Apologia ad Anastasium

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologia ad Anastasium
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 21

RufAqu.ApAdAn 21 Rufinus Aquileiensis345-411 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Apologia ad Anastasium

Rufinus, ob interpretationem librorum Origenis περὶ Ἀρχῶν in crimen vocatus, purgare se nititur, edita fidei suae expositione, de Trinitate, de Verbi incarnatione, de Resurrectione, de Judicio aeterno, et Diaboli damnatione, de Animarum origine. Demum Origenis se interpretem non defensorem profitetur.

403 I. Audivi quosdam, cum apud Beatitudinem tuam controversias, sive de fide, sive de aliis nescio quibus quaestionibus commoverent, etiam mei nominis fecisse mentionem. Et tua quidem Sanctitas velut ab ipsis incunabulis per Ecclesiasticae traditionis regulas instituta, de absente sibique bene et in fide, et in caritate Dei cognito, calumniantibus non accommodavit auditum. Ad me tamen quoniam appetitae existimationis meae fama pervenit, aequum putavi, ut (quoniam ipse post triginta fere annos parentibus redditus sum, et durum satis atque inhumanum erat, si tam cito desererem eos, quos tam tarde reviseram: simul et quia tam longi itineris labor fragiliorem me reddit ad iterandos labores) literis meis satisfacerem Beatitudini tuae, non ut de sancta mente tua, quae velut quoddam Dei sacrarium aliquid iniquum non recipit [Al., recepit], maculam suspicionis abstergerem, sed ut aemulis 404 adversum me forte oblatrantibus, baculum quemdam tibi confessionis meae, quo abigerentur, offerrem.

II. Quamvis igitur fides nostra persecutionis haereticorum tempore, quum in sancta Alexandrina Ecclesia degeremus, in carceribus, et exiliis, quae pro fide inferebantur, probata sit: tamen et nunc si quis est, qui vel tentare fidem nostram cupit, vel audire, vel discere: sciat quod de Trinitate ita credimus, quod unius naturae sit, unius Deitatis, unius ejusdemque virtutis, atque substantiae: nec inter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sit prorsus ulla diversitas, nisi quod ille Pater est, et hic Filius, et ille Spiritus Sanctus. Trinitas in subsistentibus personis, unitas in natura atque substantia. III. Filium quoque Dei in novissimis diebus natum esse confitemur ex Virgine et Spiritu Sancto: carnem naturae humanae, atque animam suscepisse, in qua et passus est, et sepultus, et resurrexit a mortuis: in 405 eadem ipsa carne resurgens, quae deposita fuerat in sepulcro: cum qua carne simul, atque anima post resurrectionem ascendit in caelos: unde et venturus exspectatur ad judicium vivorum ac mortuorum. IV. Sed et carnis nostrae resurrectionem fatemur integre, et perfecte futuram: hujus ipsius carnis nostrae, in qua nunc vivimus. Non, ut quidam calumniantur, alteram pro hac resurrecturam dicimus; sed hanc ipsam, nullo omnino ejus [Al. ei] membro amputato, vel aliqua corporis parte desecta, sed cui nihil omnino ex omni natura sua desit, nisi sola corruptio. Hoc enim promittit sanctus Apostolus, quod seminetur corpus in corruptione, et resurgat in incorruptione: et seminetur in infirmitate, surgat [Al. resurgat] in virtute: seminetur in ignominia, surgat in gloria; et quia [Al. quod] seminetur corpus animale, resurgat [Al. surgat] corpus spiritale (1. Cor. 15.). Haec nobis de resurrectione tradita sunt ab his, a quibus sanctum baptisma in Aquilejensi Ecclesia consequuti sumus: quae puto ipsa esse, quae etiam Apostolica sedes tradere, et docere consuevit. V. Dicimus quoque et judicium futurum, in quo judicio unusquisque recipiat propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala. Quod si homines recepturi sunt pro operibus suis: quanto magis et diabolus, qui omnibus existit [Al. exstitit] caussa peccati? De quo illud sentimus, quod scriptum est in Evangelio: quia et [Al. tac. et] ipse diabolus, et omnes angeli ejus, cum his qui opera ejus faciunt, id est, qui criminantur fratres, cum ipso pariter aeterni 406 ignis haereditate potientur (Matth. 25.). Si quis ergo negat diabolum aeternis ignibus mancipandum, partem cum ipso aeterni ignis accipiat, ut [Al. et] sentiat quod negavit. VI. Audio, et de anima quaestiones esse commotas [Al. multas esse]. De qua re utrum recipi debeat querimonia, aut abjici, vos probate. Si autem et de me quid sentiam quaeritur, fateor me de hac quaestione apud quamplurimos Tractatorum diversa legisse. Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam anima diffundatur: et hoc quibus poterant assertionibus confirmabant. Quod puto inter Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium, fortassis et alios nonnullos. Alii asserunt, quod formatis in utero corporibus, Deus quotidie faciat animas et infundat: alii quod factas jam olim, idest, tunc cum omnia Deus creavit ex nihilo, nunc eas judicio suo dispenset in corpore. Hoc sentit et Origenes, et nonnulli alii Graecorum. Ego vero cum haec singula legerim, Deo teste, dico, quia usque ad praesens certi, et definiti aliquid de hac quaestione non teneo, sed Deo relinquo scire, quid sit in vero, et si cui ipse revelare dignabitur. Ego tamen haec singula et legisse me non nego, et adhuc ignorare confiteor, praeter hoc, quod manifeste tradit Ecclesia, Deum esse animarum et corporum creatorem. VII. Sane quia audio inde etiam esse disputatum, quod quaedam Origenis rogatus a fratribus de Graeco in Latinum transtuli, puto quod omnes intelligant, haec [Al. hoc] pro solo livore culpari. 407 Si enim aliquid est, quod displiceat in auctore, quare id ad interpretem detorquetur? Sicut in Graecis habetur, rogatus sum ut Latinis ostenderem. Graecis sensibus verba dedi Latina tantummodo. Sive ergo in illis sensibus laus inest aliqua, non est mea: sive culpa, similiter non est mea. Quinimo etiam illud adjeci, sicut in Praefatiuncula mea designavi, ut in quantum possem, aliquanta deciderem: illa tamen, quae mihi ad suspicionem veniebant, quod non ab ipso Origene ita dicta, sed ab aliis viderentur inserta, propter hoc, quod de eisdem rebus in aliis locis ejusdem auctoris catholice dictum legeram. Nemo ergo mihi ex hoc, quaeso te, sancte ac venerabilis et beate Pater, conflet invidiam: nemo factionibus utatur et calumniis, quod in Ecclesia Dei fieri non licet. Ubi enim 408 simplicitas tuta erit et innocentia, si hic non erit? Origenis ego neque defensor sum, neque assertor, neque primus interpres. Alii ante me hoc idem opus fecerant, feci et ego postremus rogatus a fratribus. Si jubetur ne fiat, jussio observari solet in posterum. Si culpantur, qui ante jussionem fecerunt, culpa a primis incipiat. VIII. Ego autem [Al. enim] praeter hanc fidem, quam supra exposui, idest, quam Ecclesia Romana, et Alexandrina, et Aquilejensis nostra tenet, quaeque Jerosolymis praedicatur, aliam nec habui unquam, quam, nec habeo in Christi nomine, nec habebo. Et si quis aliter credit, quisquis ille est, anathema sit. Reddent autem in die judicii rationem hi, qui offendicula, et dissensiones et scandala fratribus propter invidiam solam generant et livorem.