Cap. I
[recensere]Qua vos ratione, o viri Athenienses, affecerint accusatores mei, nescio equidem: me certe sic affecerunt, ut mei ipsius paene oblitus fuerim; tanta persuasione dicere visi sunt: quamvis nihil, ut ita loquar, veri ad vos detulerint. Sed ex multis, quae falso asseverabant, id sum potissimum admiratus, quod vobis cavendum esse monuerunt, ne a me, quasi eloquente, deciperemini. Quod enim asserere id minime erubuerint, cujus ego mox redargutionem opere ipso facturus eram, quandoquidem in praesentia vobis appareo longe ab eloquentia alienus: hoc, inquam, mihi super omnia visum est impudentissimum: nisi forte eloquentem isti vocant vera dicentem. Si enim ita dicant, profiterer equidem me, quamvis non eorum more, rhetorum esse. Quippe cum hi, ut equidem dico, veri nihil dixerint; a me vero vos vera omnia audituri sitis. Neque vero, per Jovem, o viri Athenienses, fucatam a me orationem, quemadmodum ab istis, verborum nominumque elegantia, neque aliter exornatam, sed ex improviso passim contingentibus verbis coacervatam audietis. Confido enim me justa dicturum, neque quisquam vestrum speret, me aliter esse dicturum: alioquin neque aetatem hanc, o viri, deceret, adolescentulorum more verbis studiose formatis huc ad vos ingredi. Quin immo vehementer, o viri Athenienses, id oro et obsecro, ut, si iisdem me verbis in respondendo utentem audetis, quibus et in foro apud argentariorum mensas, ubi plerique vestrum me nonnunquam audiverunt, et alibi uti soleo; ne admiremini, neve graviter it feratis. Sic enim se res habet. venio equidem nunc primum in judicium, plures quam septuaginta annos natus: ex quo fit, ut in hac judiciali causa revera sim peregrinus. Et profecto, quemadmodum si peregrinus Athenas venissem, ignosceretis utique mihi peregrina voce et forma loquenti, pro educationis meae consuetudine: ita et in praesentia vos precor, neque id quidem injuria, ut loquendi formam minime attendatis; quae prout contingit, tum melior, tum deterior esse potest: sed idipsum consideretis, huc mentem adhibeatis, justane, an injusta dicam. hoc enim judicis officium est: rhetoris autem officium, vera loqui.
Cap. II
[recensere]Justum est autem, o viri Athenienses, me primo quidem ad accusationem primam falso confictam, et ad primos accusatores respondere: deinde ad novissimam, atque novissimos. Me quidem multi jam multis annis falso apud vos accusarunt: quos equidem magis formido, quam Anyti adstipulatores; quanquam et hi sunt in persuadendo potentes. Sed illi potentiores, o viri, qui plerosque vestrum a pueritia occuparunt, accusantes me procul a veritate, atque vobis persuadentes, esse videlicet Socratem quendam sapientem, eorum quae super aerem, quaeque sub terra fiunt, perscrutatorem, qui soleat inferiorem rationem disserendo superiorem ostendere; hi profecto, o viri Athenienses, qui hunc de me rumorem divulgaverunt, mei accusatores potentissimi sunt. Qui enim haec audiunt, opinantur harum rerum perscrutatores non credere deos esse. Profecto accusatores hujusmodi et permulti sunt; et longo jam tempore me accusant; et in ea aetate vobis suaserunt, in qua plerique vestrum pueri, aut certe adolescentuli, perfacile credidistis, deserta in causa, nemine me defendente. Atque id, quod a defensionis ratione omnium alienissimum est, neque nomina quidem illorum scire licet, atque proferre; praeterquam si quis illorum comoedus sit. Quotcunque vero per invidiam et calumniam haec vobis rursus persuaserunt, quive ipsi persuasi persuaserunt aliis; hi omnes infiniti omnino sunt: nec eorum quemquam in judicium traducere, nec redarguere licet; sed necesse est, adversus istos, tanquam in nocte, pugnare defendendo, atque refellendo, nemine respondente. Existimate ergo et vos, quemadmodum dicebam, accusatores meos duplices extitisse: et qui nuper accusarunt; et qui jamdiu, quales modo describebam: atque judicate, me quidem oportere prius respondere illis, quos et ipsi prius, multoque magis audivistis. Sed jam respondendum mihi est, o viri Athenienses, illis criminibus, conandumque in hoc tam brevis tempore opinionem istam delere, quam vos per calumnias decepti, longo jam tempore contra me concepistis. Opto autem ita demum adversarios refellere, atque obtinere, si modo id vobis et mihi melius sit futurum. Quamquam difficile id fore arbitror: neque admodum, quale id sit, me latet. Verum, ut Deo placet, ita succedat. nos autem legi parere oportet, ac defensionem pro nobis afferre.
Cap. III
[recensere]Repetamus igitur ab initio, quae sit accusatio, ex qua adversus me nata est illa calumnia, qua confisus Melitus mihi diem dixit. Quid ergo aiunt accusatores mei? tanquam enim si in judicio adessent, eorum recitetur accusatio, in qua contra me jurant, quae et vicissim a me exigit juramentum. Socrates injuste agit, atque nimium curiose perquirit, quae sub terra et quae in coelo sunt, inferioremque rationem reddit superiorem. Praeterea alios eadem docet. Talis utique est accusatio. Nempe talia quaedam et vos vidistis in Aristophanis comoedia: Socratis enim illic persona circumfertur, affirmans, se per aerem pervagari: et complures ejusmodi nugas. Quarum ego rerum neque multum, neque parum quidquam scio. Neque propterea haec dico, quod harum rerum scientiam parvi faciam, si quis in hujusmodi rebus sit sapiens; absit ut tanti criminis reus a Melito accuser, ut prae timore haec negem: sed quia revera, o viri Athenienses, horum nihil scio. testes autem hujus plerosque vestrum adduco. Oro vobiscum ipsi repetendo invicem aperite, quotquot me colloquentem aliquando audivistis: audivistis autem plerique vestrum. Recensete igitur invicem, num quis vestrum aliquando iis de rebus quidquam, sive multum, sive parum audiverit disputantem: atque ex hoc denique cognoscetis, ejusmodi esse cetera, quae multi de me circumferunt.
Cap. IV
[recensere]At enim horum nihil est verum. Quin etiam a quopiam audiveritis, me homines docere, atque inde pecunias cumulare, neque id quidem verum est. Atqui praeclarum id mihi videtur, si quis docere homines possit, quemadmodum Gorgias Leontinus, et Prodicus Chius, et Hippias Eleus. horum namque singuli eam facultatem habent, per quam ad singulas profecti civitates, adolescentibus, quibus liceret in patria suorum se civium disciplinae gratuito commendare, persuadent, ut ipsos aliorum disciplina relicta sectentur, ac data pecunia, gratiam insuper habeant. Est et alius quidam vir hic sapiens, quem ego huc advenisse sum admodum delectatus. contigit sane, ut aliquem offenderem, qui plus pecuniarum Sophistis perpenderat, quam ceteri omnes, Calliam, Hipponici filium. Hunc ergo interrogavi. (duos enim habet filios.) O Callia, inquam, si filii tui pulli equini aut taurini esset, haberemus aliquem, quem illis mercede adhibita praeficeremus, qui eos pulchros, ed ad propriam virtutem bonos efficeret: (esset vero talis aut equestrium aliquis, aut agricultorum.) Nunc vero, cum filii tui sint homines, quemnam cogitas illis praeficere? et quisnam virtutis hujus humanae atque civilis scientiam habet? Arbitror, id te, cum filios habeas, cogitavisse. estne, inquam, talis aliquis, an non? Est profecto, inquit ille. Quis, inquam, est? et unde? et quanta mercede docet? Evanus, inquit, est, o Socrates, Parius; merces vero ejus quinque minae. Atque ego Evanum existimavi beatum, si revera hanc habet artem, atque adeo diligenter docet. Atqui ipse, si talia scirem, admodum gloriarer, et magni me facerem. sed certe, o viri Athenienses, haec equidem nescio.
Cap. V
[recensere]At vero requiret forsan aliquis vestrum, Quidnam, o Socrates, tuum est opus? et unde adversus te exortae sunt hae calumniae? nisi enim aliquid praeter aliorum consuetudinem ageres, nunquam tantus de te rumor concitatus esset. nam unde de te sermo tam frequens, nisi egisses aliquid a ceteris alienum? Dic ergo nobis quid tandem id sit, ne nos de te temere aliquid judicemus. Justa sane haec mihi videtur interrogatio: atque ego vobis conabor ostendere, quidnam id sit, quod mihi nomen hoc, et calumniam peperit. Sed audite jam; etsi vereor, ne forte quibusdam vestrum jocari videar. verumtamen existimate, me vobis vera omnino dicturum. Equidem, o viri Athenienses, non ob aliud certe, quam ob sapientiam quandam, ejusmodi nomen nactus sum. Sed ob quam sapientiam? forte ob eam, quae humana sapientia est. nam hac revera sapiens esse videor. Illi vero, quos paulo ante commemorabam, majorem forte quandam humana sapientiam haberent; vel quid dicam, non habeo: neque enim ego ea praeditus sum. Quo si quis me hanc possidere dicat, mentitur, et in meam calumniam haec dicit. Sed ne vobis molestum sit, o viri Athenienses, si quid vobis magnum dicere videar: neque enim ex me duntaxat dicam, sed testem vobis afferam fide dignum. Profecto, si qua mihi est sapientia, qualis ea sit, testem adhibebo vobis Delphicum deum. Chaerephontem certe novistis. ille familiaris mihi erat ab juventute, vestraeque multitudini amicus, ac pulsus una vobiscum fuit, et simul in urbem reversus. Novistis plane qualis erat Chaerephon, quam vehemens ad quodcunque se convertisse. Hic ergo quandoque profectus in Delphos, vaticinium id experiri ausus est. Ne graviter feratis, o viri, quod in praesentia sum dicturus. Interrogavit utique, an esset ullus me sapientior. Respondit Pythia, sapientiorem esse neminem. De his quidem frater iste suus vobis testificabitur: nam ille vita functus est.
Cap. VI
[recensere]Considerate vero, quorum gratia haec dicam. debeo enim vobis aperire, unde haec adversum me calumnia sit exorta. Profecto, cum haec audissem, ita mecum ipse reputavi, Quidnam Deus ait? quidve voluit? Ego enim mihi conscius sum, neque in magnis, neque in parvis esse me sapientem. Quid igitur sibi vult, cum me asserit sapientissimum? Deum quidem mentiri non est credendum: neque enim id fas est Deo. Atque ita in diuturna ambiguitate versatus sum, perscrutans, quid significarit oraculum: post haec autem vis tandem post longas ambages viam ejusmodi sum ingressus. aggressus enim sum quendam ex his, qui sapienntes videntur, quasi in hoc, sicubi unquam, redargutionem vaticinii facturus, oraculoque ostensurus, non me quidem, quem praefecerat, sed illum, esse in sapientia praeferendum. Dum ergo illum examinarem: (hujus vero nomen promere non est necessarium; sed erat quidam ex his, qui in republica versantur:) illum, inquam, dum examinarem, unaque disserem, o viri Athenienses, hunc in modum affectus sum: visus mihi est vir ille videri quidem sapiens tum aliis, tum vel maxime sibi ipsi; esse vero nequaquam. deinde conatus sum illi ostendere, putare quidem eum, esse se sapientem, sed minime esse. Quapropter et ille infensus mihi redditus est; et multi qui aderant, graviter id tulerunt. Itaque ad meipsum reversus, ita mecum ipse reputavi: Ego profecto sum hoc homine sapientior. apparet enim neuter nostrum pulchrum bonumque aliquid nosse: sed hoc interest, quod hic quidem cum sciat nihil, scire se aliquid opinatur; ego vero, quemadmodum nescio, ita nescire me puto. Videor ergo in hac tantula re hoc homine sapientior esse, quod, quae ignoro, neque scire me arbitror. Post haec alium adii ex his, qui illo insuper sapientiores habentur; in eoque considerando omnino similiter judicavi, atque illum aliosque multos mihi reddidi inimicos.
Cap. VII
[recensere]Proinde similiter deinceps processi ad alios, non ignorans, quantum adversus me odium concitarem; ideoque non absque dolore quodam timoreque procedebam. Veruntamen necessarium mihi visum est, oraculum divinum omnibus anteferre, passimque progredi perscrutaturum, quid sibi velit oraculum; hujusque gratia omnes, quotcunque aliquid scire videntur, adire. Et per canem, o viri Athenienses, (oportet enim vobis vera fateri,) tale aliquid mihi contigit haec ex divino oraculo perquirenti, ut, qui opinione hominum maxime probabantur, eos quasi omnium imprudentissimos invenirem; qui vero inferiores habebantur, eos, quantum ad prudentiam spectat, probabilius se habere. Operae pretium est, referre vobis errores laboresque meos, quos equidem propterea sustinui, quo a me oraculum adeo probaretur, ut redargui ultra non posset. Post civiles homines ad poetas me contuli, tragoediarum et dithyramborum aliorumque carminum auctores, quasi hic perspicue admodum deprehensurus, esse me his rudiorem. Acceptis itaque eorum libris, in quibus elaboravisse maxime videbantur, sciscitatus sum eorum sensa, ut nonnihil ab ipsis perdiscerem. Erubesco, o viri, verum hic vobis aperire: dicendum est tamen. Alii paene omnes praesentes, ut ita dixerim, melius de rebus his loquerentur, de quibus ipsi poemata conscripserunt. Deprehendi igitur brevi id in poetis, eos videlicet non sapientia facere, quae faciunt, sed natura quadam, ex divina animi concitatione, quemadmodum et hi, qui divino furore afflati vaticinantur. nam et hi multa quidem dicunt, atque praeclara; sed eorum quae dicunt, nihil intelligunt. Tali quodam pacto poetae affecti fuisse mihi videntur: et simul animadverti, eos in aliis quoque propter poesin omnium se sapientissimos judicare, in quibus non sunt sapientes. Abii ergo et hinc eadem omnino sententia, qua et a civilibus veris abieram.
Cap. VIII
[recensere]Tandem vero me ad artifices contuli; mihi ipsi conscius, me, ut ita loquar, in artificiis nihil scire; hoc autem noveram multa et pulchra scire; hoc autem noveram multa et pulchra scire: neque in hoc equidem deceptus sum. sciebant enim, quae ipse nesciebam, et hac in parte me sapientiores erant. Sed, o viri Athenienses, in eodem errore, quo et poetas, peritos artifices deprehendi. nam ob hoc ipsum, quod sua rite perficiebant, unusquisquue eorum se in ceteris quoque vel maximis sapientissimum esse putabat. Atqui hic error illam quoque, quae ipsis inerat, sapientiam offuscabat. Quamobrem, si meipsum oraculi loco interrogarem, utrum eligam, itane me habere, ut habeo, videlicet neque scientem quae illi sciunt, neque meam inscitiam ignorantem; an utraque habentem, quae illi habent: responderem plane mihi ipsi simul atque oraculo, praestare, ita ut habeo me habere.
Cap. IX
[recensere]Ob hanc utique inquisitionem meam, o viri Athenienses, inimicitiae multae difficillimae atque gravissimae adversus me coortae sunt; ex quibus multae sunt calumniae consecutae. Nomen vero sapientis mihi propterea exortum est, quod praesentes plurimum illa me putant scire, in quibus alios refello. Videtur autem, o viri Athenienses, revera solus deus sapiens esse; atque in hoc oraculo id sibi velle, humanam videlicet sapientiam parvi, immo hinili pendendam esse. quod vero Socratem nominat sapientem, ob id facere, quo nomine meo, tanquam exemplo quodam utans, quasis sic dicat: Is, o viri, sapientissimus est, qui, quemadmodum Socrates, novit revera sapientiam suam esse nihili pendendam. Haec igitur ego sic affectus, et nunc perquirere passim, deo parens, et perscrutari non desino, conveniens si quem aut civium aut peregrinorum esse existimem sapientem. ac si quando mihi ille talis non videatur; tunc ipse deo suffragatus, illum sapientem non esse demonstro. Atque ob occupationes ejusmodi nullum mihi ferme relinquitur otium vel ad publicum aliquid agendum, vel privatum; sed in extrema paupertate ob Dei cultum sum constitutus.
Cap. X
[recensere]Praeterea adolescentes maxime opulenti, quive a negotiis vacant, me ultro sequentes delectantur, cum refelli a nobis homines spectant. quin etiam ipsi nonnunquam me imitati, alios deinde confutare contendunt. Qua quidem in re plurimam reperiunt turbam hominum, aliquid se scire putantium, cum aut nihil sciant, aut perparum. qui vero ab his convincuntur, non tam illis quam mihi redduntur infensi: clamantque esse Socratem quendam scelestissimum juventuutisque corruptorem. At si quis sciscitetur ab eis, quidnam vel agendo vel docendo corrumpat, nihil quidem assignare possunt, immo prorsus ignorant. Sed ne deesse illis materia videatur, ad ista confugiunt, quae communi voce facile philosophantibus objici solent: eos scilicet neque sublimia super terram neque profunda sub terra: neque deos esse putare, rationemque inferiorem quasi superiorem ostendere. vera enim, ut puto, fateri nolunt, se scilicet indignatos, propterea quod convicti fuerint, simulare se illa scire, quae nesciunt. Utpote igitur ambitiosi et vehementes, et multi, ac velut ex composito, atque obnixae diligentisque persuasionis studio me criminantes, vestras aures impleverunt, et jamdiu et nuper calumniis in me studiose confictis. Ex his autem Melitus, et Anytus, et Lycon contra me surrexerunt. Melitus quidem ob poetas mihi infestus; Anytus vero ob artifices atque reipublicae gubernatores; Lycon denique gratia rhetorum. Quamobrem, quemadmodum ab initio dicebam, admirarer equidem, si opinionem istam tantis conceptam calumniis, tam inveteratam, nunc in tam brevi tempore amovere a vobis possem. Haec equidem, o viri Athenienses, vera vobis loquor: neque celo, neque subtraho aut magnum quidquam, aut parvum; quamvis ferme norim in his dicendis me eisdem fore molestum. Quod quidem argumentum vobis est, me vera loqui, atque hanc esse calumniam contra me exortam, ejusque causas ejusmodi esse. et sive in praesentia sive in posterum haec inquiretis, ita esse invenietis.
Ad illa igitur, quae primi accusatores detulerunt, haec mihi sufficiens apud vos sit defensio. Ad Melitum vero bonum et, ut ipse ait, patriae amatorem, ceterosque sequentes accusatores deinceps respondere pergam. Sed horum rursus, tanquam alii quidam accusatores sint, accusationem juramento assertam vicissimque asserendam in medium adducamus. Habet vero ferme se hunc in modum: Socrates injuste agit, juventutem depravans, ac deos, quos civitas putat, ipse non putans, sed alia quaedam nova daemonia. Accusatio quidem est ejusmodi. hujus autem accusationis quamlibet partem discutiamus. Juvenes depravare me objicit, atque in hos injuriam facere. Ego vero, o viri Athenienses, contra injuriari Melitum dico; propterea quod serio ludit, tam facile homines in judicium trahens, simulansque seriis se rebus incumbere, earumque rerum habere curam, quae ipsi nunquam curae fuerunt. Hoc autem ita esse, conabor et vobis ostendere.
Heus Melite, responde mihi, numquid ipse maxime cures, ut quam optimi adolescentes evadant. Curo equidem. Age ergo his nunc dicas, quisnam juvenes meliores efficiat. constat enim scire te, cum tibi id curae sit. Me certe corruptorem eorum, ut ais, jam deprehendisti, accusasti his, in judicium traxisti. ergo age, et eum qui efficit meliores dic his, et quisnam sit ostende. quidnam, o Melite, taces? Videsne, nihil te habere quod dicas? Atqui nonne turpe id tibi videtur esse, ac sufficiens argumentum ad id quod ipse dico, te haec nunquam curasse? Verum dic jam, bone vir: Quisnam eos efficit bonos? Leges. At vero non istud interrogo, o vir optime. sed quis homo, qui et primum id ipsum norit, leges scilicet, quibus illi meliores fiant. Hi, o Socrates, judices. Quid, o Melite, ais? istine juvenes erudire possunt, bonosque reddere? Et maxime quidem. Utrum omnes? an alii quidem possunt, alii vero nequaquam? Omnes. Bene per Junonem loqueris, et magnam eorum qui prosint juvenibus copiam. Verum quidnam hi, qui audiunt? faciuntne et ipsi meliores, an non? Ipsi quoque. Quid vero senatores? Et senatores. Sed enim, o Melite, cavendum est, ne concionatores forte adolescentes corrumpant. an vero et hi omnes similiter faciunt meliores? Hi quoque. Omnes igitur, ut videtur, Athenienses honestos bonosque reddunt, praeter unum me. ego enim corrumpo solus. Itane ais? Ita certe; et quidem vehementer. Magna tu quidem me damnas infelicitate. Proinde mihi responde, an et de equis idem putes: omnes scilicet homines equos bonos efficere, unum vero duntaxat eos corrumpere. an omnino contra unum esse: vel certe perpaucos equitandi peritos reddere meliores equos: quamplurimos autem esse, qui si inter equos versentur, illisque utantur, depravant? Nonne ita se res habet, o Melite, et de equis, et de ceteris omnibus animantibus? Penitus ita, sive tu et Anytus non confiteamini, sive confiteamini. Etenim permagnam juvenes nacti essent felicitatem, si unus duntaxat eos posset pervertere, ceteri vero omnes ipsis prodessent. Ceterum, o Melite, satis demonstras, te nullum juventutis curam habuisse unquam; ac plane declaras incuriam tuam, teque nunquam meditatum fuisse ea, de quibus me accusas.
Praeterea obsecro te per Jovem, o Melite, responde nobis, utrum melius versari possumus inter bonos cives, an inter malos. Responde amabo. nihil enim difficile te rogo. Nonne mali semper mali aliquid agunt his, quibuscum versantur? boni autem bonum? Procul dubio. Estne ullus, qui detrimentum suscipere potius quam emolumentum velit ab his, quibus familiariter utitur? Responde, o bone vir. lex enim respondere te jubet. Estne quisquam qui damnum pati velit? Nullus. Age ergo, tu me huc in judicium vocas quasi juventutis depravatorem. an dicis, me id volentem facere, vel nolentem? Equidem volentem dico. Numquid tu, o Melite, longe minor natu usque adeo me grandiori sapientior es, ut plane cognoscas tu quidem, malos obesse familiaribus, bonos vero prodesse? ego autem in tantum insaniam prolapsus sim, ut neque id cognoscam, si quem ex familiaribus pejorem reddidero, periclitaturum me, ne quid ab eo mali perpetiar; atque hoc tantum mihi ipsi malum, ut tu ais, volens inferam? Haec equidem tibi, o Melite, non credo. arbitror quoque, neminem tibi alium concessurum. Sed aut non depravo adolescentes; vel, si depravo, invitus facio. quapropter tu in utroque mentiris. At si invitus corrumpo, non huc in judicium involuntaria delicta lex trahi jubet, sed privatim doceri atque castigari. constat enim, si didicero, non amplius me id facturum, quod per ignorantiam faciebam. Tu autem familiariter me emendare noluisti: sed in judicium rapis, quo eos trahi lex jubet, qui poena indigent potius, quam disciplina.
Jam vero ex his manifestum est, o viri Athenienses, quod modo dicebam, nullam huic Melito aut magnam, aut parvam erudiendae juventutis curam fuisse. Nunc age dic, qua ratione me asseras, o Melite, pervertere juventutem. An videlicet, quemadmodum in accusatione scripsisti, quia doceam, non putare deos, quos civitas putat, sed alia quaedam nova daemonia? an non? in his docendis affirmas, juvenes me corrumpere? Omnino quidem ac vehementer haec assero. Per deos ipsos, o Melite, de quibus nunc nobis est sermo, apertius et mihi et his enarra. Nam ego quidem nondum plane intellego, utrum dicas, docere me juvenes, ut putent aliquos quidem deos esse. quod si ita est; ego deos esse puto, neque omnino sum absque deo: neque in hoc injuste ago, quamvis non eos, quos habet civitas, sed alios esse doceam. Utrum, inquam, hoc est, in quo me criminaris, quod videlicet deos alios introducam? an me ais omnino negare deos, rursusque, ut negent, alios quoque docere? Assero equidem, te omnino negare deos. O admirabilis Melite, curnam ista dicis? Neque solem igitur, neque lunam esse deos credo, ut homines alii. Per Jovem ita, o judices. nam solem quidem lapidem esse dicit; lunam vero terram. Anaxagoram tu quidem, o amice Melite accusandum censes; atque ita hos parvi facis, existimans, eos literarum ignaros esse, quasi nesciant, libros Anaxagorae Clazomenii ejusmodi opinionibus esse plenos, et locus est gymnasticus. Juvenes ais haec a me discere? quae liceret interdum, etiam si multa sint, uniuus drachmae pretio emere ex orchestra Socratemque deridere, si sua esse fingeret, praesertim quum tam absurda sint. Sed per Deum, o Melite, putasne revera, nullum me deum existimare? Nullum per Jovem. Incredibile est, o Melite, quod dicis; et quidem, ut mihi videtur, etiam tibi ipsi. Mihi enim, o viri Athenienses, nimis contumeliosus ac petulans iste vir, ipsamque accusationem contumelia quadam et petulantia et juvenili temeritate procul dubio conscripsisse videtur. videtur enim ceu aenigma quoddam componere, tentans, an Socrates sapiens deprehendat ipsum quasi ludentem, sibique ipsi contraria proponentem; vel Socrates una cum auditoribus ipsis decipiatur. Hic namque repugnare sibimet in ipsis accusationis verbis mihi videtur, ceu si dixerit, Contra leges agit Socrates deos non putans, sed deos putans. Quae quidem jocantis nugae esse videntur.
Animadvertite, o viri, quo pacto Melitius mihi videtur haec dicere. Tu vero responde nobus, o Melite. Sed vos, quod ab initio oravi, ne graviter feratis si pro more meo verba facio. Estne quisquam, o Melite, qui humana quidem esse putet, homines vero nequaquam? Respondeat mihi, o viri, neque modo in his, modo in illis perturbet. estne aliquid, qui equos non putet esse, sed equestria? vel tibicines quidem non esse, sed tibicinum officia? Non est quisquam, o virorum optime. Ego enim pro te et tibi et his aliis respondeo, siquidem ipse non vis respondere. Sed ad hoc saltem, quod magis ad rem pertinet, responde. An est quisquam, qui daemonia quidem opera opinetur esse, daemones autem minime? Nullus. Quam tarde et vix respondisti ab his coactus? Nonne igitur daemonia opera confiteris me et putare et docere, sive nova, sive antiqua sint? omnino enim, ut tu confiteris, daemonia ego assero, atque haec quidem in responsione vicissim accusationi rescripta jurabo. Quod si daemonia puto, necessarium est omnino, putare me daemones quoque esse. an non ita se res habet? Ita certe. Pono enim te confitentem, quandoquidem respondere non vis. Daemones autem, nonne aut deos arbitramur esse, aut deorum filios? fatersine hoc, an negas? Prorsus. Nonne si daemones esse arbitror, ut ipse concedis, daemonesque dii quidam sunt, id evenit, quod modo dicebam? aenigma proponere te et quasi nugari dicendo, me deos non existimantem, deos tamen rursus existimare, quandoquidem daemones esse duco? Rursus, si daemones deorum filii sunt, spurii videlicet quidam, aut ex nymphis, aut ex aliis quibusdam, ut fertur, quisnam hominum filios quidem deorum esse putet, deos vero neget? Perinde enim absurdum foret, ac si quis equorum quidem filios vel asinorum mulos esse putet, equos autem et asinos esse non putet. Sed, o Melite, videris procul dubio accusationem istam idcirco ita posuisse, vel ut ingenii nostri periculum faceres, vel quia, in quo re vera me criminareris, nihil haberes. Tu vero quanam ratione persuaderes alicui, vel minimum quidem mentis habenti, non esse ejusdem viri, daemonia simul et divina putare; ac rursus ejusdem, neque daemones, neque deos, neque heroes? Nulla certe ratione fieri posse aliter ostendi potest.
Ceterum, o viri Athenienses, quod quidem ego non deliquerim, quemadmodum Melitus accusat, haud magna mihi purgatione opus esse videtur: sed ea, quae dicta sunt, sufficere judico. Quod autem ab initio dixi, malevolentiam plurimam esse contra me apud plurimos concitatam, id profecto verissimum est: et hoc me perimet, si quidem perimar; non Melitus, neque Anytus; sed multorum calumnia et invidia; quae quidem alios quoque multos viros bonos peremit hactenus, et, ut arbitror, perimet. nihil enim grave, vel mirum, si in me obesse non desinat. Forsitan vero ita me quispiam interrogabit: Nonne te pudet, o Socrates, tale quiddam exercere, ex quo continuo in periculum venias moriendi? Equidem huic objectationi justam hanc responsionem dabo: Haud recte, o vir, loqueris, si putas, magnam aut vitae aut mortis habendam esse rationem homini, cujus vel parva quaedam utilitas sit: ac non illud potios duntaxat considerandum, quoties aliquid agit, utrum justa agat, an injusta, aut boni viri opera, sive mala. Alioquin ex hac ratione tua spernendi fuissent semidei omnes, quotcunque apud Trojam occubuerunt et alii, et in primis ipse Thetidis filius: qui usque adeo mortis contempsit periculum, ne turpem subiret infamiam, ut cum sibi dea mater properanti ad Hectorem occidendum praedixisset, his ferme, ut arbitror, verbis: O fili, si pro vindicta Patrocli amici tui ab Hectore interfecti, Hectorem interfeceris, ipse peribis; inquit enim, Subito post Hectorem infelix tibi sors imminet: cum, inquam, ab ea haec accepisset, usque adeo discrimen mortemque contempsit, ut multo magis timuerit turpem vitam amicorum inultis injuriis, quam mortem: statimque responderit, mori se malle pro justa amici vindicta, quam moras trahentem apud naves ridiculum contemptumque vivere. Hunc ergo periculi mortique curam habuisse quisnam dixerit? et profecto ita res se habet, o viri Athenienses. Quo quisque in loco vel seipsum constituit, arbitratus id optimum esse, vel a superiore jubetur consistere; in eo, ut mihi videtur, permanere oportet, periculumque subire, neque mortem, neque aliud quidquam magis quam turpitudinem formidantem.
Equidem, o viri Athenienses, graviter aberrarem, si cum illis paruerim praefectis, quos ipsi mihi praeposuistis et in Potidaea, et in Amphipoli, et in Delio: (tunc enim, ubi illi me consistere jusserunt, ibi constiti, ut quisquam alter, mortisque discrimen subivi:) ubi deus me posuit, permanereque voluit, ut opinatus sum atque existimavi, videlicet philosophantem me vivere, ac meipsum aliosque scrutari; ibi ob mortis alteriusve rei metum ordinem desererem. Pergrave, inquam, id esset delictum, et tunc revera me juste quis in judicium traheret, quasi deos non putantem, videlicet oraculo non parentem, atque mortem timentem, putantemque me sapientem esse, quum sapiens minime sim. Nam mortem timere, o viri, nihil est aliud, quam sapientem videri eum, qui non sit sapiens. quippe cum id sit scire videri, quae nesciat. Nemo enim scit, utrum mors summum bonorum omnium contingat homini. metuunt autem, perinde ac si eam scirent maximum esse malorum. Cui vero dubium esse debet, quin haec ipsa inscitia sit maxime vituperanda, per quam aliquis se putat scire, quae nescit? Ego autem, o viri, in hoc forsan a multis hominibus differo: ac si qua in re sapientiorem me aliquo esse dicerem, in hac utique dicerem, quod cum haud sufficienter, quae sunt apud inferos, norim, similiter me non nosse cognosco. Injurias autem inferre, superiorique non obedire vel deo vel homini, malum turpeque esse scio. Haec igitur, quae nescio, utrum bona sint, nunquam magis timebo, atque fugiam, quam illa, quae mala esse cognosco. Quamobrem si me nunc absolvatis, (non credentes Anyto, qui dixit, aut me in judicium ab initio vocandum non esse, aut vocatum necessario esse damnandum: nam si a vobis absolverer, fore ut filii vestri, Socratis secuti vestigia, omnes omnino corrumperentur) si, inquam, ad haec vos ita dicatis: o Socrates, Anyto non credimus, teque sententiis nostris absolvimus, hac tamen conditione, ut nunquam posthac in hac inquisitione philosophiaque verseris: ac si id facere [deprehendare, mortem obeas.] si igitur, ut dicebam, his conditionibus dimittere me velitis, respondebo utique vobis: o viri Athenienses, diligo vos equidem atque amo; Deo tamen parere malo, quam vobis. et quamdiu spirabo viresque suppetent, philosophari non desinam, exhortans et docens quemcunque nactus fuero, sicut soleo, hunc in modum: Quid tu, o vir optime, cum civis sis Atheniensis, civitatis amplissimae ac sapientia et potentia praestantissimae, non erubescis in eo omnem operam ponere, quo tibi pecuniarum et gloriae et honoris quam plurimum sit? ut autem prudenntia et veritas, et optimus animi habitus in te sit, neque cogitas, neque curas? Ac si quis vestrum mecum contenderit, id se curare asseverans, haud statim dimittam illum, neque recedam, sed sciscitabor, examinabo, redarguam. Quod si mihi non videatur possidere virtutem, attamen profiteri; objurgabo, quod ea, quae plurimi pretii sunt, nihili pendat, vilissima vero plurimi faciat. Hoc equidem officium praestabo juniori et seniori, quemcunque nactus fuero, rursusque peregrino et civi; magis autem civibus, quanto mihi genere propinquiores estis. Hoc enim Deus ipse jubet. Reor autem, quod et vos latere non debet, nullum adhuc bonum vobis in hac urbe majus contigisse, quam hoc meum ministerium, quod Deo parens exhibeo. Nihil enim aliud agens circumeo, quam suadens junioribus senioribusque vestrum, neque corporum, neque pecuniarum, neque aliarum omnino rerum curam prius vehementiusque, quam animi, habendam esse, ut quam optimus sit; docens, non ex pecuniis virtutem, sed ex virtute pecunias, alique bona omnia et privatim et publice hominibus provenire. Si igitur haec docens perverto juvenes, essent certe perniciosa. at si quid dicat, me alia quam haec docere, nihil dicit. Horum gratia, o viri Athenienses, profiteor equidem, sive credatis Anyto, sive non credatis, sive dimiseritis me, sive non dimiseritis, profiteor, me nihil aliud esse facturum, nec si mihi sit pluries moriendum.
Ne conturbemini, o viri Athenienses; sed quemadmodum ab intio rogavi, me aequo animo audiatus: erit enim vobis, ut arbitror, utile, si, quae nunc dicturus sum, audietis. equidem vobis nonnulla dicturus sum, quae audientes forsitan ad clamorem in praesentia provocemini. ego vero silentium a vobis exposco. Scitote, si me occideritis talem, qualem vobis modo dicebam, non me laesuros esse vos magis, quam vos ipsos. Me quidem neque Melitus, neque Anytus unquam laedet. neque enim posset: siquidem nefas est, ut arbitror, meliorem virum a deteriore laedi. Interficere tamen potest, vel pellere, vel contumelia quadam afficere. atque haec iste quidem et alius aliquis ingentia putet esse mala: ego vero non puto; sed multo pejus esse, illa facere, quae nunc iste facit, aggrediens, injuste virum occidere. Quamobrem, o viri Athenienses, non tam mihi nunc opus est, defensionem pro me ipso meditari, ut aliquis existimaret, quam vobis: ne quid me condemnantes contra id munus, quod deus vobis tribuit delinquatis. Si enim me interfeceritis, haud facile alium talem reperietis, vere quidem, etsi forte id dictum ridiculum est, civitati vestrae a deo adhibitum, velut equo cuidam magno et generoso, sed ipsa mole pigriori, atque calcaribus excitari indigenti: qualem videtur me deus civitati addidisse, qui singulos exsucitans et monens, et objurgans, non cesso diem totam ubique vobis assistere. Talem vero alterum non facile nanciscemini, o viri Athenienses. ergo, si mihi credideritis, me vestris sententiis absolvetis. At vero si forte dormitantium more, graviter ferentes vos exsuscitari, me, ut vult Anytus, temere occideritis; reliquum omne tempus dormietis, nisi forsan deus vobis prospiciens alium quendam miserit. Me vero esse talem, ut a deo civitati tributus fuisse videar, hinc potestis animadvertere. Non humanum certe id esse videtur, quod ego mea quidem omnia omnino neglexerim, atque in hac rei familiaris negligentia tot annos jam perseverem, vestro semper intentus bono, dum singulos adeo, tanquam pater, aut frater natu major, suadens, curam virtutis habere. Quod si quam pro officio meo mercedem reciperem, humanam quandam id rationem haberet. nunc vero, quod et vos plane videtis, accusatores isti mei, quanquam impudentissime alia contra me omnia coacervarunt, hoc unum tamen solita illa impudentia nequaquam ausi sunt pertentare, testesque adhibere, qui probent, me unquam pro his mercedem ullam exegisse, aut petisse. Hujus autem rei sufficientem vobis, ut arbitror, testem affero, paupertatem meam.
Sed forsan absurdum alicui videri potest, me privatim haec consulere singulis, anxie nimis circumeuntem; publice vero in concionibus ausum non fuisse hoc idem civitati consulere. Hujus autem causa est, de qua saepe me passim dicentem audivistis, divinum videlicet quiddam atque daemonicum in voce quadam mihi adesse. quod quidem Melitus in accusatione derisit. sed mihi quidem ab ipsa pueritia hoc adest, vox scilicet quaedam, quae quoties fit, me prohibet agere, quod acturus eram, provocat vero nunquam. hoc, inquam, est, quod mihi repugnet, quo minus me ad publica conferam. Et recte admodum mihi adversari videtur. constat enim, o viri Athenienses, si quondam negotia publica aggressus fuissem, jamdiu mihi fuisse pereundum: itaque nullam vel vobis, vel mihi attulissent utilitatem. Ne mihi succenseatis, oro, vera dicenti. nemo enim diu salvus esse potest, si aaut vestro, aut alteri cuiquam populo legitime adversetur, quo multa injusta atque iniqua, quae fieri solent in civitate, prohibeat. sed necesse est, eum qui revera pro justitia pugnat, si modo brevi salvus futurus sit, privatum degere, neque rempublicam attingere.
Horum equidem magna vobis afferam argumenta; non verba quidem, sed, quod vos multifacitis, facta. Audite jam, quae mihi contigerint, ut planius perspiciatis, nulli me quidquam contra justitiam ob mortis metum concessurum fuisse, atque non concedentem, simul fuisse periturum. Referam vobis equidem molesta quaedam atque judicialia, vera tamen. Ego enim, o viri Athenienses, nullo adhuc publico functus sum munere, nisi quod ad consilium sum electus. contigit autem, tribum meam Antiocheam eo tempore praesidere, quo vos decem illos exercitus duces, quia navali pugna interemptos non susceperint, damnare simul omnes properastis, injuste quidem, ut cunctis postea vobis notum fuit. Tunc ego solus ex omnibus praefectis me vobis opposui, ne quid ageretis praeter leges, meisque suffragiis restiti. Quo in tempore, cum oratores multi parati essent deferre meum nomen, atque in judicium trahere, vosque ipsi ingenti idem clamore juberetis; existimavi, oportere me magis pro lege atque justitia subire periculum, quam vobiscum sentire, non sentientibus justa, ob metum carceris aut mortis. Et haec quidem facta sunt, civitate adhuc sub libertate populi constituta. postquam vero ad paucorum potentiam deventum est, rursus triginta illi, qui rempublicam occuparunt, vocantes me una cum aliis quatuor in Tholum, jusserunt Leontem Salaminium ex Salamine adducere, quo ille necaretur; qualia videlicet multa illi, et aliis multis eo tempore mandabant, ut complures criminibus suis insolverent. Tunc ego non verbis quidem, sed re ipsa rursus ostendi, nihil omnino, quamvis dictu resticius videatur, curare mortem; illud vero omnino curare, ne quid injustum neve impium facerem. Me vero potestas illa teriibilis nequaquam ita conterruit, ut injuste aliquid facerem. Sed ubi Tholo egressi sumus, reliqui quatuor in Salaminam adventantes captum Leontem duxerunt: ego vero domum abivi: ac forsan propterea me illi interfecissent, nisi brevi eorum potestas dissoluta fuisset. Atque horum testes vobis erunt permulti.
An ergo putatis, tot annos me victurum fuisse, si publica tractavissem, bonique viri officio fungens, justitiae suffragatus essem, atque, ut oportet, unum id officium omnibus praetulissem? Permultum abest, o viri Athenienses: neque enim alius quisquam hominum ita se gerens, diu salvus esse potuisset. At ego per omnem vitam, sicubi publica tractavi negotia, talem me praestiti, et privatim idem ipse, nemini unquam praeter id quod justum est, concedens, vel aliis, vel horum alicui, quos ii, qui me criminantur, meos affirmant esse discipulos. Ego autem nullius unquam praeceptor fui. Sed si quis dicentem me ac mea tractantem audire desideravit, sive junior, sive senior, nulli unquam id negavi. Neque vero is ego sum, qui pecuniis acceptis disputem, non acceptis vero taceam: sed pariter diviti atque pauperi interrogandum me praebeo; ac etiam, si quis respondendo audire velit, quae dico. Et si quis horum probus fiat, vel non, haud juste crimen subirem: quippe cum nulli unquam doctrinam vel tradiderim ullam, vel promiserim. Quod se quis dixerit, privatim a me quidquam vel didicisse, vel audisse, quod nec aliis omnibus commune fecerim, non verum dicit.
Sed quam ob causam quidam mea mea consuetudine oblectentur, o viri Athenienses, audite. Omnino verum est, quod vobis supra dicebam, delectari homines, cum redargutioni eorum adsunt, qui se, cum non sint, existimant sapientes. Est enim res non injucucunda: mihi vero, ut dixi, a Deo injuncta et per vaticinia, et per somnia, et per omnem modum, per quem aliqua alia sors divina homini quidquam mandarit agendum. Haec, o viri Athenienses, et vera sunt, et facile arguenda. Enimvero, si ego juvenum alios quidem nunc corrumpo, alios vero jamdiu corrupi, consentaneum esset, ut nunc illorum aliqui seniores facti, quoniam intelligerent, me sibi adolescentibus male consuluisse, contra me insurgerent, ac poenas deposcerent. at si ipsi nollent, saltem necessarios illorum aliquos, patres et fratres, et alios cognatos, si quid mali a me eorum necessarii passi fuissent, commemorare nunc et poenas exigere. Sed adsunt hic, quos cerno, illorum permulti. Primum quidem Crito iste, aequalis meus atque contribulis, Critobuli hujus pater. deinde Lysanias Sphettius, Aschini hujus pater. praeterea Antipho Cephisieus, pater Epigenis. Adsunt et alii, quorum fratres familiariter me usi sunt, Nicostratus, Theosdotidi filius, Theodoti frater, (et Theodotus quidem defunctus est, ut fratrem precari non possit,) et Paralus hic, filius Demodoci, cujus Theages frater erat: Adimantus quoque, filius Aristonis, cujus frater est iste Plato: denique Aeantodorus, cujus Apollodorus hic est frater. Alios permultos referre possum, quorum unum aliquem, praesertim in ejus oratione, oportuit a Melito testem produci. At vero, si tunc oblitus est, nunc saltem producat: ego permittam, afferat, inquam, si quid tale habet, in medium. Sed contra omnino se res habet, o viri Athenienses. omnes enim, ut videtis, convenerunt libenter ad opem mihi ferendam, qui corrupisse eorum necessarios detrimentumque attulisse, a Melito Anytoque accusor. Quod si ipsi, qui depravati sunt, mihi opitularentur, nihil mirum esset: at propinqui eorum, seniores a me nunquam depravati, qua tandem ratione mihi suffragantur, nisi recta quadam et justa? quippe cum et Melitum mentiri, et me vera loqui, cognoscant.
Quae igitur pro defensione mea, o viri Athenienses, habeo, ferme haec sunt, et alia forte similia. Sed forsan vestrum aliquis, ad se moresque solitos se recipiens, graviter ferat, quod, cum levioribus etiam in causis reus multis cum lacrymis soleat deprecari, atque supplicare, ac filios in judicium producere, ut commiserationem commoveant, et alios domesticorum amicorumque permultos: ego nihil horum faciam, quamvis in extremo, ut videtur, discrimine constitutus. his ergo offensus aliquis contra me pertinacius irritetur, atque ipsa in ira sententiam contra me ferat. Si quis ergo inter vos ejus mentis est, ego tamen non censeo obsecrandum, sed hac ratione potius aeque me hunc allocuturum: Sunt et mihi, o vir optime, cognati quidam. Neque enim, ut inquit Homerus, ex quercu vel petra, sed ex hominibus natus sum. Itaque et cognatos habeo, o viri Athenienses, et filios tres; quorum unus jam adolescit, duo autem sunt parvuli. nullum tamen eorum huc adducam, supplicaturus eo pacto a vobis absolvi. Curnam igitur nihil horum faciam? Non pertinacia ulla, neque contemptu, viri Athenienses: utrum vero audacter me habeam ergo mortem, an non, alia ratio est. Ad existimationem tamen, et mei, et civitatis totius, non arbitror pertinere, ut ista faciam in hac aetate, et hoc nomine, quod nactus sum; sive id verum sit, sive falsum. Attamen jam opinione hominum praeoccupatum est, Socratem inter multos praecipuo quodam excellere. Si ergo hi, qui inter vos sapientia, vel fortitudine, vel quavis alia virtute praestare existimantur, tales erunt, quales saepe quosdam, cum de illis judicaretur, vidi, turpe nimium erit. qui eum esse alicujus pretii existimarentur, attamen in judicio mirum in modum commiserationi studebant; quasi grave aliquid passuri, si ex hac vita decesserint; perinde ac immortales essent futuri, si vos illios non occidatis. Atqui hi mihi videntur civitati dedecus afferre: propterea quod existimare peregrinorum aliquis potest, eos qui inter Athenienses virtute praestant in magistratibusque ceterisque honoribus superiores habentur, nihil a mulieribus differre. Haec autem, o viri Athenienses, nec vos, qui alicujus auctoritatis esse videmini, facere decet; neque, etiamsi nos facere velimus, permittere: sed hoc ipsum ostendere, vos eum multo magis damnaturos esse, qui commiserationes ejusmodi introducent, ridiculam reddiderit civitatem, quam illum, qui quietus judicium expectaverit.
Proinde, o viri Athenienses, accedit ad ea, quae de civitatis existimatione dicta sunt, quod nec justum mihi videtur esse, judicem precari, neque precando absolvi, sed docere atque suadere. Non enim ad hoc sedet judex, ut per gratiam concedat, sed ut judicet secundum leges. Atque id jurejurando promisit, non per gratiam cuicunque libuerit condonare, sed judicare secundum leges. Non igitur licet, vel nobis assuefacere vos dejerare, vel vobis, assuefieri. neutri enim nostrum religionem servarent. Nolite ergo, o viri Athenienses, exigere, talia me apud vos agere, quae neque honesta, neque justa, neque sancta esse puto: et id quidem omnino, praestertim vero per Jovem, cum impietatis erga deum a Melito hoc accuser. Profecto, si pergerem persuadere vobis, precandoque flectere, cum juraveritis, docerem utique, vos non putare deos esse; ac revera, dum pro me defensionem paro, me ipsum interim accusarem, quasi deos nequaquam existimantem. Sed multum abest, ut ita se res habeat. existimo namque esse deos, o viri Athenienses, magis quam quisquam meorum accusatorum; ac vobis deoque permitto, de me judicare, ut mihi et vobis sit conducturum.
Quod vero non graviter feram, o viri Athenienses, me a vobis esse damnatum, et alia multa faciunt, et illud in primis, quod non praeter spem id accidit: verum multo magis admiror utrorumque numerum calculorum. Siquidem non putabam, tam pauco calculorum numero ab absolutione abesse. nunc autem, ut videtur, si tres solum calculi aliter cecidissent, evadeba. Melitum certe nunc evasisse videor: neque cecidissent, evadebam. Melitum certe nunc evasisse videor: neque evasisse solum; sed unicuique constat, nisi surrexissent Anytus et Lycon, me accusantes, mille drachmas illum fuisse pensurum, quoniam partem quintam calculorum non accepisset.
Licetur ergo judicium morte vir iste. esto. sed ego, o viri Athenienses, quonam me liceamini postulabo? An non videlicet eto, quo dignus sum? Quid ergo? quidnam dignum est, pati me aut pendere, ob id, quod quae didici, non siluerim, sed neglexerim, quaecunque multi facit vulgus, quaestum, rem familiarem, praefecturas, conciones, ceterosque magistratus; praeterea aufugerim conjurationes atque seditiones, quae in republica contigerunt, arbitratus, meipsum revera ad aequiora officia esse natum, quam ut ab his salutem meam pendere existimarem? Ad haec, inquam, me non contuli, quibus occupatus, neque vobis, neque mihi ipsi fueram profuturus: sed uni huic officio duntaxat incubui, ut privatim unumquemque vestrum salutans, maximam, ut equidem existimo, afferrem utilitatem, suadens videlicet unicuique, nihil ex rebus suis prius, quam seipsum esse curandum, ut quam optimus prudentissimusque evadat; nec res civitatis curandas esse prius, quam civitatem ipsam; et aliarum item rerum curam eadem ratione esse habendam. Quid igitur, cum sim talis, a vobis reportare dignus sum? Bonum certe, o viri Athenienses; si modo pro dignitate revera existimetis: ac tale quidem bonum, quale mihi conveniat. Quid igitur convenit viro egeno beneficoque, cui vacare a ceteris occupationibus expediat, quo vos ad virtutem cohortari queat? Nullum certe est aliud praemium, o viri Athenienses, quod magis virum talem deceat, quam in Prytaneo publico sumptu nutriri: et multo quidem magis, quam si quis vestrum equo, aut higis, aut quadrigis Olympia vicerit. Nam ille quidem facit, ut felices videamini; ego vero, ut sitis. praeterea ille nutritione non indiget, ego indigeo. Itaque, si pro dignitate ac justitia aestimari oportet, ego me hoc dignum existimo, alimonia scilicet publice in Prytaneo mihi exhibenda.
Forte vero haec vobis dicens ita protervus videor, ut in superioribus visus sum, ubi commiserationes supplicationesque detestabar. Id autem haud tale est; sed ejusmodi potius, o viri Athenienses. Persuasum est enim mihi, ut nemini sponte injuriam faciam. quod quidem idcirco vobis non persuadeo, quia breve tempus habuimus colloquendi. Verum, si lex talis apud vos esset, qualis apud ceteros, ut, ubi mors poena sit, in eo judicio non diem unam, sed plures disceptetur, vobis, ut arbitror, persuasissem. nunc vero haud facile fuit, in tam brevi tempore calumnias magnas diluere. Cum igitur mihi persuasum sit, nemini faciendam esse injuriam, permultum abest, ut mihi ipsi sim facturus. Quid ergo? numquid veritus, ne id subeam, quo Melitus me dignum censet, quod equidem aio nescire me utrum bonum sit, an malum, ut hoc me dignum esse censebo? Utrum ergo vincula? Et quid oportet me in cercere vitam agere, semper undecimviris servientem? Utrum pecuniae solvere, atque, donec solutae sint, in vinculis permanere? At vero id tantundem est, atque quod supra dicebam, cum mihi desit, unde pecunias persolvam. And forte exsilium? forte enim hoc dignus esse censebor: nimia tamen, o viri Athenienses, me cupiditas vitae teneret, si adeo imprudens essem, ut non possem animadvertere, si vos cives mei consuetudinem meam sermonesque perferre non potuistis, sed usque adeo gravis invidiosaque vobis fuit mea consuetudo atque oratio, ut mox liberare vos ab illa jam decreveritis, alios tamen facile me putem toleraturos. Permultum abest, o viri Athenienses. Praeclara scilicet mihi vita foret, in hac aetate exsulanti, et aliam ex alia civitatem permutanti, et in continua repulsa viventi. Equidem, ut plane intelligo, quocunque proficiscar, audituri me, sicut et hic, sequentur adolescentes: ac si eos repellam, ipsi vicissim, senioribus id persuadentes, me repellent. si non repellam, eorum patres et cognati ob hos ipsos me expellent.
Forsitan vero dicet aliquis: Nonne potes, o Socrates, in exsilio silentium et quietem agere? At hoc omnium est difficillimum aliquibus vestrum persuadere. Sive enim respondero, id esse non parere Deo, proptereaque me non posse quiescere, non credietis mihi, quasi per ironiam loquenti: sive dixero, me ab hoc officio nolle vacare, quia id homini maximum contingit bonum, diebus videlicet singulis de virtute verba facere, atque de aliis, de quibus me quotidie loquentem vos auditis, atque ita me ipsum aliosque scrutari, vitamque inconsideratam respuendam esse censere; haec etiam multo minus mihi credetis. Haec vero, o viri Athenienses, ita ut dico, se habent; sed haud facile persuaderi possunt. Et simul nunquam malo dignari me consuevi. Quod si mihi forent pecuniae, judicium pecuniis licerer, quot pensurus forem; neque obesset mihi illas amittere. Nunc vero non adsunt; nisi forte, quantum valeo solvere, tanti aestimari velitis. possum vero ferme argenti minam. tanti ergo judicium aestimo. Plato autem hic, o viri Athenienses, et Crito, et Critobulus, et Apollodorus jubent me triginta minis liceri. ipsi vero tantum vobis promittere parati sunt. liceor ergo tanti. promissores vero argenti hujus hi vobis erunt sufficientes.
Non multi temporis gratia, o viri Athenienses, criminandi materiam praebuistis volentibus civitatem vituperare, quia scilicet Socratem occideritis, virum sapientem. dicent enim illi, licet non sim, me sapientem, qui vos vituperare volent. Si ergo breve tempus exspectavissetis, absque vestra opera me contingebat mori. Videte aetatem meam, quam procul jam sit a vita, morti vero propinqus. Neque vero haec adversus vos omnes dico, sed adversus eos tantum, qui me morte damnarunt. Dico etiam haec ad hos ipsos. Forsan putatis, me, viri Athenienses, in judicio concidisse talium verborum inopia, quibus utique persuasissem vobis, si omnia facienda dicendaque putavissem, quibus a vobis absolverer. Longe vero se res aliter habet. Certe ob paupertatem damnatus sum, non verborum quidem, sed audaciae atque impudentiae, et quia talia apud vos dicere nolui, qualia vobis auditu gratissima contigissent, audientibus videlicet me deflentem atque lamentantem, et alia facientem multa atque dicentem, ut dixi, me indigna; qualia frequenter ab aliis audire consuevistis. Sed neque ab initio censui, decere, ob periculum devitandum, illiberale aliquid facere; neque nunc me poenitet, hac defensionis ratione usum fuisse. malo equidem, tali quadam defensione fretus, mortem obire, quam contraria supervivere. Neque enim in judicio, neque in bello, vel mihi, vel alteri, omnia, quibus vitemus mortem, sunt facienda. nam in proeliis saepe constat interitum vitari, si quis, objectis armis, supplex ad insequentes se convertat. Alia quoque in singulis periculis machinamenta sunt, quibus interitum quis effugiat, si quem non pudeat facere quaelibet atque dicere. Sed considerate, o viri Athenienses, haud id quidem difficile esse, mortem effugere, sed multo difficilius, pravitatem. velocius enim illa currit, quam mors. Atqui ego nunc, utpote ob senectutem, tardior a tardiori captus sum; accusatores autem mei, utpote vehementes atque veloces, ab ea, quae velocior est, pravitate. Et nunc quidem ego abeo damnatus a vobis, mortem subiturus; isti vero a veritate ipsa damnati, pravitati injustitiaeque obnoxii. atque ego quidem poenae acquiesco, et isti. Haec igitur forte sic oportebat se habere; arbitrorque, ea habere se mediocriter.
Post haec autem vobis, qui me condemnastis, cupio divinare. nam illuc mihi jam perventum est, ubi solent homines divinare, quando videlicet sunt prope mortem. Praedico equidem vobis, o viri Athenienses, si me interfeceritis, supplicium vobis statim post mortem meam esse venturum, ac per Jovem multo durius eo, quo me affeceritis. nunc enim id egistis, putantes liberare vos, quo minus rationem vitae vestrae redarguenti cuiquam reddere compellamini. Id vero contra omnino vobis accidet. Nam plures futuros arbitror, qui vos redarguant, quos ego compescebam, etsi vos id non sentiebatis: tantoque illi infestiores erunt, quanto et juniores; ideoque vos gravius id feretis. Profecto, si putatis per interfectionem hominum a vituperatione vos absolvere, nimium aberratis. Non enim est haec liberatio vel valida satis, vel honesta. sed illa tam facillima, quam optima est, non disturbare quidem alios, sed se ipsum comparare, ut quam optimus evadat. Haec ergo vobis, qui me condemnastis, vaticinatus, finem facio.
Vobis autem, qui me absolvistis, libenter de hujusmodi re, quae contigit, verba facerem, quamdiu magistratus negotio distinentur, necdum eo vado, ubi me oportet mori. Sed, o viri, assistite mihi id tempus. Nihil enim prohibet, invicem (dum licet) confabulari. Nempe vobis tanquam amicis demonstrare volo, quod mihi modo accidit, quidnam menti significet. Mihi quidem, o judices, (vos enim judices recte appellare possum,) mirabile quiddam contigit. vox enim illa daemonis vaticinatrix mihi semper in superiori tempore frequenter omnino offerre se consuevit, et in rebus quidem levissimis se opponens, si quid minus recte facturus fuissem. Nunc autem ea mihi, quae videtis, acciderunt, quae profecto putaret aliquis atque existimare, extrema esse malorum. sed mihi neque domo exeunti mane Dei signum adversatum est, neque dum in judicium veniebam, neque in aliqua sermonis parte, dum verba faciebam: quamvis alias frequenter, dum loquerer, in medio sermonis cursu consueverit cohibere. nunc autem in hac re nusquam, vel agenti, vel loquenti est adversatum. Quam vero hujus rei causam esse putem, vobis aperiam. Apparet enim, mhi quod contigit, bonum esse. nec recte ullo modo judicatur a nobis, quicunque mortem opinamur esse malam. Cujus quidem rei magna apud me haec est conjectura, quod signum mihi, ut consuevit, repugnavisset, nisi bonum quid acturus fuissem.
Cogitare autem hoc pacto possumus, spem multam esse, id esse bonum. duorum enim alterum mors est. nam aut tanquam nihil omnino sit, sensum nullum ullius rei retinet is qui decessit e vita; aut, quemadmodum dicitur, permutatio quaedam et transmigratio animae ab hoc in alium locum. Sive ergo nullus remanet sensus, sed tanquam somnus quidam est, in quo quis somnium cernit nullum, admirabile lucrum erit in morte. Reor equidem, si quem oporteat ad eam noctem, quam tanta transegit quiete, ut ne insomnium quidem ullum videret, alias noctes diesque vitae totius conferre, atque dicere, quot ipse noctes atque dies in vita melius dulciusque peregerit: reor, inquam, nedum privatum aliquem, sed nec magnum quidem regem, aliquas numerare posse. Si ergo tale quiddam est mors, lucrum esse equidem dico: (etenim nihil plus hoc pacto totum tempus quam nox una esse videtur:) sin autem mors est tanquam transmigratio quaedam hinc in alium locum, ac vera sunt quae dicuntur, videlicet in alio seorsum a nobis loco omnes defunctos esse, quidnam melius quam hoc esse potest, o judices? Si quis enim illus profectus, liber ab his qui profetenter judices esse, veros repererit judices, qui judicare illic perhibentur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, aliosque, quotcunque semidei juste vixerunt, nunquid ejusmodi transmigratio parvi pendenda censebitur? Rursus Orpheum Musaeumque convenire et Hesiodum et Homerum, quam multo aliquis nostrum redimeret? Equidem, si haec vera sunt, saepius mori velim, quippe cum mihi imprimis mirifice grata sit futura habitatio illa atque consuetudo, quandoquidem una cum Palamede futurus sum, et Ajace, Telamonis filio, et aliis antiquorum, quicunque falso damnati judicio decesserunt e vita, apud quod meos casus cum illorum casibus conferre utrinque, ut arbitror, non injucundum foret. Illud praeterea maximum, illic degere scrutantem singulos atque examinantem, quemadmodum hic feci, quisnam illorum sapiens sit, et quis, cum non sit, se tamen existimet sapientem esse. Proinde quanti faciendum est, o judices, perscrutari ducem, qui tantum ad Trojam dixit exercitum? vel Ulixem vel Sisyphum aliosque quam plurimos, quos referre quis potest, viros et mulieres? quibuscum loqui atque examinando versari, inaestimabilis prorsus felicitas esset. siquidem hujus causa, qui illic degunt, haud amplius moriuntur: suntque illi nobis et in rebus aliis beatiores, et in eo insuper, quod reliquum jam tempus permanent immortales; si quidem vera sunt, quae dicuntur.
Vos quoque, o judices, bene de morte sperare debetis, idque unum cogitare verum esse, viro videlicet bono nihil mali accidere posse neque viventi, neque defuncto; neque res illius a diis negligi. Neque vero mea nunc casu aliquo acciderunt, sed mihi id constat, mori jam et a laboribus liberari, mihi melius extitisse. atque hanc ob causam divinum illud signum mihi non obstitit. Nec equidem haud admodum his indignor qui accusarunt me vel condemnarunt: quamvis non hac mente accusaverint me atque damnaverint, sed quia detrimentum mihi inferre sperabant. ob hoc utique illis est succensendum. (Sed jam ad eosdem illos reversus, sic eos alloquor:) Tantum tamen vos precor, o viri, ut meos quoque filios, cum adoleverint, si ipsi similiter atque ego vobis molesti sint, poenis similiter afficiatis; praesertim, si videantur vobis vel pecuniarum, vel alterius cujusquam rei majorem, quam virtutis, curam habere: atque si videri velint, putentve, se alicujus esse pretii, cum nullius sint, illos objurgetis, quemadmodum ego vos; quod non illis incumbant, quibus est incumbendum, ac existiment, cum nullius pretii sint, se aliquid esse. Quod si haec feceritis, justa a vobis passus fuero, egoque et filii. Sed jam hora est hinc abire, me quidem, ut moriar; vos autem, ut vitam agatis. Utri vero nostrum in melius eant, omnibus praeterquam deo est incertum.