Jump to content

Apologeticus adversus Theodoretum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologeticus adversus Theodoretum
Marius Mercator
saeculo VI

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 48'


Apologeticus adversus Theodoretum

Apologeticus adversus Theodoretum (Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator), J. P. Migne 48.1001A Apologeticus adversus Theodoretum

48.0969C| Cyrillus reverendissimo et dilectissimo fratri, et consacerdoti Evoptio, in Domino salutem.

Legi quae a tua sanctimonia dudum mihi transmissa sunt, et affectum miratus sum, atque sinceritatem charitatis in Christo; oportere autem arbitror, nunc quoque attemperatissime exclamare, quod in libro Proverbiorum scriptum est: Frater a fratre adjutus, 48.0970C| ut civitas bene munita (Prov. XVIII, 19). Et mihi quidem videtur charitas divinae Scripturae maxime fuisse laudibus honorata, et id recte, quippe cum habeat in se plenitudinem legis (Rom. XIII, 10), et virtutibus sit aliis praeferenda, ac sanctorum animis videatur esse mirabilis; nempe quam dicimus, non nudis, nec solis impleri verborum vocabulis, sed quae a rebus ipsis 48.0971A| testimonium habeant. Quemadmodum enim pretiosissimi lapides, quos Indicos aiunt esse, non si quis de ipsorum pulchritudine commemoret, sed ipsi pulchri si fuerint, spectantium oculis admirandi sunt; ita ex ipsis exemplis praeclarum charitatis decus apparet bonis omnibus comparatum.

Hanc reverentia tua plurimi facit, sanctorum solita semper observare vestigia, et probatissimae vitae illorum laudes sectari. Accepi igitur, ut tuae sanctitatis affectum nunc quoque cognoscerem, tomum transmissum, quem composuisse dicitur contra anathematismos Theodoretus Cyri: ita enim oppidum illud audio nominari. Quo perlecto egi gratias maximas Deo, et illud dicere non cessavi: Domine, libera animam meam a labiis injustis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX, 2).

48.0971B| Comperi enim ubique et in singulis capitulis mihi calumnias importari. Miratus igitur sum, virum non alienum a litteris, ut quidam de eo retulerunt, et sacrarum forte litterarum non mediocri scientia praeditum, in tantum ignorasse vim capitulorum, ut orta sit mihi suspicio, eum alienis desideriis ficta ignorantia fuisse gratificatum; ne scilicet videatur temere nobis, et sine aliquo colore detrahere: cum praesertim nihil prorsus arduum sit, nihil obscurum in nostris dictis, nisi me fallit opinio, nihil quod sit intellectu difficile. Verum quando necesse fuit, quamvis jam super his antea scripserimus, paucis ad eum quoque respondere, ne quis nos credat reticuisse convictos, aggrediar ad responsionem, quantum res patietur, brevitate servata.

48.0971C| Decuerat quidem ipsum maxime, cum Scripturarum habeat scientiam divinarum, volentem nobiscum de sacris mysteriis disputare, sacrarum tantummodo litterarum fecisse mentionem, ac non curiosas fabulas sordidasque proferre: meos etenim sermones MALO DISCORDIAE assimulare dignatur, et hanc fortasse probationem suae putat esse doctrinae. Unde et nos hanc ipsius nimiam sumus admirati scientiam: apparet enim illum propter profundam scilicet ingentemque doctrinam, MALUM non ignorasse DISCORDIAE; nec Paridem filium Priami.

Nam in epistola post alia: Praeterea non solum ipse haec ista asseruit; verum etiam nolentes ejus obtemperare blasphemiis anathematizare ausus est. Si tamen 48.0972A| ipsius sunt ista inventa, ac non magis quidam inimicus veritati tamquam ex illo conscripta projecit in medium, sicut illud, quod in fabulis est, MALUM DISCORDIAE, quod flammam accendat.

Verum, nos his interim missis, proposito insistamus.

ANATHEMATISMUS PRIMUS.

Siquis non confiteatur Deum esse vere Emmanuel, et propterea sanctam Virginem esse Θεοτόκον: peperit enim carnaliter carnem factum Dei Verbum; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

At nos, qui evangelicam traditionem sequimur, non carnem natura factum, et in carnem conversum Deum dicimus Verbum; invertibilis etenim et incommutabilis 48.0972B| est Deus, de quo etiam David Propheta dicit: Tu autem idem es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Quod Paulus veritatis praedicator maximus de Filio dictum esse, in epistola ad Hebraeos asseruit (Heb. I, 11); et alibi per Prophetam Deus dicit: Ego sum, ego sum, et non commutatus sum (Malach. III, 6). Ergo si inconvertibilis et incommutabilis est Deus, conversionem et commutationem pati non potest; et si impossibile est, ut invertibilis convertatur, non est factum caro Deus Verbum conversum, sed assumpsit carnem, et habitavit in nobis juxta Evangeliorum voces. Et ipse id explanans Paulus divinus in epistola ad Philippenses ait: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Filio, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis 48.0972C| Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 5).

Apparet igitur ex dictis, quod Dei forma non sit in servi formam conversa; sed quod manens id quod erat, servi formam accepit. Ergo si non est factum caro Deus [ Baluz. Dei] Verbum, sed carnem vivam et rationabilem assumpsit, non ipse natura ex Virgine natus est, conceptus, et fictus, et formatus, et inde initium, ut esset, accipiens, qui ante saecula est, et Deus, et apud Deum semper, et Patri adhaerens, et cum Patre cognoscendus adorandusque, cum sibi templum finxisset in utero virginali, adhaerebat ficto, et concepto, et formato, et nato. Qua de causa etiam Virginem sanctam Θεοτόκον vocamus, non quod 48.0973A| Deum pepererit natura, sed quod hominem ediderit conjunctum Deo, qui ipsum formaverat.

Totus hic paragraphus refertur in V synodo, inter ea Theodoreti, adversus sanctum Cyrillum, quae anathemate damnata sunt; flagitium vero ipsius est, quod sancto Cyrillo contradicat in ea parte, in qua fidei ratio posita erat, nempe quod beata Virgo Verbum carnem factum pepererit, et non tantum hominem conjunctum Deo.

At si non est homo, qui in utero Virginis fictus est, sed Deus Verbum, qui est ante saecula; factura ergo sancti Spiritus est Deus Verbum. Nam quod in ea natum, est, inquit Gabriel, ex Spiritu sancto est (Matth. I, 20). At si increatum est unigenitum Dei Verbum, et ejusdem cum Patre substantiae, [ Baluz. add. et coaeternum cum Patre] non est Spiritus sancti factura. Si 48.0973B| autem non Deum Verbum in utero Virginis Spiritus formavit, superest, ut servi formam intelligamus et formatam et fictam esse natura.

Sed quoniam non tantum erat servi forma, sed templum habitatorem habens Deum Verbum, juxta Pauli vocem: Quoniam in ipso, inquit, complacuit omnem plenitudinem deitatis habitare corporaliter (Coloss. I, 19); non tantum ἀνθρωποτόκον, sed et Θεοτόκον sanctam Virginem vocamus; ἀντρωποτόκον, propter fictionem et formationem; Θεοτόκον, propter ἕνωσιν, appellantes: ideoque puer, qui natus est, Emmanuel est vocatus; nec Deus ab humana natura separatus, nec homo deitate nudus. Emmanuel enim significat, nobiscum esse Deum, juxta Evangeliorum voces; nobiscum autem Deus, et eum significat, qui ex nobis 48.0973C| pro nobis assumptus est, et Deum Verbum, quod assumpsit, ostendit. Ergo Emmanuel puer propter Deum, qui assumpsit; et Virgo Θεοτόκος propter conjunctionem Dei formae servi; neque in carnem Deus Verbum conversus est: sed Dei forma servi formam accepit.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Plurimum et saepe incusavimus eos qui recusant confiteri Deum esse vere Emmanuel, et sanctam Virginem esse Θεοτόκον, ideo quod peperit secundum carnem Dei Verbum, tunc cum est factum caro, id est, homo. At vero is, qui tam recte dicta a nobis accusat, si Deum vere esse nescit Emmanuel; si non est natum carnaliter ex sacra Virgine caro factum 48.0973D| Dei Verbum, juxta Scripturas; cur non magis palam clamabat: Quid agis, vir bone [ Baluz. add. Ambrosi]? Eructas infandos sermones, dogmata obteris veritatis. Non est Deus vere Emmanuel, nec Virgo sancta Θεοτὸκος, ut etiam nos haec ita clamitanti, dicentique, ea quae a divina Scriptura dicta sunt, sapienter opponentes, et apostolicae atque evangelicae fidei traditionem, et sanctorum Patrum confessionem, qui suo tempore Nicaeae congregati sunt, proferentes, persuaderemus, quod neque recte, neque honeste dicta nostra conetur arguere; immo magis divinae Scripturae reluctari festinet.

48.0974A| Sed prudens argutusque tractator, illis, quae eum oportuerat et necesse fuerat dicere, praetermissis, et cum nihil horum tetigisset, omnino in aliam se contulit viam: dicere enim aggressus est statim, quod Dei Verbum sit conversione validius, et quod non in naturam carnis transformatum sit, tamquam si hoc verum, esse anathematismus vel sentiat, vel affirmet.

Audiat igitur hic, qui orationi alterius nescit occurrere: sermones, homo, sine causa vanos exerces, et reluctaris opinioni vel nobis invisae. Novimus enim nos quoque, quod nec umbram quidem conversionis divina illa excellensque natura perpetiatur, et quod Dei Verbum in naturam non commigraverit carnis, deitate deposita.

48.0974B| Verum quando a Dei forma servi formam assumptam esse commemorat, doceat nos, [ Baluz. add. si] sine substantiis solae et per se ipsae inter se formae convenerint. At id, opinor, ipse quoque non ita esse confitebitur: neque enim species tantum sine substantiis, et formae inter se per ἕνωσιν dispensatoriam convenerunt; sed rerum ipsarum sive substantiarum conventus est factus, ut inhumanationis [ Baluz. humanitatis] ratio vere facta esse credatur. Ergo etsi Dei Verbum carnem factum esse dicamus, non tamen confusionem, nec commixtionem, nec rursus conversionem, aut commutationem ei dicimus contigisse; sed ipsum conjunctum esse, arcana ineffabilique ratione, corpori sancto habenti animam rationabilem: quidquid enim adunari dicitur, non confunditur, sed 48.0974C| aliud sibi magis assumit.

Affirmamus igitur, Dei Patris Verbum assumpsisse sibi sanctam et animatam carnem, et esse vere inconfuseque, ex ipsa vulva, conjunctum, exiisse quidem hominem, Deum tamen verum sic quoque remansisse; ideo et Virgo sancta Θεοτόκος est. Supervacuum autem esse opinor, eam etiam ἀνθρωποτόκον vocari. Nam si essent quidam adeo mente capti, ut dicerent, naturam Verbi ex carne, tamquam fontem suae originis habuisse, et suae exstantiae [ Baluz. substantiae] inde initium fuisse sortitum, fortasse non absque aliqua ratione facere viderentur, qui eam ἀνθρωποτόκον vocari debere ostenderent. Sed quoniam hujusmodi opinio omnibus odiosa est, nec aliter potest intelligi Θεοτόκος esse Virgo sancta, nisi quis prius 48.0974D| crediderit, quod factum sit caro, id est, factum sit homo, Dei Patris Verbum (neque enim divinitatem nudam virgo peperit), quod nobis ex hac contentione emolumenti parient hi, qui certant etiam ἀνθρωποτόκον eam vocari debere?

Verum, quantum apparet, locum sibi adversus Christum dicendi excogitaverunt; non enim patiuntur, vel sentire vel dicere, ipsum Dei Patris Verbum, quod erat ante saecula Filius, novissimis temporibus inconfuse, inconvertibiliterque adunatum esse, ex vulva, carni habenti animam rationabilem, ac sic fuisse hominem similem nostri. Sed sicut unum sanctorum 48.0975A| inhabitantem Deum habuisse commemorant, alios etiam ita sentire sollicitant: non considerantes, quod in nobis quoque per sanctum Spiritum, ut in sanctis templis, habitet omnium Deus. Scriptum est enim: Nescitis, quod templum Dei estis, et spiritus Dei habitet in vobis? Si quis ergo templum Dei corrumpit, corrumpet eum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16). Sed etsi nominati sumus templa, Deum habentes inhabitantem per Spiritum; attamen alium mysterii, secundum Christum, novimus modum: vere enim adunatam esse Deo Verbo dicimus carnem, habentem scilicet animam rationabilem.

Sed libenter eum consulerem, utrum unitatem Dei Verbi et humanitatis, sive sancti corporis rationabiliter 48.0975B| animati, factam esse vere confiteatur; an ipse quoque nonnullorum exemplo, per conjunctionem solam, [ Gr. συνάφειαν σχετικὴν] servilis et ἀνυποστάτου formae cum ἐνυποστάτῳ forma divina, sive alio modo, per solam filietatis ὁμωνυμίαν, et aequalitatem dignitatis; aut si alius ullus conjunctionis intelligitur modus? Sed forte sine causa molestus sum, et percunctor non necessario: habeo enim voces ipsius, et apertissimam confessionem; in primo namque hoc capitulo dixit: Ideo natus puer vocatur Emmanuel, nec Deus a natura separatur humana, nec homo divinitate nudus. Oportuerat quidem ipsum subtilem ex his expositionem, elimatamque curare; caeterum id certe notandum est. Ecce enim ipse unitatem explanans, ab humana natura Deum unitate se separare 48.0975C| negat, eumdemque confitetur Deum simul et hominem: cur ergo non erubescit, dicta increpans nostra?

ANATHEMATISMUS SECUNDUS.

Siquis non confiteatur, carni per substantiam adunatum esse Dei Patris Verbum, et unum esse Christum cum propria carne, eumdem scilicet Deum simul et hominem; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

Unum quidem Christum confitemur, divinis apostolorum traditionibus obtemperantes, et eumdem propter ἕνωσιν Deum et hominem nominamus. Verum ἕνωσιν per substantiam penitus ignoramus, ut novam, et alienam a divinis Scripturis et Patribus, qui eas 48.0975D| interpretati sunt.

Et hic quoque totus locus relatus est damnatusque in V synodo, propterea quod rejiceret ἕνωσιν καθ' ὑπόστασιν, cujus confessio est sola, indubitata, et fraudis expers bene sentiendi regula. Unde canone 48.0976A| 13 anathema dicitur ei, qui defenderit impia Theodoreti conscripta, quae contra rectam fidem et contra primam Ephesinam sanctam synodum, et sanctum Cyrillum; et duodecim ejus capitula, exposuit, et omnia quae conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis, qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos, et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiae, qui UNITATEM SECUNDUM SUBSISTENTIAM Dei Verbi ad carnem confitentur, etc.

Si autem is, qui haec reperit, vult dicere ἕνωσιν per substantiam, qua commixtio sit facta divinitatis et carnis, contradicemus omni alacritate, et blasphemiam convincemus. Necesse est enim commixtionem confusio sequatur; secuta autem confusio adimit naturae proprietatem: quae enim miscentur, id quod erant ante, non servant; id autem de Deo Verbo et 48.0976B| de semine David dicere, flagitiosissimum est. Oportet autem obtemperare Domino demonstranti duas naturas, et dicenti Judaeis: Solvite templum istud, et in triduo reaedificabo ipsum (Joan. II, 19). At si commixtio fuisset facta, nec Deus remansisset Deus, nec templum cognosceretur templum, sed et Deus templum esset, et templum Deus: id enim commixtionis ratio postulat; et non recte Dominus Judaeis dixerit: Solvite templum istud, et in triduo reaedificabo ipsum. Oportuerat enim ita dicere: Solvite me, et in triduo resurgam; siquidem vere commixtio, confusioque fuisset facta: nunc autem ostendit, et templum solvendum, et resuscitaturum Deum. Superflua igitur per substantiam ἕνωσις, qua pro commixtione, ut opinor, utuntur; sufficit autem ἕνωσιν 48.0976C| dicere, quae et naturarum proprietates ostendit, et unum adorandum praecipit Christum.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Ecce iterum generosus iste barbarus ex minimis causis occasionem maledicendi captans, reprehendit dictionem quod per substantiam dixerimus, et eamdem insolitam esse definit, et novo more eam factam esse a nobis affirmat; nec considerat, quod dictionum vis [ Bal. om. dictionum vis], impiorum haereticorum argutiis veritatem opponens, convellit id, quod videtur obsistere.

Nestorio igitur ubique evacuante Dei Verbi secundum carnem generationem, et solam dignitatum unitatem nobis instituente, et dicente hominem Deo conjunctum 48.0976D| filietatis ὁμωνυμίᾳ fuisse honoratum; necesse fuit, ut nos adversus illius dicta agentes, per substantiam ἕνωσιν factam fuisse diceremus. Hic autem sermo nihil aliud significat, nisi id tantum, quod Verbi natura, sive substantia, id est, ipsum Verbum, humanae 48.0977A| naturae vere adunatum, absque omni conversione et confusione, ut saepe diximus, unus intelligatur, et sit Christus, ipse Deus et homo.

Notanda sunt accurate ista Cyrilli verba: τὴν καθ' ὑπόστασιν ἕνωσιν γενέσθαι φαμέν, τοῦ « καθ' ὑπόστασιν » οὐδὲν ἕτερον ἀποφαίνοντος, πλὴν ὅτι μόνον ἡ τοῦ λόγου φύσις, ἤγουν ἡ ὑπόστασις, ὅ ἐστιν αὐτὸς ὁ λόγος, ἀνθρωπείᾳ φύσει κατὰ ἀλήθειαν ἑνωθεὶς, etc. Factam dicimus unitionem secundum ὑπόστασιν; hic autem sermo nihil aliud significat, nisi id tantum, quod Verbi natura, sive hypostasis, id est, ipsum Verbum humanae naturae vere unitum, etc. Inde enim intelligitur famosa illa Athanasii ac Cyrilli sententia: POST UNITIONEM UNA EST VERBI DEI NATURA INCARNATA. Natura enim pro hypostasi posita est; neque illud catholicorum singulare est. Ipse etiam Nestorius, si credimus Patribus V synodi, naturas posuit, pro hypostasibus, cum dixit: Propter eum qui induit, eum qui indutus est, adoro: propter eum qui occultus est, eum qui apparet, adoro. 48.0977B| Inseparabilis ab eo, qui apparet, Deus est: propterea ejus, qui inseparabilis est, honorem non separo, separo naturas, sed unio in adoratione (Serm. 7, num. 37). Alteram vero vocem cum altera confudit Theodoretus in reprehensione consequentis anathematismi, cum ait: τῆς τοῦ θείου μορφῆς λαβούσης τὴν τοῦ δούλου μορφὴν, ἕν μὲν πρόσωπον, καὶ ἕνα υἱὸν καὶ Χριστὸν ὁμολογεῖν εὐσεβές· δύο δὲ τὰς ἑνωθείσας ὑποστάσεις, εἴτουν φύσεις, λέγειν οὐκ ἄτοπον.

Id autem, ut opinor, Theodoreto ipsi videtur dicenti, ab humana natura Deum non fuisse separatum, nec absque deitate humanitatem intelligi. Igitur nec absque substantiis servi et Dei formas conjunctas dicimus, nec communem hominem aequalitate sola dignitatis honoratum σχετικῶς conjunctum esse Verbo definimus; sed ipsum, ut supra dixi, Filium Dei unigenitum, qui 48.0977C| vere carnem assumpsit, quae haberet animam rationabilem, hominem factum, ita tamen ut remaneret et Deus.

Sed vir ille vehemens oratione, et cogitatione acerrimus, commixtionem significari hujusmodi dictione definit, et dicere audet, atque ea, quae ex naturarum commixtione contingant, proponit in medium, quasi nos ignoremus, an forte quadam insolentia gloriatur, et existimat neminem praeter se alium, orationem posse, quantum voluerit, propagare; si modo, quod a nullo sit dictum, tamquam vere dictum, sibi proposuerit, ut aliquid videatur esse apud eos, qui discernere nesciunt, qui sint vaniloqui, mendacesque, et qui rectam viam teneant veritatis, et prudentes exerceant necessariosque sermones.

48.0977D| Opinabar quidem, confiteor, a principio, capitulorum vim ipsum minime ignorasse, sed simulare ignorantiam, et in hoc quibusdam gratificari; vere tamen eum ignorasse nunc comperi.

ANATHEMATISMUS TERTIUS.

Siquis in uno Christo dividat substantias post unitatem, et conjunctione sola conjungat secundum dignitatem, vel auctoritatem, vel dominationem, ac non 48.0978A| magis conventione quadam, quae sit facta, per ἕνωσιν naturalem; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

Obscura quidem dictorum caliginosaque sententia; plana vero apud pios ipsorum dementia. Cui enim non sit perspicuum, quod conjunctio et conventio nihil differant? nam et conventio eorum est, quae erant ante divisa. Sed hujusmodi verborum prudentissimus generator, tamquam contraria posuit verba sibi convenientia: Non enim oportet, inquit, conjungere conjunctione substantias; sed complexione, et conventione naturali, aut ignorans forte quid dicat, aut sciendo blasphemans.

Natura enim res est quaedam imperiosa, et cogens quaedam agere, non voluntate. Est autem tale quod 48.0978B| dico: Natura esurimus, non voluntate hoc patientes [ Baluz. sitientes], sed necessitate; ac ni ita esset, pauperes a mendicitate liberarentur, habentes in voluntate sua, ut non esuriant; naturaliter sentimus, naturaliter dormimus, naturaliter spiritum ducimus. Verum haec omnia, sicut dixi, non fiunt voluntate: nam si quis horum aliquid non admittat, necessario vitae sentiet finem. Ergo si naturalis conjunctio facta est formae servilis, compellente quadam necessitate, non sua clementia Deus Verbum conjunctum est formae servili, atque ita invenietur legislator necessariis legibus serviens. Verum non ita nos beatus Paulus edocuit, sed contra magis, quod nempe se exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 6); dicendo, se exinanivit, significat voluntatem. Si igitur suo arbitrio et voluntate, 48.0978C| naturae ex nobis assumptae conjunctus est, superflua est dictio naturalis conjunctionis: confiteri enim sufficit ἕνωσιν. ἕνωσις porro de divisis accipitur, nam si nulla sit divisio, numquam ἕνωσις fiet, et qui admittit ἕνωσιν, admittit et divisionem praeviam [ Baluz. om. praeviam].

Quare ergo dicit substantias sive naturas dividi non oportere, maxime cum sciat, quod perfecta erat Dei Verbi substantia, quodque perfecta ab eo assumpta forma servilis, ideoque substantias dixerit, et non substantiam? Ergo si utraque natura perfecta est, et ambae in unum convenerunt, Dei forma scilicet formam assumente servilem, unam quidem personam, ἓν μὲν πρόσοπον, et unum Filium ac Christum similiter confiteri, pietatis ratio poscit; duas vero substantias 48.0978D| adunatas sive naturas dicere, non ineptum est, sed [ Baluz. add. ex causa] magis consequens.

Nam si in uno homine naturas dividimus, et mortalem quidem, corpus vocamus; immortalem vero, animam; utrumque autem, hominem: multo magis assumentis Dei, et assumpti hominis naturarum proprietates convenit discernere. Invenimus etiam beatum Paulum, unum eumdemque hominem in duos homines dividentem, 48.0979A| et modo dicentem: Quanto exterior homo corrumpitur, tanto interior renovatur (II Cor. IV, 16); modo: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22); et statim: In interiore homine inhabitare Christum (Ephes. III, 17). Si igitur naturalem conjunctionem ejusdem temporis naturarum [ Gr. ὁμοχρόνων] Apostolus dividit, quare impietatis arguit eos qui, dividunt propria naturarum, Dei sempiterni et ejus hominis, qui in novissimis temporibus assumptus est? Arguit, inquam, ille, qui commixtionem nos aliis nominibus docet.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Animadverte quomodo sapiens ille vir, primum quidem obscura dicta esse nostra mentitur, et cum 48.0979B| ipse caliginosam offusamque habeat mentem, obscurum esse ait tam planum sapientibus, evidentissimumque sermonem.

Arbitratus est autem, quod conventionem, ac non magis conjunctionem, nominari debere, nostra affirmet oratio. Deinde calliditatem suam cupiens ostentare, unum ait a nobis idemque significari, sive conventionem, sive conjunctionem factam esse dicamus. Ego vero hoc quoque loco mentis ipsius acumen admiror: solus enim fortasse didicit quod a nullo est umquam ignoratum; quodque adeo proculcatum est, ut eis etiam, qui sunt omnino a doctrina et litteris saecularibus alienissimi, notissimum videatur; immo et iis qui auditu tantummodo fabularum, ad levem incertamque scientiam pervenerunt.

48.0979C| Admirans igitur ipsius doctrinam, hoc ad eum dico: Vel minimum evigila, velut ex ebrietate aut somno, qui tam magnum in nos os aperire contendis; et animadverte subtiliter acuteque mysterium unitatis, quod de Christo dicitur. Faciunt quidam calumniam huic unitati [ Baluz. in foeditate], in id, quod ipsis libuerit, sacrarum litterarum sententias transferentes: aiunt enim, divisas quidem esse a sese naturas et a sese sejunctas, et seorsus, et in parte sua esse utramque; hominem vero σχετικῶς conjunctum esse Deo contendunt, secundum solam dignitatem, sive auctoritatem et secundum filietatis ὁμωνυμίαν. Huic anathematismus opinioni pugnat, et tam profanis vocum novitatibus reluctatur. Affirmat etenim adunatum fuisse Verbum natura, id est, non σχετικῶς, sed veritate, 48.0979D| carni habenti animam rationabilem; et nullo modo dividi oportere, ne duos filios intelligamus, individuum dividentes. At ille non intelligens, quid sit tandem adunatio naturalis, id est, vera, quae neque naturas confundat, nec commixtionem faciat; ita ut utraque aliud esse, quam quod erat, incipiat, infantile aliquid frivolumque assumit ad probationem eorum quae se bene habere arbitratus est.

Denique ait: Si naturalis facta est adunatio; ergo non voluntaria est exinanitus Verbi, sed tamquam ex necessitate, et violentia, imperiosa enim res natura. Ad hoc quilibet ad eum dixerit: Esuritio, et sitis, et caetera, quemadmodum dixisti, carnis sunt infirmitates naturales, et in nobismet ipsis habent motum; 48.0980A| propterea quod scilicet naturam passionibus habemus obnoxiam. Divina vero arcanaque Verbi natura non necessitatis, nec passionis capax, omnino a nullo coacta est, ne a se quidem ut contra voluntatem fieret caro, sive assumeret humanitatis mensuram, et Abrahae apprehenderet semen.

Quod vero inconsulta vehementer sit ipsius oratio, non est difficile volentibus invenire: ait enim omnino, et procul dubio, omnia naturalia necessitatis legibus subjacere; et ad hujus rei probationem protulit, nos contra voluntatem esurire atque sitire, ad hoc nos provocante natura, etiamsi quis noluerit (sed erat hominis docti, et in his rebus exercitati solidiores alias rerum causas videre, quae oratione majore requiri dignae sint); nisi forte sit falsum, hominem rationabilem 48.0980B| esse natura. Ergo contra voluntatem coactus est rationabilis esse. Deinde, dic mihi, Deus omnipotens nonne natura est Deus? Nonne natura sanctus, justus, bonus, vita, lumen, sapientia, et virtus? Utrum ipse quoque contra voluntatem, et coactus, id est, quod est? Sed ita opinari vesanae stoliditatis est certissimum argumentum.

Quid igitur nobis obtendit mendacium tamquam inexpugnabile, et invincibile munimentum; et tam imbecillis utitur argumentis, ut audiens, naturalem factam esse adunationem, id est, veram, et conversionis liberam, atque inconfusam omnino substantiarum conventionem, torquere conetur vim sententiarum, ut parum recte positae esse credantur? Nec horrescit vir strenuus [ Baluz. add. exemplo nostro], naturam 48.0980C| Verbi inevitabili necessitati subjacere commemorans. Exinanivit se, non contra voluntatem, sed voluntarius unigenitus factus homo: at non, ut tu ais, assumpsit hominem, σχετικὴν ei praebens conjunctionem, et eum filietatis beneficio honorans, juxta nos.

Ergo, etsi intelligamus adunatas esse substantias, et hominem factum atque incarnatum Dei Verbum: proptereaque videamur, aliquo modo dicere adunationem naturalem, quae illam excludat, quae non est vera, sed σχετικὴ, quamque nos etiam habuimus per fidem et sanctificationem, propterea quod divinae naturae participes fuimus; etenim sicut ait Paulus: Qui adhaeret Domino, unus est Spiritus (I Cor. VI, 17); non tamen necessitati et violentiae naturali impassibile et 48.0980D| liberum Dei Verbum subjicimus.

Quod vero post adunationem [ Baluz. add. divinam] nolumus ea, quae adunata sunt, a sese esse sejuncta, nisi fallor, nec criminosum omnino est, nec culpabile videtur, cum praesertim ipse vir egregius Theodoretus unum ex nobis hominem exempli causa proponens, in duo dividi non sinat; quamvis quantum ad hominis θεωρίαν pertinet, divisionis patiens esse possit, eo videlicet, quod intelligimus, aliud animam esse natura, aliud natura propria carnem. Ergo simili ratione curiosius inquirentes, adunationem, quae in Christo facta esse intelligitur, secundum θεωρίαν quidem divinitatis et humanitatis, conventionem veram per ἕνωσιν factam esse dicimus: non ignorantes, aliud 48.0981A| quidem esse praeter carnem Dei Verbum, aliam vero juxta suam naturam carnem, praeter Verbum. Adunatum vero semel dividere criminosum est; nec in duos Filios separare unum Christum, et Filium, et Dominum recta ratio permittit: in hanc enim scientiam nos sancta et divina Scriptura deducit.

Verum ille dogmatum veritatis nullam habet penitus curam, nec laborat discere aliquid necessarium, et quod vel mediocriter ipsi prodesse possit, sed id tantum, quod nocere possit. Verumtamen cum mendacio glorietur, et calumniandi jactet se habere calliditatem, audiat a nobis: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? tota die injustitiam cogitavit lingua tua (Psal. LI, 3).

ANATHEMATISMUS QUARTUS.

48.0981B| Siquis personis duabus, sive substantiis dispertiat voces, quae sunt in evangelicis, vel apostolicis Scripturis, quaeque vel de Christo a sanctis dicuntur, vel ab ipso de se ipso, et has quidem, ut homini, qui praeter Verbum seorsus intelligatur, deputet; has vero, ut divinas, soli Deo Verbo; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

Cognata haec quoque supradictis: vult enim, tamquam commixtione facta, nullam esse verborum differentiam, quae in sacris Evangeliis, sive apostolicis libris, dicta sunt; cum praesertim Ario, et Eunomio, et caeteris haerese ωn auctoribus hostem se esse glorietur.

Dicat igitur divinorum dogmatum peritissimus magister, 48.0981C| quomodo haereticorum blasphemiam possit arguere, humilia et servi formae verba convenientia Deo deputans Verbo: illi enim hoc facientes, et minorem, et creaturam, et facturam, et servum, et ex nihilo factum, Filium asserunt Dei.

Cui igitur nos, qui ab illis diversa sentimus, et qui ejusdem substantiae coaeternum cum Deo et Patre Filium confitemur, opificem omnium, et factorem, et ordinatorem, et gubernatorem, et arbitrum sapientissimum, et omnipotentem, immo vero ipsam [ Baluz. ipsum hic et infra ] per se virtutem, ipsam vitam, ipsam sapientiam. Cui, inquam, haec deputemus: Deus, Deus meus, ob quid me dereliquisti (Matth. XXVII, 46); et illud: Pater, si potest fieri, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39); et: Pater, salva me ab hora ista 48.0981D| (Joan. XII, 27); et illud: Horam illam nemo scit, nec Filius hominis (Marc. XIII, 32), et caetera, quae humiliter ab ipso dicta sunt, et a sanctis apostolis de ipso conscripta sunt? Cui esuritionem ascribamus? Cui fatigationem et somnum? Cui ignorantiam et timiditatem? Quis est, qui adjutorio eguit angelorum? Si haec Dei Verbi sunt, quomodo sapientia ignoravit? Vel quomodo sapientia nominatur, quae ignorantiae habeat vitium? Vel quomodo verum dixisse videbitur, omnia 48.0982A| Patris se habere commemorans, cum non habeat Patris scientiam? Solus enim, inquit, Pater scit diem illam (Matth. XXIV, 36). Vel quomodo imago sit simillima genitoris, qui non omnia habeat genitoris? Si non mentitur dicens se ignorare, haec quis de ipso existimaverit; sin vero novit diem, et occultare volens ignorare se dicit: vides qualis ex hoc blasphemia consequatur; veritas scilicet mentitur. Sed qui veritas vocetur, quae contrarium habeat veritati? Si non mentitur veritas, neque Deus [ Baluz. Dei] Verbum ignorat diem, quam ipse disposuit, in qua judicaturus est orbem terrarum, sed habet Patris scientiam, quippe imago simillima. Ergo non Dei Verbi est ignorantia, sed servilis formae, quae illo tempore tanta sciebat, quanta inhabitans deitas revelabat.

48.0982B| Et id quoque fere totum, quod paragrapho continetur, relatum est in V synodo, velut Nestoriano errore, de duobus filiis, infectum, quod advertit Cyrillus.

Hoc de aliis similibus potest dici: quid enim habet rationis, Dei Verbum dicere ad Patrem: Pater, si potest fieri, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39)? Ex hoc enim rursus irrationabilia multa eveniunt; et primum, discordare Patrem et Filium, et alia velle Patrem, alia Filium, ait enim: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Deinde ingentem rursus ignorantiam in Filio esse videbimus, invenietur enim ignorans dicere: Si potest fieri, transeat calix. Hoc autem de Deo Verbo dicere impium est, et blasphemiae plenum: sciebat 48.0982C| enim certissime, qui hujus causa advenit, qui sponte nostram naturam assumpsit, qui se exinanivit, dispensationis mysterii exitum, propter quem sanctis praedicabat apostolis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur in manus gentium, et flagellabitur, et crucifigetur, et tertia die resurget (Matth. XX, 1). Qui igitur haec pronuntiavit, et qui Petrum objurgavit deprecantem ne fieret, quomodo deprecatus esset ne fieret, si plane sciebat omne futurum? Quomodo autem non sit absurdum, Abraham quidem ante multa saecula vidisse diem ipsius, et gratulatum esse; et Isaiam item praecantasse salutares passiones, et Jeremiam, et Danielem, et Zachariam, et omnem prophetarum chorum; ipsum vero et ignorare, et liberationem poscere, et deprecari id, quod saluti mundi fuerat 48.0982D| profuturum? Ergo non Dei Verbi ista sunt verba, sed servi formae, quae pavebat mortem, quia nondum mors fuerat resoluta; sed Deus Verbum haec dicere concessit, dans locum timiditati, ut appareret geniti natura, et ne δόκημα et φαντασίαν, id quod ex Abraham et David factum est, existimemus, ob profanos haereticos [ Id est Manichaeos], quorum factio talem blasphemiam peperit.

Ergo ea, quae divine dicta, vel facta sunt, Deo 48.0983A| Verbo ascribamus; quae vero humiliter dicta sunt, servi formae aptemus, ne Arii et Eunomii blasphemias aemulemur.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Nonne multo melius, quaeso, fuerat ipsum, vim perscrutari dictorum, ab odio et praejudicio liberum animum retinentem? Verum id minime agere dignatur; omnia enim ad suum convertit arbitrium, et ait: Cognata et haec supradictis: vult enim, tamquam commixtione facta, nullam esse verborum differentiam, quae in sanctis evangeliis vel apostolicis dictis conscripta sunt; cum praesertim Ario, et Eunomio, et caeteris haerese ω n auctoribus hostem se esse glorietur. Et haec quidem ille: verum tantum abest, ut ego dicam naturas inter 48.0983B| se fuisse confusas, et confusionem, commixtionem ac conversionem suscepisse, quantum abest, ut ille recta sentiat.

Sed neque verborum quidem differentiam sustulimus: scimus enim, haec quidem divine facta esse, haec vero humane; et quod haec excellentissimae conveniant gloriae, haec sint exinanitatis aptiora mensurae. Oportere autem asserimus, ea personis duabus a se penitus divisis non deputari: nam si est unus Dominus noster Jesus Christus, una fides in ipsum, et unum baptisma (Ephes. IV, 5), una erit et unius ipsius recte persona. Et si erit ipse Deus simul et homo, decet ipsum certe et divine simul facere et humane sermones; cum neque inde divina ipsius arcanaque natura ulla ex particula fiat majestate Patris inferior; 48.0983C| et illa dispensatio cum carne credenda sit, quod cum sit Deus, homo etiam juxta nos factus dicatur.

Omnia igitur unius Christi sunt, divina atque humana: nam si non factum est homo Dei Patris Verbum, non [ Baluz. nec] juxta nos sane loquatur humane; sin autem verum est, ipsum similiter ac nos communicasse sanguini et carni, assimilans se per omnia fratribus, nobis scilicet; quare dispensationis rectissimam rationem stultissime reprehendunt, qui vocem non patiuntur humanam, quique sermonis, propter dispensationem factam, humilitatem, tamquam alii seorsum Filio, servi formae, ut ipsi aiunt, deputare festinant?

Ineptum est autem, eos haereticorum quidem malignitatem horrere se dicere; rectae autem fidei traditionem 48.0983D| nolle sectari: praestabilius autem sit, et multo doctius, voces humanas aptare, non alii [ Baluz. aliae] personae, quae intelligatur seorsus Filius, et servi formae, sicut ipsi dicere consueverunt; sed magis humanitatis ipsius deputare mensurae: decuerat enim, cum esset Deus simul et homo, per utrosque eum procedere [ Baluz. om. procedere] sermones.

Admiror autem, quod simulet quidem ipse quoque, confiteri, quod sit unus Christus, idem scilicet Deus simul et homo; deinde tamquam in oblivionem delapsus eorum, quae recte habere arbitratus est, unum dividat rursus in duo. Ponit enim Salvatoris vocem 48.0984A| dicentis: De die autem aut hora illa nemo scit, nec angeli coelorum, nec Filius, nisi Pater (Marc. XIII, 32). Deinde sapientiam esse affirmans Dei Patris Verbum, et omnia futura praescire, adjicit et ait: Non ergo Dei Verbi ignorantia, sed servi formae, quae tanta eo tempore sciebat; haec et de aliis similibus dici possunt. Ergo si non mendaciter [ Baluz. mendose] dicis unum Christum, et Deum Filium, eumdem Deum simul et hominem: quare dividis, et duos dicere Filios non erubescis, nisi forte non videantur duo esse omnino, is qui habeat scientiam praefinitam, et is qui omnia sciat, et qui particularem accipiat revelationem, et qui sit perfectus sapientia, et tanta cognoscat, quanta etiam Pater?

Si autem est unus et idem, propter adunationis 48.0984B| verissimae rationem, et non alius et alius divise et separatim, ipsius est omnino scire et videri nescire. Ergo scit quidem divine, utpote sapientia Patris. Sed quoniam inscitae [ Baluz. inscientia] humanitatis mensuram subit dispensatorie, et hoc quoque cum aliis familiare facit; quamvis sicut nuper diximus, nihil prorsus ignoret, sed sciat cuncta cum Patre.

Quam igitur ob causam esurisse dicitur, et fatigatus esse ex itinere, cum sit vita et vivificus, utpote Deus, et cum sit ipse panis vivus, qui de coelo descendit, et vitam dans mundo (Joan. VI, 51), et ipse sit idem virtutum Dominus (Psal. XXIII, 10)? Scilicet ut factus fuisse homo vere credatur, familiaria putat humana, numquam naturae suae bonis excedens; sed ea immota retinens, in quibus erat semper, et est, 48.0984C| et erit.

Qui vero revelationem datam esse commemorat servi formae a Deo inhabitante, et eam praefinitam, Prophetam nobis ostendit Emmanuel, et hominem Θεοφόρον, et aliud nihil.

Verum callidum aliquid se dicere et inexpugnabile arbitratur: Nam si Dei Verbum, inquit, est quod exclamavit, PATER, SI POTEST FIERI, TRANSEAT A ME CALIX ISTE (Matth. XXVI, 39). Primum quidem a Patre discordat, nec recte recusat bibere calicem; cum sciat, inquit, quod mundo salutaris futura fuerat passio: igitur non sunt, inquit, Dei Verbi tales voces. Audiat igitur contra super hoc quoque a nobis, qui tam infirmis rationibus nutat et titubat. Ergo quoniam tibi videntur tales voces a Deo Verbo removeri 48.0984D| debere, et soli deputari formae servili, nonne in duos filios unum dividis, et cui hoc sapientium videtur obscurum? Dixerit enim fortasse aliquis, tuas sequens rationes, quod nec verisimile sit, nec rationabile, recusare passionem servi formam, et discordare a Patre, et ab eo, quod inhabitaverat, Verbo [ Baluzi Verbum], cum sciret passionem salutarem mundo futuram, et vitae causam illis, qui fuerant morte devicti. Oportebat ergo, inquit, ipsam videri timiditate superiorem, et divinis imperiis obtemperantem Nonne igitur te sentis frustra garrire? Unde haec sententiarum vulgaris inventio

48.0985A| Ergo, quod omnia quidem humana Deo Verbo parvula et exigua videantur, sane confiteor; sed requiro, exinanitas cujus facta esse intelligatur, et quis volens eam sustinuerit. Nam si, ut ipsi aiunt, servi forma, sive id quod erat ex semine David; quomodo et qua ratione exinanitum sit, cum a Deo assumptum sit? Si vero ipsum Verbum, quod erat in forma et aequalitate Dei et Patris, exinanisse se dicitur, quomodo rursus vel qua ratione exinanitum sit, si recuset exinanitatem? Exinanitas autem Dei Verbi, quod nescit pati conversionem, est agere aliquid vel dicere humanorum, propter conventionem dispensatoriam carnis.

Sed etsi factus sit homo, nullo tamen modo naturam ejus mysterii violat ratio: mansit enim id quod 48.0985B| erat, etiamsi ad humanitatem, propter mundi salutem, vitamque descenderit. Igitur non personis duabus, sed uni Christo, Filioque et Deo, evangelicas ac sanctorum apostolorum deputabimus voces; neque divinam ipsius naturam, et gloriam minorem facientes, propter humanam, nec dispensationem abnuentes; sed ipsius Verbi ἐνανθρώπησιν propter nos factam esse credentes.

ANATHEMATISMUS QUINTUS.

Siquis dicere audeat, Christum esse hominem θεοφόρον, ac non magis vere Deum, utpote unum filium per naturam, eo quod Verbum factum sit caro, et communicarit similiter ac nos carni et sanguini; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI. 48.0985C|

Communicasse quidem similiter ac nos, sanguini et carni, et animae immortali Deum Verbum, eo quod haec ipsi sint adunata, confitemur. Carnem vero Deum Verbum conversione factum esse, non dicimus; sed illos etiam, qui id dicunt, impietatis arguimus. Quam autem contrarium id sit jam ante dictis, videre licet: nam si Verbum in carnem conversum est, non communicavit certe carni et sanguini; sin autem carni et sanguini communicavit, quasi alius praeter haec, communicavit: si vero caro aliud est praeter ipsum, non est ipsum in carnem conversum. Ergo nomine communicationis utentes, ut unum quidem Filium adoramus, et eum, qui assumpsit, et eum, qui assumptus est; differentiam tamen cognoscimus naturarum.

48.0985D| Θεοφόρον autem, id est, deiferum, dicere, ut a multis sanctis Patribus dictus est, non recusamus: quorum unus magnus ille Basilius, in oratione ad Amphilochium de sancto Spiritu, hoc est usus nomine, et in interpretatione psalmi quinquagesimi noni. Vocamus autem θεοφόρον, non ut particularem nescio quam divinam gratiam accipientem, sed ut omnem habentem adunatam Filii deitatem; hoc enim explanans 48.0986A| beatus Paulus dicebat: Videte, ne quis nos seducat, propter philosophiam et inanem gloriam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8).

RESPONSIO ORTHODOXI.

Hic quoque vanas eum fabulas exercere nullus est labor ostendere; asserimus enim, a nullo oportere θεοφόρον hominem nominari Christum, ne juxta unum aliquem intelligatur fuisse sanctorum; sed Deum magis verum hominem factum, et incarnatum Dei Verbum.

Increpat autem iterum, quae recte sunt dicta, et fallit modis variis, atque mentitur. Ait, dicere nos, in 48.0986B| naturam carnis Dei Verbum fuisse conversum, et eruit rationes ex alto, per quas probare contendit Dei Verbum non esse vertibile. Quod vero saepius dixi, dicam nunc quoque necessario, cum nemo sit, qui in carnem terrenam, divinam immortalemque Verbi naturam conversam fuisse dicat; sed inconvertibilem eam omnes confiteantur. Parcite jam inanes labores impendere, ut eis, qui in nullo decepti sunt, possitis ostendere, quod et invertibile sit per naturam, et incommutabile Dei [ Baluz. Deus] Verbum. Quis enim adeo stupidus, vel mente captus est, qui tam dedecorosa, et ipsis forte etiam insipientibus abominanda, sentire velit et dicere?

Ego vero vehementer admiror, quod cum ubique affirmet, Deum esse Emmanuel, Prophetae ei mensuram 48.0986C| in his tribuisse convincatur: ait enim, ipsum esse hominem θεοφόρον, ut videatur esse juxta nos, qui habemus inhabitantem Deum in nobis per sanctum Spiritum: inhabitat enim in cordibus nostris, et sumus templa Dei. Minime vero tantumdem est, dicere Verbum factum esse hominem, ac Deum in homine inhabitare; nam licet vera sit beati Pauli vox: Quoniam in ipso complacuit inhabitare omnem plenitudinem divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8), id est, non σχετικῶς; attamen unum ait esse Patrem, et unum Dominum Jesum Christum, per quem omnia.

Dicat aliquis deinde, etiam in homine inhabitare Christum, ejusdemque spiritum, et scriptum esse de quibusdam: Inhabitantes autem domos luteas (Job. IV, 19); de quibus et nos ex eodem luto sumus: attamen 48.0986D| unus intelligitur, et est per compositionem homo ex carne, et ex anima rationabili carnem inhabitante [ Baluz. om. carnem inhabitante]. Cur ergo rectam et stabilem fidei rationem turbare non cessat? Modo enim unum ait Christum, et Filium, et Dominum, eumdemque Deum simul et hominem: modo inter prophetas eum ponit, hominem ipsum nominans θεοφόρον, nesciens se fortasse ipsum aequare, vel ipsis nobis, si quidem non sit Deus vere, sed magis templum, 48.0987A| in quo inhabitet Verbum, sicut et in nobis. Verum haec non ita se habere, divina Scriptura perdocuit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); ne quis arbitretur per conversionem et commutationem in carnis naturam ipsum fuisse conversum. Qui autem factus est caro, sive homo, non est homo θεοφόρος, sed Deus magis, qui se in voluntariam exinanitatem immisit, et propriam carnem fecit ex muliere, carnem autem non inanimem et absque sensu, sed animatam et rationabilem.

Meminimus autem, et templum eum nominasse suum corpus: caeterum non σχετικὴν fecit inhabitationem, sicut et in nobis, per spiritum; sed unus per adunationem intelligitur Christus, et Filius, et Dominus.

ANATHEMATISMUS SEXTUS. 48.0987B|

Siquis dicat, Deum vel Dominum esse Christi, [ Baluz. add. vel] Dei Patris Verbum; ac non magis confitetur eumdem Deum simul et hominem, propterea quod Verbum caro sit factum, secundum Scripturas; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI. Beatus quidem Paulus id, quod a Deo Verbo assumptum est, formam nominat servi. Sed quoniam ante adunationem assumptio est; de assumptione autem beatus Paulus disputans, servi formam vocavit assumptam naturam: ideo nullum jam locum habet, adunatione facta, servitutis nomen; nam si eis, qui in ipsum crediderunt, beatus Paulus scribens dicebat: 48.0987C| Ergo jam non est servus, sed Filius (Gal. IV, 7); et Dominus porro discipulis: Non jam dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15); multo magis primordium nostrae naturae, per quod etiam nos adoptionis meruimus gratiam, servili appellatione liberatum est.

Deum igitur confitemur servi formam, propter adunatam ei formam Dei, et assentimus Prophetae vocanti puerum Emmanuel, et magni consilii nuntium, et miraculum, et consiliarium, et Deum fortem, et dominantem, et principem pacis, et patrem futuri saeculi (Isai. VII, 14; IX, 6). Idem vero propheta etiam post adunationem, praedicans assumpti naturam, servum appellat id quod est ex semine Abraham, ita dicens: Servus meus es tu Israel, et in te gloriabor (Is. XLIX, 48.0987D| 3); et rursus: Ita dixit Dominus, qui me finxit ex utero servum sibi (Ibid. 5). Et paulo post: Ecce dedi te in testamentum generis in lumen gentium, ut esses in salutem usque ad extremum terrae (Isai. XLII, 7; XLIX, 6). Quod autem in utero fictum est, non est Deus Verbum, sed servi forma: neque enim Deus Verbum conversum factum est caro, sed assumpsit carnem habentem animam rationabilem.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Mysterium dispensationis Unigeniti, quae cum carne facta est, nostros sermones nihilo nunc minus communiet, et eos non irrationabiliter habitos facillime demonstrabit: qui enim in forma est Dei et 48.0988A| Patris unigenitus Filius, qui per omnia est aequalis [ Baluz. par aequalisque] genitori, qui ejusdem gloriae, et liber, servi formam accipiens, nuncupatus est frater eorum, qui jugum ferunt servitutis, id est, noster. Itaque tamquam unus ex nobis didragmum tributorum exactoribus pensitabat, et factus est sub lege ut homo, qui est legislator ut Deus; edocebat autem tunc suos discipulos, quod et Filius sit vere, et in forma servi propter carnem, cumque per suam naturam sit liber, utpote ex Deo, et Deus; verumtamen, propriam habens servi formam, propter exinanitatis mensuram, tributum exactoribus pensitabat.

Ergo etiamsi quispiam dixerit, servum eum fuisse nominatum prophetarum voce sanctorum, nullo modo debet quisquam scandalum pati: sciebant 48.0988B| enim illi, revelante [ Baluz. add. eis] Spiritu sancto, quod factum homo, quod ex Deo Patre Verbum, erat quidem, sic quoque liber Filius; non tamen sapientissimae exinanitatis abjiciebat mensuram, nobis qui sumus sub servitutis jugo, similem capiens formam. Sic et Deum ipsum Patrem dicit, cum ipse natura sit Deus et ex Patre; et nulla parte majestate Patris inferior est.

Nestorio igitur scribente ita de Christo: Ergo qui passus est, est ille pontifex misericors, non Deus vivificator ejus, qui passus est, Verbum Christi nominante Deum, atque haec adjiciente: Erat autem ipse et puer, et pueri Dominus (Serm. 6, num. 6); nec recte, nec competenti modo, sed impie dictos esse hos sermones, vehementer affirmamus. Nam si 48.0988C| Christi Deus [ Baluz. Christus Dei] est Verbum Dei et Patris, duo omnino, et procul dubio esse necesse est. Quo autem modo intelligatur idem, et puer, et pueri Dominus? Non ergo dicendus est et Deus sui [ Baluz. suus], et Dominus Emmanuel, siquidem est idem, et Deus simul et homo, quasi homo factum et incarnatum Dei Verbum. Quod vero divinitas quidem aliud quiddam sit natura sua, aliud humanitas, nemo possit ambigere: caeterum ex utraque est Christus, ex deitate et humanitate, secundum dispensatoriam adunationem.

ANATHEMATISMUS SEPTIMUS.

Siquis Christum, ut hominem, operatione Dei Verbi adjutum [ Baluz. add. Filium] dicat, et illi gloriam 48.0988D| Unigeniti, ut alii praeter ipsum, assignet; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

Si mortalis est hominis natura, Deique Verbum, cum vita sit atque vivificum, suscitavit templum, quod a Judaeis solutum est, et elevavit in coelos, quomodo non glorificata est servi forma per Dei formam? Nam si quae natura mortalis est, facta est immortalis, propter adunationem Verbi et Dei, id quod non habebat accepit; accipiens autem quod non habebat, et glorificata, ab eo qui dedit, glorificata est; propter quod Apostolus clamat: Secundum operationem potestatis virtutis ipsius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis (Eph. I, 20).

RESPONSIO ORTHODOXI. 48.0989A|

Qui Christum nominant, non unum similem nostri communem hominem, sed hominem factum, et incarnatum Dei Verbum audientibus designant. Ergo, etsi aliquid mirabilium et divinorum operum dicatur per suum corpus implesse, quod ei instrumenti praebuit officium, nihilominus tamen ipse est, qui operatur, virtutum [ Baluz. om. virtutum] Dominus Christus, principatum non alii praestans, ut operari possit; sicut nempe beatis discipulis potestatem praebebat [ Baluz. add. adversus] spiritus immundos, ut eos ejicerent, et curarent omnem morbum, et omnem infirmitatem in populo. Unde beatus Paulus dicebat: Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus, verbo et factis, in virtute signorum et 48.0989B| prodigiorum, in virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 18). Gaudentes etiam beati discipuli accedebant aliquando ad Christum dicentes: Domine, etiam daemonia nobis subdita sunt in nomine tuo (Luc. X, 17).

Adjutos quidem per Christum in spiritu dicimus sanctos, quasi alios praeter ipsum. An non eodem modo, eademque ratione et ipsum adjutum Jesum a Verbo in spiritu, intelligimus, quasi alium Filium praeter Filium Dei unigenitum? Unum enim ipsum adunatio nobis ostendit, et in duo dividere recusamus: nam etsi caro factum sit Verbum, juxta Scripturas, attamen est sic quoque Filius unigenitus, secundum adunationem veram, quam nemo cogitatione capiat mentis.

Ipse igitur unus est solus Christus Jesus, qui per 48.0989C| suum corpus, tamquam per instrumentum, operatus est signa divina. Nec ipsum Christum dicimus operatione adjutum, exemplo sanctorum: hoc enim impium est et vehementer culpabile. Sed si suscitavit a mortuis proprium corpus, utpote vita ipse, et vivificus, illudque glorificavit, vivificam suam naturam esse demonstrans, at non alii cuidam praeter se in hoc gloriam donavit. Certe quidem ad coelestem Patrem dicebat: Pater glorifica me gloria, quam habui penes te, priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 5); tametsi et Deus esset, et ex Deo per naturam, gloriaeque Dominus. Quo igitur modo, quasi gloriae egenus, quam habebat ante mundum, gloriam reposcit? Nam postquam factus est homo, etiam per suam carnem: Gratia Dei pro omnibus mortem gustavit 48.0989D| (Heb. II, 9), ut ait beatus Paulus. Exinde ortae injuriae recusans opprobrium, praenuntiat resurrectionem, per quam cognoscitur, quod sit et vita, et vivificus, utpote Deus, et eo quoque modo a nobis creditur.

Glorificavit igitur non alium quemdam, sed semetipsum, templum sibi vere conjunctum designans morte validius; corpus autem, quod est ipsi adunatum, non inanimum, nec absque sensu et mente [ Baluz. om. et mente] esse credimus.

ANATHEMATISMUS OCTAVUS.

Siquis dicere audeat, assumptum hominem coadorari 48.0990A| oportere cum Deo Verbo, et conglorificari, et connuncupari Deum, tamquam alterum cum altero; ac non magis una veneratione colit Emmanuel, et unam ei glorificationem deputat, eo quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14); anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

Unam quidem, ut saepe dixi, glorificationem offerimus Domino Christo, et eumdem Deum simul et hominem confitemur: hoc enim nos adunationis ratio docuit, at naturarum proprietates dicere non recusabimus. Neque enim Deus Verbum in carnem conversum est; nec rursus homo, id quod fuerat, perdidit, et in Dei naturam transmutatus est; ergo utriusque naturae proprietatem dicentes, Christum Dominum adoramus.

RESPONSIO ORTHODOXI. 48.0990B|

At nos meliora magisque vera sentire soliti, et subtiliores sensus tractantes ad certiorem explanationem, rectioremque mysterii, juxta litterarum praecepta sacrarum, et juxta morem Patrum sanctorum, non hominem assumptum dicimus a Deo Verbum [ Baluz. Verbo], et ei conjunctum, per σχέσιν extrinsecus intelligendam; sed hominem magis ipsum factum esse definimus. Hujus causa eos, qui dicere audent, assumptum fuisse hominem, ducimus esse extra terminos dogmatum pietatis, qui affirmant ipsum, ut alterum cum altero, coadorari debere cum Filio Dei: nam si est idem Deus, simul et homo, adoratur magis, ut unus, adoratione una, ac non coadoratur, 48.0990C| et connuncupatur Deus, ne homo simpliciter communis, et similis nostri Emmanuel esse credatur, per beneficium divinae gloriae particeps factus: creditur enim magis Deus in carne propter nos vere homo factus, non conversione naturae, aut commutatione, sed adunatione dispensatoria.

ANATHEMATISMUS NONUS.

Siquis dicat unum Dominum Jesum Christum, glorificatum ab Spiritu virtute ipsius, quasi aliena vi, et ab ipso accipere, ut possit operari adversus immundos spiritus, et implere signa divina, ac non magis ipsius esse proprium spiritum, per quem operatus est signa divina; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

48.0990D| Hic plane non eos tantum, qui in hoc saeculo pietatem servant, sed illos etiam, qui ante fuerunt, praedicatores veritatis, et ipsos divinorum Evangeliorum scriptores, ac sanctorum apostolorum chorum; praeterea etiam Gabriel archangelum anathematizare ausus est. Secundum carnem enim Christum ex Spiritu sancto factum esse, primus ille, et ante conceptionem praedixit Mariae [ Baluz. om. Mariae]; et post conceptionem Joseph edocuit, ad Mariam quidem interrogantem: Quomodo erit mihi istud, quoniam virum non cognosco (Luc. I, 35)? dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, 48.0991A| propterea quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Ad Joseph vero: Ne timeas accipere Mariam conjugem tuam, quod enim in ea natum est, ex Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Et Evangelista: Desponsata autem, inquit, matre ejus Maria Joseph, inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Ibid., 18). Et ipse etiam Dominus ingressus in synagogam Judaeorum, cum accepisset Isaiam prophetam, et legisset illum locum, in quo ait: Spiritus Domini super me, cujus causa unxit me (Luc. IV, 18); et quae sequuntur, adjecit: Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris (Ibid., 21). Id autem et beatus Petrus, cum ad Judaeos loqueretur, dixit: Jesum de Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38); et Isaias ante multa saecula praecantavit: Exiit virga de radice Jesse, 48.0991B| et flos de radice ejus ascendet, et requiescet supra ipsum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis; spiritus timoris Dei replebit eum (Isai. XI, 1). Et rursus: Ecce filius meus quem dilexi; dilectus meus, in quo complacuit anima mea. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus annuntiabit (Matth. XII, 18). Id autem testimonium etiam Evangelista in suis scriptis posuit; ipse autem Dominus in evangeliis ad Judaeos dixit: Sin autem in spiritu Dei ego ejicio daemonia, sane pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Et Joannes: Qui misit me, inquit, baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super ipsum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33).

48.0991C| Igitur non prophetas solos, et apostolos, nec solum Gabriel archangelum, anathematizavit ille divinorum dogmatum diligentissimus examinator; verum etiam in ipsum Salvatorem omnium protendit blasphemiam. Ostendimus enim, et ipsum Christum, modo quidem Judaeis, postquam recitasset: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me; dixisse: Hodie scriptura haec impleta est in auribus vestris (Luc. IV, 18); modo ad eos, qui dixerant, ipsum per Beelzebuth ejicere daemonia, dixisse, in spiritu Dei se ejicere daemonia (Luc. XI, 20).

Formatum vero a sancto Spiritu, unctumque non dicimus Deum Verbum, quod est cum Spiritu ejusdem substantiae, et coaeternum; sed naturam humanam, quae ab ipso novissimis est assumpta temporibus.

48.0991D| Proprium vero spiritum Filii, si quia ejusdem naturae sit, et ex Patre exeat, dixit, consentiemus, et ut piam vocem accipiemus; sin autem quia ex Filio, vel per Filium, habeat exstantiam [ Baluz. substantiam], id ut blasphemiam, et impietatem projiciemus. Credimus enim Domino dicenti: Spiritus, qui ex Patre exit (Joan. XV, 26); divino Paulo item dicenti: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Patre est (I Cor. II, 12).

RESPONSIO ORTHODOXI. 48.0992A|

Jam ante dixi, quod Nestorii vanitatibus, immo blasphemiis, et dictis ipsius vehementer incultis, capitulorum vis repugnat. Illo enim dicente de Spiritu sancto (Serm. 2): Hic qui tantam Christo gloriam condonavit, qui eum daemoniis fecit horribilem, qui assumptionem ipsi in coelos donavit; et de Christo, tamquam de aliquo homine communi simili nostri, haec ita garriente, factus est necessario anathematismus. Non in eos, qui dicunt, glorificatum esse a sancto Spiritu Jesum, id est, hominem factum Dei Verbum; sed in illos magis, qui impudenter ipsum virtute Spiritus sancti, tamquam aliena, usum fuisse commemorant. Meminimus enim ejus evidenter dicentis de Spiritu sancto: Ille me glorificabit (Joan. XVIII, 14). 48.0992B| Novimus praeterea sancti Spiritus operatione immundos malignosque spiritus ipsum contundere.

Sed non dicimus, tamquam unum quempiam prophetarum, usum fuisse ipsum virtute Spiritus sancti, ut aliena: erat namque ipsius, et est, Spiritus sanctus, sicut et Patris. Hoc autem nobis evidentissime designavit divinus Paulus ita scribens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si quidem spiritus Dei inhabitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. IV, 9). Exit namque ex Deo et Patre Spiritus sanctus, secundum Salvatoris vocem, sed non est a Filio alienus: omnia enim habet cum Patre. Et id ipse ostendit de Spiritu sancto: Omnia quae habet Pater, mea sunt, ideo dixi vobis, 48.0992C| quod ex meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15). Glorificavit igitur Jesum Spiritus sanctus mirabilia operantem; verumtamen ut spiritus ipsius, nec aliena virtute, nec ipso melior, eo quod intelligitur Deus.

Non blasphemavimus ergo in angelos sanctos, nec in prophetas, ut ausus est dicere, qui maledicere tantum didicit. Verum, quoniam adhuc propositum est ei, et similibus ipsius, unum Christum in duos dividere; in eum nempe, qui glorificatur, et eum qui operationem adjuvat: reprehendunt insipienter omnem rationem pietatis, quae eos possit a tam prava opinione reducere [ Baluz. seducere].

Denique de beato Gabriel mentionem faciens objurgator: Illum qui secundum carnem, inquit, Christum 48.0992D| ex Spiritu sancto factum fuisse, primus ille et ante conceptionem praedixit. Alius est igitur Christus, qui secundum carnem; et alius specialiter Christus, qui ex Deo Patre Verbum. Ubi ergo adunatio? Et quod erit inde emolumentum, si duo sunt Christi, et seorsum uterque intelligitur et vocatur?

Licet ergo vultum personamque pietatis sibi fingentes, unum Christum dicant, duos tamen credentes audiant a nobis: Quousque claudicabitis utroque pede (III Reg. XVIII, 21)? Melius est enim rectis uti vestigiis, 48.0993A| rectam fidem servantes et stabilem, ac non ineptis cogitationibus vacillantem.

ANATHEMATISMUS DECIMUS.

Pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse Christum, divina Scriptura commemorat. Obtulit enim se ipse pro nobis in odorem suavitatis Deo et Patri. Si quis igitur pontificem, et apostolum nostrum factum esse dicat, non ipsum Verbum Dei, tunc scilicet, cum est caro factum, et homo juxta nos; sed ut alium, praeter ipsum, seorsum hominem ex muliere: aut si quis dicat, pro se obtulisse ipsum oblationem, ac non magis pro nobis tantummodo, neque enim eguit sacrificio, qui peccatum non noverat; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI. 48.0993B|

Non in carnis naturam inconvertibilis natura conversa est; sed humanam naturam assumpsit, eamque super communes pontifices constituit, sicut beatus Paulus docet dicens: Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his, qui ignorant, et errant. Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis (Heb. V, 1). Et mox id ipsum explanans: Sicut Aaron, ita etiam Christus (Ibid., 5). Deinde ostendens assumptae naturae infirmitatem dicit: Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui potens est ipsum servare a 48.0993C| morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro pietate. Et quidem cum esset Filius, didicit ex quibus passus est, obedientiam, et consummatus factus est omnibus obedientibus [Baluz. obaudientibus] sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex secundum ordinem Melchisedech (Ibid., 7).

Quis igitur virtutis laboribus consummatus est, cum non esset natura perfectus? Quis est, qui experimentis didicit obedientiam [ Baluz. obaudientiam], quam ante experimentum nesciebat? Quis est qui cum reverentia vixit? Quis cum clamore valido et lacrymis supplicationes offerens, et servare seipsum non valens, sed eum, qui servare possit, obsecrans, et liberationem mortis expetens? Non Deus Verbum, immortale, impassibile, incorporale: Cujus commemoratio, 48.0993D| secundum Prophetam, laetificatio est, et levatio lacrymarum; ipse enim absterget omnem lacrymam ab omni vultu (Isa. XXV, 9, sec. LXX). Et rursus Propheta: Memor fui, inquit, Dei (Psal. LXXVI, 4), et laetatus sum, quod coronat pietate praeclaros (Dan. XIII, 2); quod omnia Patris possidet (Joan. XVI, 15); quod est imago simillima genitoris (Coloss. I, 15, 39); quod in se Patrem ostendit (Joan. XIV, 10): sed magis, 48.0994A| quod ex semine David a Deo fuerat assumptum, mortale et passibile; quod pavit ad mortem, licet ipsum postea imperium mortis destruxerit, propter assumentis divinitatem; quod per omnem justitiam ambulavit; quod ad Joannem dixit: Sine modo, decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15); quod pontificatus appellationem accepit secundum ordinem Melchisedech (Heb. V, 10): ipsum enim portabat naturae infirmitatem, non item omnipotens Deus Verbum. Ideo et ante beatus dixerat Paulus: Non enim habemus pontificem, qui non possit condolere infirmitatibus nostris; tentatum autem in omnibus ad similitudinem absque peccato (Heb. IV, 15).

Haec tota fere περικοπὴ in V synodo legitur collat. 6: contendunt vero Theodoretus et Cyrillus hoc 48.0994B| in loco magna vi argumentorum, sed majore studio partium: agitur enim, quod non semel monui, causa Procli, quem invisum Theodoretus, utpote Nestorii adversarium nobilem; charum Cyrillus, velut ducem pugnantium pro fide Constantinopoli, habebat. Cyrillo conversionem Verbi in carnem Theodoretus objicit, Cyrillus contra exprobrat deflendam amentiam, ignorantiam mysterii quo de agitur, assertionem ἐνώσεως σχετικῆς, consensionem cum Nestorio, impietatem et contradictionem. Tota ista Cyrilli oratio magnam crucem figere potest Theodoreti patronis.

Experta est autem passiones nostras, absque peccato, natura illa, quae ex nobis pro nobis assumpta est; non qui eam pro salute nostra assumpsit. Et in principio hujus capituli iterum docet: Considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, fidelem ei, qui fecit ipsum, sicut et Moyses in omni 48.0994C| domo sua (Heb. III, 1). Facturam autem quis esse umquam dixerit recta sentiens, increatum, et cum Patre coaeternum Deum Verbum; sed eum, qui ex semine David, qui, liber ab omni peccato, pontifex noster fuit, victimam ipse se pro nobis offerens Deo, habens in se certe Dei Verbum adunatum sibi et inseparabiliter conjunctum?

RESPONSIO ORTHODOXI.

Jeremias propheta cum Israel offendisset Deum, eumque ad iracundiam provocasset, contristatus dicebat: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut possim deflere populum hunc dies et noctes (Jerem. IX, 1)? Et ego opinor voces hujusmodi, non Israeli [ Baluz. illi] magis convenire, 48.0994D| quam iis, qui patulum semper et petulcum os habent in Christum: Qui etiam ineffabili detrahunt gloriae, audaces, petulantesque (II Petr. II, 10), juxta quod scriptum est. Fletu autem sunt et lamentatione dignissimi, qui infinita dementia rectam et inculpabilem pietatis in Christum semitam negligentes, distortam orbitam, ambagesque sectantur, et cogitationum pravis inventis decus inquinant veritatis.

48.0995A| Ergo audiant, qui invisa omnibus sentiunt, errantes in scientia Scripturarum, nescientes magnum et venerabile Incarnationis mysterium: divinae enim Scripturae, hominem similem nobis factum fuisse praedicant Emmanuel, et participasse carni et sanguini, similiter ac nos, Verbum Dei et Patris. Affirmant et carnem factum, id est, hominem; non per conversionem, aut per commutationem, sed virtute adunationis arcanae, proptereaque unum dicimus Jesum Christum Dominum, et unam fidem, unum item sanctum baptisma.

Hi vero a rectis dogmatibus abhorrentes, et adversus sacras litteras durum sensum insolentemque opponentes; ad id tantummodo, quod ipsis bene habere videtur, inspiciunt, et hominem assumptum a 48.0995B| Deo Verbo commemorant, juxta illud fortasse quod ab uno prophetarum dictum est: Propheta non eram, nec filius Prophetae; sed pastor eram vellicans sycomora; et assumpsit me Deus ex ovibus (Amos VII, 14); aut forte, sicut ait beatus David: Assumens mansuetos Dominus (Psal. CXLVI, 6); secundum σχέσιν scilicet et familiaritatem spiritalem, quam voluntate, et gratia, et sanctificatione, nos etiam habemus ipsi: adhaerentes enim Domino, unus spiritus sumus, juxta quod scriptum est (I Cor. VI, 17). Id autem nequaquam significat, Deum hominem fuisse factum; neque eum similiter ac nos, participasse carni et sanguini, sed magis assumpsisse hominem, non alio pacto, quam quo dicitur, et apostolos, et prophetas, et omnes alios sanctos assumpsisse.

48.0995C| Decipitne divinus Paulus sanctificatos per fidem, evidentissime de Unigenito dicens, quod cum dives esset, pauper est factus (II Cor. VIII, 9)? Absit: numquam enim mentietur veritatis maximus praedicator. Sed quisnam sit dives, et quomodo pauper sit factus, nunc quoque diligentius perscrutemur. Etenim si, ut illi dicere et sentire confidunt, homo est assumptus a Deo; quomodo is qui assumptus est a Deo, factus est pauper, cum sublimioribus naturae suae dignitatibus illustratus sit? glorificatus est enim. At si id verum non est, reprehendetur ab ipsis assumptio, quippe quae ad inferiorem, et ingloriosiorem dejecerit humanitatis modum. Verum ita sentire ineptum est. Ergo non is, qui assumptus est, pauper est factus; superest igitur, ut dicamus, Deum Verbum, 48.0995D| cum esset dives, ad nostram pauperiem devenisse.

Verum quomodo pauper est factus? Age, ut necessarium est, attendamus: inconvertibilis quidem est procul dubio per naturam, nec sua derelicta, in naturam transiit carnis; permansit enim id quod erat, id est, Deus. Ubi igitur humilitatem videbimus paupertatis? In eone, quod unum similem nostri Deus assumpserit, sicut dicere ausi sunt impietatis Nestorii parasiti? Et quis fiat [ Baluz. qui fuit] ipsi paupertatis et exinanitatis modus? In eone tantum, quod forte voluerit aliquem nostri similem hominem honorare? At nullo pacto beneficia praestando Deus omnipotens violatur: quomodo ergo pauper est factus? Quia cum esset Deus natura, et Filius Dei et Patris, 48.0996A| factus est homo ex semine David; natus est secundum carnem, et servilem subiit mensuram, id est, humanam, qui est opifex omnium: homo enim factus, humanitatis non erubescit subire mensuram. Qui enim non recusavit esse similis nostri, quomodo ea recusaret, per quae hominem se nostri similem vere factum esse, posset ostendere? Si igitur eum ab humanis, et rebus, et sermonibus submoveamus, nullo pacto differimus ab his, qui eum, si fieri posset, sua carne etiam spoliarent; qui Scripturae divinae non credunt, evertentes omnino Incarnationis mysterium, salutem orbis terrarum, spem, fidem, resurrectionem.

Dicat aliquis, Deo Verbo parum decorum esse, et nullo modo conveniens, lacrymari, timere mortem, 48.0996B| calicem recusare, subire officium sacerdotis. Valde ego quoque libens assentiam, haec divinae naturae et gloriae minime convenire. Verumtamen in his video paupertatem, quam propter nos volens ipse sustinuit. Si tibi gravis videatur exinanitatis injuria, eo plus mirare erga nos Filii charitatem; quod enim tam indecorum dicis, et parvum, hoc Deus tui causa sibi fecit amabile.

More hominum lacrymavit, ut tuas lacrymas ipse cohiberet [ Baluz. conspiceret]. Expavit dispensatorie permittens carni interdum pati, quae sua sunt, ut nos confidentissimi redderemur. Calicem recusavit, ut crux impietatem argueret Judaeorum. Infirmatus esse dicitur secundum humanitatem, ut te infirmitatibus liberaret. Preces supplicationesque obtulit, ut tuis 48.0996C| etiam supplicationibus aurem facilem redderet, ut tu disceres in tentationibus minime dormitare, sed animum orationibus magis intendere. Ideoque [ Baluz. ad orationes magis arrigere. Denique] dormitantes sanctos apostolos incusabat dicens: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 4). Se [ Baluz. Sed] enim tamquam reformationem vitae beatae praebens, profuit mundo; ideo humanitatis infirmitates familiares fecit ut etiam vere homo factus esse crederetur, cum permansisset nihilominus id quod erat, id est, Deus.

Sed nescio quomodo hi, qui Christum se unum dicere simulant, et Filium, et Dominum, eumdemque Deum simul et hominem, dicunt, non Dei Verbum nuncupatum fuisse pontificem, et apostolum confessionis 48.0996D| nostrae, tunc cum factus est homo; sed aut alium, nescio quem, seorsus hominem ipsum per se, qui erat ex semine David, in id vocatum esse affirmant: forsitan metuentes, ne si recta sentiant, ab impietate videantur Nestorii defecisse. Ait enim hoc modo ille (Serm. 6 qui tertius in Proclum): Hic, qui fidelis ad Deum pontifex factus est; factus est enim, et non semper fuerat; hic, qui paulatim in pontificis profecit, haeretice, dignitatem. Deinde, ut ipse existimat, suarum vocum cupiens veritatem confirmare, dicit: De quo et Lucas in Evangeliis clamabat: Jesus autem proficiebat aetate, et sapientia, et gratia. Et rursus: Sed cum sit nobis hic solus pontifex condolens, et cognatus, et certus, ab ipsius natura non seducamini: ipse enim 48.0997A| nobis ex promissa benedictione et semine Abrahae missus est, pro se ipso, et suo genere corporis victimam secum adducens.

At dementiae illius optimus aemulator, vir bonus [ Baluz. add. iste] Theodoretus, non erubescit dicens: Humanam naturam assumpsit, et eam super communes pontifices ordinavit, sicut et Paulus dicit: Omnis enim pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, qui condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate; et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Nonne hominem nobis communem Emmanuel, quantum ad ipsum pertinet, effecit? Nonne supra memoratis haec quoque sunt germanae sententiae, 48.0997B| eamdem blasphemiam parturientes? Quid ais? Metuis sacerdotii modum in Christo omnium salvatore; nec conveniens videtur esse Deo Verbo humano more ministrare, propter dispensationem? Detege tuum vultum, persona deposita, et palam denega Dei Verbi incarnationem, propter quam et pontifex nominatus est. Immolantemne eum conspicis, tamquam alii et majori Deo, Patri? Contemplatusne es sacrificia offerentem, exemplo eorum qui ab hominibus assumpti sunt, quique condolere possunt ignorantibus et errantibus, ideo quod et ipsi sint in infirmitatibus nostris? An non considerasti, quod fidem omnium, sive fidei confessionem, et Spiritui sancto consecrat et Patri? hicne humani ministerii modus est poscere fidem ab his, qui in odorem suavitatis oblati sint in 48.0997C| spiritu? Animadverte, quam diverso modo, cum Deus sit, licet humano more, propter dispensationem ministrare dicatur: considet enim Deo et Patri, et in sedibus excelsis conspicitur. Terret te quod humanitatis, nec te quod divinitatis, liberat metu? Non pateris, ex rebus ipsis inspicere, Deum esse simul et hominem Emmanuel; sed tam petulanter et inconsiderate, immo ultra terminos impietatis totius excurrens, ais ipsum consummatum esse laboribus, et virtute, et profecisse paulatim in pontificis dignitatem. Si profecit, ubi exinanitas, et ubi pauper est factus? Si consummatus est per virtutem, ex imperfecto utique, et in tempore factus est perfectus. Quidquid autem non est in virtute perfectum, culpa et vitio continetur; et quod vitio continetur, 48.0997D| in peccato est. Quomodo igitur de ipso scriptum est, quod peccatum non fecit (I Petr. II, 22)?

Ausus est dicere, quae infra scripta: Quis igitur sacerdos est factus? Quis virtute consummatus est, cum non esset natura perfectus? Quis tentationibus didicit obedientiam [Baluz. obaudientiam], quam ante tentationes nesciebat? Quis cum reverentia vixit, et cum clamore valido lacrymans, et supplicationes offerens, cum se servare non posset, sed eum, qui servare posset, obsecrans? O audacissimam et sceleratissimam vocem! 48.0998A| quae lacrymae tam impie credentium poterunt abolere peccata? Si acquiescis adunationi, quomodo ignorasti, quod de Deo dicas, qui factus sit homo? Humiliavit se tua causa, et tu impie exclamas: Propitius esto, Domine, numquam tibi erit istud. Ergo audies ipsum dicentem: Vade retro a me, Satana; scandalum mihi es (Matth. XVI, 22).

Sed enim in clausula suorum dictorum dixit: Ergo is, qui [Baluz. add. est] ex semine David, pontifex est, habens in se scilicet Deum Verbum sibi adunatum, et inseparabiliter conjunctum. Et quomodo adunatum dicit Deo Verbo id, quod est ex semine David, si soli ei, qui est ex semine David, sacerdotium deputavit? Nam si vera est adunatio, non sunt duo omnino, sed unus, et solus, qui ex utrisque intelligitur Christus.

48.0998B| Certum est ergo, illos simulate adunationem confiteri, simpliciorum animos insectantes [ Baluz. inlectantes]: conjunctionem namque credunt σχετικὴν, et extrinsecus factam, quam nos etiam habuimus, cum participes divinae ipsius naturae facti sumus per spiritum. Non adhaerendum [ Baluz. accedendum] igitur illorum vanitatibus, sed rectae et inculpabili fidei, et evangelicis, et apostolicis sanctionibus.

ANATHEMATISMUS UNDECIMUS.

Siquis non confiteatur carnem Domini vivificam esse, et ipsius Dei Verbi propriam, sed ut alterius cujuspiam, conjuncti quidem ipsi per dignitatem, sive per solam inhabitationem; ac non magis vivificam, ut 48.0998C| ante dixi, eo quod sit propria Verbi, quod omnia potens est vivificare; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

Quantum apparet, obscuritati studet, ut impietatem suam occultet, qui eadem cum haereticis sentit; sed nihil veritate validius, quae radiis suis mendacii potest caliginem revelare. Ea illuminati manifestam ejus fidem ἑτερόδοξον faciamus. Primum quidem, nusquam carnis rationabilis meminit, nec hominem perfectum, qui est assumptus, confessus est; sed ubique carnem dicit, Apollinaris sequens dogmata. Deinde, commixtionis opinionem, aliis eam vocibus proferens, aspergit sermonibus, hinc enim aperte inanimam dicit Domini carnem, cum ait: Si quis confiteatur Domini carnem non esse propriam ipsius Dei Verbi, sed ut alterius 48.0998D| praeter ipsum, anathema sit. Unde apparet eum non confiteri Deum Verbum animam assumpsisse, sed carnem tantummodo; ipsum autem esse carni pro anima: nos vero vivificam dicimus, animatam, et rationabilem Domini carnem, propter adunatam ipsi [ Baluz. om. ipsi] vivificam deitatem.

Confitetur autem ipse quoque, licet [ Baluz. om. licet] invitus, differentiam naturarum, carnem nominans et Deum Verbum, et propriam ipsius dicens fuisse carnem: igitur non Deus Verbum in carnis naturam 48.0999A| conversum est; sed propriam habet carnem, assumptam scilicet naturam, et vivificam eam adunatione effecit.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Qui a [ Baluz. om. a] rectis et veris cogitationibus per imperitiam delapsi sunt, pene etiam dicunt: Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio operiemur (Isai. XXVIII, XV). In quemcumque enim ipsis libitum fuerit, proferunt inconsiderate sententiam; nec meminerunt divinae Scripturae dicentis: Judicium justum judicate (Zach. VII, 9). Et rursus: Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Nos etenim vivificum esse dicimus sanctum corpus salvatoris omnium Christi. Est namque non unius simpliciter similis nostri hominis, et communis; proprium autem magis vere 48.0999B| Verbi, quod omnia vivificat. Sic autem proprium, ut si forte dicatur uniuscujusque nostri proprium corpus suum.

Hic autem vir bellus, verbositatis suae in nos nullum modum praeteriit intentatum, quamvis nostris dictis consentiat. Inurit [ Baluz. nominat] rursus nobis Apollinaris impietatis infamiam; nec erubescit, commemorans me verbis aliis, ac dictionibus, rem commixtionis sive confusionis occultare, et inanimam dicere carnem Verbo conjunctam. Sed dixerit ad eum forte aliquis: O vir optime, iisdem etiam beatum Joannem criminibus accusabis; ait enim: Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Age igitur cum ipso etiam insolenter, et dic, animae eum non meminisse rationabilis, sed inanimam dicere Domini carnem. 48.0999C| Quid si etiam ipsum dicere audieris Christum omnium salvatorem: Amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et rursus: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in ipso. Et rursus: Panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 54). Insulta, si videbitur, etiam ipsi Verbo: carnem enim nominat tantum, nec animae rationabilis in his facit usquam mentionem.

At tu, si sagax esses et sapiens, non ignorares quod plerumque etiam sola carnis mentione animal, quod est ex anima et corpore, designetur, id est, homo. Scriptum est enim: quod videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5). Ergo qui carnem dicit fuisse factum Verbum, non ignorat omnino se etiam animae rationabilis 48.0999D| facere mentionem. Verum, quod a principio dixi, in probationibus deficiens, invenit sibi mendacium tegumento, et calumniari conatur, ut aliquid dicere videatur.

At vero, [ Baluz. add. non] hominem assumptum fuisse a Deo, sanctis Patribus non videtur: Neque enim ita umquam crediderunt; sed ipsum magis Deum Verbum hominem factum esse dixerunt, adunatumque carni habenti animam rationabilem. Inconfusa autem, et absque conversione omnino est adunatio: inconvertibile est enim Dei Verbum, et ita credimus.

ANATHEMATISMUS DUODECIMUS.

Siquis non confiteatur quod Dei Verbum passum 48.1000A| sit carne, et crucifixum carne, et mortem gustavit carne, et factum primogenitum ex mortuis, eo quod, ut Deus [ Baluz. om. ut Deus], det vitam, et sit vivificum; anathema sit.

REPREHENSIO HAERETICI.

Passiones naturae [ Baluz. om. naturae] passibilis propriae sunt; impassibilis, passionibus superior est; passa est igitur servi forma, adhaerente ipsi scilicet etiam Dei forma, et permittente quidem pati, propter salutem, quae ex passionibus fuerat eventura; suas vero passiones, propter adunationem, dicente [ Baluz. ducente]: ergo non Deus passus est, sed [ Baluz. add. is] homo, qui ex nobis a Deo assumptus est. Propterea et beatus Isaias ante praenuntians, clamat: Homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem 48.1000B| (Isai. LIII, 3). Et ipse Dominus Christus ad Judaeos dicebat: Quid me quaeritis occidere hominem, qui veritatem vobis locutus sum (Joan. VIII, 40). Occiditur vero non ipsa vita, sed qui mortalem habet naturam. Et id alibi docens Dominus ad Judaeos dixit: Solvite templum istud, et in triduo reaedificabo ipsum. Ergo solutus quidem est, qui est ex David; resuscitavit vero solutum, unigenitum Deus Verbum, quod ex Patre impassibiliter ante saecula natum est.

RESPONSIO ORTHODOXI.

Est quidem impassibilis procul dubio Verbi natura, et id nulli est hominum, ut opinor, incertum. Neque enim ad tam insanam dementiam quisquam delabetur, ut illam arcanam et passionibus superiorem naturam 48.1000C| dicat nostris infirmitatibus teneri [ Baluz. contineri]. Sed quoniam passio mundo futura erat salutaris; erat autem impossibile, ut in sua natura Verbum Deus aliquid pateretur; dispensationem subiit sapienter: proprium enim corpus fecit, quod poterat pati, ut corpore patiente, ipse passus fuisse dicatur, licet ipse per suam naturam impassibilis permansisset.

Verum quoniam carne passus est volens, propterea omnium salvator, et est, et nominatur. Ut enim Paulus ait: Gratia Dei pro omnibus gustavit mortem (Heb. II, 9). Testatur vero etiam divinus Petrus sapientissime dicens: Christo ergo passo pro nobis (I Petr. IV, 1). Non deitatis utique natura, sed carne. Denique quonam modo Dominus gloriae crucifixus esse dicitur? quo item modo is, per quem omnia, et in quo omnia 48.1000D| ordinata sunt (I Cor. II, 8; Heb. II, 10), ut ait beatus Paulus, datus est a Deo et Patre caput corporis Ecclesiae, factus primogenitus ex mortuis? carnis scilicet passiones familiariter passus; Dominus autem gloriae nequaquam fuit homo nostri similis et communis.

Sed forte dices sufficere unitatem ad probandum unum esse Christum et Dominum crucifixum. Ergo omnia dicantur ipsius, et credatur Dei Verbum esse Salvator, permanens quidem impassibile secundum deitatis naturam, carne autem passum, juxta quod dixit Petrus: ipsius enim erat proprium per veram adunationem corpus, quod mortem gustavit. Denique quomodo ex Judaeis secundum carnem Christus et 48.1001A| Deus super omnes, et benedictus in saecula, amen (Rom. IX, 18). In cujus morte baptizati sumus? cujus resurrectionem confitentes justificamur? An hominis communis alicujus? An, quod verius est, Dei hominis facti et passi pro nobis carne, mortem denuntiamus, et confitentes resurrectionem, onus abjicimus peccatorum? Empti enim sumus pretio, non corruptibilibus argento vel auro; sed pretioso sanguine, sicut agni puri et immaculati, Christi (I Cor. VI, 20; I Petr. I, 19).

Plura quidem et alia super his commemorare, nihil difficile est, et sanctorum Patrum exempla proponere: verum haec satis fore opinor docilioribus; scriptum est enim: Da sapienti occasionem, et sapientior erit; annuntia justo, et adjiciet ad percipiendum (Prov. IX, 9).

48.1002A| Verba haec: PASSUS EST VOLENS, πέπονθεν ἕκων, exagitavit Eutherius sermone 8 quemadmodum et ista: VERBUM CARNE PASSUM EST, ἔπαθεν ὁ Θεὸς Λόγος σαρκί. Tanta porro est Eranistem inter et reprehensiones capitum, sive sententiarum affinitas, sive verborum similitudo, ut non tantum eumdem ostendant auctorem, quem nemo non agnoscit; sed eumdem quoque adversarium, quem pauci advertunt esse Cyrillum, quod tamen demonstrabimus, opinor, in auctario operum Theodoreti, quod apparamus, propediem, si fuerit Dei voluntas, prelo subdendum: eo enim in loco, post vitam Theodoreti suis actibus distinctam, post fidem discussam, judicium de singulis operibus ita instituetur, ut plura, quorum partem dedit Mercator, deesse in editione Sirmondiana probentur, singulorumque historia, id est, tempus, causae, qualitasque narretur.

(no apparatus)