; secunda, quando damnabitur in judicio.

  VERS. 12.-- Rhomphaeam. Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.

  VERS. 13.-- Non negasti fidem meam. Tribulatio 114.0715B| justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excaecatio.

  VERS. 14.-- Balaam. Per Balaam intelligendi sunt haeretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est daemones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.

  VERS. 15.-- Doctrinam Nicolaitarum. Ideo repetit de Nicolaitis, ut ad poenitentiam invitet, quod non fecit.

  VERS. 17.-- Manna. Per manna intellige aeternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II), etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus (Dan. I). In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio praestolantis (Prov. XVII). Idem corpus solidum per ipsum lucidum, 114.0715C| candidum virtutibus et spe immortalitatis.

  Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.

  VERS. 19.-- Novi opera tua, etc. Filius dona Spiritus sancti habet, id est, dat cui vult, vel aufert. Ideo videant isti qui jam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel intellige charitatem et fidem, ut sit ordo retrogradus; non enim prius est charitas quam fides. Prius fides, ex fide charitas, ex charitate bona opera.

  VERS. 20.-- Fornicari. Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Si videris mulierem ad concupiscendam 114.0715D| eam (Matth. V), etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.

  VERS. 24.-- Non mittam. Quidam pseudo terrebant eos dicendo quod adhuc missurus erat Dominus majores tribulationes quam passi essent: contra hoc dicit, quod non mittet.

CAPUT III.
  VERS. 1.-- Et angelo Ecclesiae Sardis. Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritae qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua. Et scio quod in omnibus operibus tuis quaeris humanam laudem.

  114.0716A| VERS. 2.-- Esto vigilans. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi caeteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Non enim invenio opera tua plena. Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale.

  VERS. 3.-- In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianae qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et poenitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum 114.0716B| (Jac. II).

  VERS. 4.-- Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiae, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.

  VERS. 5.-- Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis (Exod. X). De libro vitae. Liber vitae praescientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV). Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.

  VERS. 7.-- Haec dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut coepisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XIV), sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis 114.0716C| sicut desideratis. Claudit. Ut quaeramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suae bonitatis habeat.

  VERS. 8.-- Ecce dedi coram te. Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem.

  Ostium. Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et caesi dixerunt: Non possumus quae vidimus non loqui (Act. IV).

  VERS. 9.-- Judaeos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus (Joan. IX). Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam 114.0716D| simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuae. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

  VERS. 10.-- Servasti verbum patientiae meae. Praeceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futurae, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judaeorum sunt 114.0717A| decipiendi: quidam Eliae monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.

  VERS. 11.-- Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

  VERS. 12.-- Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judaeorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novae. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De coelo. De conformitate coelestium creaturarum.

  114.0717B| VERS. 14.-- Testis, eorum quae audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.

  VERS. 15.-- Neque frigidus es, neque calidus, quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.

  VERS. 16.-- Incipiam te evomere. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam 114.0717C| fidem. Ex ore meo. De ore evomitur qui in deteriora praecipitatur vel qui impoenitens moritur.

  VERS. 17.-- Dives sum, scientiae divinae, vel saecularis.

  VERS. 18.-- Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum. Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Praeceptum Domini illuminans oculos (Psal. XVIII). Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.

  VERS. 20.-- Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si 114.0717D| quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per praedicatores voco.

  VERS. 21.-- Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Haec de praelatis, et, per praelatos, de subditis.

  Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriae et sessionis Christianorum.

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- Post haec vidi. In hac secunda visione agit de sedente in throno, et de ornatu ejus, et de agno aperiente librum, id est divinam dispositionem de reparatione humani generis, et de solvente 114.0718A| septem sigilla, id est obscuritates, ut cum viderimus Deum tantam intelligentiam Scripturarum impendisse hominibus, grati ei simus, nec pro eo pati formidemus. In coelo. Id est in Scriptura, quae est via ad vitam, vel Christus est ostium, cujus mysteria, ante clausa, modo sunt aperta his qui fide et opere sunt coelum. Tanquam tubae loquentis mecum. Non dissentientis a rationalitate mea, dando rationes has. Ostendam tibi. Dictis iis quae jam praeterierunt, dicit etiam ea quae adhuc oportet fieri, utpote in eodem statu quo coeperint, permansura. Vel, post correctionem oportet videre secreta per quae animentur in praelia. Vel, quae oportet fieri cito post haec, id est in ultimis fidelibus. Vel, post haec fui in spiritu.

  114.0718B| VERS. 2.-- Statim fui. Non repugnavi, sed abjeci curam totius terrenitatis. Et ecce sedes. In quibus sedet Deus et judicat, et etiam subditos quorum quidam ita sunt apti, ut competenter Deus sedeat et requiescat in eis. Sedens. Christus supra dicebatur inter candelabra ambulans, nunc sedens, id est judicans merita singulorum, de quo digne facit hic memoriam, quos hortatus est ad pugnam.

  VERS. 3.-- Qui sedebat. Ubi tantum boni sunt, non est opus judicare, id est discernere; ubi boni et mali, ibi discretione opus est. Similis erat aspectui. Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens. Jaspidis et sardinis. Per colorem duorum lapidum, notat Deum et hominem. Smaragdinae. Per colorem viridem 114.0718C| smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur. Per ruborem ejusdem, dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per quae comburuntur peccata.

  VERS. 4.-- Viginti quatuor seniores. Duodecim prophetae, duodecim apostoli, quamvis plures utriusque ordinis. Circumamicti stolis albis. Peccata justorum teguntur, et ipsi albent virtutibus. Coronae. Id est victoria per sapientiam et charitatem etiam ad inimicos.

  VERS. 5.-- De throno. Id est Ecclesia, id est aqua pluit fulgura, id est miracula quae terrent, et illuminant. Septem spiritus. Lampades sunt dona Spiritus sancti, quae accendunt et illuminant, parata omnibus illis qui sunt sedes Dei.

  114.0718D| VERS. 6.-- In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariae praedicationis. Animalia. Haec bene repraesentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti 114.0719A| sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; coelestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores praeteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quae Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.

  VERS. 7.-- Leoni. Leo mortuus nascitur, die tertia voce Patris vivificatur. Sic et Christus die tertia resurrexit, et resurgere oportuit, quia mortuus fuit, et mori oportuit, quia homo, et mortuus resurgere voluit ac potuit, quia aquila, id est Deus.

  VERS. 8.-- Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, ad hoc ut ista de Christo praedicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, 114.0719B| prophetae; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus praedicatores accipiunt totius praedicationis fundamentum. Vel sex alae cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terrae illuminant. Plena sunt oculis. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus, id est conscientia mundi: et in circuitu, id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo 114.0719C| modo manifestabit.

  VERS. 9.-- Et benedictionem, supernae remunerationis, vel in exaltatione, ut ei omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II).

  VERS. 10.-- Et adorabant. Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. Dicentes. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum.

  VERS. 11.-- Creasti omnia. Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos. Propter voluntatem tuam. Et non de subito. Et quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I). Erant. In mente, priusquam formarentur in opere. Creata sunt. Visibiliter 114.0719D| exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab aeterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incoeperunt in tempore per creationem.

  VERS. 1.-- Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quae sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter saepe promittit beatitudinem.

  Signatum. Factae sunt scripturae prophetarum clausae, et obscurae, sed per Christum postea sunt 114.0720A| apertae. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quae aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiae, quae fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.

  VERS. 2.-- Angelum. Sancti et antiqui Veteris Testamenti patres intellexeruut aliquando a Deo dispositam reparationem Jerusalem: et quando fieret, videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit quibusdam antequam fieret. Praedicantem. Inquirentem, et aliis annuntiantem et prae nimio desiderio, tandiu differri conquerentem. 114.0720B| Aperire librum. Divinam dispositionem, et universas obscuritates Scripturarum tollere.

  VERS. 4.-- Flebam multum. Hoc dicitur in persona priorum et antiquorum patrum, eo quod non intelligebant, vel dilatam reparationem dolebant, unde: Multi reges et prophetae voluerunt videre (Luc. X), etc.

  VERS. 5.-- Et unus de senioribus. Quilibet propheta Christi adventum annuntiando consolatur alios. Vicit leo. Leo dum fugatur, per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur: ita Christus fugit per montes, id est, divinitas Judaeos latuit, assumpta carne divinitatem texit, ne posset agnosci. Leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente.

  114.0720C| VERS. 6.-- Et ecce in medio throni. Ecclesia, quae a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum aedificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem, etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.

  VERS. 8.-- Ceciderunt coram agno. Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. 114.0720D| Habentes singuli citharas. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordae: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quae tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur.

  VERS. 9.-- Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguae in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Noe, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Graeci, Haebraei, Christiani.

  VERS. 11.-- Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi,

  114.0721A| Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos praedicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.

  VERS. 12.-- Sapientiam, et fortitudinem, etc. 114.0721B| Cognitionem omnium rerum, sicut habet Verbum sibi unitum.

  VERS. 13.-- Benedictio. Id est augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur, et gloria de virtutibus quas in baptismo accipimus, et potestas qua concupiscentiis resistimus, non nobis, sed tibi attribuatur.

  VERS. 14.-- Et quatuor animalia. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum praebent. Ceciderunt in facies, etc. Non superbiunt quod alios judicant, sed humiliant se.

CAPUT VI.
  VERS. 1.-- Et vidi. Postquam Agnus quae de se praedicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio 114.0721C| prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per praedicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quae auxilia, vel quas coronas suis praeferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut haec sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiae dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, haereticorum persecutio occulta. In quarto pallido, 114.0721D| falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni et vide. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.

  VERS. 2.-- Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi praedicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.

  VERS. 3.-- Et cum aperuisset sigillum secundum. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte. Equus rufus. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.

  VERS. 4.-- Sumeret pacem de terra, et ut indicem, etc. Id est concessum est a Deo, ut auferret 114.0722A| omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti. Et datus est ei gladius magnus. Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in majores, ut in Petrum, saevire ausus est.

  VERS. 5.-- Et ecce equus niger. Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse. immittit haereticos, qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant.

  Stateram. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.

  VERS. 6.-- Et audivi tanquam. Quia hic in pugna haereticorum, ubi est majus periculum, praetenditur auxilium. Bilibris. Quasi dicat: O fideles, ne timeatis eos qui antea vos poterant laedere; et vos diaboli, ne laedatis istos, quia non proficietis, quia bilibris tritici, 114.0722B| etc. Tritici. Per triticum intelliguntur perfectiores, qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Hordeum sunt minores in eodem genere. Vinum, praelo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se, et alios ad bene operandum inebriantes: oleum sunt non alios inebriantes, sed prius orationibus ungentes. Et vivum et oleum ne laeseritis. Id est istos qui sunt refecti vino, id est sanguine meo, et oleo, id est Spiritu sancto uncti. Vinum similiter emitur denario uno.

  VERS. 8.-- Ecce equus pallidus. Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas haereses posse proficere, praemittit falsos fratres: qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem. Nomen illi mors. Quia per eum 114.0722C| mors accessit, vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima. Et infernus. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, et in inferno apponuntur. Super quatuor. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Judaeos et gentiles, haereticos et falsos Christianos.

  VERS. 9.-- Et cum. Ostensis tribulationibus quae in praesenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint.

  Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsae animae altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, 114.0722D| et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futurae, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus

  VERS. 10.-- Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiae Dei consentiunt in damnatione impiorum.

  Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.

  VERS. 11.-- Conservi eorum. Servi dicuntur causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspectare.

  VERS. 12.-- Sol factus est niger. Id est illi in 114.0723A| quibus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Tanquam saccus. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem praedicationis non effundent in isto magnae tribulationis die.

  VERS. 13.-- Grossos suos. Id est inanes fructus, nullum enim permittit Deus cadere, qui ei servit vero amore.

  VERS. 14.-- Coelum. Id est Ecclesia recedet a malis, fide et opere. Unde: Exite de Babylone, populus meus, et immundum ne tetigeritis.

  VERS. 15.-- Reges terrae. Secundum diversos honores saeculi quos nolentes perdere, delent fidem. 114.0723B| Divites. Quidquid mali volunt implentes. Fortes. In subvertendis aliis. Servus peccati, liber justitiae. Hi desperantes a sanctis, auxilia daemonum quaerunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.

  VERS. 16.-- Et dicunt montibus. Petant suffragia angelorum, qui sunt montes eminentiores, et petrae firmitate: ut eorum precibus misericordiam judicis impetrent.

CAPUT VII.
  VERS. 1.-- Post haec, etc. Multiplici Ecclesiae bello descripto, subjicit tempore hujus belli diabolum nocere paratum, sed a Deo refrenatum, ne sui aliquatenus torpeant vel desperent. Quatuor angelos. Pro quatuor partibus mundi in quibus nocent. Angelos. Diabolus angelus dicitur, id est missus a Deo ad 114.0723C| probationem bonorum, et permissus ad deceptionem malorum et a principe diabolo ad subversionem cunctorum missus. Tenentes. In tempore tribulationis nihil magis est necessarium quam praedicatio, et ideo nititur diabolus detinere eam omni loco. Ventos. Ventus nubes excitat, terram rigans fructiferam facit, faciem ejus hilarem reddit, sic praedicatio mentes hominum. Super mare. Habitantibus in insulis vel diversis vitiis affluentibus.

  VERS. 2.-- Et vidi alterum. Hic angelus est ille lapis sine manibus praecisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit. Ascendentem. Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per praedicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel 114.0723D| ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et aetate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris. Signum. Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri aequalem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres praetulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat: in fronte ne erubescat, sed confiteatur: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). In scapulis, ut 114.0724A| onus Christi portet. In vertice, ut rationem conservet, quae est vertex et caput hominis interioris.

  VERS. 4.-- Centum quadraginta. Finitum ponit, quia Deus sibi sub certo numero omnes comprehendit.

  Ex omni tribu. Id est ex omnibus fidem Jacob imitantibus.

  VERS. 5.-- Duodecim. Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis in quatuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quatuor multiplicamus, et fiunt quadraginta octo; ut vero ad Trinitatem haec perfectio referatur, quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quatuor.

  VERS. 7.-- Simeon. Tristitiae sive moeroris exauditio, 114.0724B| id est de praeteritis peccatis dolens et ad virtutis conversationem aspirans. Levi. Id est additus, id est etiam non injuncta sibi faciens. Issachar. Id est merces, id est ad remunerationem tendens, ut: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.

  VERS. 8.-- Zabulon. Id est habitaculum fortitudinis, id est laborem non recusantes, sed aliquando pro necessitate fratrum de Maria ad Martham descendentes. Joseph. Id est augmentum, id est Ecclesiam numero sanctorum locupletantes. Benjamin. Id est filius dexterae, id est a propitiatione Dei omnia, et nihil a se reputantes.

  VERS. 9.-- Post haec. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Israel, nunc aperte docet quod per 114.0724C| illum numerum, universi fideles, et per duodecim tribus accipiendae sunt omnes gentes. Stantes. Scilicet parati Deo obedire judici, vel etiam suis praelatis. Hoc in praesenti.

  VERS. 10.-- Salus Deo nostro qui sedet. Non per nos, sed per agnum habemus salutem, id est remissionem peccatorum, et bonam operationem, et aeternam gloriam.

  VERS. 11.-- Et omnes. Per supradictos angelos, intelligi possunt majores praelati; per istos, minores praelati, vel subditi tantum, sicut sunt angeli et archangeli, et tamen omnes angeli, id est nuntii. Sed et modo sunt majores et minores praelati, id est archiepiscopi et episcopi.

  VERS. 12.-- Amen. Quasi dicat: Si attribuitis 114.0724D| Deo, benefacitis. Vel amen, ad sequentia legetur: Amen, id est veritas in praemissis, et benedictio, id est exaltatio quam habet super omnem creaturam, vel nostra exaltatio in virtutibus: et claritas, id est impassibilitas, vel vestra in operibus.

  VERS. 13.-- Et respondit unus. Visa turba in tanta dignitate, movetur attendere qua via potuit illuc ascendere, ut idem alios doceat inspicere.

  VERS. 14.-- Stolas suas, etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.

  VERS. 16.-- Non esurient, neque sitient, etc. Qui dedit cognitionem angelis, dabit etiam eamdem illis cognitionem.

  VERS. 17.-- Deducet eos ad vitae, etc. Et per hoc 114.0725A| in futuro deducet ad omnimodam refectionem. Absterget Deus omnem lacrymam. Omnem dolorem sive pro delictis suis, sive pro adversis, vel exsilio, vel caeteris hujusmodi.

CAPUT VIII.
  VERS. 1.-- Et cum aperuisset. In hac vita tertia visione sunt septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum, ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt moenia Jericho. Quasi dicat: Cum intellexissem salvationem justorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum per officium praedicationis bonis injunctum.

  VERS. 2.-- Septem angelos. Universos, vel septiformi Spiritu imbutos. Et datae sunt. Quia non displicet 114.0725B| Deo damnatio impiorum.

  VERS. 3-- Et alius angelus. Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces. Stetit ante altare, id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Habens. Dicturus ex praedicatione justorum eventuram damnationem impiorum, praemittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos praedicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta. Thuribulum. Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quae elevantur coram Deo. De orationibus. Dixit de orationibus, et non orationes, quia non omnes orationes 114.0725C| repraesentat Patri, sed eas exaudit quae ad salutem pertinent. De orationibus, quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus. Super aureum altare. Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis.

  VERS. 4.-- Fumus. Compunctio procreata orationis studio, igne visionis Dei interius accensa.

  VERS. 6.-- Praeparaverunt. Id est, prius impleverunt opere quae dicturi erant ore. Vel, praeparaverunt, id est praeviderunt quid conveniret unicuique personae.

  Et primus angelus. Ordine narrationis, vel quia haec caecitas Judaeorum prius contigit praedicantibus apostolis.

  114.0725D| VERS. 7.-- Et facta est grando. Id est praedicatio aliis suavis, visa est eis condensa et gravis. In terram. Judaei sunt tanquam terra exculti per legem et prophetas.

  Arborum. Per arbores intelliguntur majores Judaei; qui in lege sine querela conversabantur.

  VERS. 8.-- Et secundus angelus, secundum ordinem narrationis, et secundum quod impletum fuit. Judaeis enim excaecatis, apostoli sunt ad gentes conversi. In mare. Gentiles sunt mare, id est fluentes in multa vitia; in quibus cum ante esset diabolus, vere tamen missus dicitur, quia quibusdam recedentibus alios retinere nititur.

  VERS. 9.-- Mortua est tertia. Duae partes, id est 114.0726A| boni omnes crediderunt: tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum.

  Quae habebant animas, etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.

  VERS. 10.-- Et tertius angelus, ordine narrationis et quia istud post illa duo contigit. Postquam enim diabolus omnes Judaeos et gentiles excaecare non potuit, immisit eis haereticos, et quosdam subvertit. Fontes. Dicuntur illi esse fontes, in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est Evangelium. Flumina, quae inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus. Tertius est haereticorum, cum haereses suas confirmant pravis expositionibus 114.0726B| Scripturarum.

  VERS. 12.-- Et quartus angelus. Quartus dicitur ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Judaeis et gentilibus excaecasset, tandem ipsos filios Ecclesiae expugnare egressus est, et quosdam rapuit, tam majores quam minores. Has quatuor damnationes ut praeteritas narravit, ut pote quae quotidie videntur in ecclesiis. Tres vero futuras praenuntiari facit, ut doceat in novissimis temporibus, etiam graviores praeteritis imminere, quod etiam ad consolationem praesentium potest redigi.

  VERS. 13.-- Unius aquilae. Aquila omnes praedicatores, qui mente longinqua conspiciunt, et Ecclesiam circumeuntes, praedicendo futura, muniunt: hic 114.0726C| omnes unus, quia ad idem tendunt.

CAPUT IX.
  VERS. 1.-- Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad praeparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam haereticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores haeretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos haeretici 114.0726D| operantur.

  VERS. 2.-- Aperuit puteum abyssi. Haereses quae latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et aer. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.

  VERS. 3.-- Exierunt locustae. Discipuli baereticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum.

  114.0727A| Sicut habent scorpiones. Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic haeretici decipiunt per temporalia, quae debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab haereticis non sentiunt, tandem perimuntur.

  VERS. 4.-- Praeceptum est illis ne laederent, etc. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant.

  VERS. 5.-- Ne occiderent. Cum per dolos nequeunt haeretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque. Alia 114.0727B| littera dicit mensibus sex, propter sex aetates quibus haec vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud saeculi principes accusant.

  VERS. 6.-- Et fugiet mors ab eis. Quia cura gregis eos astringit labori.

  VERS. 7.-- Similitudines locustarum, etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Similes equis. Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Tanquam coronae. Id est victoriae de praecipitatis et subversis acquisitae, non per veram sapientiam.

  114.0727C| VERS. 8.-- Et habebant capillos. Id est mores lascivos et effeminatos, qui eis adhaerent, et ab eis ad deceptionem aliorum dependent. Vel capilli sunt homines minores, quos adherentes sibi decipiunt. Dentes leonum. Laniatum habent et fetorem.

  VERS. 9.-- Loricas. Id est corda obstinata, quae sagita veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas, quas infringit veritas. Sicut vox curruum, etc. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic isti diversis haeresibus unanimiter Ecclesiam impugnant.

  VERS. 10.-- Et habebant caudas. Postquam non valet ratio vel tumultus eorum, quaerunt auxilium principum, qui caudae dicuntur, quia ut astringant, 114.0727D| terrent et blandiuntur. Vel caudae sunt dolosae sententiae, quibus coram blandiuntur et latenter pungunt.

  VERS. 11.-- Et habebant super se regem. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem haec possunt. Cui nomen Hebraice Abaddon. Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebraei, Graeci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum.

  VERS. 12.-- Vae unum abiit. Id est primum ordine narrationis et ordine temporis. Haec est enim declaratio et damnatio malorum quae erit tempore Antichristi.

  114.0728A| VERS. 13.-- Ex quatuor cornibus. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quae de Christo praedicantur, quae sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quae alia sunt. Altaris aurei. Altare Christus, cornua altaris sunt praedicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quae docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam. Praecones praeteriti temporis praemonent illos qui erunt tempore Antichristi.

  VERS. 14.-- Solve quatuor. Pro quatuor partibus mundi, vel quia quatuor de Christo praedicata impugnant. 114.0728B| Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Euphrates fluvius circumiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus, cum in ipsis esset, occulte operabatur. Dicens autem solve, hos jubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus, per eos sibi traditos apertius operetur. Vel quatuor angeli sunt omnes immundi spiritus in quatuor partibus mundi regnantes, qui fuerunt refrenati in passione Christi.

  VERS. 15.-- Soluti sunt, etc. Soluto diabolo multi praecipitantur, qui ad alios excaecandos moliuntur, In horam et diem. Per horam accipe medietatem anni; per diem, unum annum; per mensem, alium annum; et per annum, tertium: nam per tres annos et dimidium durabit persecutio Antichristi.

  114.0728C| VERS. 16.-- Vicies millies. Sancti decem praeceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. Et audivi, etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia audivi, id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.

  VERS. 17.-- Et ita vidi. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur aeterna poena, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas, id est aeternam poenam, quae 114.0728D| nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia haeretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam poenis cogent confiteri. Procedebat ignis. Causa aeternae poenae. Vel ignis, id est cupiditas; fumus, id est superbia; sulphur, id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur. Caeci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.

  VERS. 18.-- Occisa est tertia pars. Id est, omnes reprobi de Ecclesia, et similiter omnes Judaei vel pagani, qui nunquam fuerunt baptizati, nec ab Ecclesia separati.

  114.0729A| VERS. 19.-- Similes serpentibus. Qui blandiuntur facie, et occulte immittunt venenum.

CAPUT X.
  VERS. 1.-- Et vidi alium angelum fortem. Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De coelo. Id est cognitione angelorum. Amictum nube. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quae est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel praedicatio.

  VERS. 2.-- Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, 114.0729B| partim praedicando, partim quae de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores praedicatores super majores peccatores, minores super minores.

  VERS. 3.-- Quemadmodum cum leo rugit. Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.

  VERS. 4.-- Scripturus eram. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent praedicare ex 114.0729C| praecedentium imitatione. Signa quae locuta: inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem.

  VERS. 5.-- Levavit manum suam ad coelum. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam praedicatio erit ablata; ne fideles desperent, audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suae salutis praedicationem subtrahi.

  VERS. 6.-- Juravit, etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus (I Cor. XV). Et ea quae in illo. Cum dicis: Creavit ea quae in eo sunt, haeresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a daemone ut bufonem.

  Tempus amplius non erit. Id est nulla varietas, sed aeterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc 114.0729D| illi ultimi considerantes, patientur libenter.

  VERS. 7.-- Consummabitur mysterium. Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius praedicatio, quamvis praedicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium praedicandi; alii autem idem praedicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus praedicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende praedicationem merito subtrahi. Mysterium Dei. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II).

  114.0730A| VERS. 8.-- Sicut evangelizavit. Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione saeculi.

  VERS. 9.-- Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quae erit tempore Antichristi, et inde etiam praedicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quae vidit interim praedicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et praedica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem praesentis Ecclesiae hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii praedicaturi 114.0730B| informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quae est mollis et fragilis.

  VERS. 10.-- Et abii. Hoc dicit, quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert.

  Ad angelum. Id est ad Scripturam a Deo completam, a fidelibus intimatam.

  VERS. 11.-- Et dixit mihi: Oportet, etc. Cum ego librum reciperem, licet amara intelligerem, monuit ut nec pro morte dimitterem.

CAPUT XI.
  VERS. 1.-- Metire. Id est ita secundum uniuscujusque capacitatem praedica, ut constituas Ecclesiam 114.0730C| et in ea altare, etc.

  VERS. 2.-- Atrium. Id est falsos Christianos, qui se Ecclesiam simulant, sed factis abnegant. Civitatem sanctam. Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quae sunt in praesenti, et quae fuerunt in praeterito ab Antichristo procedere, sicut illas quae erunt in tempore suo.

  VERS. 3.-- Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos praedicare.

  Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos praedicatores alii intelliguntur. Diebus mille. 114.0730D| Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum praedicationis suae supra triennium.

  VERS. 6.-- Super aquas. Id est super doctrinas, quae sunt fidelibus aquae irrigantes. In sanguinem, etc. In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur.

  VERS. 8.-- Aegyptus. Id est tenebrosa sine cognitione Dei.

  VERS. 10.-- Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.

  VERS. 11.-- Et post dies. Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum angelus Joannem 114.0731A| invitabat ad praedicandum, etsi necesse fuerit ad compatiendum: ostendit tamen et ipsorum coronas, ut similiter istum Joannem, vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat. Super pedes. Id est super seipsos qui prius fuerunt indigentes aliquo quo nitantur, sed erunt tunc firmi.

  VERS. 12.-- Vocem magnam. Quae illos refrigeret, et inimicos terreat.

  VERS. 13.-- Terraemotus magnus. Id est terreni moti sunt, ut puniantur in inferno; vel ad destructionem Ecclesiae occisis magistris. Et decima pars. Id est homo, qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur. Occisa sunt in terraemotu. Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt. Gloriam Deo. Id est laudes Deo de justorum 114.0731B| salvatione et malorum damnatione.

  VERS. 15.-- Et septimus angelus, etc. Sex tubae priores, saeculi praesentis aetatibus comparatae, varios bellorum Ecclesiae denuntiavere concursus; septima vero sabbati aeterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam haeretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.

  VERS. 16.-- Et viginti quatuor seniores. Non tantum minores ita glorificant Deum, sed etiam majores. Ceciderunt in facies. In faciem cadit qui in hac vita culpam agnoscit, eamque poenitendo deflet. Retro 114.0731C| cadit qui in hac vita repente decidit, et ad quae supplicia ducatur nescit.

  VERS. 18.-- Qui corruperunt terram. Id est seipsos per malam operationem, et alios per malum exemplum.

  VERS. 19.-- Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiae quae a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiae pendet cognitio ex tertia visione, quae est de injuncto officio praedicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiae, quae per secundum 114.0731D| tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiae absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est praedicatio intolerabilis.

CAPUT XII.
  VERS. 1.-- Et signum. Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quae fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio praedicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quae de pugna Ecclesiae et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, 114.0732A| ostendat pendere. Luna sub pedibus. Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. Et in capite ejus corona, etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia.

  VERS. 2.-- Cruciatur ut pariat. Praedicando, adversa patitur. Vel cruciatur a seipsa, id est carnem suam macerat, ut praedicatio sit idonea.

  VERS. 3.-- Draco magnus. Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur.

  Et cornua decem, etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant.

  VERS. 4.-- Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non 114.0732B| vita. Stetit ante mulierem. Quae patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.

  VERS. 5.-- Et peperit. Carnali generatione, Christus de Abraham et David praecessit; vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum.

  VERS. 6.-- Diebus mille. Id est toto tempore quo subsistit Ecclesia praedicatione Christi tribus annis et dimidio facta.

  VERS. 7.-- Michael et angeli ejus praeliabantur. Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo.

  VERS. 8.-- Non valuerunt. Removere auxilia angelorum, 114.0732C| quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum.

  VERS. 10.-- Et audivi vocem. Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Accusabat illos. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. Die ac nocte. In prosperis delectando, in adversis contristando.

  VERS. 12.-- Descendit diabolus. De coelo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. 114.0732D| Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datae sunt mulieri, etc. Quae etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.

  VERS. 14.-- Aquilae. Illi dicuntur aquilae, qui per conversationem vitae coelum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. Per tempus, et tempora, etc. Si accipitur illius Ecclesiae status quae erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium, etc., pro praedicatione Heliae et Enoch; si generalis Ecclesiae tempus accipitur, dicitur per tempus, et tempora, et dimidium, etc., aliter pro praedicatione 114.0733A| Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi praedicatione pascitur Ecclesia quotidie.

  VERS. 16.-- Et adjuvit terra mulierem. Id est Christus Ecclesiae suae dedit vires patiendi. Et aperuit, id est praeparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. Absorbuit, id est, omnes poenas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis.

  VERS. 17.-- Iratus est draco in mulierem. Quia licet non possit eam devincere, non tamen desistit invidere, et locum invadendi quaerere.

  VERS. 18.-- Et stetit. Non tamen omnes illos vicit minores, sed tantum super arenam, id est, in 114.0733B| fructuosos moram fecit, in quibus apparent signa vestigii.

CAPUT XIII.
  VERS. 1.-- Et vidi, etc. Bestia haec spiritualiter est Antichristus, vel generaliter tota collectio malorum. Capita septem et cornua decem. Ad hoc ut bene posset istos vincere, talem familiam sibi instituit. Nomina blasphemiae. Variis haeresibus erat bestia plena, vel variis simulationibus occultans vitia.

  VERS. 3.-- Quasi occisum. Simulabit se Antichristus mortuum, et per triduum latens post apparebit, dicens se suscitatum. Et plaga mortis ejus curata est. Arte magica ascendet in aera, ferentibus eum daemonibus, et sic curabitur plaga mortis ejus, quia 114.0733C| prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur.

  VERS. 6.-- Et aperuit os suum. In tantam fiduciam prorupit, ut quod occulte ante, jam tunc publice audeat blasphemare. Et tabernaculum. Id est omnem institutionem ejus, per quam laudabilis apparet.

  VERS. 8.-- Occisus est ab origine mundi, in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso praefiguratus est.

  VERS. 10.-- Qui in captivitatem. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Qui in gladio occiderit. Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, 114.0733D| et peribunt gladio aeterni judicii. Hic est, etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo poenam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent.

  VERS. 11.-- Et vidi. Descripta tribulatione quae erit per Antichristum, et suos participes, subjungit aliam quae fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget. Cornua. Quia simulabunt se habere innocentiam, et puram vitam, et veram doctrinam, et miracula, quae Christus habuit et suis dedit; vel, duo Testamenta sibi usurpabunt. Et loquebatur sicut draco. Id est pseudoapostoli ita loquentur, sicut diabolus in Antichristo erat locutus.

  114.0734A| VERS. 12.-- Et potestatem, etc. Quia in omnibus caput suum sibi praeponebant Antichristum.

  Terram. Id est terrenos, et in amore terrae perseverantes; vel: terram secundum corpus, habitantes in ea secundum animam. Adorare. Quia et hi, simulata resurrectione, praedicationis suae faciunt tundamentum, sicut et apostoli Christi fecerunt.

  VERS. 13.-- Ignem, id est malignum spiritum super suos faciet descendere, ut loquantur variis linguis. Ut apostolis datus est Spiritus sanctus in specie ignis, et sic illi dabunt spiritum malignum in specie ignis. In conspectu. Ut omnes videre possint cum apostoli Spiritum sanctum in conclavi acceperint.

  VERS. 15.-- Ut loquatur imago. Hic magica arte faciet statuam loqui et futura praedicere.

  114.0734B| VERS. 16.-- Habere characterem, etc. In manu et in fronte ponent signa, ut omnes confiteantur suum esse Deum verbo et opere.

  VERS. 17.-- Numerum. Id est qui exspectant ab eo remunerationem eo minorem, vel mediocrem, vel maximam.

  VERS. 18.-- Qui habet. Cum liber praesens Graece sit editus, secundum Graecos numerus est quaerendus apud quos omnes litterae numerum significant. Nomen ejus Antemos quod ei competit, qui Christo contrarius dicitur: A, unum; N, quinquaginta; T, CCCC; E, quinque; M, quadraginta; O, septuaginta; S, CC. Vel Arnoyme, id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus: A, unum; R, CC; N, quinquaginta; O, LXX; Y, CCCC; M, XL; E, quinque. Vel Teian, 114.0734C| id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo: T, CCC; E, quinque; I, X; iterum T, CCC; A, unum; N, L. Vel Latinis litteris: Diclux, quia ipse se lucem esse dicet: D, quingenti; I, unum; C, centum; L, quinquaginta; V, quinque; X, decem; et sic eadem summa.

  Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem praecepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem praecepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem praecepta perfectissime servant. Hi reddunt fructum, alii tricesimum, 114.0734D| alii sexagesimum, alii centecimum. Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.

CAPUT XIV.
  VERS. 1.-- Et vidi: et ecce Agnus stabat. Ostensa gravissima persecutione, quam patietur Ecclesia ab Antichristo et ejus apostolis, nunc ostendit qualem habeat adjutorem, et qualem ipse habeat familiam, ut magis electos afflictos consoletur. Centum quadraginta, etc. Id est in virginitate perfectissimos, in fide trinitatis ex quatuor mundi partibus collectos.

  VERS. 2.-- Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium 114.0735A| suum venire suffugiunt. Citharaedorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant.

  VERS. 3.-- Et cantabant. Id est de integritate animae et corporis exsultabunt: quod gaudium nunquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum.

  VERS. 4.-- Hi sunt qui cum mulieribus non sunt. Id est quos ad hoc ut essent virgines sanguis Christi elevavit. Ex hominibus primitiae, etc. Ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitiae.

  VERS. 6.-- Et vidi. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiae ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut 114.0735B| ab alia declinent. Alterum angelum. Id est praedicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium coeli. Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium aeternum. Id est praedicationem aeternam promittentem, et sui observatores ad aeternitatem ducentem.

  VERS. 7.-- Timete Dominum, etc. Bene operando, et bene de eo annuntiando, ut per vos gloriosus appareat. Quia venit. Quasi dicat: Non deficiatis, quia non longo tempore patiemini.

  VERS. 8.-- Et alius angelus secutus est eum. Hoc dicit, quia praedicatores sibi invicem succedunt. Cecidit. Bis positum vocabulum cecidit, infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. 114.0735C| Vino irae fornicationis. Id est vitiis, et praecipue idololatria, quae est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur aeterna damnatio.

  VERS. 9.-- Et angelus tertius. Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria haec in eadem persona possint considerari.

  VERS. 10.-- Quod mistum. Quasi dicat: Qui non corrrigitur vindicta ejus ad correctionem data, punietur aeterna poena. In calice. Calix est vindicta Dei, ubi desuper merum quod ad correctionem hic vindicat, subtus est faex, id est damnatio in ultimis. 114.0735D| Bibent impii de vino, id est de faece: quod vinum quia vult ad comparationem meri ostendere turbidum, addit quod mistum est.

  VERS. 11.-- Et fumus tormentorum. Quod quaedam de damnatione malorum numerat, non dicit pro damnatione describenda: sed tantum pro terrore inferendo illis quos deterret ab eorum consortio. Ascendet in saecula. Cum dicit: ascendet in saecula, notat aeternam poenam continuari. Nec habent requiem. Quasi: Non mirum si illi qui Antichristum adoraverunt tempore ipsius punientur, quia sui etiam praecedentes ministri eamdem poenam habebunt.

  VERS. 12.-- Hic patientia, etc. Id est hic debent patienter pati sancti, ne veniant ad aeternam poenam.

  114.0736A| VERS. 13.-- Opera. Id est mercedes operum quae sequuntur. Quasi: Dum in mundo erant, majores tribulationes ad majorem coronam ingruebant: unde adeo abjecti reputabantur, sed jam nihil patientur.

  VERS. 14.-- Et vidi. Ostensa remuneratione bonorum, per quod invitabat ad consortium eorum, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Similem Filio hominis. Quia non jam vere erat Filius hominis, qui immortalis.

  VERS. 15.-- Angelus. Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit 114.0736B| de templo. Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in aeternum mansuri. Quia venit hora, etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum.

  VERS. 18.-- Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. 114.0736C| Per messem terrae et uvas vineae, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineae, ut fructificet major cura quam terrae adhibetur.

  VERS. 19.-- Et misit in lacum, etc. Unde Propheta: Lacus ubi non erat aqua, id est refrigerium.

  VERS. 20.-- Et exivit sanguis. Aeterna poena pro peccato sanguinis, non autem vinum quod est in cellario Dei ponitur. Usque ad frenos equorum, id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos. Per stadia. Omnes intellige ludis mundi, id est vitiis detentos, qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti, quod per sex habemus; vel perfectiores, 114.0736D| quod per centum; vel perfectissimi, quod per mille.

CAPUT XV.
  VERS. 1.-- Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his praecedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagae, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi 114.0737A| erunt, quae destructio maxime hortatur praesentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictae. Sed omissa prima, quae fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excaecationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.

  VERS. 2.-- Tanquam mare vitreum mistum igne. Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas, id est 114.0737B| mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit.

  VERS. 3.-- Canticum Moysi. Id est veterem legem, et est exsultatio bene intelligentibus, id est spiritualiter. Viae, id est institutiones Dei, per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit, sunt justae, quia unicuique pro merito reddunt; et verae, quia perducunt quo promittunt.

  VERS. 4.-- Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.

  VERS. 5.-- Et post haec. Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, 114.0737C| scilicet quia omnia mysteria Ecclesiae sunt revelata omnibus volentibus intrare, quae isti malo merito suo non possunt intelligere. Apertum est templum, id est revelata sunt mysteria Ecclesiae, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant.

  VERS. 6.-- Et exierunt. Et quia ita aperta erant, exibunt praedicatores et reprehendent male operantes.

  VERS. 7.-- Et unum. Quia quod illi praedicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent. Iracundiae, id est irae: quia corrigunt, corripiunt, iram Dei peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant.

  VERS. 18.-- Fumo a majestate, etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt 114.0737D| clausa obscura infidelibus. Introire, id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.

CAPUT XVI.
  VERS. 2.-- Vulnus. Inobedientia est causa quare vulnus illud fiat.

  VERS. 3.-- Et factus est sanguis. Id est damnatio ejus illata est pro sanguine quem effuderunt. Sanguis, id est, damnatio illa erit tanquam mortui, id est irrevocabilis; sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur. 114.0738A| Omnis anima vivens. Omnes consentientes, qui vivere videntur, non quia aperte persequuntur, sed propter consensum damnabuntur.

  VERS. 4.-- Super flumina, etc. Quia similiter isti damnabuntur pro sanguine quem fuderunt, vel corporaliter, vel spiritualiter.

  VERS. 5.-- Audivi. Id est intellexi ipsos praedicatores qui hanc vindictam facient, non sibi sed Domino attribuentes et juste fieri confirmantes. Qui es et qui eras. Venturum non ponit, quia in proximo venturum intellexit.

  VERS. 6.-- Et sanguinem eis dedisti bibere. Id est, aeternam poenam pro effusione sanguinis, in qua promerenda sunt delectati.

  VERS. 7.-- Et audivi. Quod magistri dicunt, discipuli 114.0738B| confirmant. Etiam, Domine Deus omnipotens, etc. Ex magna affectione convertunt sermonem ad Deum. Justa. Justum enim est ut qui sanguinem fudit bibat vindictam sanguinis.

  VERS. 9.-- Et aestuaverunt. Vel afflicti afficient tortores aestu iracundiae, dum invenientur inseparabiles, et sic aestuaverunt invidia et ira. Neque egerunt. Interius poenitentes dolebant, extra confiteri non audebant.

  VERS. 10.-- Super sedem bestiae. Hoc dicit, quia ii sunt tantum corpora, et non spiritus: super quos sedebit, quia corporalia et non spiritualia dabit, Commanducaverunt, etc. Mutua detractione se omnes reficientes.

  VERS. 12.-- Praepararetur via. Quia, finito mundo, 114.0738C| erit resurrectio fidelium, qui venient ab ortu solis, id est a Christo, quando incoeperit lucere, id est se manifestare.

  VERS. 13.-- Vidi. Effusionem phialae super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excaecationem praecipitari. Exire spiritus. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos daemones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum. Ranae in luto morantur, et garrulae sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.

  VERS. 14.-- Procedunt, etc. Procedunt daemones, et congregabit diabolus, quia omnes unus.

  114.0738D| VERS. 16.-- Et congregabit. Id est, facient illos habere fiduciam in Antichristo, qui est refugium omnibus volentibus furari sanctis fidem suam; vel ad quem gloriabuntur omnes mali diversarum sectarum.

  VERS. 17.-- Et septimus angelus. Ostenso super quos angeli phialas suas effundant, supponit quid contingit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt, repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperint incrementum, sed tandem detrudentur in infernum.

  VERS. 18.-- Et facta est civitas. Propter istam damnationem et propter peccata quae ipsi addunt, damnata est ipsa civitas, et divisa est poena unicuique 114.0739A| pro merito, Judaeis scilicet et gentibus, et falsis Christianis. Civitates gentium ceciderunt, id est, omnes collectiones malorum in generatione prima manentium damnabuntur: carnali, non in secunda regeneratione spirituali.

  VERS. 19.-- Venit in memoriam. Id est, recordatus est Deus singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus. Dare ei calicem. Ad hoc ut ipse Deus daret illis poenam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt. Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt, sed non quantum meruerunt, ut in ipsa retributione ubi patet justitia, sit etiam misericordia. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Bonis etiam dat pro meritis et plus quam meruerunt, ut misericordia ibi justitiae 114.0739B| praevaleat.

  VERS. 20.-- Et omnis insula fugit. Et vidit quod omnes qui pro Deo afflicti in mundo et virtutibus eminentes respectu harum poenarum, in vita sua vitaverunt consortia impiorum, et ideo non sunt inventi in poenis eorum.

  VERS. 21.-- Talentum. Talenti genera sunt tria: magnum, centum et viginti librarum; medium, septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient hanc vindictam.

  Et blasphemaverunt. Id est, in inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et est blasphemia.

CAPUT XVII.
114.0739C|
  VERS. 1.-- Et venit unus, etc. Cum descripsisset plagas quas inferent praedicatores tempore Antichristi, et damnationem aeternam quam iidem patientur impii, monet attendere causas ipsius damnationis. Quasi: Ostendi vobis quid in illo futuro fiet, modo cavete vobis vos potentes, quia idem diabolus, qui tunc ita aperte decipiet, occulte decipit quotidie, et ad eumdem interitum vos ducet, quo et illos. Angelis. Angelus hic habet personam docentis, Joannes discentis personam tenet. Ostendam tibi damnationem, id est causam damnationis malorum, qui, relicto Creatore, fornicantur cum daemone, idola colendo, terrena amando, immunditiae 114.0739D| serviendo. Meretricis. Meretrix ista magna est Antichristus, et mali qui tempore ejus erunt; quae jam sedet super aquas, id est jam regnat super malos potentes, quorum omnium ipse est caput. Quae sedet super aquas multas, id est, quae regnat super multos populos quos attrahit ad se luxuria. Unde Dominus ad Job: Virtus ejus (Job. XL), scilicet diaboli, in lumbis, quando viros (quorum seminarium in lumbis est) decipit: in umbilico, cum mulieres (quarum semen est umbilico) decipit. Unde Propheta (Ezech. XVI), ad Jerusalem quasi ad meretricem: In die ortus sui, id est hoc tempore saeculi, non est praecisus umbilicus tuus, id est, non refrenasti luxuriam.

  114.0740A| VERS. 2.-- Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhaerentes intantum excaecabuntur amore terrae, ut nec Deum diligant, nec poenas timeant.

  VERS. 3.-- Mulierem sedentem. Id est, illos molles qui Evae (a qua peccatum incoepit) conformantur; qui habent diabolum fundamentum, qui est sanguineus et in se et in suis; vel quia sanguinem sanctorum fundunt, eloquia Dei male intelligunt. Capita septem. Quinque sensus corporis, et postea errorem, et tandem Antichristum, per quae septem diabolus ducit homines ad peccatum. Cornua decem. Id est decem regna quae erunt tempore Antichristi, per quae alia intelliguntur.

  VERS. 4.-- Circumdata purpura. Id est regali veste: 114.0740B| dicent se reges ut decipiant. Auro. Quia videbuntur divina sapientia illuminati. Poculum aureum, id est divinam Scripturam, qua potantur fideles ad salutem. Abominatione. Id est quae, secundum illas expositiones, debent abjici ab hominibus, quia immunditiam carnis docent et fornicari a Deo.

  VERS. 5.-- Et in fronte. Quamvis sit ita habilis ad decipiendum, tamen, o fideles, ne desperetis, quia habet in fronte, id est in manifesto, signum quod rudibus est mysterium istud quo dat exemplum faciendi peccata, pro quibus terreni a salute fidelium repellentur.

  VERS. 6.-- Ebriam. Id est depressam vindicta pro effusione sanguinis: ut prae doloribus nimiis nesciat ubi sit. Et miratus sum. Hic habet Joannes personam 114.0740C| illorum qui, cum vident malos in mundo exaltatos, mirantur cum audiunt poenas quae ipsis malis promittuntur, et cum ita sint puniendi, quare Deus permittit illos exaltari. Sed docentur intelligere illam exaltationem datam ad majorem excaecationem, et tandem juste inferri aeternam damnationem.

  VERS. 7.-- Ego tibi dicam. Id est quare puniantur isti mali, id est diabolus qui eos peccare fecit: quod est incognitum, nisi doctis.

  VERS. 8.-- Bestiae quae portat eam. Bestia, id est diabolus, portat, id est regit, mulierem, id est omnes malos effeminatos. Qui enim alios regit, quasi onus regiminis portare dicitur. Fuit. Ante adventum Christi, 114.0740D| habuit diabolus maximam potestatem, sed post licet non penitus amisit, tamen non modice debilitatam habet. Ascensura est. Quia tempore Antichristi potestatem recipiet, per illos enim qui in peccati profundis sunt ascendet in elationem. Et in interitum ibit. Quia, mortuo Antichristo, amplius non habebit tentandi locum. Mirabuntur. Cum viderint mali potestatem suam ita annihilatam, dolebunt: non quasi poenitentes, sed tantum admirantes. Septem capita. Per haec septem, erigit diabolus homines in superbiam, et in iis innituntur infideles.

  VERS. 10.-- Quinque ceciderunt. Adam, si in obedientia perseverasset, sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet; sed per peccatum 114.0741A| ita corrupti sunt, ut jam naturale sit lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra quaerere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritanae. In juventa succedit error, nam postquam discretionem habet, et si peccat, jam non sensibus, sed errori imputatur: de quo Dominus: Quem nunc habes non est tuus vir (Joan. IV).

  VERS. 11.-- De septem est. Quia similiter peccat, et similiter punietur: et ipsa octava, quia omnes transcendit, et in nequitia et in poena.

  VERS. 15.-- Populi sunt, etc., id est praesentes mali, ex omni diversitate hominum collecti.

  VERS. 16.-- Desolatam facient. Solatium diaboli 114.0741B| est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum. Et nudam. Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea tentatio non habebit locum. Carnes. Carnes fornicariae manducare dicuntur, quia inferendis poenis delectabuntur.

  Igne concremabunt. Id est, tormentabuntur pro delectationibus ejus quas secuti sunt.

  VERS. 17.-- Donec consummentur verba. De promissione praemiorum vel poenarum.

CAPUT XVIII.
  VERS. 1.-- Et post haec vidi. In hac sexta visione, agit de ultimis poenis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone 114.0741C| ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo praedicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur.

  VERS. 2.-- Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animae et corporis, vel quia aeternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Daemones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc aerem discurrunt.

  VERS. 3.-- De virtute. Id est de peccatis per quae acquiruntur divitiae, quia omnis dives, vel iniquus, vel haeres iniqui.

  VERS. 4.-- Et audivi. Dicens futuram illam damnationem 114.0741D| ad praesentes, supponit admonitionem. Exite, quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem.

  VERS. 5.-- Quoniam pervenerunt peccata, etc. Peccata perveniunt usque ad contemptum Dei per impoenitentiam.

  VERS. 6.-- Reddite illi. Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. Duplicate duplicia, id est animae et corpori majores poenas inferte quam ipsi vobis.

  VERS. 7.-- Quantum glorificavit se, etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et 114.0742A| vidua non sum. Quia habeo consolationem in temporalibus.

  VERS. 8.-- Mors. Absentia vitae, id est Dei, quia praesentia ejus vita est.

  VERS. 9.-- Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terrae. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiae, quod est signum aeterni incendii judicii; vel cum viderint poenam exaltatam ultra modum.

  VERS. 11.-- Et negotiatores terrae flebunt. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.

  114.0742B| VERS. 12.-- Auri et argenti, etc. Per aurum sapientia, argentum divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur; apostoli in margaritis: in bysso candido sanctorum justificationes; in purpura martyrium; in serico virginitas; in cocco rubeo charitas; in ligno thyino imputribili constantia indeficiens; in ebore virtutum pulchritudo; in aere fortitudo et longanimitas; in ferro sublimitatis acumen; in marmore invicta humilitas.

  VERS. 13.-- Cinnamomum. In cinnamomo, odor virtutum quas simulant intelligi debet. Similae et tritici, id est carne Christi, qua fideles vere satiantur, reprobi irritantur. Mancipiorum et animarum. Distinguit: quia quidam fiunt servi tantum corpore, ut Joseph; quidam etiam animo, ut si Aegyptius 114.0742C| venditus Judaeo, ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat.

  VERS. 20.-- Exsultate super eam. Postquam praedixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exsultare, ut concordent divino judicio; vel quia, his damnatis, sequitur eorum remuneratio.

  VERS. 21.-- Et sustulit. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant. Lapidem quasi molarem. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt. Hoc impetu. Postquam descriptae sunt singulae poenae, ostenditur sibi modus damnationis, quasi diceret: Quod vidi praedictum, vidi etiam jam impletum, sicut vides in hac figura; vel: quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent.

CAPUT XIX.
114.0742D|
  VERS. 1.-- Post haec audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, coeli, per quod multo gravior intelligitur poena malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.

  VERS. 4.-- Et ceciderunt seniores, etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen. Specialiter 114.0743A| Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit.

  VERS. 5.-- Et vox, etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad praesentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Pusilli. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: Vende omnia, et sequere me, intelliguntur nomine pusillorum.

  VERS. 6.-- Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa laetitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam laetitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt.

  VERS. 7.-- Et uxor ejus, etc. Et conveniens est 114.0743B| ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur.

  VERS. 10.-- Et cecidi, etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi. Vide ne feceris. In veteri lege non prohibuit se adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari.

  Testimonium enim, etc. Quidquid prophetae dixerunt, perhibet Christo testimonium.

  VERS. 11.-- Et vidi coelum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et 114.0743C| tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.

  VERS. 12.-- Sicut flamma lignis. Quia comburit vitia, et accendit, et illuminat. Haec omnia sine respectu alicujus dicta sunt, ut tantum notemus qualis sit et quanta possit.

  VERS. 13.-- Verbum Dei. Id est: Ipse dixit, et facta sunt (Psal. XXXII): per quem omnia Pater fecit, et 114.0743D| per quem Pater mundo se annuntiavit.

  VERS. 14.-- Vestiti byssino albo et mundo. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam.

  VERS. 15.-- Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.

  VERS. 16.-- Et habet in vestimento. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum.

  114.0744A| VERS. 17.-- Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de praesenti, quasi diceret: Ipsi tali adhaerere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas haereses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc coenam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.

  VERS. 20.-- Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores poenas patientur 114.0744B| quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.

  VERS. 21.-- Et caeteri occisi sunt. Id est, sequaces eorum minori poena punientur, vel illi qui erunt caeteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. Et omnes aves, id est omnes sancti, delectati sunt de poena illorum, et de profectu fratrum.

CAPUT XX.
  VERS. 1.-- Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et praeponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem 114.0744C| omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus saevire permittit et refrenat quando vult.

  VERS. 2.-- Apprehendit. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis praesentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.

  VERS. 3.-- Et misit eum, etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis coepit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum, etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post haec oportet, etc., ut recipiat potestatem 114.0744D| quam habuit ante adventum Christi.

  VERS. 4.-- Et vide sedes. Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores praelatis suis obedire paratos, et praelatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et caeteri prophetae descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et animas decollatorum. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et vixerunt. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc praesenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo.

  114.0745A| VERS. 5.-- Caeteri vero mortuorum non vixerunt, id est, aeternas patientur poenas, et in hoc praesenti, quia statim moriuntur. Haec est resurrectio. Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animae fruuntur aeterna requie, est prima resurrectio et potissima. Prima. Ad differentiam illius quae erit simul in anima et corpore, haec dicitur prima.

  Qui habet partem. Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt. Secunda mors, id est, damnatio aeterna, quae erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur. Sed erunt sacerdotes, id est aeternas laudes offerentes Divinitati et humanitati.

  114.0745B| VERS. 7.-- De carcere. Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle saeviat. Magog. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet.

  Et circumierunt castra sanctorum, id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello.

  VERS. 10.-- Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriae sanctorum, quae est dies, et poenarum suarum, quae est nox.

  VERS. 11.-- Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem poenam impiorum. Competit 114.0745C| enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Saepe locutus de glorificatione sanctorum et de poenis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.

  VERS. 12.-- Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina praecepta quae qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiae singulorum, quae apertae omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est praescientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quae scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis 114.0745D| sanctis quae agere noluerunt.

  VERS. 13.-- Et dedit mare mortuos. Vult aperte ostendere corpora mortuorum quantumcunque fuerint dissecta, in illo judicio vivificari, quod quidam non credunt.

  VERS. 14.-- Haec est mors secunda. Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur haec secunda.

CAPUT XXI.
  VERS. 1.-- Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quae sancti ita glorificati sunt. Coelum novum et terram novam. Immutatio 114.0746A| aeris et terrae, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.

  VERS. 2.-- Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus praemittit munera sponsae antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiae fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.

  VERS. 3.-- Vocem magnam de throno. Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc praedixerunt. Ecce tabernaculum. Id est in evidenti est, quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit, et homines eum imitati et ea sunt bene usi.

  114.0746B| Et ipsi populus ejus. Id est, in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne mortali.

  VERS. 4.-- Et mors. Vere non erunt ibi lacrymae, quia non erit causa lacrymarum.

  VERS. 5.-- Et dixit. Quasi dicat: Scribe quidquid ostensum est tibi de hac innovatione. Hoc pro utilitate praesentium factum est, quibus haec scribere jussus sum. Scribe: quia haec, etc. Jubens scribere, et aliis nuntiare, supponit exhortationem, ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere.

  VERS. 6.-- Et dixit mihi. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei. Factum est. Ne quaereret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum.

  114.0746C| Alpha et omega. Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur. Sitienti. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.

  VERS. 7.-- Possidebit haec. Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis.

  VERS. 8.-- Timidis. Id est: illis qui timore poenarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit aeterna damnatio.

  VERS. 9.-- Veni et ostendam. Descripta gloria quam habituri sunt sancti, dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.

  VERS. 10.-- In montem magnum. Christus est mons, quia munimentum suorum magnum est, quia totum mundum replet, altus, quia insuperabilis. 114.0746D| Ostendit mihi civitatem. Et super illum montem ostendit Ecclesiae fundamentum.

  VERS. 11.-- Lumen. Ipsa Jerusalem coelestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.

  VERS. 12.-- Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portae, apostoli, 114.0747A| qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quae per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi praedixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positae. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris (II Cor. III).

  VERS. 13.-- Ab oriente portae tres. Oriens, Judaei: a quibus sol justitiae ortus est, et in his portae tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata 114.0747B| ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidae gentes: quae post Judaeos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quae est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima aetate mundi quae per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.

  VERS. 14.-- Murus. Id est, fides Christi qua munivit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas, per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicunque ad fidem accedunt. Et in ipsis duodecim. Quam fidem isti tenent, illi venturam intellexerunt, et praenuntiaverunt.

  VERS. 15.-- Et qui loquebatur mecum. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi aequales inter se: sed unumquemque perfectum 114.0747C| pro modo suo. Mensuram arundineam auream. Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quae tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus. Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum.

  In quadro posita est. Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quae sunt aequalia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, 114.0747D| ut a voluptatibus homo se retrahat: post haec est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Per stadia. Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium.

  Duodecim millia. Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.

  VERS. 17.-- Mensura hominis. Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse.

  VERS. 18.-- Et erat. Dixerat in hac civitate esse 114.0748A| muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portae. Structura muri ejus ex lapide jaspide. Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et praedicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum. Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.

  VERS. 19.-- Jaspis. Viridis est hic lapis, et ideo virorem fidei immarcescentem significat. Vel jaspis est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans.

  Sapphirus. Similis est sereno coelo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem; significat 114.0748B| autem altitudinem spei sanctorum quorum conversatio in coelis est, qui et a vero sole innovati ardentius aeterna quaerunt, et alios quaerere docent, dicentes: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III). Chalcedoni, (BED.) Colorem pallentis lucernae hic lapis habet: fulget, etc., usque ad peccatores et fragiles ad se trahunt sibique conjungunt.

  Smaragdus. (ID.) Quartus nimiae viriditatis super omnes herbas et frondes, adeo ut etiam, etc., usque ad quarta dicitur fides propter quatuor Evangelia.

  VERS. 20.-- Sardonyx. (ID.) Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur.

  Sardius. Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus 114.0748C| est Christus. Vel Sardius rubeae terrae habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suae recordantur attendentes se filios Adae, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur.

  Beryllus. (BED.) Octavus est praedicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenae administrationis ad pallorem activae vitae redeuntes.

  Topazius. Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et aetherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturae relinquis, 114.0748D| clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum praeferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis aethereus, quae ex attritu saeculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente coeli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus saeculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quae est angelorum, quorum sunt novem ordines. 114.0749A| Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Aegypti, quae dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos.

  Chrysoprasus. In India nascitur viridis aureaeque misturae. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem aeternae patriae charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quae non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et praemium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur.

  Hyacinthus. Undecimus est hic lapis, cum aere 114.0749B| mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, aetatibus, intellectibus se contemperantes.

  Amethistus. Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violae et rosae quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat coelestis regni habitus, angelicae societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonae operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus coelestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, 114.0749C| et de salute eorum curent, quae est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas.

  VERS. 21.-- Et duodecim portae. Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illae portae, id est prophetae introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas, id est, per instructionem singulorum; sunt margaritae, id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulae portae, etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portae, oportuit esse margaritas. Plateae civitatis aurum. Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum. Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, 114.0749D| cognoscere.

  VERS. 23.-- Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus praedicatoribus.

  VERS. 24.-- Et ambulabunt. Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius. In lumine. In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terrae. Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.

  VERS. 25.-- Et portae. In praesenti aliquando subtrahitur praedicatio, ne fures intrent et conculcent 114.0750A| dum nox est, id est locus insidiarum: sed quia ibi dies perpetua, omnis timor auferetur.

  VERS. 26.-- Afferent. Ad similitudinem victorum qui spolia in suas urbes ferunt.

  VERS. 27.-- Non intrabit in eam. Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere praesumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.

CAPUT XXII.
  VERS. 1.-- Et ostendit. Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati praebuit, et in praesenti, maxime in futuro. In praesentia Deitatis vel imitatione vitae Agni, qui proposuit nobis 114.0750B| in se exemplum. Fluvium. Id est aquam fluentem, id est aeternam beatitudinem. In specie aquae notatur ablutio baptismi, qua ad istam beatitudinem pervenitur. De sede Dei. Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur.

  VERS. 2.-- Et ex utraque. Circa flumen, id est, in hac vita habemus lignum vitae, id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum praesentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Israel usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, 114.0750C| qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis. Lignum vitae. Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat.

  Fructus. Id est prophetas et apostolos in fidem Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes. Et folia ligni. Quasi dicat: Et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic, quod apostoli, et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi.

  VERS. 6.-- Et dixit mihi. Sicut in principio posuit commendationem visionis, sic etiam jam ad ultimum ponit. Dominus. Et bene debes credere, quia ille qui in potestate habet dona Spiritus sancti, per quem locuti sunt omnia prophetae quae dixerunt. Angelum suum, etc. Sicut angelus Joanni, sic Joannes 114.0750D| commendat discipulis suis: quasi dicat: Non propter me facta est haec annuntiatio mihi, sed ut vos mihi credatis.

  VERS. 8.-- Et postquam audissem, et vidissem. Hic dat nobis intelligere, quod pro his in veneratione debemus eum habere, nec tantum eum, sed Deum adorare, et per observantiam verborum libri, purificationem angelorum consequi.

  VERS. 9.-- Et fratrum tuorum, etc. Non sunt a munere prophetiae alieni putandi, qui habent gratiam interpretandi: ut Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, Gregorius, etc.

  VERS. 11.-- Qui nocet, noceat adhuc. Quia posset objici quod malum esset prophetare malis, cum 114.0751A| gravius essent inde puniendi, dictum est sibi, ne ideo cesset, quia justum est.

  VERS. 14.-- Beati qui lavant, etc. Quia dixerat: Nocens noceat, sordens sordescat, ne aliquis malus diceret: Cum sim malus, quare me poeniteret? dicit. Non solum beati sunt qui majorem respuunt persecutionem, sed etiam illi qui contaminaverunt stolas suas quas in baptismo acceperunt, si deinde laverint eas, et eos peccasse poeniteat.

  VERS. 16.-- Ego Jesus. Commendavit Joannes librum, per angelum, per sui dignitatem, modo etiam per auctoritatem ipsius Christi. Quasi dicat: Omnes audientes sciant quod ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec. Stella splendida. Clara stella, id est, magna charitas annuntians diem, id 114.0751B| est futuram beatitudinem, per meam resurrectionem in mane factam

  114.0752A| VERS. 17.-- Et spiritus, id est Trinitas, quae pro puritatis excellentia spiritus dicitur: Et spiritus et sponsa dicunt, etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc. Et qui sitit, veniat. Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat. Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.

  VERS. 18.-- Contestor enim, etc. Postquam commendationem posuit per se, per angelum, per Christum, per Trinitatem, per fideles; qui quosdam sciebat esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis aliquid adderent vel demerent, supponit excommunicationem.

  114.0752B| VERS. 21.-- Gratia Domini nostri Jesu Christi. Consummatio apostoli in verbo Christi.