Apologeticum (Claudius Taurinensis)

E Wikisource

Apologeticum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne Apologeticum (0459D)Epistolam tuam cum adjunctis subter capitulis plenam garrulitate atque stoliditate per quemdam accepi rusticum portitorem; in quibus capitulis denuntias te esse turbatum, eo quod rumor abierit ex Italia de me per omnes Gallias usque ad fines Hispaniae, quasi ego sectam quamdam novam praedicaverim, contra regulam fidei catholicae: quod omnino falsissimum est. Nec mirum est si de me ista dixerunt diaboli membra, qui ipsum caput nostrum et seductorem et daemoniacum proclamaverunt. Ego enim non sectam doceo, qui unitatem teneo et veritatem proclamo. Sed sectas et schismata et superstitiones atque haereses in quantum valui, compressi, (0460D)contrivi, et pugnavi et expugnavi, et expugnare inquantum valeo prorsus Deo adjuvante non cesso. Hoc autem idcirco provenit, quia postquam coactus suscepi sarcinam pastoralis officii, missus a pio principe, sanctae Domini Ecclesiae catholicae filio, Ludovico, et veni in Italiam, civitatem Taurinis. Inveni omnes basilicas contra ordinem veritatis sordibus anathematum imaginibus plenas, et quia quod omnes colebant, ego destruere solus coepi, et idcirco aperuerunt omnes ora sua ad blasphemandum me, et nisi Dominus adjuvisset me, forsitan vivum deglutissent me.

Item ad locum.(0461A) Cum enim distincte dicatur non faciendam similitudinem omnium quae in coelo sunt aut quae in terra vel quae sub terra, non de solis similitudinibus alienorum deorum intelligitur dictum, sed et de coelestibus creaturis, aut quae in honore Creatoris humanus sensus potuit excogitare. Adorare est laudare, venerari, rogare, precari, supplicare, invocare, precem effundere. Colere vero est gubernare, observare, officium facere, frequentare, venerari, amare, diligere.

Item ad locum.

Dicunt isti, contra quos Dei Ecclesiam defendendam suscepimus: Non putamus imagini quam adoramus aliquid inesse divinum. Sed tantummodo pro honore ejus, cujus effigies est, tali eam veneratione (0461B)adoramus. Cui respondemus, quia si sanctorum imagines hi qui daemonum cultum reliquerunt venerantur, non idola reliquerunt sed nomina mutaverunt. Si enim scribas in pariete, vel pingas imagines Petri et Pauli, Jovis et Saturni, sive Mercurii, nec isti dii sunt, nec illi apostoli; nec isti, nec illi homines, ac per hoc nomen mutatur. Error tamen, et tunc et nunc idem ipse permanet semper. Certe si adorandi fuissent homines, vivi potius, quam mortui adorandi esse debuerunt: id est ubi similitudinem Dei habent, non ubi pecorum, vel quod verius est, lapidum, vel lignorum vita sensu et ratione carentem. Ex qua re summopere pensandum est, quia si opera manuum Dei non sunt adoranda et colenda, quanto magis opera manuum hominum non sunt adoranda et colenda (0461C)prorsus, nec in honore eorum quorum similitudines esse dicuntur; quia si imago quam adorat, Deus non est, nequaquam veneranda est pro honore sanctorum, qui nequaquam divinos sibi arrogant honores.

Ad locum.

Et ideo sciendum est summopere, quia non solum qui visibilia figmenta atque imagines colit, sed etiam quamlibet sive coelestem, sive terrenam, sive spiritalem, sive corpoream creaturam vice nominis Dei colit, et salutem animae suae quae de solo Deo est, ab illis sperat: de illis est, de quibus dicit Apostolus: Et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori.

Item ad locum.

Quid te ad falsas imagines humilias et inclinas? (0461D)Quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captivum corpus incurvas? Rectum te Deus fecit, et cum caetera animalia prona et ad terram sint, tibi sublimis status et ad coelum atque ad Deum vultus erectus est; illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere, ut carere inferis possis. Ad alta coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis cum insensata imagine, quam colis, sternis? Quid in ruinam diaboli per ipsam, et cum ipsa cadis? Sublimitatem serva qua natus es, persevera talis qualis a Domino factus es.

De cruce ad locum.

Sed dicunt isti falsae religionis atque superstitionis cultores: Nos ob recordationem Salvatoris nostri crucem (0462A)pictam atque in ejus honore imaginatam colimus, veneramur atque adoramus; quibus nihil aliud placet in Salvatore nostro, nisi quod et impiis placuit opprobrium passionis et irrisio mortis. Hoc de illo credunt quod et impii homines, sive Judaei, sive pagani, qui eum resurrexisse diffidunt, et non noverunt de illo aliud cogitare nisi eum tortum et mortuum et semper in passione positum in corde suo credunt et retinent, et non attendunt neque intelligunt quod ait Apostolus: Etsi noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

Item ad locum.

Contra quos respondendum est, quia si omne lignum schemate crucis factum volunt adorare, pro eo (0462B)quod Christus in cruce pependit, et alia multa illis convenit quae Christus egit per carnem. Vix enim sex horis in cruce pependit, et tamen novem mensibus lunaribus et supra undecim dies in utero virginis fuit, qui simul sunt dies solares ducenti septuaginta sex: id est novem menses et supra dies sex. Adorentur ergo puellae virgines, quia virgo peperit Christum. Adorentur et praesepia, quia mox est ut natus in praesepio est reclinatus. Adorentur et veteres panni, quia continuo cum natus est, pannis veteribus est involutus. Adorentur et naves, quia frequenter in navibus navigavit, et de navicula turbas docuit, et in navi dormivit, et de navi ventis imperavit, et in dextera navigii rete mittere jussit, quando prophetica illa magna captura piscium facta est. Adorentur (0462C)asini, quia asellum sedendo ad Jerusalem usque pervenit. Adorentur agni, quia de illo scriptum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Sed isti perversorum dogmatum cultores agnos vivos volunt vorare, et in pariete pictos adorare. Adorentur et leones, quia de illo scriptum est: Vicit leo de tribu Juda radix David. Adorentur et petrae, quia quando de cruce est depositus, in saxeo sepulcro est positus, et de illo Apostolus ait: Petra autem erat Christus; sed Christus petra, agnus, et leo tropice non proprie est dictus per significantiam non per substantiam. Adorentur et spinae ruborum, quia exinde spinea corona tempore passionis capiti ejus imposita est. Adorentur et arundines, quia ab eis colaphis a militibus caput ejus caesum est. Postremo adorentur (0462D)et lanceae, quia unus militum in cruce lancea latus ejus aperuit, unde fluxit sanguis et aqua, sacramenta, unde formatur Ecclesia. Ridicufosa ista omnia sunt, et lugenda potius quam scribenda. Cogimurque contra stultos stulta praeponere, et contra lapidea corda non verbi sagittas vel sententias, sed lapideos projicere ictus. Redite praevaricatores ad cor, qui recessistis a veritate, et diligitis vanitatem et estis vani facti; qui rursum crucifigitis Filium Dei, et ostentui habetis, et per hoc catervatum animas miserorum socias factas daemonum habetis. Alienando eas per nefanda sacrilegia simulacrorum, a Creatore suo habetis eas dejectas et projectas in damnationem perpetuam.

Item ad locum.(0463A) Aliud enim Deus jussit, aliud isti faciunt. Deus jussit crucem portare, non adorare: isti volunt adorare, quam nolunt nec spiritaliter nec corporaliter secum portare. Taliter enim Deum colere, ab illo recedere est; ille enim dixit: Qui vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me. Quia videlicet nisi qui a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est, non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est

Ad locum.

Quod vero ais, quod ego prohibeam homines poenitentiae causa pergere Romam, falsum tu loqueris. Ego enim iter illud nec approbo nec improbo, quia (0463B)scio quod nec omnibus obest, nec omnibus prodest, nec omnibus proficit, nec omnibus officit. Te ipsum primum interrogare volo, si poenitentiam agere Romam pergere nosti esse. Cur tu tanto tempore tantas animas perdidisti, quas in monasterio retinuisti, et poenitentiae causa in monasterium recepisti, et non eas Romam misisti, sed potius tibi servire fecisti. Dicis enim te habere catervam monachorum centum quadraginta, qui omnes poenitentiae causa ad te venerunt, et se monasterio tradiderunt, ex quibus neminem Romam ire permisisti. Si haec ita se habent, ut tu dicis, poenitentiam agere Romam pergere est, quid acturus es de sententia illa quam Dominus dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur (0463C)mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum, quam ut scandalizet unum de pusillis istis qui in me credunt. Nullum scandalum majus est quam hominem illam prohibere pergere viam, per quam possit ad gaudia pergere sempiterna.

Item ad locum.

Scimus enim quod non intellecta evangelistae verba Domini Salvatoris, ubi ait beato apostolo Petro: Tu es Petrus et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum. Propter ista jam dicta Domini verba imperitum hominum genus pro acquirenda vita aeterna, postposita omni spiritali intelligentia, volunt pergere Romam, et post pauca: Qui hoc modo ut supradictum est claves regni coelorum intelligit intercessionem beati Petri localiter (0463D)non requirit, quia si proprietatem verborum Domini subtiliter consideramus, non est ei dictum: Quodcunque solveris in coelo erit solutum et in terra, et quodcunque ligaveris in coelo erit ligatum super terram; ac per hoc sciendum est, quod tandiu antistibus Ecclesiae istud ministerium concessum est, usque dum psi peregrinantur in hoc mortali corpore: cum vero (0464A)debitum mortis reddiderint, alii succedunt loco ipsorum, qui eamdem obtinent judiciariam potestatem, sicut scriptum est: Pro patribus tuis nati tibi sunt filii, constitues eos principes super omnem terram.

Item ad locum.

Redite caeci ad lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; quod lumen in tenebris lucet, et tenebrae illud non comprehendunt; qui istud lumen non aspiciendo in tenebris estis, et in tenebris ambulatis, et nescitis quo eatis, quia tenebrae obcaecaverunt oculos vestros.

Item ad locum

Audite et hoc insipientes in populo, et stulti aliquando sapite, qui intercessionem apostoli Romam (0464B)pergendo quaeritis, quid contra vos dicat idem saepe dictus beatissimus Augustinus, in libro enim de Trinitate octavo inter caetera sic dicit: « Redi ergo mecum et consideremus cur diligamus apostolum. Nunquidnam propter humanam speciem, quam notissimam habemus, eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique; alioquin nunc non est quem diligamus, quandoquidem homo ille jam non est? Anima enim ejus a corpore separata est, sed id quod in illo amamus etiam nunc vivere credimus. »

Item ad locum.

Promittenti Deo debet fidelis quisque credere, quanto magis juranti. Quid est dicere: Si fuerint in medio ejus, Noe, Daniel, et Job? Id est, si tantae sanctitatis, tantae justitiae, tantique meriti sit, (0464C)quanti illi fuerunt, non liberabunt filium neque filiam. Haec idcirco dicit ut nemo de merito vel intercessione sanctorum confidat, quia nisi eamdem fidem, justitiam, veritatemque teneat quam illi tenuerunt, per quam illi placuerunt Deo, salvus esse non poterit.

Item ad locum.

Quinta tua in me objectio est, et displicere tibi dicis, eo quod dominus apostolicus indignatus sit mihi. Hoc dixisti de Paschali Ecclesiae Romanae episcopo, qui praesente jam caruit vita. Apostolicus autem dicitur quasi apostoli custos, aut apostoli fungens officium. Certe non ille dicendus est apostolicus qui in cathedra sedens apostoli, sed qui apostolicum implet officium. De illis enim qui eum (0464D)locum tenent, et non implent officium, Dominus dixit: Super cathedra Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt.

( Liber de quo ista excerpsimus tantae magnitudinis est, quantum liber Psalmorum et quinquaginta Psalmi plus. )