Jump to content

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologia adversus libros Rufini
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23


HieStr.ApAdLiR 23 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

IN LIBROS CONTRA RUFINUM ADMONITIO,

Dissensionis Hieronymum inter ac Rufinum longe notior historia est, quam nostra explicatione ut indigeat. Causa mali tanti Latina versio librorum Origenis περὶ Ἀρχῶν fuit, quam presbyter Aquileiensis, sublesta utique fide, elaboraverat Romae circa annum 398. Nam ut Origeniani dogmatis venena, subdolae interpretationis fuco oblita, Latinis auribus tutius propinaret, praefationem operi praefixit, in qua Hieronymum figuratis laudibus praedicabat, veluti Adamantii opinionum fautorem, suaeque sententiae socium: ipsum vero librum ab ascriptis erroribus expurgatum opera sua jactabat. Sed cum multa essent adhuc quae christianas aures moverent, et minus catholice dicta existimarentur, Pammachius et Oceanus Hieronymo auctores fuerunt, ut germanam ipse ejus libri interpretationem vulgaret, nequaquam dissimulatis erroribus, quo se manifesto proderent; purgaretque adeo suspicionem favoris in Origenem ab aemulo injectam, ne si criminantem convincere differret, consentire illi videretur. S. Doctor datis primum Rufino litteris, amice conquestus est: deinde anno 400 Origenis ipsum librum ita ad finem vertit, ut haereses statim innotescerent: deditque una epistolam, in nostra recensione 84, Pammachio, et Oceano, in qua calumniam omnem a se longe amovet, quove animo legerit aliquando, aut laudarit Origenem absque pietatis periculo exponit. Hinc porro ingens in Ecclesia incendium exortum est; nam Rufinus Apologiam pro sua fide ad Anastasium papam scribere compulsus, non tam pro se nisus est satisfacere, quam in sui defensionem novas Hieronymo calumnias struere. Tum recrudescente in dies magis inimicitiae vulnere, tres Invectivarum libros anno insequenti sive 401 in S. Doctorem procudit: quibus ille nondum lectis, sed tantum ex ore amicorum ex parte auditis, respondet tribus hisce Apologeticis libris: quos ad annum 402 refero ex duobus ipsiusmet Hieronymi testimoniis. Alterum circa finem primi libri, ubi post biennium se scribere profitetur, ex quo edito brevi libello, praeconiis Rufini responderat: brevis enim libellus iste ipsa est ad Pammachium laudata epistola 84, quae ad annum spectat 400. Alterum post medium II libri, ubi se ante annos ferme decem scripsisse de Illustribus viris dicit: compertum nempe est omnibus, anno 392 prodiisse librum illum, hosque adeo inita ratione anno 402 ascribendos esse. Eorum porro summa est hujusmodi: In primo interpretationem suam multis argumentis excusat, sibique diluit objecta crimina: altero Apologiam Rufini ad papam Anastasium missam exagitat: tertio denique ejusdem Rufini litteris sibi cum Invectivarum codice missis respondet.

2. Nunc quid a nobis in illis recudendis praestitum sit, explicemus. Primo Rufini Invectivas, quas e regione Hieronymianae Apologiae in adversa columna continenter P. Martianaeus apposuerat, loco movimus, et Hieronymianis ipsis subnectimus. Neque enim ex ordine sententiae sententiis respondent, aut ubi in una columna aemulus calumniam intentat, in altera criminis dilutio est; sed e contrario alter prout libet suo stomacho inservit et velitatur: alter non lectis contra se libris, sed vulgo intellectis criminationibus occurrit. Quare praeposteram Martianaei curam nemo non improbavit, natam ad creandum lectori laborem, ipsumque S. Doctoris contextum singulis paginis intercipiendum. Secundo cum sit utile studiosis et commodum, authentica monumenta, quae scriptis auctoris quem exornas, occasionem dederunt, vel quae ab ipso auctore impugnantur, scriptis iisdem annectere, nos huc adscivimus primo Rufini libellum illum, sive Apologiam, aut confessionem fidei, quam ad papam Anastasium misit, et quam Hieronymus toto secundo libro confutat; deinde ipsam quoque Anastasii super nomine Rufini epistolam, quam illi toties tum alibi, tum maxime hisce in libris ingerit S. Doctor. Hactenus in eum tomum qui aliena ac supposititia complectitur, rejectae sunt; sed in antiquis codicibus, quemadmodum de veteri Corbeiensi P. Coustantius tradit, satis prudenter ipsis apponuntur Hieronymi libris, ejusque dispositionis doctissimo viro ipse auctor Hieronymus videbatur. Denique lucubrationes omnes pleramque partem cum antiquis editionibus, unam aut alteram cum vetustissimo Palatino - Vaticano 234 contulimus, saepe etiam emendamus. LIBER PRIMUS. 457 1. Et vestris et multorum litteris didici, objici mihi in schola Tyranni, lingua canum meorum ex inimicis ab ipso (Ps. LXVII, 24), cur περὶ Ἀρχῶν libros in Latinum verterim. O impudentiam singularem! accusant medicum quod venena prodiderit; ut scilicet φαρμακοπώλην suum, non innocentiae merito, sed criminis communione tueantur, quasi culpam numerus peccantium minuat, et in personis, non in rebus sit accusatio. Scribuntur contra me libri, ingeruntur omnibus audiendi; et tamen non eduntur, ut et simplicium corda percutiant, et mihi facultatem pro me auferant respondendi. Novum malitiae genus, accusare, quod prodi timeas: scribere, quod occultes. Si sunt vera quae scribit, cur publicum timuit? si falsa, cur scripsit? Olim pueri legimus: Intemperantis esse arbitror scribere quidquam, quod occultari velis (Cicero lib. I Academ. Quaest.). Rogo quis est iste dolor? Quid aestuant? quid insaniunt? Quod praeconem repuli figuratum? quod nolui me subdolo ore laudari? quod sub amici 458 nomine, inimici insidias deprehendi? Frater et collega in praefatiuncula vocor, et satis aperte exponuntur crimina mea, quid scripserim, quibus in coelum Origenem laudibus levaverim. Bono animo fecisse se dicit. Et quomodo nunc eadem inimicus objicit, quae tunc amicus laudaverat? Voluerat me in interpretatione quasi praevium sequi; et auctoritatem operi suo ex nostris opusculis mutuari. Suffecerat semel dixisse, quod scripseram. Quid necesse fuit eadem rursus iterare, et frequenter ingerere: et quasi nemo sibi laudanti crederet, ipsa dicta replicare? Non est tam sollicita de audientium fide, simplex et pura laudatio. Quid metuit, ne illi sine testimoniis dictorum meorum in meis laudibus non credatur? Videtis nos intelligere prudentiam ejus et praedicationis diasyrticae strophis in scholis saepe lusisse? Simplicitatem obtendere non potest, in quo artifex deprehenditur malitia. Semel, aut ut multum, bis errasse sit casus; cur prudenter errat et crebro, 459 et sic per totum texit errorem, ut mihi non liceat negare quod laudat? Prudentis fuerat et amici, post reconciliatam simultatem, etiam leves suspiciones fugere: ne quod fortuito fecisset, consulto facere putaretur. Unde et Tullius in Commentariis causarum pro Gabinio: « Ego, inquit, cum omnes amicitias tuendas semper putavi summa religione et fide, tum eas maxime quae essent ex inimicitiis revocatae in gratiam: propterea quod integris amicitiis officium praetermissum, imprudentiae, vel (ut gravius interpretemur) negligentiae excusatione defenditur; post reditum in gratiam, si quid est commissum, id non neglectum, sed violatum putatur: nec imprudentiae, sed perfidiae assignari solet. » Flaccus Horatius quoque in Epistola quam scribit ad Florum: Male, ait, sarta Gratia nequidquam coit, et rescinditur.

2. Hilarius, Origenis interpres, et Ambrosius et Victorinus. Tres libri Rufini. --Quid mihi nunc prodest, quod simpliciter errasse se jurat? Ecce objiciuntur mihi laudes ejus, et crimini datur simplicissimi amici, non simplex, nec pura laudatio. Si auctoritatem suo operi praestruebat, volens quos sequeretur ostendere, habuit in promptu Hilarium Confessorem, qui quadraginta ferme millia versuum Origenis in Job et Psalmos transtulit. Habuit Ambrosium, cujus pene omnes libri hujus sermonibus pleni sunt: et Martyrem Victorinum, qui simplicitatem suam in eo probat, dum nulli molitur insidias. De his omnibus tacet, et quasi columnis Ecclesiae praetermissis, me solum pulicem et nihili hominem per angulos consectatur. Nisi forte eadem simplicitate, qua amicum nescius accusavit, illos ignorasse se juret. Et quis ei credet viro eruditissimo, et qui tantam habeat scientiam Scriptorum veterum, maxime Graecorum, ut dum peregrina sectatur, pene sua amiserit: quod recentissimae memoriae viros et Latinos nesciat? Ex quo apparet non tam me ab eo laudatum, quam illos non accusatos: ut sive laus illa est (ut stultis persuadere conatur) sive accusatio, ut ego ex vulneris mei dolore sentio, nec in laude haberem aequalium gloriam, nec in vituperatione solatium. 3. Teneo epistolas vestras, quibus accusatum me scribitis esse: et hortamini 460 ut respondeam criminanti; ne si tacuerim, videar crimen agnoscere. Ad quas respondi, fateor: et quamvis laesus, sic amiciti e jura servavi, ut me sine accusantis accusatione defenderem: et quod unus Romae amicus objecerat, a multis in toto orbe inimicis dicerem jactitatum, ut non viderer homini, sed criminibus respondere. Aliud est, si pro jure amicitiae accusatus tacere debui, et dum lutatam habeo faciem, atque (ut ita dicam) haeretico fetore conspersam, ne simplici quidem aqua diluere, ne ille mihi fecisse putaretur injuriam. Haec vox nec hominis est, nec ad hominem, aperte amicum petere, et crimina ejus sub persona laudatoris exponere: et illi ne hoc quidem liberum derelinqui, ut se catholicum probet, et laudationem haeretici, quae illi objicitur, non de assensu haereseos, sed de ingenii exstitisse admiratione respondeat. Placuerat ei, sive ut ipse vult videri, compulsus erat in Latinam linguam vertere, quod nolebat. Quid necesse fuit me latentem, et tantis maris atque terrarum divisum spatiis inserere quaestioni? opponere invidiae plurimorum, ut plus mihi laudando noceret, quam sibi prodesset exemplo? Nunc quoque quia renui laudatorem, et verso stylo docui me non esse, quod meus necessarius praedicavit, dicitur furere, et tres contra me libros venustate Attica texuisse: eadem accusans, quae ante laudaverat, et objiciens mihi in translatione Origenis nefaria dogmata, de quo in Praefatiuncula laudationis suae dixerat: « Sequar regulam praecessorum, et ejus praecipue viri, cujus superius fecimus mentionem: qui cum ultra septuaginta libellos Origenis, quos Homiliticos appellavit, aliquantos etiam de tomis in Apostolom scriptis, transtulisset in Latinum: in quibus cum aliquanta offendicula inveniantur in Graeco, ita elimavit omnia interpretando atque purgavit, ut nihil in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniat. Hunc ergo etiam nos, licet non eloquentiae viribus, disciplinae tamen regulis in quantum possumus, sequimur. » 4. Fides Romana Catholicorum est. --Certe haec illius verba sunt, negare non potest. Ipsa styli elegantia et sermo compositus, quodque his majus est, 461 simplicitas Christiana, auctoris sui characterem probant. Aliud est, si ista Eusebius depravavit, et accusator Origenis, meique studiosus, in uno eodemque opere et illum et me vel errasse, vel bene sensisse testatus est. Non potest me nunc inimicus haereticum dicere, quem a fide sua dudum non discrepare praefatus est. Simulque et hoc ab eo quaero, quid sibi velit sermo moderatus et dubius? Nihil, inquit, in illis quod a fide nostra discrepet, Latinus lector inveniet. Fidem suam quam vocat? Eamne qua Romana pollet Ecclesia? an illam, quae in Origenis voluminibus continetur? Si Romanam responderit, ergo Catholici sumus, qui nihil de Origenis errore transtulimus. Sin autem Origenis blasphemia, fides illius est: dum mihi inconstantiae crimen impingit, se haereticum probat. Sive bene credit laudator meus, confessione sua me assumit in socium; sive male, ostendit me ideo ante laudatum, quia participem sui putabat erroris. Sed adversus illos libros, qui per angulos garriunt, et furtiva accusatione me mordent, cum editi fuerint, et de tenebris ad lucem processerint, atque ad nos vel studio fratrum, vel temeritate aemulorum potuerint pervenire, respondere conabor. Neque enim magnopere formidandi sunt, quos metuit auctor suus prodere, et tantum confederatis legendos esse decrevit. Tunc aut agnoscam crimina, aut diluam, aut in accusatorem quae sunt objecta retorquebo: et ostendam quod hucusque silentium modestiae fuerit, non male conscientiae. 5. Auctor sese excusat. --Interim apud tacitum lectoris judicium purgatum me esse volui, et gravissimum inter amicos crimen refellere, ne prior laesisse videat, qui et vulneratus nequaquam contra persecutorem tela direxi; sed meo tantum vulneri admovi manum. Quem obsecro, ut absque praejudicio personarum, culpam in eum referat, qui lacessivit. Nec laesisse contentus, quasi adversus elinguem semperque taciturum, tres elucubravit libros, et ἀντιθέσεις Marcionis de meis opusculis fabricatus est. Gestit animus, et illius repente doctrinam, et meam insperatam vecordiam 462 cognoscere. Fortasse brevi tempore didicit, quod nos docere debeat; et quod illum scire nullus putabat, subitum eloquentiae flumen ostendet. Sic pater ille Deum faciat: sic magnus Iesus (Ex Virgil. lib. X Aeneid.). Incipiat conferre manum. Quamvis libraverit accusationis suae hastas, et totis adversum nos viribus intorserit, credimus in Dominum Salvatorem, quod scuto circumdabit nos veritas ejus; et cum Psalmista cantare poterimus: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8). Et, Si constiterint adversum me castra, non timebit cor meum. Si steterit adversum me praelium, in hoc ego sperabo (Psal. XXVI, 3, 4). Sed haec alias. Nunc ad id quod coepimus, revertamur. 6. Cur Latine verterit Origenis Periarchon? Didymus propugnator Origenis. --Objiciunt mihi sectatores ejus, cerealiaque arma Expediunt fessi rerum (Aeneid. lib. I), quare περὶ Ἀρχῶν libros Origenis noxios, et Ecclesiasticae fidei repugnantes, in Latinum sermonem verterim. Ad quos brevis et succincta responsio est: Tuae me, frater Pammachi, et tuorum litterae compulerunt, dicentes illos ab alio fraudulenter esse translatos, et interpolata nonnulla, et vel addita vel mutata. Ac ne parvam Epistolis haberem fidem, misistis exemplaria ejusdem translationis, cum praefatiuncula laudatrice mea. Quae cum legissem, contulissemque cum Graeco, illico animadverti quae Origenes de Patre et Filio et Spiritu Sancto impie dixerat: et quae Romanae aures ferre non poterant, in meliorem partem ab interprete commutata. Caetera autem dogmata, de Angelorum ruina, de animarum lapsu, de resurrectionis praestigiis, de mundo, vel intermundiis Epicuri, de restitutione omnium in aequalem statum, et multo his deteriora: quae longum esset retexere, vel ita vertisse, ut in Graeco invenerat, vel de Commentariolis Didymi, qui Origenis apertissimus propugnator est, exaggerata et firmiora posuisse: ut qui in Trinitate catholicum legerat, in aliis haereticum non caveret. 7. Alius forsitan, qui non esset amicus ejus, diceret: aut totum muta, quod malum est: aut totum prode, quod optimum putas. Si propter simplices noxia quaeque detruncas, et ea quae ab haereticis addita simulas, in 463 peregrinum non vis transferre sermonem, cedo quidquid est noxium. Sin autem veritatis fidem in translatione conservas, cur alia mutas, et alia dimittis intacta? Quamquam aperta confessio est in eodem Prologo, emendasse te prava, et optima reliquisse. Ex quo non interpretis libertate, sed scriptoris auctoritate teneberis, si quid in his quae vertisti, haereticum comprobetur; et manifesti criminis argueris, idcirco te veneni calicem circumlinere melle voluisse, ut simulata dulcedo, virus pessimum tegeret. Haec et multo his duriora inimicus diceret: et te, non ut interpretem mali operis, sed ut astipulatorem in jus Ecclesiae traheret. Ego autem memet tantum defendisse contentus, in libris περὶ Ἀρχῶν simpliciter quod in Graeco habebatur expressi: non ut crederet lector his quae interpretabar; sed ne crederet illis, quae tu ante transtuleras. Duplex in opere meo utilitas fuit, dum et haereticus auctor proditur, et non verus interpres arguitur. Ac ne quis me putaret his consentire quae verteram, interpretationis necessitatem praefatione munivi, et docui, quibus lector non deberet credere. Prior translatio laudem Auctoris continet: secunda vituperationem. Illa lectorem provocat ad credendum; ista ad non credendum movet. Ibi et ego invitus laudator assumor; hic intantum non laudo quem transfero, ut cogar accusare laudantem. Eadem res non eadem mente perfecta est; immo unum iter diversos exitus habuit. Abstulit quae erant, dicens ab haereticis depravata; et addidit quae non erant, asserens ab eodem in locis aliis disputata: quod nisi ipsa loca monstraverit, unde transtulisse se dicit, probare non poterit. Mihi studio fuit nihil mutare de vero. Ad hoc enim interpretabar, ut mala interpretata convincerem. Putatis me interpretem? Proditor fui: prodidi haereticum, ut Ecclesiam ab haeresi vindicarem. Cur Origenem in quibusdam ante laudaverim, praelatus 464 huic operi ostendit liber. Nunc sola interpretationis meae causa redditur, quae cum pietatis habeat voluntatem, non debeo impietatis argui, prodens impium, quod quasi pium Ecclesiis tradebatur ( Epistola ad Pammachium et Oceanum ). 8. Eusebius signifer Arianae factionis. --Septuaginta libros ejus, ut meus necessarius criminatur, in Latinum verteram, et multa de tomis. Numquam de opere meo fuit quaestio, numquam Roma commota est. Quid necesse erat Latinis auribus tradere, quod detestatur et Graecia, quod orbis accusat? Ego per tot annos tam multa convertens, nunquam scandalo fui. Tu ad primum et solum opus, ignotus prius, temeritate factus es nobilis. Docet ipsa Praefatio, et Pamphili martyris librum pro defensione Origenis a te esse translatum. Et hoc agis totis viribus, ut cujus fidem martyr probat, Ecclesia non refutet. Sex libros (ut ante jam dixi) Eusebius Caesariensis episcopus, Arianae quondam signifer factionis, pro Origene scripsit, latissimum et elaboratum opus; et multis testimoniis approbavit, Origenem juxta se catholicum, id est, juxta nos Arianum esse. Horum tu primum librum vertis sub nomine martyris. Et miramur, si me homunculum parvi pretii, Origenis laudatorem velis, cum martyri calumniam feceris? Paucisque testimoniis de Filio Dei et Spiritu sancto commutatis, quae sciebas displicitura Romanis, caetera usque ad finem integra dimisisti; hoc idem faciens in Apologia, quasi Pamphili, quod et in Origenis περὶ Ἀρχῶν translatione fecisti. Si iste Pamphili liber est, de sex libris quis erit primus Eusebii? In ipso volumine, quod tu Pamphili simulas, sequentium librorum facta mentio est. In secundo quoque et reliquis dicit Eusebius, quod in primo libro ante jam dixerat, et quod eadem repetere non debeat. Si totum opus Pamphili est, cur reliquos libros non transfers? Si alterius, cur nomen immutas? Taces; ipsae res loquuntur: videlicet ut crederent martyri, 465 qui Arianorum principem detestaturi erant. 9. Pamphilus martyr nihil omnino scripsit. --Quid tibi animi fuisse dicam, amice simplicissime? tene potuisse haeretici hominis libro, martyris nomen imponere, et ignaros sub auctoritate testis Christi, Origenis facere defensores? Pro eruditione qua polles et inclytus συγγραφεὺς in Occidente laudaris, ita ut κορυφαῖον te omnes tuae partis nominent, non reor te ignorasse Eusebii σύνταγμα, et Pamphilum martyrem nihil omnino operis condidisse. Ipse enim Eusebius amator et praeco et contubernalis Pamphili tres libros scripsit elegantissimos, vitam Pamphili continentes: in quibus cum caetera miris laudibus praedicaret, humilitatemque ejus ferret in coelum, etiam hoc in tertio libro addidit: « Quis studiosorum amicus non fuit Pamphili? Si quos videbat ad victum necessariis indigere, praebebat large quae poterat. Scripturas quoque sanctas non ad legendum tantum, sed et ad habendum, tribuebat promptissime. Nec solum viris, sed et feminis, quas vidisset lectioni deditas. Unde et multos codices praeparabat, ut cum necessitas poposcisset, volentibus largiretur. Et ipse quidem proprii operis nihil omnino scripsit, exceptis epistolis, quas ad amicos forte mittebat; intantum se humilitate dejecerat. Veterum autem tractatus Scriptorum legebat studiosissime, et in eorum meditatione jugiter versabatur. » 10. Thophilus et Anastasius Origenem haereticum dicebant. --Defensor Origenis, et laudator Pamphili, dicit Pamphilum nihil omnino scripsisse, nec proprii quidquam condidisse sermonis. Et hoc dicit jam Pamphilo martyrio coronato, ne habeas suffugium post editos ab Eusebio libros, hoc Pamphilum scripsisse. Quid facies? Eo libro quem sub nomine martyris edidisti, vulneratae sunt conscientiae plurimorum. Non valet apud eos super Origenis damnatione episcoporum auctoritas, quem putant a Martyre praedicatum. Quid facient epistolae Theophili episcopi? quid papae Anastasii in toto orbe haereticum persequentes, cum 466 liber tuus sub nomine Pamphili editus pugnet contra Epistolas eorum, et Episcopali nomini testimonium Martyris opponatur? Quod fecisti in libris περὶ Ἀρχῶν, hoc facito et in isto volumine ψευδεπιγράφῳ. Audi consilium amici, non te poeniteat artis tuae: vel dicito, tuum non esse, vel ab Eusebio presbytero depravatum. Unde probari tibi poterit, quod a te translatum est? Non manus tua tenetur: non tantae es eloquentiae, ut nullus te possit imitari. Aut certe si res ad probationem venerit, et impudentiam frontis oppresserint testimonia plurimorum, palinodiam Stesichori more cantato. Melius est te poenitere facti tui, quam et martyrem in calumnia, et deceptos in errore persistere. Nec erubescas de commutatione sententiae: non es tantae auctoritatis et famae, ut errasse te pudeat. Imitare me, quem plurimum amas, sine quo nec vivere, nec mori potes: et mecum clama, quae ego laudatus a te in defensione mei locutus sum. 11. Quid Eusebius objiciebat Methodio martyri. Eusebii opuscula ab Hieronymo translata. --Eusebius Caesariensis episcopus, cujus supra memini, in sexto libro ἀπολογίας Origenis, hoc idem objicit Methodio episcopo et martyri, quod tu in meis laudibus criminaris, et dicit: Quomodo ausus est Methodius nunc contra Origenem scribere, qui haec et haec de Origenis locutus est dogmatibus? Non est hujus loci pro martyre loqui: neque enim omnia in locis omnibus disserenda sunt. Nunc tetigisse sufficiat hoc ab Ariano homine objici clarissimo et eloquentissimo martyri, quod tu in me et amicus laudas, et offensus accusas. Habes occasionem et de praesenti loco, si velis, mihi calumniam struere, cur nunc et Eusebio detraham, quem in alio loco ante laudavi? Alterum quidem nomen Eusebii; sed eadem quae super Origenis vobabulo est calumnia. Laudavi Eusebium in Ecclesiastica Historia: in digestione Temporum: in descriptione sanctae Terrae; et haec ipsa opuscula in Latinum vertens, meae linguae hominibus dedi. Num ex eo Arianus sum, quia Eusebius qui hos libros condidit, Arianus est? Si ausus fueris 467 me haereticum dicere, memento Praefatiunculae περὶ Ἀρχῶν, in qua fidei tuae me esse testaris: simulque obsecro, ut amicum quondam tuum expostulantem patienter audias. Contra alios digladiaris, aut facis calumniam, aut pateris. Quos accusas, et a quibus accusaris, ordinis tui sunt: recte an perperam, vos videritis. Mihi etiam vera accusatio contra fratrem displicet: nec reprehendo alios, sed dico quid ipse non facerem. Tantis spatiis terrarum separatus quid peccavi in te? quid commerui? An quia Origenisten me non esse respondi? Numquid defensio mea, accusatio tua est? Et tu si non es Origenistes, vel non fuisti, credo juranti; si fuisti, suscipio poenitentem. Quid doles, si id sum, quod esse te dicis? An quia περὶ Ἀρχῶν Origenis libros post te transferre ausus sum, et interpretatio mea suggillatio putatur operis tui? Quid poteram facere? Missa mihi est laudatio tua, id est, accusatio mea. Tam fortiter me prolixeque laudaveras, ut si tuis laudibus acquievissem, omnes haereticum me putarent. Vide quid Romanae ad me Epistolae clausula teneat: « Purga suspiciones hominum, et convince criminantem; ne si dissimulaveris, consentire videaris » ( Epistola Pammachii et Oceani ). Tali constrictus articulo, interpretaturus eosdem libros, ausculta quid scripserim: « Hoc mihi praestiterunt amici mei (non dixi amicus meus, ne te viderer arguere) ut si tacuero, reus; si respondero, inimicus judicer. Dura utraque conditio, sed e duobus eligam quod levius est. Simultas redintegrari potest: blasphemia veniam non meretur ( Epist. ad Pamm. et Ocean ). Animadvertis invito mihi et repugnanti hoc onus impositum; et futuram ex hujuscemodi opere simultatem, necessitatis excusatione curatam? Si interpretatus esses libros περὶ Ἀρχῶν absque meo nomine, recte querereris in reprehensionem tuam a me postea esse translatos. Nunc autem injuste doles, in eo opere a me tibi esse responsum, in quo a te laudando accusatus sum. Quam enim tu laudem vocas, omnes accusationem intelligunt. Constet apud te, quod accusaveris; et non indignaberis, quod responderim. Esto, tu bono animo scripseris, et homo innocens et amicus fidissimus, de cujus numquam egressum est ore mendacium, me 468 nescius vulneraris: quid ad me, qui percussus sum? Num idcirco curari non debeo, quia tu me bono animo vulnerasti? Confossus jaceo, stridet vulnus in pectore: candida prius sanguine membra turpantur, et tu mihi dicis: Noli manum adhibere vulneri, ne ego te videar vulnerasse? Quamquam et ipsa translatio magis Origenem quam te arguit. Tu enim emendasti quae addita ab haereticis arbitratus es. Ego prodidi, quod ab illo scriptum Graecia universa conclamat. Quis rectius arbitratus sit, nec meum, nec tuum judicium est. Utriusque scripta censoriam lectoris virgulam sentiant. Tota illa Epistola, qua pro me satisfacio, contra haereticos et accusatores meos dirigitur: quid ad te, qui et orthodoxum et laudatorem meum te esse dicis, si asperior sum in haereticos, et illorum in publicum strophas profero? Laetare invectione mea; ne si dolueris, haereticus esse videaris. Quando sine nomine contra vitia scribitur; qui irascitur, accusator sui est. Prudentis hominis fuerat, etiam si dolebat, dissimulare conscientiam; et cordis nubilum, frontis serenitate discutere. 12. Epistolae Theophili et Epiphanii, et Imperatorum scripta adversus Origenem. --Alioqui, si quidquid contra Origenem et sectatores ejus dicitur, in te dictum putas; ergo et epistolae papae Theophili et Epiphanii, et aliorum episcoporum, quas nuper ipsis jubentibus transtulit, te petunt, te lacerant. Imperatorum quoque scripta, quae de Alexandria et Aegypto Origenistas pelli jubent, me suggerente, dictata sunt. Ut Romanae urbis Pontifex miro eos odio detestetur, meum consilium fuit. Ut totus orbis post translationem tuam in Origenis odia exarserit, quem antea simpliciter lectitabat, meus operatus est stylus. Si tantum possum, miror cur me non metuas. Ego ille moderatus in epistola publica (Epist. 81 ad Rufin.), qui diligenter cavi, ne quid in te dictum putares, scripsi ad te statim brevem Epistolam, expostulans super laudibus tuis. Quam, quia Romae non eras, amici mei tibi mittere noluerunt, eo quod te dicerent cum sodalibus tuis indigna nomine Christiano de mea conversatione jactitare. Cujus exemplum huic volumini subdidi, ut scias quantum dolorem, quanta moderatione necessitudinis temperavi. 469 13. Judaeus Hieronymi praeceptor. Gregorius Nazianzenus magister Hieronymi. Huillus Judaeus. Psalmi sine titulo. --Audio praeterea te quaedam de epistola mea philosophice carpere, et hominem rugosae frontis adductique supercilii, Plautino in me sale ludere, eo quod Barrabam Judaeum dixerim praeceptorem meum. Nec mirum si pro BAR-ANINA, ubi est aliqua vocabulorum similitudo, scripseris Barrabam, cum tantam habeas licentiam nominum immutandorum; ut de Eusebio Pamphilum, de haeretico martyrem feceris. Cavendus homo, et mihi maxime declinandus, ne me repente, dum nescio, de Hieronymo Sardanapalum nomines. Audi ergo, sapientiae columen, et norma Catonianae severitatis. Ego non illum magistrum dixi; sed meum in Scripturas sanctas studium volui comprobare, ut ostenderem me sic legisse Origenem, quomodo et illum audieram. Neque enim Hebraeas litteras a te discere debui. An injuria tibi facta est, quod pro te Apollinarium, Didymumque sectatus sum? Numquid in illa epistola Gregorium virum eloquentissimum non potui nominare? Quis apud Latinos par sui est? quo ego magistro glorior et exsulto. Sed eos tantum posui, qui in reprehensione erant, ut similiter me Originem, non ob fidei veritatem, sed ob eruditionis meritum legisse testarer. Ipse Origenes, et Clemens et Eusebius, atque alii complures, quando de Scripturis aliqua disputant, et volunt approbare quod dicunt, sic solent scribere: Referebat mihi Hebraeus; et, audivi ab Hebraeo: et, Hebraeorum ista sententia est. Certe etiam Origenes Patriarchen Huillum, qui temporibus ejus fuit, nominat: et tricesimum tomum in Isaiam, in cujus fine edisserit: Vae tibi, civitas Ariel, quam expugnavit David, illius expositione concludit; et cum aliter prius sensisse se dicat, doctum ab illo, id quod est verius, confitetur. Octogesimum quoque nonum Psalmum, qui scribitur: Oratio Moysi hominis Dei, et reliquos undecim, qui non habent titulos, secundum Huilli expositionem, ejusdem Moysi putat, 470 nec dedignatur Hebraeam Scripturam interpretans per singula loca, quid Hebraeis videatur, inserere. 14. Origenes damnatus. --Lectis nuper papae Theophili epistolis, in quibus Origenis exponit errores, dicitur obturasse aures suas, et auctorem tanti mali clara cum [ Al. coram] omnibus voce damnasse, et dixisse: usque ad illud tempus se ignorasse, quod tam nefaria scripserit. Non recuso, nec dico quod alius diceret forsitan, non potuisse eum ignorare, quod interpretatus est, cujus Apologiam scriptam ab haeretico sub nomine martyris edidit: cujus defensionem etiam proprio volumine professus est: adversum quod in sequentibus, si dictandi spatium fuerit, disputabo. Hoc loquor, cui contradicere non potest. Si illi licet non intellexisse quod transtulit, quare mihi non liceat ignorasse libros περὶ Ἀρχῶν, quos ante non legi; et eas tantum Homilias legisse, quas transtuli, in quibus nihil esse mali, ipsius testimonium est? Sin autem contra sententiam suam nunc me in eis arguit, in quibus ante laudaverat, undique strictus tenebitur. Aut enim idcirco me haereticum hominem laudavit, quia ejusdem mecum dogmatis erat: aut nunc frustra inimicus accusat, quem prius ut orthodoxum praedicavit. Sed forsitan tunc errores meos quasi amicus tacuit; et nunc iratus profert quod prius celaverat. 15. Comment. in epist. ad Ephes. tuetur. --Quamquam non mereatur fidem inconstantia, et professae inimicitiae suspicionem habeant mendacii: tamen audacter conferam gradum, volens scire quid haereticum scripserim, ut aut cum illo agam poenitentiam, et Origenis mala ignorasse me jurem, ac nunc primum a papa Theophilo didicisse impietates ejus: aut certe doceam me quidem bene sensisse, sed illum more suo non intelligere. Neque enim fieri potest ut in eisdem ad Ephesios libris, quos ut audio, criminatur, et bene et male dixerim; et de eodem fonte dulce amarumque processerit: ut qui toto opere damnaverim eos, qui credunt animas ex Angelis conditas, subito mei oblitus 471 id defenderem quod ante damnavi. Stultitiam mihi objicere non potest, quem disertissimum et eloquentissimum in suis opusculis praedicavit. Alioqui stulta verbositas, rabulae potius et garruli hominis, quam eloquentis putanda est. Quid in libris proprie accuset, ignoro. Fama enim ad me criminum ejus, non scripta venerunt: et stultum est juxta Apostolum, pugnis aerem verberare. Tamen in incertum respondebo, donec ad certa perveniam: ἀντίζηλον meum docebo senex, quod puer didici, multa esse genera dictionum; et pro qualitate materiae, non solum sententias, sed et Scripturarum verba variari. 16. Commentarii quid operis habeant. Donatus praeceptor Hieronymi. --Chrysippus et Antipater inter spineta versantur. Demosthenes et Aeschynes contra se invicem fulminant. Lysias et Isocrates dulciter fluunt. Mira in singulis diversitas, sed omnes in suo perfecti sunt. Lege ad Herennium Tullii libros, lege Rhetoricos ejus: aut, quia illa sibi dicit inchoata et rudia excidisse de manibus, revolve tria volumina de Oratore, in quibus introducit eloquentissimos illius temporis oratores, Crassum et Antonium disputantes; et quartum Oratorem, quem jam senex scribit ad Brutum: tunc intelliges aliter componi Historiam, aliter Orationes, aliter Dialogos, aliter Epistolas, aliter Commentarios. Ego enim in Commentariis ad Ephesios sic Origenem et Didymum et Apollinarium secutus sum (qui certe contraria inter se habent dogmata) ut fidei meae non amitterem veritatem. Commentarii quid operis habent? Alterius dicta edisserunt, quae obscure scripta sunt, plano sermone manifestant: multorum sententias replicant; et dicunt: Hunc locum quidam sic edisserunt: alii sic interpretantur: illi sensum suum et intelligentiam his testimoniis, et hac nituntur ratione firmare: ut prudens Lector, cum diversas explanationes legerit, et multorum vel probanda, vel improbanda didicerit, judicet quid verius sit: et quasi bonus trapezita, adulterinae monetae pecuniam reprobet. Num diversae interpretationis, et contrariorum 472 inter se sensuum tenebitur reus, qui in uno opere quod edisserit, expositiones posuerit plurimorum? Puto quod puer legeris Aspri in Virgilium et Sallustium Commentarios, Vulcatii in Orationes Ciceronis, Victorini in Dialogos ejus et in Terentii Comoedias, praeceptoris mei Donati aeque in Virgilium, et aliorum in alios: Plautum videlicet, Lucretium, Flaccum, Persium atque Lucanum. Argue interpretes eorum, quare non unam explanationem secuti sint: et in eadem re quid vel sibi, vel aliis videatur, enumerent. 17. Vitia sermonis Rufini. --Praetermitto Graecos, quorum tu jactas scientiam, et dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es: ne veteri proverbio, Sus Minervam docere videar, et in silvam ligna portare. Illud miror, quod Aristarcus nostri temporis puerilia ista nescieris. Quamquam tu occupatus in sensibus, et ad struendam mihi calumniam cernulus, Grammaticorum et oratorum praecepta contempseris, parvipendes ὑπέρβατα post anfractus reddere, asperitatem evitare consonantium, hiulcam fugere dictionem. Ridiculum est debilitati et fracti totius corporis vulnera pauca monstrare. Non eligo quod reprehendam, eligat ipse quod vitio careat. Ne illud quidem Socraticum nosse debuerat: Scio quid nescio: Navem agere ignarus navis timet; abrotanum aegro Non audet, nisi qui didicit, dare. Quod medicorum est, Promittunt medici: tractant fabrilia fabri. Scribimus indocti, doctique poemata passim. (Horat., epist. I ad August.) Nisi forte se litteras non didicisse jurabit; quos nos illi et absque juramento perfacile credimus: vel ad Apostolum confugiet profitentem: Et si imperitus sermone, non tamen scientia (I Cor. XI, 6). Ille Hebraeis litteris eruditus, et ad pedes doctus Gamalielis, quem non erubescit, jam Apostolicae dignitatis, magistrum dicere, Graecam facundiam contemnebat, vel certe, quod erat humilitatis, dissimulabat: ut praedicatio ejus, non in persuasione 473 verborum, sed in signorum virtute consisteret: spernens alienas opes, qui in suis dives erat: quamquam ad imperitum, et per singulas instar tui sententias corruentem, numquam pro tribunali Festus diceret: Insanis, Paule: insanis: multae te litterae ad insaniam convertunt (Act. XXVI, 24). Tu qui in Latinis mussitas, et testudineo gradu moveris potius, quam incedis: vel Graece debes scribere, ut apud homines Graeci sermonis ignaros, aliena scire videaris: vel si Latina tentaveris, ante audire Grammaticum, ferulae manum subtrahere, et inter parvulos ἀθηνο γέρον artem loquendi discere. Quamvis Craesos quis spiret et Darios, litterae marsupium non sequuntur. Sudoris comites sunt et laboris: sociae jejuniorum, non saturitatis: continentiae, non luxuriae. Demosthenes plus olei quam vini expendisse dicitur, et omnes opifices nocturnis semper vigiliis praevenisse. Quod ille in una littera fecit exprimenda, ut a cane rho disceret, tu in me criminaris, quare homo ab homine Hebraeas litteras didicerim. Inde est quod quidam inerudite sapientes remanent, dum nolunt discere quod ignorant. Nec Horatium audiunt commonentem: Cur nescire pudens prave, quam discere malo? Loquitur et Sapientia, quam sub nomine Salomonis legimus: In malevolam animam numquam intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus eruditionis fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. I, 4, 5). Aliud est, si vulgi lectione contenti, doctorum aures despiciunt; et contemnunt illud elogium, quo procax imperitia denotatur: . . . . . . . Non tu in triviis, indocte, solebas, Stridenti miserum stipula disperdere carmen? Quasi non cirratorum turba Milesiarum in scholis figmenta decantet: et testamentum Suis, Bessorum cachinno membra concutiat, atque inter scurrarum epulas, nugae istiusmodi frequententur. Quotidie in plateis fictus hariolus stultorum nates verberat, et obtorto 474 scorpione dentes mordentium quatit: et miramur si imperitorum libri lectorem inveniant? 18. Indignantur quare Origenistas scripserim inter se orgiis mendaciorum foederari. Nominavi librum, in quo hoc scriptum legerim; id est, sextum Stromateon Origenis, in quo Platonis sententiae, nostrum dogma componens, ita loquitur: Plato in tertio de Republica libro: « Veritas quoque sectanda magnopere est. Si enim, ut paulo ante rectissime dicebamus, Deo indecens et inutile mendacium est, hominibus quandoque utile (ut utantur eo quasi condimento atque medicamine); nulli dubium est, quin hujusmodi licentia medicis danda sit, et ab imprudentibus removenda. Vera, inquit, asseris: ergo principes urbium, si quibus et aliis hoc conceditur, oportet aliquando mentiri, vel contra hostes, vel pro patria et civibus. Ab aliis vero qui uti mendacio nesciunt, auferendum est omne mendacium. » Origenes: « Et nos igitur illius praecepti memores: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV, 25), non debemus dicere, quis est proximus meus? sed considerare quomodo philosophus caute dixerit: Deo indecens et inutile esse mendacium, hominibus interdum utile; et quod ne pro dispensatione quidem putandus sit Deus aliquando mentiri. Sin autem commodum audientis exegerit, verbis loquitur ambiguis et per aenigmata quae vult, profert: ut et veritatis apud eum dignitas conservetur: et quod noxium esse poterat, si nudum proferretur in vulgus, quodam tectum velamine proferatur. Homo autem, cui incumbit necessitas mentiendi, diligenter attendat, ut sic utatur interdum mendacio, quomodo condimento atque medicamine; ut servet mensuram ejus, ne excedat terminos, quibus usa est Judith contra Holofernem, et vicit eum prudenti simulatione verborum. Imitetur Esther, quae Artaxerxis sententiam, diu tacita gentis veritate correxit. Et in primis Patriarcham 475 Jacob, quem legimus benedictiones patris artifici impetrasse mendacio. Ex quo perspicuum est, quod nisi ita mentiti fuerimus, ut magnum nobis ex hoc aliquod quaeratur bonum, judicandi simus, quasi inimici ejus, qui ait: Ego sum veritas (Joan. XIV). » Haec Origenes scripsit, negare non possumus: scripsit in libris, quos ad perfectos et ad discipulos loquebatur: docetque magistris mentiendum; discipulos autem non debere mentiri. Qui ergo bene mentitur, et absque ulla verecundia quidquid in buccam venerit confingit in fratres, magistrum se optimum probat. 19. Psalmi II interpretationem defendit. Deosculatio pro veneratione apud Hebraeos. --Illud quoque carpere dicitur, quod secundum Psalmum interpretans, pro eo quod legimus in Latino, apprehendite disciplinam; et in Hebraico volumine scriptum est NESCU BAR, dixerim in Commentariolis meis, adorate filium. Et rursum omne Psalterium in Romanum vertens sonum, quasi immemor expositionis antiquae posuerim, adorate pure: quod utique sibi esse contrarium omnibus patet. Et revera ignoscendum est ei, si ignoret linguae Hebraicae veritatem, qui interdum et in Latinis haesitat. NESCU, ut verbum de verbo interpreter, καταφιλήσατε, id est, deosculamini dicitur: quod ego nolens transferre putide, sensum magis secutus sum, ut dicerem, adorate. Quia enim qui adorant solent deosculari manum, et capita submittere (quod se beatus Job elementis et idolis fecisse negat, dicens (Cap. XXXI, 26, 27): Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare: et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, quae iniquitas maxima est, et negatio contra Deum altissimum ), et Hebraei juxta linguae suae proprietatem, deosculationem pro veneratione ponunt, id transtuli, quod ipsi intelligunt, quorum verbum est. BAR autem apud illos diversa significat. Dicitur enim et filius, ut est illud: Barjona, filius columbae, et Bartholomaeus, filius Tholomaei, et Barthimaeus, et Barhiesu, et Barrabas. Triticum quoque, et spicarum fasciculus, et electus, 476 ac purus. Quid igitur peccavi, si verbum ambiguum diversa interpretatione converti? et qui in Commentariolis, ubi libertas est disserendi, dixeram, adorate filium; in ipso corpore, ne violentus viderer interpres, et Judaicae calumniae locum darem, dixerim, adorate pure, sive electe: quod Aquila quoque et Symmachus transtulerunt. Quid ergo Ecclesiasticae fidei nocet, si doceatur lector, quot modis apud Hebraeos unus versiculus explanetur? 20. Origenis errores. --Origeni tuo licet tractare de μετεμψυχώσει, innumerabiles mundos introducere, et rationabiles creaturas aliis atque aliis vestire corporibus, Christumque dicere saepe passum, et saepius passurum, ut quod semel profuit, semper prosit assumptum: tibi quoque ipse tantam assumis auctoritatem, ut de haeretico martyrem, de Origenis libris haereticorum adulteria mentiaris: mihi non licebit disputare de verbis, et in Commentariorum opere Latinos docere, quod ab Hebraeis didici? Nisi enim et prolixum esset, et redoleret gloriolam, jam nunc tibi ostenderem, quid utilitatis habeat magistrorum limina terere, et artem ab artificibus discere: et videres quanta silva sit apud Hebraeos ambiguorum nominum atque verborum. Quae res diversae interpretationi materiam praebuit: dum unusquisque inter dubia, quod sibi consequentius [ Al. convenientius] videtur, hoc transfert. Quid ad peregrina te mitto? Revolve Aristotelem, et Alexandrum Aristotelis volumina disserentem; et quanta ambiguorum sit copia, eorum lectione cognosces: ut tandem desinas amicum tuum in eo reprehendere, quod ne per somnium quidem aliquando didicisti. 21. Commentar. ad Ephesios. Sed quia Paulinianus frater meus, de Commentariis ad Ephesios quaedam ab eo reprehensa narravit, et pauca ex his memoriae tradidit, mihique ipsa demonstravit loca, non debeo subterfugere: quaesoque lectorem, ut si paululo in proponendis et diluendis criminibus longior fuero, necessitati det veniam. 477 Non enim alterum accuso; sed me nitor defendere, et objectam haereseos calumniam refutare. In Epistolam Pauli ad Ephesios, tria Origenes scripsit volumina. Didymus quoque et Apollinarius propria opuscula condidere. Quos ego vel transferens, vel imitans, quid in Prologo ejusdem operis scripserim, subjiciam: « Illud quoque in Praefatione commoneo, ut sciatis Originem tria volumina in hanc Epistolam conscripsisse, quem et nos ex parte secuti sumus: Apollinarium etiam, et Didymum quosdam Commentariolos edidisse. Ex quibus licet pauca, decerpsimus; et nonnulla quae nobis videbantur, adjecimus, sive subtraximus: ut studiosus statim in principio lector agnoscat, hoc opus vel alienum esse, vel nostrum ( Prologus Comment. in Epist. ad Ephes. ). » Quidquid ergo in explanatione hujus Epistolae vitii potuerit demonstrari, si ego illud in Graecis voluminibus, unde in Latinum vertisse me dixi, ostendere non potuero, crimen agnoscam, et meum erit, quod alienum non fuerit. Tamen ne rursus videar cavillari, et hac excusationis stropha, gradum non audere conferre, ponam ipsa testimonia, quae vocantur in crimen. 22. Commentatoris officium. Tempus scriptionis Commentariorum in Epistolam ad Ephes. --In primo statim volumine testimonium Pauli, in quo loquitur: Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi: ut essemus sancti et immaculati coram ipso (Ephes. 1, 4), sic interpretati sumus, ut electionem non juxta Origenem, eorum diceremus, qui prius fuerant; sed ad Dei praescientiam referremus. Denique diximus: « Quod autem electos nos, ut essemus sancti et immaculati coram ipso, hoc est, Deo, ante fabricam mundi, testatus est, ad praescientiam Dei pertinet, cui omnia futura jam facta sunt, et antequam fiant universa sunt nota. Sicut et Paulus ipse praedestinatur in utero matris suae; et Jeremias in vulva sanctificatur, eligitur, roboratur, et in typo Christi Propheta Gentibus mittitur. » Certe in expositione ista nullum crimen est: et Origene dicente contraria, nos Ecclesiasticum sensum secuti sumus. Et quia Commentatoris est officium, multorum sententias ponere, et hoc me facturum in Praefatione promiseram, etiam Origenis, absque invidia nominis ejus, explanationem posui, dicens: 478 « Alius vero, qui Deum justum conatur ostendere, quod non ex praejudicio scientiae suae, sed ex merito electorum unumquemque eligat, dicit ante visibiles creaturas, coelum, terram, maria, et omnia quae in eis sunt, fuisse alias invisibiles creaturas, in quibus et animas, quae ob quasdam causas soli Deo notas dejectae sint deorsum, in vallem istam lacrymarum, in locum afflictionis et peregrinationis nostrae, in quo sanctus constitutus orabat, ut ad sedem pristinam reverteretur, dicens: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea (Ps. CXIX, 5). Et Apostolus: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et, Melius est reverti, et esse cum Christo (Phil. I, 23). Et alibi: Antequam humiliarer, ego peccavi (Ps. CXVIII, 67), » et caetera his similia, quae longum est scribere. Animadverte quid dixerim: Alius vero, qui Deum justum conatur ostendere: conatur ostendere, inquam, non ostendit. Si autem in eo scandalum pateris, quare latissimam Origenis disputationem brevi sermone comprehenderim, et lectori sensum ejus aperuerim; atque ex eo tibi occultus illius videor esse sectator, quia nihil ab eo dictum praetermiserim, vide ne hoc idcirco fecerim, ut vestram calumniam declinarem, ne me diceretis quae ab eo fortiter sunt dicta, tacuisse, et illum in Graeco robustius disputare. Posui ergo omnia, licet brevius, quae in Graeco reperi, ut nihil haberent discipuli ejus novi, quod Latinorum auribus ingererent. Facilius enim nota, quam repentina contemnimus. Exposita autem interpretatione ejus, quid in fine capituli dixerimus, ausculta: « Non enim ait Apostolus, elegit nos ante constitutionem mundi, cum essemus sancti et immaculati: sed elegit nos ut essemus sancti et immaculati: hoc est, qui sancti et immaculati ante non fuimus, ut postea essemus. Quod et de peccatoribus ad meliora conversis dici potest; et stabit illa sententia: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. XLII, 2); id est, in tota vita sua, in omni quo in mundo isto versatus est tempore. Quod quidem ita intellectum, et adversum eum facit, qui antequam mundus fieret, animas dicit esse electas propter sanctitatem, et nullum vitium 479 peccatorum. » Non enim (ut ante jam diximus) eliguntur Paulus, et qui ei similes sunt, quia erant sancti et immaculati: sed eliguntur et praedestinantur, ut in consequenti vita per opera atque virtutes, sancti et immaculati fiant. Et audet quisquam post hujusmodi sententiam, nos Origenis haereseos accusare? Decem et octo ferme anni sunt, ex quo istos dictavi libros, eo tempore quo Origenis nomen florebat in mundo; quo περὶ Ἀρχῶν, illius opus, Latinae aures ignorabant: et tamen professus sum fidem meam; et quid mihi displiceret, ostendi. Ex quo etiam si in caeteris aliquid haereticum monstrare potuisset inimicus, non tam dogmatum perversorum, quae hic et in aliis libris saepe damnavi, quam improvidi tenerer erroris. 23. Ecclesiae fides. --Secundum locum quem mihi ab eo reprehensum frater ostendit, quia valde frivolus est, et apertam sui praefert calumniam, ponam breviter. In eo testimonio ubi Paulus loquitur: Sedere eum faciens ad dexteram suam in coelestibus, super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 20, 21); post multiplicem expositionem, cum ad ministrorum Dei officia pervenissem, et de principatibus ac potestatibus et virtutibus ac dominationibus dicerem, etiam hoc addidi: « Necesse est, ut subjectos habeant, et timentes se, et servientes sibi, et eos qui a sua fortitudine roborentur. Quae distributiones officiorum, non solum in praesentiarum, sed etiam in futuro saeculo erunt: ut per singulos profectus et honores, ascensiones et descensiones, vel crescat aliquis, vel decrescat, et sub alia atque alia potestate, virtute, principatu, et dominatione fiat. » Et post exemplum terreni regis, totamque Palatii descriptionem, per quam diversa ministeriorum Dei officia demonstrabam, addidi: « Et putamus Deum, Dominum dominorum, regemque regnantium, simplici tantum ministerio esse contentum? » Quomodo Archangelus non dicitur, nisi qui prior est Angelorum: sic Principatus et Potestates et Dominationes non appellantur, nisi subjectos aliquos habeant et inferioris gradus. 480 Sin autem putat idcirco me Origenem sequi, quia profectus et honores, ascensiones et descensiones, incrementa et immunitiones, in expositione mea posui; sciat multum interesse de Angelis et Seraphim et Cherubim dicere, daemones et homines fieri, quod affirmat Origenes; et ipsos inter se Angelos diversa officiorum genera esse sortitos, quod Ecclesiae non repugnat. Quomodo et inter homines ordo dignitatum ex laboris varietate diversus est, cum episcopus et presbyter, et omnis Ecclesiasticus gradus habeat ordinem suum; et tamen omnes homines sunt: sic et inter Angelos merita esse diversa, et tamen in Angelica omnes persistere dignitate: nec de Angelis homines fieri, nec rursum homines in Angelos reformari. 24. Verecunde non posuit nomina Expositorum. --Tertius est reprehensionis locus quod dicente Apostolo: Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu, nos triplicem expositionem posuimus. In prima quid nobis videretur: in secunda quid Origenes opponeret: in tertia quid Apollinarius simpliciter explanaret. Quorum si nomina non posui, ignosce verecundiae meae: non debui eos carpere, quos imitabar ex parte, et quorum in Latinam linguam sententias transferebam. « Sed, dixi, qui diligens lector est, statim requiret, et dicet. Et rursus in fine, Alius vero hoc quod ait, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, ad illam intelligentiam transfert. » Ecce, inquies, sub diligentis lectoris persona, Origenis sententias explicasti. Fateor errorem, non debui diligentem dicere, sed blasphemum: quod si fecissem, et aliquo scissem vaticinio te istiusmodi naenias sectaturum, etiam calumniae verba vitassem. Grande crimen si Origenem diligentem dixi esse lectorem, cujus septuaginta libros interpretatus sum, quem in coelum laudibus tuli; pro quo compulsus sum ante biennium brevi libello tuis contra me praeconiis respondere ( Epistola ad Pammach. ante biennium scripta ). Ecclesiarum magistrum a me dictum esse Origenem, in tuis laudibus objicis: et putas quod pertimescere debeam, si diligentem lectorem me illum dixisse inimicus accuses. Solemus et negotiatores parcissimos, et frugi servos, et molestos paedagogos, et argutissimos fures, diligentes vocare. 481 Et in Evangelio villicus iniquitatis prudenter quaedam fecisse dicitur (Luc. XVI): et, Prudentiores sunt filii hujus saeculi filiis lucis in generatione sua (Ibid. XVI, 8). Et, Serpens sapientior erat omnibus bestiis, quas fecit Dominus super terram (Gen. III, 1). 25. Corpus mortis quod sit. --Quartus reprehensionis locus, exordium secundi libri possidet, in quo hoc Pauli testimonium exposuimus: Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus (Ephes. III, 2); et quia per se locus ipse manifestus est, eam tantum partem ponam explanationis, quae patet calumniae: « Vinctum Christi Jesu Paulum esse pro Gentibus, potest et de martyrio intelligi, quod Romae in vincula conjectus, hanc Epistolam miserit, eo tempore quo ad Philemonem, et ad Colossenses, et Philippenses, in alio loco scriptas esse monstravimus. Vel certe, quia in plurimis locis lectum est vinculum animae corpus hoc dici, quo quasi clauso teneatur in carcere, dicimus propterea Paulum corporis nexibus coerceri, nec reverti, et esse cum Christo, ut perfecta in Gentes per eum praedicatio compleatur: licet quidam alium sensum in hoc loco introducant, quod Paulus praedestinatus et sanctificatus ex utero matris suae ad praedicationem Gentium antequam nasceretur, postea vincula carnis acceperit. » Et in hoc triplicem, ut supra, expositionem posui. In prima, quid mihi videretur; in secunda, quid Origenes assereret; in tertia, quid Apollinarius contra illius vadens dogmata sentiret. Lege Graecos Commentarios; et nisi ita repereris, crimen fatebor. Quod est in isto loco peccatum meum? Illud nimirum, pro quo supra respondi: quare non eos a quibus dicta sunt, nominarim? Superfluum erat per singula Apostoli testimonia, eorum nomina ponere, quorum me Opuscula translaturum in Praefatione signaveram. Et tamen vinctam dici animam corpore, donec ad Christum redeat, et in resurrectionis gloria, corruptivum et mortale corpus, incorruptione et immortalitate commutet, non absurdae intelligentiae est. Unde et Apostolus: Miser ego, inquit, homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Corpus mortis appellans, quod vitiis et morbis et perturbationibus ac morti subjaceat: donec cum Christo resurgat in gloria, 482 et fragile prius lutum, excoquatur fervore Spiritus sancti in testam solidissimam: demutans gloriam, non naturam. 26. Quintus locus validissimus est, in quo exponentes illud Apostoli testimonium, Ex quo totum corpus compactum et conglutinatum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate (Lib. II, cap. 4), latissimam Origenis expositionem, et eosdem sensus per diversa verba volventem, brevi sermone constrinximus, nihil exemplis et assertionibus illius auferentes. Cumque pervenissemus ad finem, haec subjecimus: « Igitur et in restitutione omnium, quando corpus totius Ecclesiae nunc dispersum atque laceratum, verus medicus Christus Jesus sanaturus advenerit, unusquisque secundum mensuram fidei et agnitionis Filii Dei (quem ideo agnoscere dicitur, quia prius noverat, et postea nosse desivit) suum recipiet locum, et incipiet id esse quod fuerat: ita tamen, ut non juxta haeresim aliam omnes in una aetate sint positi, id est, omnes in Angelos reformentur; sed unumquodque membrum juxta mensuram et officium suum perfectum sit. Verbi gratia, ut Angelus refuga id esse incipiat, quod creatus est: ut homo qui de paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum paradisi restituatur, » et reliqua. 27. Duae haereses. --Miror te hominem prudentissimum non intellexisse artem expositionis meae. « Quando enim dico, ita tamen ut non juxta aliam haeresim omnes in una aetate sint positi, id est, omnes in Angelos reformentur, ostendo et ea de quibus disputo esse haeretica, et ab alia haeresi discrepare. » Quae sunt ergo duae haereses? Una, quae dicit omnes rationabiles creaturas in Angelos reformari. Altera quae asserit unumquodque in restitutione mundi id fore quod conditum est. Verbi gratia: quia ex Angelis daemones sunt, rursum daemones Angelos fieri: et animas hominum, ita ut sunt conditae, non in Angelos; sed in id quod a Deo sunt conditae, reformari, ut et justi et peccatores aequales fiant. Denique ut scias me non meam explicasse sententiam, sed inter se haereses comparasse, quarum utramque in Graeco legeram, disputationem meam 483 hoc fine complevi: « Idcirco, ut supra diximus, haec apud nos obscuriora sunt, quia μεταφορικῶς dicuntur in Graeco; et omnis metaphora, si de alia in aliam linguam transferatur ad verbum, quibusdam quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur. » Nisi haec eadem in Graeco repereris, quidquid dictum est, meum putato. 28. Sextum, quod et extremum, mihi objicere dicitur (si tamen nihil in medio frater oblitus est) cur illum locum Apostoli interpretans ubi ait (Ephes. V, 28, 29): Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam suam carnem odit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam, post simplicem expositionem, Origenis posuerim quaestionem, ex cujus persona tacito nomine dixerim: « Opponi nobis potest, quod non sit vera sententia dicentis Apostoli: Nemo unquam carnem suam odit, cum morbo regio laborantes, phthisi, et cancere et distillationibus, mortem vitae praeferant, et sua oderint corpora; et statim quid ipse sentirem adjunxi: Magis itaque ad tropicam intelligentiam sermo referatur. » Quando dico, tropicam, doceo verum non esse, quod dicitur, sed allegoriae nubilo figuratum. Ponamus tamen ipsa verba quae in Origenis libro tertio continentur: « Dicamus quod illam carnem, quae visura sit salutare Dei, anima diligat, et nutriat, et foveat eam, disciplinis erudiens, et coelesti saginans pane, et Christi sanguine irrigans: ut refecta et nitida, possit libero cursu virum sequi, et nullo debilitatis pondere praegravari. Pulchre etiam in similitudinem Christi nutrientis et foventis Ecclesiam, et dicentis ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, ut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37), animae quoque fovent corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum levitate suspensum, in aerem facilius sublevetur (I Cor. XV). Foveamus igitur et viri uxores nostras, et animae nostrae corpora: ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas, et nequaquam sit sexuum ulla diversitas: sed quomodo apud Angelos, non est vir et mulier; ita et nos, qui similes Angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse quod nobis in coelestibus repromissum est. » 29. Supra simplicem expositionem 484 quae nobis in testimonio isto esse videbatur, expressimus, dicentes: « Quantum ad simplicem intelligentiam pertinet, sancta [ Al. sanctam charitatem] inter virum et uxorem charitate praecepta [ Al. praecepto hoc], nunc jubemur, ut nutriamus et foveamus conjuges: ut scilicet eis victum et vestitum, et ea quae sunt necessaria praebeamus. » Haec nostra sententia est. Igitur omne quod sequitur deinceps, et opponi nobis potest, ostendimus non ex nostra, sed ex contradicentium intelligi debere persona. Quae quum si brevis et absoluta responsio, et juxta id quod supra diximus, etiam allegoriae umbris, de eo quod est, ad id quod non erat, depravata: tamen accedam propius, et sciscitabor quid tibi in hac disputatione displiceat. Nempe quia dixerim, animas ut viros fovere quasi uxores corpora sua, ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum levitate suspensum, in aerem facilius sublevetur. Quando dico corruptivum hoc induat incorruptionem, non muto naturam corporum, sed augeo gloriam. Nec non quod sequitur, alarum levitate suspensum in aerem facilius sublevetur: qui alas assumit, id est, immortalitatem, ut levius ad coelum volet, non perdit esse quod fuerat. Sed dices, movent me quae sequuntur: « Foveamus igitur et viri uxores, et animae nostrae corpora, ut et uxores in viros, et corpora redigantur in animas, et nequaquam sit sexuum ulla diversitas; sed quomodo apud Angelos non est vir, neque mulier: ita et nos, qui similes Angelis futuri sumus, jam nunc incipiamus esse in terris, quod nobis in coelestibus repromissum est. » Recte moverent, nisi post priora dixissem, jam nunc incipiamus esse, quod nobis in coelestibus repromissum est. Quando dico, hic esse incipiamus in terris, naturam non tollo sexuum; sed libidinem, et coitum viri et uxoris aufero, dicente Apostolo: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29). Et Dominus interrogatus in Evangelio, cujus de septem fratribus in resurrectione esse deberet uxor, ait: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent, neque nubentur; sed erunt sicut Angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 29, 30). Et revera ubi inter virum et mulierem castitas est, 485 nec vir incipit esse, nec femina: sed adhuc in corpore positi, mutantur in Angelos: in quibus non est vir neque mulier. Quod et in alio loco ab eodem Apostolo dicitur: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim unum vos estis in Christo Jesu (Galat. III, 27, 28). 30. Accusationes Rufini falsae. Rufinus Graecas litteras didicerat sine magistro. Gregorium Nazianzenum transtulerat. --Sed quoniam de confragosis et asperis locis enavigavit oratio, et haereseos crimen impactum tota frontis libertate repulimus [ Mss. respuimus], ad alias ejus accusationis partes, quibus nos mordere nititur, transeamus. E quibus prima est, me hominem maledicum, omnium detractorem, in praecessores meos genuinum semper infigere. Det unum, cujus in opusculis meis nomen taxaverim, vel quem juxta artem illius figurata laude perstrinxerim. Sin autem contra invidos loquor, et Luscium Lavinium, vel Asinium Pollionem de genere Corneliorum, styli mei mucro convulnerat, si histriculae et lividae mentis hominem a me submoveo, et ad unum stipitem cuncta jacula dirigo, quid vulnera sua partitur in multos? quid ex impatientia respondendi, ostendit se esse qui petitur? Objicit mihi perjurium, et mixtum sacrilegio, quod in libro (Epist. 22, ad Eustochium) quo ad instituendam Christi virginem loquor, ante tribunal judicis dormiens pollicitus sim, numquam me litteris saecularibus daturum operam, et nihilominus damnatae eruditionis interdum meminerim. Nimirum iste est Sallustianus Calpurnius, qui nobis per Magnum Oratorem, non magnam moverat quaestionem, cui libello brevi satisfecimus. Nunc quod instat, pro sacrilegio atque perjurio somnii respondendum est. Dixi me saeculares litteras deinceps non lecturum: de futuro sponsio est, non praeteritae memoriae abolitio. Et quomodo, inquies, tenes, quod tanto tempore non relegis? Rursum si aliquid de veteribus libris respondero, 486 et dixero, adeo in teneris consuescere multum est (Virgil. Georg. II): dum renuo, crimen incurro, et pro me testimonium proferens, hoc ipso arguor, quo defendor. Scilicet nunc longo sermone texendum est, quod probant conscientiae singulorum. Quis nostrum non meminit infantiae suae? Ego certe, ut tibi homini severissimo risum moveam, et imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita dicit risisse Lucilius, memini me puerum cursitasse per cellulas servulorum, diem feriatum duxisse lusibus, et ad Orbilium saevientem de aviae sinu tractum esse captivum. Et quo magis stupeas, nunc cano et recalvo capite, saepe mihi videor in somnis comatulus, et sumpta toga, ante rhetorem controversiolam declamare. Cumque experrectus fuero, gratulor me dicendi periculo liberatum. Crede mihi, multa ad purum recordatur infantia. Si litteras didicisses, oleret testa ingenioli tui, quo semel fuisset imbuta. Lanarum conchylia nullae aquae diluunt. Etiam asini et bruta animalia, quamvis in longo itinere, noverunt secundo diverticula. Miraris si ego litteras Latinas non sum oblitus, quum tu Graecas sine magistro didiceris? Septem modos conclusionum dialectica me elementa docuerunt; quid significet ἀξίωμα, quod nos pronuntiatum possumus dicere: quomodo absque verbo et nomine nulla sententia fit, soritarum gradus, pseudomeni argutias, sophismatum fraudes. Jurare possum me postquam egressus de schola sum, haec numquam omnino legisse. Bibendum igitur mihi erit de Lethaeo gurgite juxta fabulas poetarum, ne arguar scire quod didici. En tu qui in me parvam criminaris scientiam, et videris tibi litteratulus atque Rabbi, responde, cur scribere aliqua ausus sis, et virum disertissimum Gregorium pari eloquii splendore transferre. Unde tibi tanta verborum copia, sententiarum 487 lumen, translationum varietas, homini, qui oratoriam vix primis labris in adolescentia degustasti? Aut ego fallor, aut tu Ciceronem occulte lectitas. Et ideo tam disertus es, mihique lectionis ejus crimen intendis, ut solus inter ecclesiasticos tractatores eloquentiae flumine glorieris. Licet magis philosophos sequi videaris, spinas Cleantis, et contorta Chrysippi, non ex arte quam nescis, sed de ingenii magnitudine. Et quoniam Stoici logicam sibi vindicant, et tu hujus scientiae deliramenta contemnis, in hac parte Epicureus es: nec quaeris quomodo, sed quid loquaris. Quid enim ad te pertinet, si alius non intelligat quid velis dicere, quia non ad omnes, sed ad tuos loqueris? Denique et ego scripta tua relegens, quamquam interdum non intelligam quid loquaris, et Heraclitum me legere putem: tamen non doleo, nec me poenitet tarditatis: id enim in legendo patior, quod tu pateris in scribendo. 31. Somnium defendit. Sanctorum Locorum celebritas et de toto orbe conventus.--Cur Hieronymo detraxerit Rufinus. --Haec dicerem, si quippiam vigilans promisissem. Nunc autem, novum impudentiae genus, objicit mihi somnium meum. Utinam celebritas loci, et sanctorum de toto orbe conventus, sineret me divinas Scripturas legere! Intantum spatium non habeo externa meditandi. Sed tamen qui somnium criminatur, audiat Prophetarum voces, somniis non esse credendum, quia nec adulterium somnii ducit me ad tartarum, nec corona martyrii in coelum levat. Quoties vidi me esse mortuum, et in sepulcro positum! Quoties volare super terras, et montes ac maria natatu aeris transfretare? Cogat ergo me non vivere, vel pennas habere per latera, quia vagis imaginibus mens saepe delusa est. Quanti in somnis divites, apertis oculis repente mendici sunt? Sitientes flumina bibunt; et experrecti, siccis faucibus aestuant. Tu a me somnii exigis sponsionem: ego te verius strictiusque conveniam. Fecisti omnia quae in baptismate promisisti? Quidquid monachi vocabulum flagitat, nostrum uterque complevit? Cave, quaeso, ne per trabem tuam, festucam meam videas. Invitus loquor, et retrectantem linguam dolor in verba compellit. Non tibi sufficiunt quae de vigilante confingis, 488 nisi et somnia crimineris. Tantam habes curiositatem meorum actuum, ut quid dormiens fecerim, dixerimve, discutias. Praetermitto, quae contra me loquens, propositum tuum deturpasti: quae in depompationem omnium Christianorum, et verbis et opere feceris. Hoc unum denuntio, et repetens iterum iterumque monebo. Cornutam bestiam petis: et nisi caverem illud Apostoli, Maledici regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 19); et, Mordentes invicem consumpti estis ab invicem (Galat. V, 15), jam nunc sentires de parvula subdolaque concordia, magnam in mundo ortam esse discordiam. Quid tibi prodest, apud notos pariter et ignotos in nos maledicta congerere? An quia Origenistae non sumus, et in coelo nos peccasse nescimus, in terris arguimur peccatores? Et ideo in concordiam redivimus, ut mihi loqui contra haereticos non liceret, ne, si illos descripsero, tu te appetitum putes? Quamdiu non renuebam laudationem tuam, sequebaris me ut magistrum, fratrem et collegam vocabas, et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam non agnovi laudes tuas, et me indignum tanti viri praeconio judicavi, illico vertis stylum, et omnia laudata prius vituperas, de eodem ore et dulce proferens et amarum. Sentisne quid taceam, quod aestuanti pectori verba non commodem? et cum Psalmista loquar: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae (Ps. CXL, 3). Et alibi: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Ps. XXXVIII, 1, 2). Et rursus: Factus sum quasi homo non audiens, nec habens in ore suo increpationes (Ps. XXXVII, 12)? Sed pro me ultor tibi Dominus respondebit, qui dicit per Prophetam, Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19). Et in alio loco: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti et tacui: existimasti, inique, quod ero tui similis; arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XL, 20 seqq.); ut in te videas condemnata, quae falso in aliis criminaris. 32. Chrysogonus sectator Rufini. --Audio praeterea objici mihi a Chrysogono sectatore ejus, cur in baptismate dixerim universa peccata dimitti, et mortuo bimarito, novum virum in Christo resurgere: atque istiusmodi Sacerdotes in Ecclesiis esse nonnullos. Cui 489 brevi sermone respondebo: habent libellum (Epist. ad Oceanum), quem in crimen vocant: ille respondeat, hunc sua disputatione subvertat, et scripta scriptis arguat. Quid austeritate frontis, et contractis rugatisque naribus, concava verba trutinatur, et sanctitatem apud vulgus ignobile simulato rigore mentitur? Audiat nos iterum proclamantes, Veterem Adam in lavacro totum mori, et novum cum Christo in baptismate suscitari: perire choicum, et nasci supercoelestem. Haec dicimus, non quod ipsi, propitio Christo, hac quaestione teneamur, sed interrogati a fratribus, quid nobis videretur, respondimus, nulli praejudicantes sequi quod velit, 490 nec alterius decretum nostra sententia subvertentes. Neque enim ambimus sacerdotium, qui latemus in cellulis; nec humilitate damnata, episcopatum auro redimere festinamus; nec electum pontificem a Deo, rebelli cupimus mente jugulare: nec favendo haereticis, haereticos nos docemus. Pecunias nec habemus, nec habere volumus: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI, 3): illud de ascensore montis Dominici jugiter decantantes: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum (Psal. XIV, 5, 6). Ergo qui non facit, jam corruit in aeternum. LIBER SECUNDUS. 491 1. Vult se defendere, non alios accusare. -- Hucusque de criminibus, immo pro criminibus meis, quae in me quondam subdolus laudator ingessit, et discipuli ejus constantius arguunt, non ut debui, sed ut potui, moderato dolore [ Al. labore] respondi. Propositum quippe mihi est, non tam alios accusare, quam me defendere. Veniam ad Apologiam ejus, qua sancto Anastasio, Romanae urbis episcopo, satisfacere nititur, et in defensionem sui mihi rursum calumniam struit; tantumque me diligit, ut raptus turbine, et in profunda demersus, meum potissimum invadat pedem, ut mecum aut liberetur, aut pereat.

2. Apologia Rufini. Parentes vulgari sermone dicebantur cognati et affines. --Dicit se primum respondere rumoribus, quibus illius Romae carpatur fides, hominis probatissimi, tam in fide, quam in charitate Dei. Et nisi post triginta annos parentibus redditus, nollet eos deserere, quos tam tarde viderat, ne inhumanus putaretur, aut durus, et tam longi itineris labore fragilior, ad iterandos labores esset infirmus, ipsum venire voluisse. Quod quia non fecerit, contra latratores suos misisse baculum litterarum, quem ille teneret in dextera, et saevientes contra se abigeret canes. Si probatus est cunctis, et maxime ipsi cui scribit episcopo, in fide et charitate Dei: quomodo Romae mordetur, et carpitur, et appetitae aestimationis ejus fama crebrescit? Deinde cujus est humilitatis, probatum se dicere in fide, et charitate Dei, cum Apostoli petant: Domine, adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5); et audiant, Si habueritis fidem ut granum sinapis (Ibid., 6). Et ad ipsum dicatur Petrum: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31)? Quid loquar de charitate, quae et fide et spe major est: et quam Paulus optat potius quam praesumit: sine qua et martyrio sanguis effusus, corpusque flammis traditum, coronam non habet praemiorum? Harum utramque iste sic sibi vindicat, ut tamen contra se habeat latratores: qui nisi inclyti pontificis baculo repellantur, 492 latrare non cessant. Illud vero ridiculum, quod post triginta annos ad parentes se reversum esse jactat, homo qui nec patrem habet, nec matrem; et quos viventes juvenis dereliquit, mortuos senex desiderat: nisi forte parentes militari vulgarique sermone, cognatos, et affines nominat, quos quia non vult deserere, ne inhumanus putetur, aut durus, idcirco patria derelicta, Aquileiae habitat. Periclitatur Romae illa probatissima fides ejus, et hic supinus et lassulus, post triginta annos, per mollissimum Flaminiae iter, essedo venire non potest; sicque praetendit longi itineris lassitudinem, quasi triginta annis semper cucurrerit, aut biennio Aquileiae sedens, praeteriti itineris labore confectus sit. 3. Rufini verba. -- « Carpamus reliqua, et ipsa epistolae ejus verba ponamus: Quamvis igitur fides nostra, persecutionis haereticorum tempore, cum in sancta Alexandrina Ecclesia degeremus, in carceribus et exsiliis, quae pro fide inferebantur, probata sit. » Miror quod non adjecerit: Vinctus Jesu Christi, et liberatus sum de ore leonis, et Alexandriae ad bestias pugnavi, et cursum consummavi, fidem servavi, superest mihi corona justitiae. Quae exsilia, quos iste carceres nominat? Pudet me apertissimi mendacii; quasi carceres, et exsilia absque judicum sententiis irrogentur. Volo tamen ipsos scire carceres, et quarum provinciarum se dicat exsilia sustinuisse. Et utique habet copiam de multis carceribus et infinitis exsiliis unum aliquod nominandi. Prodat nobis confessionis suae acta, quae hucusque nescivimus; ut inter alios Alexandriae Martyres hujus quoque gesta recitemus, et contra latratores suos possit dicere: De caetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto (Galat. VI, 17). 4. Quaestio de anima Christi. -- « Tamen et si quis nunc est, qui vel tentare fidem nostram cupit vel audire, vel discere, sciat quod de Trinitate 493 ita credimus, » et reliqua. Supra contra canes tuos baculum episcopo porrigis, quo pro te munitus incedat. Nunc quasi ambigens dicis: Si quis est qui tentare fidem nostram cupit; denuo dubitas, cum multorum latratus ad te usque pervenerint. Non discutio parumper elocutiones tuas, quas et tu contemnis et despicis; tantum sensibus respondebo. Aliud a te quaeritur, et pro alio satisfacis. Contra Arii dogmata, jam Alexandriae in carceribus, et exsiliis dimicaveras, non voce, sed sanguine. Nunc super Origenis haeresi tibi calumnia commovetur. Nolo cures, quae sana sunt, vulnera medicare. Trinitatem dicis unius esse Deitatis. Hoc toto credente jam mundo, puto quod et daemones confiteantur Filium Dei natum de Maria Virgine, et carnem naturae humanae, atque animam suscepisse. Si arctius quid rogavero, contentiosum vocabis. Si dicis Filium Dei humanae naturae carnem atque animam suscepisse, oro te, ut absque stomacho respondeas: anima ista, quam suscepit Jesus, eratne antequam nasceretur ex Maria? An in origine virginali, quae de Spiritu sancto nascebatur, cum corpore simul creata est, vel jam in utero corpore figurato, statim facta et missa est de coelo? E tribus unum quid sentias, scire desidero. Si fuit [ Al. non fuit] antequam nasceretur ex Maria, necdum ergo erat anima Jesu, et agebat aliquid, ac propter merita virtutum postea facta est anima ejus. Si cepit ex traduce, humanarum igitur animarum, quas aeternas fatemur, et brutorum animantium, quae cum corpore dissolvuntur, una conditio est. Sin autem figurato corpore statim creatur et mittitur, fatere simpliciter, et nos scrupulo libera.

5. Nihil horum loqueris: sed occupatus in aliis, simplicitate nostra abuteris, et praestigiis pompaque verborum haerere nos non sinis quaestioni. Quid, inquies, nonne quaestio erat de resurrectione carnis, et poenis diaboli? Fateor [ Al. Fatere]. Ergo breviter pureque responde. Non quaero quod scribis, eamdem carnem resurgere, in qua vivimus, nullo membro amputato, nec aliqua parte corporis desecta, haec enim tua verba sunt: sed quaero, quod Origenes negat, 494 utrum in eodem sexu, quo mortua sunt corpora, suscitentur: et Maria Maria, Joannes resurgat Joannes: an commixto sexu atque turbato, nec vir, nec femina sit; sed utrumque, vel neutrum? Et an ipsa corpora incorrupta, et immortalia, et ut argute praemones, juxta Apostolum spiritualia permaneant in aeternum: et non solum corpora, sed caro et sanguis infusus, venis et ossibus irrigatus, quae Thomas tetigit: an certe paulatim resolvantur in nihilum, et ad quatuor unde compacta sunt elementa, retrahantur? Haec aut dicere debueras, aut negare, et non ea loqui, quae subdole Origenes fatetur; ut quasi fatuis et pueris illudens, « nullo membro amputato, nec aliqua corporis parte desecta. » Scilicet hoc timuimus, ne sine naso et auribus surgeremus, et amputatis sectisque genitalibus, eunuchorum in coelesti Jerusalem civitas conderetur. 6. Porro de diabolo sic sententiam temperat: « Dicimus quoque et judicium futurum, in quo judicio unusquisque recipiet propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala. Quod si homines recepturi sunt pro operibus suis, quanto magis et diabolus, qui omnibus existit causa peccati! De quo illud sentimus quod scriptum est in Evangelio (Matth. XXV): quia et ipse diabolus, et omnes angeli ejus, cum his qui opera ejus faciunt, id est, qui criminantur fratres, cum ipso pariter aeterni ignis haereditate potientur. Si quis ergo negat diabolum aeternis ignibus mancipari, partem cum ipso aeterni ignis accipiat, ut sentiat quod negavit. Repetamus singula. « Dicimus, inquit, futurum judicium; in quo judicio, » et caetera. Super verborum vitiis tacere decreveram; sed quia discipuli ejus mirantur eloquentiam praeceptoris, pauca perstringam. Dixerat judicium futurum; sed homo cautus timuit solum dicere, in quo, et posuit, in quo judicio; ne si non secundo repetisset judicium, nos, obliti superiorum, pro judicio asinum putaremus. Illud quoque quod postea infert, « qui criminantur fratres, cum ipso pariter aeterni ignis haereditate potientur, » ejusdem est venustatis. Quis enim umquam audivit potiri ignibus, et frui suppliciis? Sed homo Graecus videtur mihi 495 seipsum interpretari voluisse, et pro eo quod apud eos dicitur κληρονομήσ ουσιν et apud nos uno verbo dici potest, haereditabunt, compositius et ornatius dixisse, haereditate potientur. Istiusmodi nugis et acyrologiis omnis ejus scatet oratio. Sed revertamur ad sensum. 7. Ridet Rufini verba. Ignis aeternus juxta Origenem. --Grandi diabolus lancea percutitur, qui omnibus existit causa peccati, si pro operibus suis, quasi homo, redditurus est rationem, et cum angelis suis aeterni ignis haereditate potietur. Hoc enim deerat, ut hominibus tormento subditis, ille potiretur ignibus aeternis, quos tanto tempore desideraverat. Et videris mihi calumniam in hoc loco facere diabolo, et criminatorem omnium falsis criminibus accusare. Dicis enim, « qui omnibus existit causa peccati; » et dum in illum refers crimina, homines culpa liberas, tollisque arbitrii libertatem, Salvatore dicente, quod de corde nostro exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Matth. XV, 19). Et rursum de Juda in Evangelio legimus: Post buccellam intravit in eum Satanas (Joan. XIII, 27): qui ante buccellam sponte peccaverat, et nec humilitate, nec clementia Salvatoris flexus est ad poenitentiam. Unde Apostolus: Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Et in alio loco: Tradidi hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). Tradidit eos Satanae, quasi tortori ad puniendum, qui antequam traderentur, voluntate propria blasphemaverant. Et David, Ab occultis, inquit, meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Ps. XVIII, 13): breviter et suae voluntatis errorem, et vitiorum incentiva significans. In Ecclesiaste quoque legimus: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super cor tuum, locum tuum ne dimiseris (Eccles. X, 4). Ex quo liquido apparet, si dederimus ascendenti locum, nos peccasse qui dederimus, et ascendentem muros hostem non praecipitem deturbaverimus. Quod autem imprecaris fratribus, 496 hoc est, criminatoribus tuis, aeternos ignes cum diabolo, non tam fratres mihi videris premere, quam diabolum sublevare, cum iisdem quibus homines Christiani ignibus puniendus sit. Ignes autem aeternos, quos intelligere solet Origenes, puto quod te non fugiat, conscientiam videlicet peccatorum, et poenitudinem interna cordis urentem. De qua et Isaias loquitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Et ad Babylonem scriptum est: Habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adjutorio (Psal. XXVII, 14). Et in Psalmo poenitens audit: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 4); ut linguam dolosam, sagittae praeceptorum Dei (de quibus in alio loco Propheta dicit (Psal. XXXI, 4), Versatus sum in miseria, dum configitur mihi spina ) vulnerent atque confodiant, et peccatorum in ea solitudinem faciant. Illud quoque testimonium in quo Dominus loquitur: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49), sic interpretatur: « Omnes cupio agere poenitentiam, et excoquere Spiritu sancto vitia atque peccata. Ipse enim sum de quo scribitur: Deus ignis consumens est (Deut. IV, 24). Non ergo grande est hoc de diabolo dicere, quod et hominibus praeparatum est. » Magis debueras (ut suspicionem salutis diabolicae declinares) dicere: Perditio factus es: et non eris in aeternum (Ezech. XXVIII, sec. LXX); et ex persona Domini loquentis ad Job de diabolo: Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur (Job. XL, 28). Non quasi crudelis suscitabo eum. Quis enim resistere potest vultui meo? Quis ante dedit mihi ut reddam ei? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis (Job. XLI, 1 et seqq). Verum haec possunt quasi simplicis hominis excusari: et cum eruditos non subterfugiant, apud indoctos praeferre innocentiae similitudinem. 8. Quod sequitur de animarum statu, excusari omnino non potest. Dicit enim: « Audio et de anima quaestiones 497 esse commotas: de qua re utrum recipi debeat querimonia an abjici, vos probate. Si autem et de me quid sentiam quaeritur, fateor me de hac quaestione apud quamplurimos tractatorum diversa legisse. Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam animae diffundantur: et haec quibus poterant assertionibus confirmabant. Quod puto inter Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium, fortassis et nonnullos alios. Alii asserunt, quod, formatis in utero corporibus, Deus quotidie faciat animas et infundat. Alii quod factas jam olim, id est, tunc cum omnia creavit Deus ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. Hoc sentit et Origenes, et nonnulli alii Graecorum. Ego vero cum haec singula legerim (Deo teste dico) quia usque ad praesens certi et definiti aliquid de hac quaestione non teneo; sed Deo relinquo scire quid sit in vero, et si cui ipse revelare dignabitur. Ego tamen haec singula et legisse me non nego, et adhuc ignorare confiteor: praeter hoc quod manifeste tradit Ecclesia, Deum esse et animarum et corporum conditorem. » 9. Antequam de sensibus disputem, Theophrasti verba mirabor: « Audio, inquit, de anima quaestiones commotas esse: de qua re utrum recipi debeat querimonia, aut abjici, vos probate. » Si quaestiones de animae statu in Urbe commotae sunt, quae est ista querimonia vel querela, quae utrum recipi debeat, episcoporum judicio relinquitur? nisi forte quaestionem et querimoniam idipsum significare putat: quia in Capri Commentariis hujusmodi figuram reperit. Deinde ponit, « Legi quosdam dicentes, quod pariter cum corpore per humani seminis traducem etiam animae diffundantur, et haec quibus poterant assertionibus confirmabant. » Rogo quae est ista licentia figurarum? quae modorum et temporum perturbatio? « Legi dicentes, quibus poterant assertionibus confirmabant. » Et in consequentibus: « Alii asserunt, quod, formatis 498 in utero corporibus, Deus quotidie faciat novas animas, et infundat. Alii, factas jam olim, id est, tunc cum omnia Deus creavit ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. » Et hic ordo pulcherrimus. Alii, inquit, asserunt hoc vel illud: alii factas jam olim, id est, tunc cum omnia Deus creavit ex nihilo, nunc eas judicio suo nasci dispenset in corpore. Tam putide et confuse loquitur, ut plus ego in reprehendendo laborem, quam ille in scribendo. Ad extremum posuit: « Ego vero cum haec singula legerim, » et adhuc pendente sententia, quasi novum aliquid protulisset, adjecit: « Ego tamen haec singula et legisse me non nego, et adhuc ignorare confiteor. » 10. Trinitatis mysterium ignoratum Antiquis. --O infelices animas, quae tantis vitiorum lanceis vulnerantur! non eas puto juxta Origenis errorem tantum laborasse, cum de coelo in terras ruerent, et crassis corporibus vestirentur, ut nunc et verbis et sententiis hinc inde collisas; ut praetermittam κακέμφατον, quo de humani seminis traduce diffundi animae dicuntur. Scio inter Christianos verborum vitia non solere reprehendi; sed ex paucis ostendere volui, cujus temeritatis sit docere quod nescias, scribere quod ignores: ut similem prudentiam et in sensibus requiramus. Mittit epistolam, id est, robustissimum baculum, quo Romanae urbis armetur episcopus: et in ipsa quaestione, pro qua canes latrant, dicit se nescire quod quaeritur. Si ignorat, pro quo sibi calumnia commovetur, quid necesse est Apologiam mittere, quae non habet defensionem sui, sed ignorantiae confessionem? Hoc est suspiciones hominum non sopire, sed serere. Tres super animarum statu ponit sententias, et in fine concludens: « Singula, inquit, me legisse non nego, et adhuc ignorare cofiteor. » Arcesilam, aut Carneadem putes, qui omnia incerta pronuntiant, licet et illos superet cautione. Illi enim omnium philosophorum invidiam non ferentes, quod veritatem e vita tollerent, verisimilia repererunt, 499 ut ignorantiam rerum probabili assertione temperarent: iste se dicit incertum, et e tribus omnino nescire quid verum sit. Si hoc erat responsurus, quae eum ratio impulit, ut tantum Pontificem inscitiae suae testem faceret. Nimirum haec illa est lassitudo, quod triginta annorum itinere confectus, Romam venire non potuit. Quanta et alia nescimus, et tamen imperitiae nostrae testes non quaerimus! De Patre, Filio, et Spiritu sancto; de nativitate Domini Salvatoris, super qua Isaias clamitat: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? audacter loquitur, et mysterium omnibus retro saeculis ignoratum scientiae suae vindicat: et hoc solum ignorat, quod ignoratum cunctis scandalum facit. Scit quomodo Deum Virgo generarit; et nescit quomodo ipse sit natus. Animarum et corporum conditorem fatetur Dominum, sive animae ante corpora fuerint, sive cum corporum nascantur exordiis, sive jam formatis in utero figuratisque corporibus immittantur. In omnibus novimus auctorem Dominum. Nec de hoc nunc quaestio est, utrum Deus, an alius eas fecerit: sed e tribus quas posuit, quae sit illarum sententia vera, nescire se dicit. Vide ne statim tibi objiciatur, idcirco te trium ignorantiam confiteri, ne unum damnare cogaris: et Tertulliano et Lactantio ideo parcere, ne Origenem cum illis jugules. Quantum memoria suggerit, nisi tamen fallor, nescio me legisse Lactantium συσπειρομένην animam dicere. Caeterum qui legisse te scribis, dic in quo libro legeris, ne ut me dormientem, sic illum mortuum calumniatus esse videaris. Sed et in hoc cunctabundus incedis et cautus. Dicis enim: « Puto inter Latinos Tertullianum sensisse, vel Lactantium, fortassis et alios nonnullos. » Non solum de animarum statu dubitas, sed et de auctorum sententiis putas: et tamen aliquid interest. De animabus autem aperte nescis, et inscitiam confiteris: de auctoribus sic nosse te dicis, ut putes potius quam praesumas. In solo Origene non ambigis. Dicis quippe, « Hoc sentit Origenes. » Interrogabo te: bene 500 sentit, an male? Nescio, inquis. Quid me igitur missis tabellariis et creberrimis nuntiis docere conaris, ut sciam, quod nescias? Et ne forte non credam imperitiae tuae, et arbitrer te callide reticere quod nosti, juras Deo teste, quod usque ad praesens certi et definiti aliquid de hac quaestione non teneas; et Deo relinquas scire quid sit in vero, et si cui ipse revelare dignabitur. Per tanta saecula tibi nullus videtur dignus fuisse, cui de hac quaestione Dominus revelarit? Non patriarcha, non propheta, non apostolus, non martyr? Ne tibi quidem, quando in carceribus et exsiliis morabaris, hujuscemodi sacramenta patuerunt? Dominus in Evangelio, Pater, inquit, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Qui Patrem revelavit, de animarum statu tacuit: et miraris si contra te fratrum scandala concitentur, cum id nescire te jures, quod Christi Ecclesiae se nosse fateantur? 11. Exposita fide sua, immo inscitiae confessione, transit ad aliud; et excusare se nititur, cur libros περὶ Ἀρχῶν in Latinum verterit. Et haec scribit ad verbum: « Sane quia audio etiam inde esse disputatum quod quaedam Origenis rogatus a fratribus de Graeco in Latinum transtuli, puto quod omnes intelligant, haec pro solo livore culpari. Si enim aliquid est quod displiceat in auctore, quare id ad interpretem detorquetur? Sicut in Graecis habetur, rogatus sum ut Latinis ostenderem. Graecis sensibus verba dedi Latina tantummodo. Sive ergo in illis sensibus laus inest aliqua, non est mea: sive culpa, similiter non est mea. » « Audio, inquit, etiam inde esse disputatum. » Quam prudenter accusationem suam, disputationem vocat! « Quod quaedam Origenis rogatus a fratribus de Graeco in Latinum transtuli. » Quae sunt illa quaedam? Nomen non habent? Taces? Libelli accusatorum loquuntur. « Puto, ait, quod omnes intelligant haec pro solo livore culpari. » Pro quo livore? Num invident eloquentiae tuae? Aut fecisti quod nullus hominum umquam facere potuit? Ecce et ego Origenis 501 multa transtuli: et praeter te nemo nec invidet, nec calumniatur. « Si enim, inquit, aliquid est quod displiceat in Auctore, quare id ad interpretem detorquetur? sicut in Graecis habetur, rogatus sum ut Latinis ostenderem. Graecis sensibus verba dedi Latina tantummodo. Sive ergo in illis sensibus laus inest aliqua, non est mea: sive culpa, similiter non est mea. » Et miraris, si de te homines male sentiant, quum de apertis blasphemiis dicas: « Si est aliquid, quod displiceat in auctore. » Omnibus quae in illis libris dicta sunt, displicent: et tu solus dubitas, et quereris, cur ad interpretem detorqueatur, quod in translationis tuae Praefatione laudasti. Rogatus eras, ut quomodo habebatur in Graeco, in Latinum verteres. Utinam fecisses quod rogatum te esse simulas! nulli nunc invidiae subjaceres. Si tu translationis servasses fidem, mihi necessitas non fuisset interpretationem falsam vera interpretatione subvertere. Novit conscientia tua, quae addideris, quae subtraxeris, quae in utramque partem, ut tibi visum fuerit, immutaris: et post haec audes dicere, quod et bona et mala non tibi, sed auctori debeant imputari. Et oppressus invidia adhuc verba moderaris; et quasi super aristas pendenti incedens gradu, loqueris. « Sive in illis sensibus laus est, sive culpa. » Defendere non audes, et tamen damnare non vis. Elige e duobus quod vis, optio tibi datur: si bona est interpretatio tua, lauda: si mala, condemna. Verum excusat se, et subnectit aliam stropham. Dicit enim: « Quinimmo etiam aliud adjeci, sicut in Praefatiuncula mea designavi; ut in quantum possem, aliquanta deciderem: illa tamen quae mihi ad suspicionem veniebant, quod non ab ipso Origene ita dicta, sed ab aliis viderentur esse inserta, propter hoc quod de eisdem rebus in aliis auctoris ejusdem locis catholice dictum legeram. » Mira eloquentia, et Attico flore variata: Quinimo etiam; et Quae mihi ad suspicionem veniebant. Admiror 502 ausum illum esse haec Romam verborum portenta transmittere. Compeditam putes linguam ejus, et inextricabilibus nodis ligatam, vix in humanum sonum erumpere. Sed ad causam redeam. 11. Origenis blasphemia. --Quis tibi dedit hanc licentiam, ut multa de interpretatione decideres? Rogatus eras ut Graeca in Latinum verteres, non ut emendares: ut alterius dicta proferres, non ut tua conderes. Non fecisse te quod rogatus es, recidendo plurima, confiteris. Atque utinam praecidisses mala, et non in assertionem malorum, tua multa posuisses! E quibus unum proferam, ut ex hoc cognoscantur et caetera. In primo libro περὶ Ἀρχῶν, ubi Origenes lingua sacrilega blasphemavit, quod Filius Patrem non videat, tu etiam causas reddis, quasi ex persona ejus, qui scripsit, et Didymi interpretaris σχόλιον, in quo ille casso labore conatur alienum errorem defendere, quod Origenes quidem bene dixerit: sed nos simplices homines, et cicures Enniani, nec illius sapientiam, nec tuam, qui interpretatus es, intelligere possumus. Praefatio tua, quam nominas, et in qua me miris ornas laudibus, te reum pessimae translationis facit. Dicis enim quod de Graeco multa decideris, licet taceas quod addideris. Quae decidisti, mala erant, an bona? Utique mala. Quae reservasti bona, an mala? utique bona. Neque enim mala transferre poteras. Ergo mala amputasti, et reliquisti bona? nulli dubium est. Probantur autem quae translata sunt, pene omnia mala. Quidquid igitur malum in translatione monstravero, tibi imputabitur, qui illud pro bono transtulisti. Aliud est, si iniquus censor ejusdem criminis reus, alios de senatu pellis, alios in curia retines. Sed dicis, « Omnia mutare non poteram; sed ea tantum, quae addita ab haereticis arbitrabar, mihi amputanda credidi. » Pulchre. Si amputasti quae addita ab haereticis existimabas, ergo quae reliquisti, ejus sunt quem interpretatus es [ Al. interpretabaris]; 503 responde, utrum bona, an mala sint? Mala transferre non poteras. Semel enim, quae ab haereticis addita fuerant, amputasti. Nisi forte haereticorum mala amputare debueris, et Origenis errores in Latinum integros vertere. Dic ergo, quare Origenis mala in Latinum verteris: ut auctorem mali proderes, an ut laudares? Si prodis, in praefatione cur laudas? Si laudas, haereticus approbaris. Restat, ut quasi bona protuleris. Si haec omnia probantur mala, igitur unius et Auctor et Interpres rei criminis erunt, et implebitur illa sententia: Videbas furem, et currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). Non est necesse rem planam, argumentatione dubiam facere. Quod sequitur, respondeat, unde illi sit orta suspicio, haec ab haereticis addita? « Quia, inquit, de eisdem rebus in aliis locis ejusdem auctoris catholice dictum legeram. » 12. Origenis haeretica. --Videamus, quod primum est, ut ordine venerit ad secundum. Probo ego inter multa Origenis mala, haec maxime haeretica: Dei Filium creaturam; Spiritum sanctum ministrum; mundos innumerabiles, aeternis sibi saeculis succedentes. Angelos versos in animas hominum: animam Salvatoris fuisse antequam nasceretur ex Maria: et hanc esse, quae cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitrata aequalem se esse Deo (Philip. II); sed se exinanivit, formam servi accipiens: resurrectionem nostrorum corporum sic futuram, ut eadem membra non habeant; quia cessantibus membrorum officiis, superflua membra reddantur: ipsaque corpora tenuia et spiritalia paulatim evanescere, et in auram tenuem, atque in nihilum dissipari: in restitutione omnium, quando indulgentia principalis venerit, Cherubim et Seraphim, Thronos, Principatus, Dominationes, Virtutes, Potestates, Archangelos, Angelos, Diabolum, daemones, animas omnium hominum, tam christianorum, quam Judaeorum, et Gentilium, unius conditionis, et mensurae fore. Cumque ad formam, et libram aequitatis pervenerint, et rationabiles creaturas 504 omni corporum faece deposita, novus de mundi exsilio populi revertentis monstraverit exercitus, tunc rursus ex alio principio fieri mundum alium, et alia corpora, quibus labentes de coelo animae vestiantur, ut verendum nobis sit, ne qui nunc viri sumus, postea nascamur in feminas; et quae hodie virgo, tunc [ Al. postea] forte prostibulum sit. Haec in Origenis libris ego haeretica doceo: tu ostende, in quo ejus opere his contraria legeris. 13. Sex millia librorum Origenis. --Nolo dicas, Quae de eisdem rebus in aliis locis ejusdem auctoris catholice dicta legeram; ne me mittas ad sex millia librorum ejus, quos legisse beatum papam Epiphanium criminaris; sed ipsa loca nomina: nec hoc mihi sufficiet, nisi eadem dicta ad verbum protuleris. Non est fatuus Origenes, et ego novi: contraria sibi loqui non potest. Igitur ex hac supputatione illa summa [ Al. sententia] nascitur, non haereticorum esse, quae amputasti, sed Origenis, cujus ideo mala interpretatus es, quia putasti bona; et tibi tam bona, quam mala illius imputanda, cujus scripta in Prologo comprobasti. 14. Hilarius et Ambrosius Origenis interpretes. Anastasii epistola ad Joannem Hierosolymitanum. --Sequitur in eadem Apologia: « Origenis ego neque defensor sum, nec assertor, nec primus interpres. Alii ante me hoc idem opus fecerunt [ Al. fecerant]: feci et ego postremus rogatus a fratribus. Si jubetur, ne fiat, jussio observari solet in posterum. Si culpantur, qui ante jussionem fecerunt, culpa a primis incipiat. » Tandem evomuit, quod volebat, et omnis animi tumor in nostrae accusationis erupit invidiam. Ubi interpretatur libros περὶ Ἀρχῶν, me sequi se dicit: ubi accusatur cur hoc fecerit, meum ponit exemplum; et securus, et periclitans sine me vivere non potest. Audiat igitur quod nescire se simulat. Nemo tibi objicit, quare Origenem interpretatus es, alioqui Hilarius et Ambrosius hoc crimine tenebuntur; sed quia interpretatus haeretica, Praefationis tuae laude firmasti. Ego ipse, quem in crimen vocas, sic [ Al. ideo] septuaginta Homilias ejus transtuli, et nonnulla de Tomis, ut et mala in bonorum interpretatione 505 subtraherem, et aperte in libris περὶ Ἀρχῶν ad coarguendam translationem tuam, quid lector vitaret, ostenderem. Vis Origenem in Latinum vertere? Habes multas homilias ejus et tomos, in quibus moralis tractatur locus, et Scripturarum panduntur obscura. Haec interpretare: haec rogantibus tribue. Quid primus labor tuus incipit ab infamia? Cur translaturus haeretica, in defensionem eorum praemittis quasi martyris librum, et id Romanis auribus ingeris, quod translatum totus orbis expavit? Aut certe si ideo interpretaris, ut eum haereticum arguas, nihil de Graeco mutes, et hoc ipsum praefatione testare, quod prudentissime Papa Anastasius in epistola, quam contra te scribit ad episcopum Joannem, suo sermone complexus est, me liberans, qui id feci, et te arguens, qui facere noluisti. Ac ne forsitan hoc quoque neges, subjeci exemplum ejus: ut si non vis audire fratrem monentem, audias episcopum condemnantem [ Al. calumniantem]. 15. Rufinus Origenis defensor probatur. Eusebius Arianorum princeps. Rufini praefatio in Apologiam Pamphili pro Origene. --Dicis te non esse defensorem, neque assertorem Origenis: jam nunc tibi proferam librum tuum de quo in famosa illa praefatiuncula praeclari operis tui his verbis loqueris: « Cujus diversitatis causam plenius tibi in Apologetico, quem Pamphilus in libris suis scripsit, edidimus brevissimo libello superaddito, in quo evidentibus, ut arbitror, probamentis, corruptos esse in quamplurimis ab haereticis et malevolis libros ejus ostendimus, et praecipue istos, quos nunc exigis ut interpreter, id est, περὶ Ἀρχῶν. » Non tibi suffecerat Eusebii, vel certe ut tu vis, Pamphili pro Origene defensio, nisi quod ab illis minus dictum putabas, tu quasi sapientior et doctior adderes? Longum est, si velim totum librum tuum huic operi inserere, et propositis capitulis ad singula respondere, quid in his vitiorum sermo habeat, quid mendaciorum assertio, quid inconsequens textus ipse verborum. Unde laciniosae disputationis fastidia fugiens, et in arctum verba compingens, tantum sensibus respondebo. Statim de portu egrediens, navem impegit. Referens enim de Apologia Pamphili martyris (quam nos Eusebii, Arianorum principis, probavimus) de qua dixerat, Prout potuimus, 506 vel res poposcit, Latino sermone digessimus, intulit: « Illud est, quod, desideriorum vir, Macari, te admonitum volo, ut scias hanc quidem fidei regulam, quam de libris ejus supra exposuimus, esse talem, quae et amplectenda et tenenda sit. In omnibus enim his catholicum inesse sensum evidenter probatur. » Quamvis de Eusebii libro multa subtraxerit, et in bonam partem de Filio, et Spiritu sancto nisus sit commutare; tamen multa in illo scandala reperiuntur, et apertissimae blasphemiae, quae iste sua negare non poterit, catholica esse pronuntians. Dicit Eusebius, immo (ut tu vis) Pamphilus, in isto volumine, Filium Patris ministrum: Spiritum sanctum non de eadem Patris Filiique substantia: animas hominum lapsas esse de coelo: et in hoc quod sumus de Angelis commutati, in restitutione omnium aequales et Angelos, et daemones, et homines fore; et multa alia tam impia, et nefaria, quae etiam replicare sit criminis. Quid faciet assertor Origenis, et interpres Pamphili? Si in his, quae emendavit, tanta blasphemia est; in illis, quae ab haereticis falsata confingit, quanta sacrilegia continentur? Cujus opinionis causam hanc suspicatur, quod vir neque stultus, neque insanus dicere sibi repugnantia non potuerit. Et ne forsitan putaremus diversis eum varia scripsisse temporibus, et pro aetatibus edidisse contraria, addidit: « Quid facimus, quod interdum in eisdem locis, atque, ut ita dixerim, in consequenti pene capite sententia contrarii sensus invenitur inserta? Numquid in eodem opere ejusdem libri, et interdum, ut diximus, statim in consequenti capitulo, oblitus sui esse potuit? Verbi gratia, ut qui superius dixerat, nusquam inveniri in omni Scriptura, ubi Spiritus sanctus factus, vel creatus esse diceretur, continuo subjiceret, inter caeteras creaturas factum esse Spiritum sanctum? Aut iterum, qui Patrem et Filium unius substantiae, quod Graece ὁμοούσιον dicitur, designavit: in consequentibus statim capitulis alterius esse substantiae, et creatum poterat dicere eum, quem paulo ante de ipsa natura Dei Patris pronuntiaverat natum? » 16. Eusebius et Didymus in Origenis scita concedunt, --Haec ipsius verba sunt, negare 507 non potest. Nolo dicas: Verbi causa, ut qui superius dixerat; sed ipsum librum nomina, ubi prius bene dixerit, et postea male: ubi Spiritum sanctum, et Filium de Dei Patris scribens esse substantia, statim in consequentibus asseruerit creaturas. Nescisne me Origenis habere omnia? legisse quamplurima? Ad populum phaleras, ego te intus, et in cute novi. (Persius, Sat. 3.) Vir doctissimus Eusebius (doctissimum dixi, non catholicum, ne more solito, mihi et in hoc calumniam struas) per sex volumina nihil aliud agit, nisi ut Origenem suae ostendat fidei, id est, Arianae perfidiae. Et multa ponit exempla, et hoc constanter probat. Tibi ergo in quo somnio Alexandrini carceris revelatum est, ut quae ille vera profitetur, falsata confingas? Sed forsitan hic, ut Arianus, ab haereticis addita, in occasionem sui traxit erroris, ne solus male sensisse contra Ecclesiam putaretur. Quid respondebis pro Didymo, qui certe in Trinitate catholicus est? Cujus etiam nos de Spiritu sancto librum in Latinam linguam vertimus ( Vid. supra ). Certe hic in his, quae ab haereticis in Origenis operibus addita sunt, consentire non potuit; et in ipsis περὶ Ἀρχῶν, quos tu interpretatus es libris, breves dictavit Commentariolos, quibus non negaret ab Origene scripta, quae scripta sunt: sed nos simplices homines non posse intelligere, quae dicuntur: et quo sensu in bonam partem accipi debeant, persuadere conatur. Hoc dumtaxat de Filio, et Spiritu sancto. Caeterum in aliis dogmatibus et Eusebius, et Didymus apertissime in Origenis scita concedunt, et quod omnes Ecclesiae reprobant, catholice et pie dictum esse defendunt. 17. Rufinus de adulteratione librorum Origenis. --Videamus tamen, quibus argumentis probare nitatur Origenis ab haereticis scripta vitiata. « Clemens, inquit, Apostolorum discipulus, qui Romanae Ecclesiae post Apostolos episcopus et martyr fuit, libros edidit, qui appellantur ἀναγνωρισμὸς, id est, recognitio, in quibus quum ex persona Petri Apostoli doctrina, quasi vere apostolica in quamplurimis exponatur: in aliquibus ita Eunomii dogma inseritur, ut nihil aliud quam ipse Eunomius disputare credatur, Filium Dei creatum 508 de nullis exstantibus asseverans. » Et post alia, quae prolixum est, scribere: « Quid, quaeso, ait, de his sentiendum est, quod Apostolicus vir haeretica scripserit? An id potius credendum, quod perversi homines ad assertionem dogmatum suorum sub virorum sanctorum nomine, tamquam facilius credenda, interseruerint ea, quae illi nec sensisse, nec scripsisse credendi sunt? » Clementem quoque Alexandrinae Ecclesiae presbyterum, virum catholicum, scribit in libris suis interdum Dei Filium dicere creatum: et Dionysium Alexandrinae urbis episcopum, virum eruditissimum, contra Sabellium quatuor voluminibus disputantem, in Arianum dogma delabi. Et sub his exemplis illud agit, ut non ecclesiasticos, et catholicos viros male sensisse, sed ab haereticis eorum scripta corrupta esse testetur, et concludat ad extremum, dicens: « De Origene quoque, in quo similiter, ut in his quos supra diximus, quaedam diversitas invenitur, istud non sufficiat sentire, quod de praejudicatis jam catholicis sentitur, vel intelligitur viris, ne similis causae, similis sufficiat excusatio. » Si conceditur, ut quidquid in libris noxium reperitur, ab aliis corruptum sit [ Al. id si ita est nihil, etc. ], nihil eorum erit, quorum fertur nominibus; sed his deputabitur, a quibus dicitur esse vitiatum. Quamquam et illorum non erit, quorum incerta sunt nomina: atque ita fiet, ut dum omnium omnia sunt, nihil alicujus sit. Hac defensionis perturbatione nec Marcion, nec Manichaeus, nec Arius, nec Eunomius accusari poterunt: quia quidquid nos ab his impie dictum objecerimus, discipuli respondebunt, non a magistris suis ita editum [ Al. dictum], sed ab inimicis esse violatum. Hoc genere et iste ipse tuus liber, tuus non erit, sed forsitan meus. Et meus liber, quo tibi accusatus respondeo, si in illo aliquid reprehenderis, non erit meus, sed tuus, a quo reprehenditur. Et dum omnia ad haereticos refers, quid Ecclesiasticis tribues, quibus proprium nihil relinquis? Et quomodo, inquies, in libris eorum vitiosa nonnulla sunt? Si me causas vitiorum nescire respondero, non statim illos haereticos judicabo. Fieri enim potest, ut vel simpliciter erraverint, 509 vel alio sensu scripserint, vel a librariis imperitis eorum paulatim scripta corrupta sint. Vel certe antequam in Alexandria quasi daemonium meridianum Arius nasceretur, innocenter quaedam, et minus caute locuti sunt, et quae non possint perversorum hominum calumniam declinare. Objiciuntur Origeni crimina, et tu non illum defendis, sed alios accusas; nec crimen renuis, sed criminosorum turbam requiris. Si tibi diceretur, quos habet Origenes in haeresi socios, recte ista proferes. Nunc a te quaeritur, haec quae in Origenis libris scripta reperiuntur, bona sint an mala? Taces, et pro his alia loqueris. Clemens hoc ait: Dionysius in isto errore deprehenditur: Athanasius [ Al. Anastasius] episcopus sic Dionysii defendit errorem: Apostolorum scripta similiter depravata sunt; quomodo et nunc ab aliis tibi haereseos crimen impingitur, et tu pro te taces, et pro me confiteris. Ego neminem accuso, pro me tantum respondisse contentus. Non sum quod arguis: si tu es quod accusaris, ipse videris. Nec absolutio mea me, nec reatus te, aut innocentem, aut obnoxium crimini probabunt. 18. Epistola Origenis ad amicos Alexandriae. Origenianae epistolae prior pars. --Praemissa falsatione ab haereticis, apostolorum, et utriusque Clementis, atque Dionysii, venit ad Origenem, et his verbis loquitur: « Ipsius hoc conquerentis et deplorantis scriptis ac vocibus prabavimus. Quid enim ipse cum adhuc in carne vivens, sentiens, vidensque perpessus sit de librorum suorum, vel sermonum corruptionibus, vel adulterinis editionibus, ex ipsius epistola quam scribit ad quosdam charos suos Alexandriam, evidenter docetur. » Statimque exemplum subjungit epistolae; et qui falsitatem scriptorum Origenis haereticis imputat, ipse incipit a falsitate: non ita interpretans ut habetur in Graeco, nec id Latinis insinuans, quod ipse in suis litteris profitetur. Cumque illa epistola tota Demetrium Alexandrinae urbis pontificem laceret, et in totius orbis episcopos et clericos invehatur, et frustra ab Ecclesiis excommunicatum esse se dicat, nec velle in maledictis referre vicem, ne scilicet maledicus videatur esse homo, qui in tantum cautus sit ad maledicendum, ut ne diabolo quidem audeat maledicere; unde et Candido Valentiniani dogmatis sectatori, calumniandi se occasionem 510 dederit, quod diabolum salvandae dixerit esse naturae: hic dissimulato argumento epistolae, fingit pro Origene, quod ille non loquitur. Unde epistolae ipsius partem paululum ex superioribus transtuli, et his junxi, quae ab ipso commatice doloseque translata sunt, ut quo consilio superiora tacuerit, ipse lector agnoscat. Contra sacerdotes ergo Ecclesiae generaliter disputans, a quibus indignus communione ejus fuerat judicatus, haec intulit: « Quid necesse est de prophetarum sermonibus dicere, quibus saepissime pastoribus, et majoribus natu, et sacerdotibus, ac principibus populi comminantur et arguunt eos? Quae absque nobis de sanctis Scripturis elicere potestis, et liquido pervidere, quod forsitan hoc tempus sit, de quo dicitur: Nolite credere amicis, nec speretis in principibus (Mich. VII, 5). Et nunc impleatur vaticinium: Duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non sunt sapientes. Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Jerem. IV, 21, 22); quorum magis misereri quam eos odisse debemus, et orare pro illis, quam eis maledicere. Ad benedicendum enim, et non ad maledicendum creati sumus. Unde et Michael cum adversus diabolum disputaret de Moysi corpore, ne tanto quidem malo ausus est judicium inferre blasphemiae, sed dixit: Increpet tibi Dominus (Jud. 9). Cui quid simile etiam in Zacharia legimus: Increpet tibi Dominus, diabole: et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem (Zach. III, 2). Itaque et nos cupimus increpari a Domino eos qui nolunt cum humilitate a proximis increpari. Dicente autem Michaele: Increpet tibi Dominus, diabole; et Zacharia similiter: utrum increpet, an non increpet Deus diabolum, ipse viderit. Et si increpat, quomodo increpet, ipse agnoscat. » Et post multa quae prolixum est scribere, addit: « Nos hoc sentimus quod ejicientur de regno coelorum, non solum qui grandia peccaverunt, verbi gratia, fornicatores et adulteri, et masculorum concubitores, et fures, sed et qui minora deliquerunt, ex eo quod scriptum est: Neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 16); et tam in bonitate quam in severitate Dei esse mensuram. Unde cuncta nitimur agere consilio: in vini quoque potu, et in moderatione sermonis, ut nulli audeamus maledicere. Ergo cum propter 511 Dei timorem caveamus in quempiam maledicta conferre, recordantes illius dicti, Non fuit ausus judicium inferre blasphemiae, quod dicitur de Michaele contra diabolum; et in alio loco: Dominationes quidem reprobant, glorias autem blasphemant: quidam eorum qui libenter contentiones reperiunt, ascribunt nobis et nostrae doctrinae blasphemiam, super qua ipsi viderint, quomodo illud audiant: Neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt: licet patrem malitiae et perditionis eorum, qui de regno Dei ejicientur, dicant posse salvari, quod ne mente quidem quis captus dicere potest. » Caetera quidem ex eadem epistola transtulit pro hoc, quod in fine verborum Origenis interpretati sumus. « Ergo cum propter timorem Dei caveamus in quempiam maledicta conferre, » et reliqua: iste fraudulenter amputatis superioribus, ex quibus inferiora dependent, sic coepit transferre epistolam, quasi hoc sensu superius esset exordium, et ait: « Quidam eorum qui libenter habent criminari proximos suos, ascribunt nobis et doctrinae nostrae crimen blasphemiae, quod a nobis nusquam audierunt: de quo ipsi viderint, nolentes observare mandatum illud quod dicit: Quia maledici regnum Dei non possidebunt; dicentes asserere me patrem malitiae et perditionis eorum qui de regno Dei ejiciuntur, id est diabolum, esse salvandum: quod ne aliquis quidem mente motus et manifeste insaniens dicere potest. » 19. Dialogus Candidi Origenis. Liber Novatiani de Trinitate. --Conferte Origenis verba, quae supra ad verbum transtuli, his quae ab isto non versa sunt, sed eversa, et quantam inter se non solum verborum, sed et sensuum habeant dissonantiam, perspicietis. 512 Obsecro ne molesta sit vobis prolixior interpretatio. Idcirco enim omnia vertimus, ut quo consilio superiora tacuerit, probaremus. Habetur dialogus apud Graecos Origenis, et Candidi Valentinianae haereseos defensoris, in quo duos Audabatas digladiantes inter se spectasse me fateor. Dicit Candidus Filium de Patris esse substantia, errans in eo quod προβολὴν, id est, prolationem asserit. E regione. Origenes juxta Arium et Eunomium repugnat, eum vel prolatum esse, vel natum, ne Deus Pater dividatur in partes; sed dicit sublimem et excellentissimam creaturam voluntate exstitisse Patris, sicut et caeteras creaturas. Rursus ad secundam veniunt quaestionem. Asserit Candidus diabolum pessimae esse naturae, et quae salvari nunquam possit. Contra hoc recte Origenes respondit, non eum periturae esse substantiae, sed voluntate propria corruisse, et posse salvari. Hoc Candidus vertit in calumniam, quasi Origenes dixerit, diaboli naturam esse salvandam: quod ille falso objecerat, hic refutat. Et intelligimus in hoc tantum dialogo ab Origene argui haereticam falsitatem, et non in caeteris libris, de quibus nunquam quaestio fuit. Alioqui si omnia quae haeretica sunt, non erunt Origenis, sed haereticorum: omnes autem propemodum illius tomi his erroribus pleni sunt; nihil Origenis erit, sed eorum, quorum ignoramus vocabula. Non ei sufficit Graecos et antiquos calumniari, de quibus pro vetustate temporum et longinquitate regionum habet licentiam quidquid voluerit mentiendi; venit ad Latinos, et primum ponit Hilarium confessorem, quod post Ariminensem synodum liber 513 illius falsatus ab haereticis sit. Et ob hanc causam cum in concilio episcoporum ei quaestio moveretur, proferri librum de domo sua jusserit: qui, nesciente se, in scriniis suis haereticus tenebatur. Cumque prolatus fuisset, et ab omnibus haereticus judicatus, auctor libri excommunicatus, de concilii conventione discesserit. Et tantae auctoritatis se putat, ut cum hoc familiaribus suis narrat somnium, nemo ei contra confessorem ista simulanti audeat contradicere. Responde, quaeso; synodus, a qua excommunicatus est, in qua urbe fuit? Dic episcoporum vocabula: profer sententias subscriptionum, vel diversitatem, vel consonantiam. Doce qui eo anno consules fuerint, quis imperator hanc synodum jusserit congregari: Galliaene tantum episcopi fuerint, an et Italiae, et Hispaniae: certe quam ob causam synodus congregata sit. Nihil horum nominas, sed virum eloquentissimum, et contra Arianos Latini sermonis tubam, ut Origenem defendas, excommunicatum a synodo criminaris. Sed confessoris calumnia utcumque toleranda est. Transit ad inclytum martyrem Cyprianum, et dicit Tertulliani librum, cui titulus est, de Trinitate, sub nomine ejus Constantinopoli a Macedonianae partis haereticis lectitari. In quo crimine mentitur duo. Nam nec Tertulliani liber est, nec Cypriani dicitur; sed Novatiani, cujus et inscribitur titulo: et auctoris eloquium, styli proprietas demonstrat. 20. Fabella de Hieronymo. --Et superfluum puto apertas ineptias confutare, cum mihi mea ingeratur fabella, a synodo videlicet, et sub nomine cujusdam amici Damasi Romanae urbis episcopi ego petar, cui ille ecclesiasticas epistolas dictandas tradidit, et Apollinariorum versutiae describantur, quod Athanasii librum ubi Dominicus homo scriptus est, ad 514 legendum acceptum, ita corruperint, ut in litura id quod raserint, rursus scriberent, ut scilicet non ab illis falsatum, sed a me additum putaretur. Quaeso te, amice charissime, ut in Ecclesiasticis tractatibus, ubi de veritate dogmatum quaeritur, et de salute animarum nostrarum, majorum flagitatur auctoritas, hujuscemodi deliramenta dimittas, et prandiorum coenarumque fabulas pro argumento non teneas veritatis. Fieri enim potest, ut etiam si a me verum audisti, alius qui hujus rei ignarus est, dicat a te esse compositum: et quasi mimum Philistionis, vel Lentuli, ac Marulli stropham eleganti sermone confictam. 21. De S. Epiphanio querela. --Quo non perveniat semel effrenata temeritas? Post excommunicationem Hilarii, post Cypriani ψευδεπίγραφον haereseos librum, post Athanasii, me dormitante, lituram, simul et inscriptionem, erupit aliquando contra Papam Epiphanium, et dolorem pectoris sui, quod eum in epistola quam ad Joannem episcopum scripserat, haereticum arguit, in Apologia pro Origine digerit, et his se sermonibus consolatur: « Quin potius aperienda est hoc in loco veritas latens. Non enim possibile est, tam iniquo judicio uti quemquam hominum, ut de causa aequali non aequaliter sentiat. Sed quod auctores obtrectatorum ejus hi sunt, qui vel in Ecclesia disputare latius solent, vel etiam libros scribere, qui totum de Origene vel loquuntur, vel scribunt. Ne ergo plures ipsorum furta cognoscant, quae utique si ingrati in magistrum non essent, nequaquam criminosa viderentur, simpliciores quosque ab ejus lectione deterrent. Denique quidam ex ipsis, qui se velut evangelizandi necessitatem per omnes gentes et per omnes linguas habere putat, de Origene male loquendi, sex millia librorum ejus se legisse, quam plurima 515 fratrum multitudine audiente, confessus est. Qui si utique (ut ipse dicere solet) pro cognoscendis ejus malis legebat, sufficere poterant decem libri ad cognoscendum, aut viginti certe, aut ut plurimum triginta. Sex millia autem librorum legere, non jam est errores ac mala velle cognoscere, sed totam pene vitam disciplinis ejus ac studiis dedere. Quomodo ergo iste merito audiendus est, quum eos culpat, qui instructionis suae causa perpauca ejus (salva fidei regula atque integra pietate) legerunt? » 22. Epiphanius quinque linguas noverat. --Qui sunt isti, qui in Ecclesia disputare latius solent? qui libros scribere? qui totum de Origene loquuntur et scribunt? qui dum sua nolunt furta cognosci, et ingrati sunt in magistrum, idcirco simplices ab illius lectione deterrent? Nominatim debes dicere, et ipsos homines denotare. Ergo beati episcopi Anastasius, et Theophilus, et Venerius ( Mediolani ), et Chromatius ( Aquileiae ), et omnis tam Orientis quam Occidentis Catholicorum synodus, qui pari sententia, quia pari et spiritu, illum haereticum denuntiant populis, fures librorum illius judicandi sunt: et quando in Ecclesiis praedicant, non Scripturarum mysteria, sed Origenis furta commemorant? Non tibi sufficit passim contra omnes detrectatio, nisi specialiter contra beatum et insignem Ecclesiae Sacerdotem styli tui lanceam dirigas? Quis est ille, qui velut necessitatem evangelizandi per omnes gentes, et per omnes linguas habere se putat, de Origene male loquendi? qui sex millia librorum ejus se legisse, quam plurima fratrum multitudine audiente, confessus est? In qua multitudine et caterva fratrum tu quoque medius eras, quando ille in sua Epistola queritur, pro Origenis haeresi nefaria a te dogmata esse prolata? Crimini ei dandum est quare Graecam, Syram, et Hebraeam et Aegyptiacam linguam, ex parte et Latinam noverit? Ergo et Apostoli et Apostolici viri, qui linguis loquebantur, in crimine sunt; et me trilinguem, bilinguis ipse ridebis? De sex millibus autem librorum, quos 516 ab eo lectos esse confingis, quis credet aut te verum dicere, aut illum potuisse mentiri? Si enim Origenes sex millia scripsisset librorum, potuerat fieri ut vir eruditissimus [ Al. eruditus], et ab infantia sacris Litteris institutus, pro curiositate et scientia legisset aliena. Quod vero ille non scripsit, quomodo iste legere potuit? Numera indices librorum ejus qui in tertio volumine Eusebii, in quo scripsit vitam Pamphili, continentur: et non dico sex millia, sed tertiam partem non reperies. Habemus Epistolam supradicti Pontificis, in qua huic calumniae tuae, dum adhuc esses in Oriente, respondet, et apertissimum mendacium libera veritatis fronte confutat. 23. Habebat in animo scribere contra Pamphili Apologiam. Lib. de Viris illustr. ad Dextrum. Transtulit homilias Origenis in adolescentia. --Post haec et tanta audes in Apologia tua dicere, te non esse defensorem Origenis, neque assertorem illius, pro cujus defensione Pamphilus et Eusebius tibi parum dixisse sunt visi. Adversum quae volumina (si Dominus vitae hujus dederit spatium) alias respondere conabor. Nunc tantum tuis assertionibus obviasse sufficiat, et hoc breviter prudentem instruxisse lectorem, me istum librum qui sub nomine Pamphili ferebatur, vidisse primum scriptum in codice tuo; et quia non erat mihi curae quid pro haeretico diceretur, sic semper habuisse, quasi diversum esset opus Pamphili et Eusebii: postea vero quaestione mota, scriptis eorum respondere voluisse, et ob hanc causam legisse, quid pro Origene unusquisque sentiret, perspicueque deprehendisse, quod primus liber sex voluminum Eusebii ipse esset, qui unus sub nomine Pamphili a te editus est, tam Graece quam Latine, immutatis dumtaxat sensibus de Filio et Spiritu sancto, qui apertam blasphemiam praeferebant. Unde etiam ante annos ferme decem cum Dexter amicus meus, qui praefecturam administravit praetorii, me rogasset, ut auctorum nostrae religionis ei indicem texerem, inter caeteros tractatores posui et hunc librum a Pamphilio editum, ita putans esse, ut a te et tuis discipulis fuerat divulgatum. Sed cum ipse dicat Eusebius Pamphilum 517 nihil scripsisse, exceptis brevibus Epistolis ad amicos: et primus liber sex voluminum illius, eadem et eisdem verbis contineat, quae sub nomine Pamphili a te ficta sunt, perspicuum est te idcirco librum hunc disseminare voluisse, ut sub persona martyris haeresim introduceres. Cumque de hoc ipso libro quem Pamphili simulas, multa perverteris, et aliter in Graeco, aliter in Latino sit, fraudem tuam errori meo imputare non debes. Credidi enim ejus esse librum, quem titulus praeferebat, sicut περὶ Ἀρχῶν, et multa alia Origenis opera, plurimorumque Graeciae tractatorum, quae aut ante non legi, aut nunc compellor legere, quaestione haereseos suscitata, ut sciam quae vitare debeam, quae probare. Unde et in adolescentia homilias tantum ejus quas loquebatur ad populum, in quibus non tanta scandala tenebantur, simpliciter rogantibus transtuli, nullis praejudicans ex his quae probantur, illa suscipere quae manifeste haeretica sunt. Certe (ut compendium longi sermonis faciam) sicut ego ostendo, me ab his accepisse librum qui de tuo codice transcripserunt: sic tu doce a quo exemplar acceperis, ut qui auctorem libri dare alium non potuerit, ipse falsitatis reus teneatur. Bonus homo de bono cordis thesauro profert illa quae bona sunt (Matth. XLII, 35): atque ex pomorum dulcedine, generosi seminis arbor agnoscitur. 24. Epistola supposita Hieronymo. --Scribit frater Eusebius se apud Afros episcopos, qui propter Ecclesiasticas causas ad Comitatum venerant, Epistolam quasi meo scriptam nomine reperisse, in qua agerem poenitentiam, et me ab Hebraeis in adolescentia inductum esse testarer, ut Hebraea volumina in Latinum verterem, in quibus nulla sit veritas. Quod audiens obstupui. Et quia in ore duorum vel trium stat omne verbum (Deut. XVII, 6; Matth. XVIII, 16; II Cor. XIII, 1), unique testi, nec Catoni creditum est, idipsum multorum me ex Urbe fratrum scripta docuerunt, sciscitantium, an ita se haberet, et a quo ipsa epistola disseminata esset in vulgus lacrymabiliter indicantium. Qui hoc ausus est facere, quid aliud non audeat? Bene, quod malitia non babet tantas vires, quantos conatus. Perierat innocentia, si semper nequitiae juncta esset potentia, et totum quidquid cupit calumnia, 518 praevaleret. Stylum meum, qualiscumque est, et formam eloquii vir disertissimus exprimere non potuit: sed inter ipsas praestigias, et alterius personam, qua se fraudulenter induerat, quis esset ostendit. Ergo ille qui epistolam sub nomine meo poenitentiae finxerat, quod male Hebraea volumina transtulissem, objicere dicitur, me in Septuaginta condemnationem Scripturas sanctas interpretatum, ut sive falsa sunt, sive vera quae transtuli, in crimine maneam; dum aut in novo opere fateor me errasse, aut recens editio veteris condemnatio sit [ Al fit]. Miror quomodo in eadem epistola homicidam, et adulterum, et sacrilegum, et parricidam me esse non dixerit, et quidquid potest tacita mentis cogitatio intra se turpitudinis volvere. Gratias ei debeo agere, quod cum tanta silva sit criminum, unum mihi erroris vel falsitatis crimen objecerit. Egone contra Septuaginta interpretes aliquid sum locutus, quos ante annos plurimos diligentissime emendatos, meae linguae studiosis dedi, quos quotidie in conventu fratrum edissero, quorum Psalmos jugi meditatione decanto? Tam stultus eram, ut quod in pueritia didici, senex oblivisci vellem? Universi tractatus mei horum testimoniis texti sunt. Commentarii in duodecim Prophetas, et meam et Septuaginta editionem edisserunt. O labores hominum, semper incerti! o mortalium studia contrarios interdum fines habentia! Unde me putabam bene mereri de Latinis meis, et nostrorum ad discendum animos concitare, quod etiam Graeci versum de Latino post tantos interpretes non fastidiunt; inde in culpam vocor, et nauseanti stomacho cibos ingero. Et quid in homine tutum sit, si innocentia criminosa est? Dormiente patrefamilias inimicus homo zizania superseminavit (Matth. XIII, 25). Exterminavit vineam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal LXXIX, 14). Ego taceo, et litterae non meae loquuntur contra me. Ignoro crimen, et crimen in toto orbe confiteor. Heu mihi, mater mea, ut quid me genuisti, virum qui judicer et discernar omni terrae (Jerem. XV, 10, sec. LXX)? 25. Ex Prologo in Genesin. --Omnes Praefatiunculae veteris Instrumenti, quarum ex parte exempla subjeci, huic rei testes sunt. Et superfluum est, quod in illis dictum est, 519 aliter quam ibi dictum est, scribere. Incipiam igitur a Genesi, cujus Prologus talis est: « Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui quodam praesagio futurorum, cum Daniele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in linguam Latinam de Hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, et obtrectatorum latratibus patens; qui me asserunt in Septuaginta interpretum suggillationem, nova pro veteribus cudere: ita ingenium, quasi vinum probantes, cum ego saepissime testatus sim, me pro virili portione in tabernaculo Dei offerre quae possim; nec opes alterius, aliorum paupertate foedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco +, et obelisco ÷, id est, stella et veru, opus omne distinguens: dum aut illucere facit, quae minus ante fuerant, aut superflua quaeque jugulat et confodit, maximeque quae Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit. In quibus multa de veteri Testamento legimus, quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: Ex Aegypto vocavi filium meum (Ose. XI, 1); Et: Quoniam Nazareus vocabitur (Matth. II, 23); et: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10); et: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38); et: Quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9); et multa alia, quae proprium σύνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos, ubi haec scripta sint; et cum dicere non potuerint, de libris Hebraeis proferamus. Primum testimonium est in Osee. Secundum in Isaia. Tertium in Zacharia. Quartum in Proverbiis. Quintum aeque in Isaia. Quod multi ignorantes, apocryphorum deliramenta sectantur, et Iberas naenias libris authenticis praeferunt. Causas erroris non est meum exponere. 520 Judaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolemaeus unius Dei cultor, apud Hebraeos etiam duplicem divinitatem deprehenderet: quod maxime idcirco faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbatur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu sancto, aut aliter interpretati sunt, aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent, et arcanum fidei non divulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo exstruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristeas, ejusdem Ptolemaei ὑπερασπιστὴς, et multo post tempore Josephus, nihil tale retulerint; sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud interpretem esse. Ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea quae intelligit transfert. Nisi forte putandus est Tullius Oeconomicum Xenophontis, et Platonis Protagoram, et Demosthenis pro Ctesiphonte orationem afflatus rhetorico spiritu transtulisse; ut aliter de eisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus sanctus testimonia texuerit; ut quod illi tacuerint, hi scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? damnamus veteres? Minime. Sed post priorum studia, in domo Domini quod possumus, laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi; et quod nesciebant, dubiis protulere sententiis. Nos post passionem et resurrectionem ejus, non tam prophetiam, quam historiam scribimus. Aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Audi igitur aemule, et obtrectator ausculta: Non damno, non reprehendo Septuaginta; sed confidenter cunctis illis Apostolos praefero. Per istorum os mihi Christus sonat, 521 quos ante Prophetas inter spiritualia charismata positos lego: in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? quid imperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione errare videor, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria Latina, quam Graeca: Graeca, quam Hebraea. » 26. Ex Prologo in libros Regum. --In libris quoque Samuel et Malachim, quos nos Regnorum quatuor nominamus, post catalogum divinae Scripturae haec intuli: « Quae quum ita se habeant, obsecro te, lector, ne laborem meum reprehensionem existimes antiquorum. In tabernaculo Dei offert unusquisque quod potest. Alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum. Nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria judicat (I Cor. XII, 21). Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo et per singulas species Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio, pellibus tegitur et ciliciis; ardoremque solis et injuriam imbrium, ea quae viliora sunt prohibent. » Vide quanto contra Septuaginta interpretes tumeam supercilio, ut illos aurum et pretiosos lapides et purpuram, me pelles et pilos caprarum in tabernaculo Dei obtulisse profitear? 27. Ex Prolog. in Paralipomena. Interpretum LXX versio corrupta. --Ponam et aliud testimonium, ne nunc me rerum necessitate compulsum dicas mutasse sententiam. In libro Temporum, id est, Paralipomenon, qui Hebraice dicitur DABRE JAMIM, hac ad sanctum papam Chromatium Praefatiuncula usus sum: « Si Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est, editio permaneret, superflue me, mi Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut tibi Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, 522 justum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc vero quum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit, atque violata, nostri arbitrii putas, aut ex pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere. Alexandria et Aegyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem. Constantinopolis usque ad Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat. Mediae inter has provinciae Palaestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilius vulgaverunt; totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exempla composuit quatuor editionum, e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim, caeteris inter se consentientibus, arguatur; sed quod majoris audaciae est, in editione Septuaginta, Theodotionis editionem miscuit, asteriscis videlicet designans quae minus fuerant, et virgulis quae ex superfluo videbantur apposita. Si igitur aliis licuit non tenere, quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, quae vulgo sine auctore jactantur, singulas cellulas aperuere: hocque in Ecclesiis legitur, quod Septuaginta nescierunt; cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri, ita novam condidi, ut laborem meum Hebraeis, et (quod his majus est) Apostolis auctoribus probem? Scripsi nuper librum de Optimo genere interpretandi, ostendens illa de Evangelio: Ex Aegypto vocavi filium meum (Ose. XI, 1); et: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II, 15, 23); et: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10); et illud Apostoli: quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Dominus diligentibus se (Cor. I, 19); caeteraque his similia, in Hebraeorum libris inveniri. Certe Apostolus et Evangelistae, Septuaginta interpretes noverant. Et unde eis hoc dicere, quod in Septuaginta non habetur? Et Christus Dominus noster, utriusque Testamenti conditor, in Evangelio secundum Joannem: Qui credit, 523 inquit, in me sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Utique scriptum est, quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebraeos igitur revertendum: unde et Dominus loquitur, et discipuli exempla praesumunt. Haec pace veterum loquor, et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, in publico detrahentes, legentes in angulis, iidem et accusatores et defensores, cum in aliis probent, quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Caeterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de Graeco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere existimari eorum, quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc DABRE JAMIM id est, Verba Dierum, interpretatus sum, idcirco feci ut inextricabiles moras, et silvam nominum, quae scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem [ Al. labyrinthos] apertius, et per versuum cola digererem, mihimetipsi et meis juxta Hismeniam canens, si aures surdae sunt caeterorum. » 28. Ex Prolog. in Ezram. --In Ezrae quoque volumine, similia praefatus sum et post multa haec addidi: « Quod illaturus sum, aequissimum est. Edidi aliquid, quod non habetur in Graeco, vel aliter habetur, quam a me versum est. Quid interpretem laniant? Interrogent Hebraeos, et ipsis auctoribus translationi meae, vel arrogent vel derogent fidem. Porro aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis, mihi volunt maledicere, et non imitantur Graecorum studium et benevolentiam, qui post Septuaginta translatores jam Christi Evangelio coruscante, Judaeos, et Ebionitas Legis veteris interpretes, Aquilam videlicet, Symmachum et Theodotionem, curiose legunt, et per Origenis laborem ἐν ἑξαπλοῖς Ecclesiis dedicarunt: quanto magis Latini mei grati esse deberent, quod exsultantem Graeciam cernerent aliquid a se mutuari! Primum enim magnorum sumptuum est, 524 et infinitae difficultatis, exemplaria habere omnia. Denique et qui habuerint, et Hebraei sermonis ignari sunt, magis errabunt, ignorantes quis e multis verius dixerit. Quod etiam sapientissimo cuidam, nuper apud Graecos accidit, ut interdum Scripturae sensum relinquens, uniuscujuslibet [ Al. uniuscujusque] interpretis sequeretur errorem. Nos autem qui Hebraeae linguae saltem parvam habemus scientiam, et Latinus nobis utcumque sermo non deest, et de aliis magis possumus judicare, et ea quae ipsi intelligimus, in nostra lingua exprimere. » 29. Ex Prolog. in Job. --Transibo ad librum Job, quem post Septuaginta interpretum editionem, quam Origenes obelis, asteriscisque distinxit, ante annos plurimos Latino sermoni datum, cum rursum juxta ipsum Hebraicum verterem, sic locutus sum: « Cogor per singulos Scripturae divinae libros, adversariorum respondere maledictis, qui interpretationem meam, reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur: quasi non et apud Graecos Aquila, Symmachus et Theodotion vel verbum e verbo, vel sensum e sensu, vel ex utroque commixtum et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia veteris Instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit: quos vel additos, vel de Theodotione sumptos, translationi antiquae inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto, quod in partibus susceperunt, aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest, ut quos plura intermisisse perspexerint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur: praecipue in Job, cui si ea quae sub asteriscis addita sunt subtraxeris, pars maxima detruncabitur. Et hoc dumtaxat apud Graecos. Caeterum apud Latinos, ante eam translationem, quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme aut octingenti versus desunt, ut decurtatus et laceratus, corrosusque liber foeditatem sui publice legentibus praebeat. » Et post multa quae studio brevitatis praetereo, haec in fine 525 subjunxi: « Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed ut ea quae in illa, aut obscura sunt, aut omissa, aut certe vitio scriptorum depravata, manifestiora nostra interpretatione fierent, qui et Hebraeum sermonem ex parte didicimus, et in Latino pene ab ipsius incunabulis inter grammaticos et rhetores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Graecos post Septuaginta editionem, jam Christi Evangelio coruscante, Judaeus Aquila, et Symmachus ac Theodotion judaizantes haeretici sunt recepti, qui multa mysteria Salvatoris, subdola interpretatione celarunt, et tamen in Hexaplis habentur apud Ecclesias, et explanantur ab ecclesiasticis viris: quanto magis ego Christianus, de parentibus Christianis natus, et vexillum crucis in mea fronte portans, cujus studium fuit omissa repetere, depravata corrigere, et sacramenta Ecclesiae, puro et fideli aperire sermone, vel a fastidiosis, vel a malignis lectoribus non debeo reprobari! » 30. Ex Prologo in Psalterium. --Psalterium quoque quod certe emendatissimum juxta Septuaginta interpretes nostro labore dudum Roma suscepit, rursum juxta Hebraicum vertens, Praefatione munivi, et sic in parte prologi sum locutus: « Quia igitur nuper cum Hebraeo disputans, quaedam pro Domino Salvatore de psalmis testimonia protulisti; volensque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat, non ita haberi in Hebraeo, ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas, studiosissime postulasti, ut post Aquilam, Symmachum, et Theodotionem, novam editionem Latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et pro amore quo laberis, vel translatione, vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te, cui et quae non possum, negare non debeo, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia quaerere. Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil, dumtaxat scientem, 526 de Hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discrepat, interroga quemlibet Hebraeorum, et liquido pervidebis, me ab aemulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri praeclara, quam discere. Perversissimi homines: nam cum novas semper expetant voluptates, et gulae eorum vicina maria non sufficiant, cur in solo studio Scripturarum veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico quod praecessores meos mordeam, aut quidquam de his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus dedi: sed quod aliud sit in ecclesiis Christi credentium Psalmos legere, aliud Judaeis singula verba calumniantibus respondere. » 31. Ex Prologo in libb. Salomonis. --Salomonis etiam libros, quos olim juxta Septuaginta additis obelis et asteriscis in Latinum verteram, ex Hebraico transferens, et dedicans sanctis episcopis Chromatio et Heliodoro, haec in Praefatiunculae meae fine subjeci: « Si cui Septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim sic nova cudimus, ut vetera destruamus. » 32. Ex Prolog. in Isaiam. --Veniam et ad Isaiam, et partem Prologi ejus super Septuaginta interpretatione subjungam. Quem cum magis evangelistam quam prophetam dicerem, eo quod universa Christi Ecclesiae mysteria sic ad liquidum persecutus esset, ut non de futuro vaticinari, sed de praeteritis historiam texere crederetur, etiam hoc addidi: « Unde conjicio noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes, fidei suae sacramenta perspicue Ethnicis prodere: ne sanctum canibus, et margaritas porcis darent. Quae cum hanc editionem legeritis, ab illis animadvertetis abscondita. Nec ignoro quanti laboris sit, Prophetas intelligere, nec facile quempiam posse judicare de interpretatione, nisi intellexerit ante quae legerit. Nos quoque patere morsibus plurimorum, qui stimulante invidia, quod consequi non valent, despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum. Et nihilominus a fastidiosis lectoribus hoc precor: ut quomodo Graeci post 527 Septuaginta translatores, Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt vel ob studium doctrinae suae, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant: sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius, et postea despiciant; ne videantur non ex judicio, sed ex odii praesumptione, ignorata damnare. » 33. De Daniele. --De Daniele autem breviter respondebo, me non negasse eum prophetam, quem statim in fronte Prologi prophetam esse confessus sum, sed quid Hebraei dicerent, et quibus argumentis suam niterentur probare sententiam, voluisse monstrare, et docuisse lectorem, ecclesias Christi hunc prophetam juxta Theodotionem legere, et non juxta Septuaginta translatores. Quorum si in isto libro editionem dixi multum a veritate distare, et recto ecclesiarum Christi judicio reprobatam, non est meae culpae qui dixi, sed eorum qui legunt. In promptu sunt quatuor editiones, Aquilae, Symmachi, Septuaginta, et Theodotionis: ecclesiae juxta Theodotionem legunt Danielem. Ego quid peccavi, si ecclesiarum judicium secutus sum? Quod autem refero, quid adversum Susannae historiam, et hymnum trium puerorum, et Belis, Draconisque fabulas, quae in volumine Hebraico non habentur, Hebraei soleant dicere, qui me criminatur, stultum se sycophantam probat. Non enim quid ipse sentirem, sed quid illi contra nos dicere soleant, explicavi. Quorum opinioni, si non respondi in Prologo, brevitati studens, ne non praefationem, sed librum viderer scribere, puto quod statim subjecerim; dixi enim, « De quo non est hujus temporis disserere. » Alioquin et ex eo, quod asserui Porphyrium contra hunc prophetam multa dixisse, vocavique hujus rei testes Methodium, Eusebium, et Apollinarium, qui multis versuum millibus illius vesaniae responderunt, me accusare poterit, quare non in praefatiuncula contra libros Porphyrii scripserim. Qui istiusmodi naenia consectatur, et Scripturae Hebraicae veritatem non vult recipere, audiat libere proclamantem: 528 Nemo enim cogitur legere, quod non vult. Ego petentibus scripsi, non fastidiosis; gratis, non invidis; studiosis, non oscitantibus. Et tamen miror quomodo Theodotionem haereticum et judaizantem legit, et qualiscumque peccatoris christiani translationem fastidit. 34. Quaeso te, amice dulcissime, qui tam curiosus es, ut etiam somnia mea noveris, omniaque quae per tot annos absque metu futurae scripsi calumniae, in accusationem vocas; ut respondeas, quomodo eorum praefationes librorum nescias, quos accusas: quae quodam vaticinio, futurae calumniae responderunt; implentes proverbium: « Prius antidotum, quam venenum. » Quid nocet ecclesiis nostra translatio? Magnis, ut scio, sumptibus redemisti Aquilae, et Symmachi, et Theodotionis, quintaeque et sextae editionis Judaicos translatores. Origenes tuus, et (ne forte queraris figurata te laude percussum) Origenes noster (nostrum voco ob eruditionem ingenii, non ob dogmatum veritatem) in omnibus libris suis post Septuaginta interpretes, Judaeorum translationes explanat et edisserit. Eusebius quoque et Didymus idem faciunt. Praetermitto Apollinarium, qui bono quidem studio, sed non secundum scientiam, de omnium translationibus in unum vestimentum pannos assuere conatus est, et consequentiam Scripturae, non ex regula veritatis, sed ex suo judicio texere: apostolici viri Scripturis utuntur Hebraicis: ipsos apostolos et evangelistas hoc fecisse perspicuum est. Dominus atque Salvator ubicumque veteris Scripturae meminit, de Hebraicis voluminibus ponit exempla, ut est illud: Qui credit in me, sicut Scriptura dicit: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et in ipsa cruce, ELI, ELI, LEMA AZABATHANI, quod interpretatur: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Joan. VII, 38)? non ut a Septuaginta positum est: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1)? et multa his similia. Nec hoc dicimus quod Septuaginta interpretes suggillemus, sed quod apostolorum et Christi major sit auctoritas, 529 et ubicumque Septuaginta ab Hebraeo non discordant, ibi apostolos de interpretatione eorum exempla sumpsisse; ubi vero discrepant, id posuisse in Graeco, quod apud Hebraeos didicerant. Sicut ergo ego ostendo multa in novo Testamento posita de veteribus libris, quae in Septuaginta non habentur, et haec scripta in Hebraico doceo, sic accusator ostendat, aliquid scriptum esse in novo Testamento de Septuaginta interpretibus, quod in Hebraico non habeatur, et finita contentio est. 35. Operis Conclusio. --Ex quibus omnibus approbatur, et Septuaginta interpretum editionem quae legentium vetustate firmata est, utilem 530 esse Ecclesiis, dum ante gentes audiunt Christum venturum esse quam veniat; et caeteros interpretes non reprobandos, quia non sua, sed divina volumina transtulerunt, et familiarem meum id a Christiano et amico debere suscipere, quod magno sumptu sibi a Judaeis describere festinavit. Excessi Epistolae modum, et qui contra nefariam haeresim jam stylum fixeram, pro me respondere compulsus sum, exspectans tria amici volumina, et ad congeriem criminum ejus tota mente suspensus: nisi quod levius est, professum inimicum cavere, quam hostem latentem sub amici nomine sustinere. LIBER TERTIUS, VEL ULTIMA RESPONSIO S. HIERONYMI ADVERSUS SCRIPTA RUFINI. 531 1. Acceptis ab ipso Rufino libris Invectivar. respondet. --Lectis litteris prudentiae tuae, quibus in me inveheris, et laudatum, quondam tuum, quem verum collegam loquebaris et fratrem, nunc libris ad respondendum provocas, terresque criminibus, intellexi illud Salomonis in te esse completum: In ore stulti baculus contumeliae (Prov. XIV, 3). Et, non recipit fatuus verba prudentiae: nisi ea dixeris, quae versantur in corde ejus (Prov. XVIII, 2). Et Isaias: Fatuus, inquit, fatua loquetur, et cor ejus vana intelliget: ut compleat iniquitates, et loquatur contra Deum mendacium (Isai. XXXII, 6). Quid enim necesse fuit accusationis volumina mittere, et maledicta proferre in medium; si tu in ultima parte epistolae, denuntiata morte me deterres, ne audeam respondere criminibus, immo laudibus tuis? Eadem quippe et praedicas et accusas, et de uno fonte dulce amarumque procedit. Unde obsecro te, ut verecundiam et pudorem, quem a me exigis, prior exhibeas; et qui mendacii alterum criminaris, desinas ipse mentiri. Ego nulli scandalum facio, nec accusator interim tui sum. Non etenim considero, quid tu merearis, sed quid me deceat; et Salvatoris eloquium pertimesco dicentis: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Marc. IX, 41). Et, Vae mundo ab scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala; sed vae homini per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7). Poteram et ego in te falsa congerere, et dicere me, vel audisse, vel vidisse, quae nullus notat, ut apud ignorantes impudentia veritas, et furor constantia putaretur. Sed absit ut imitator tui sim; et quod in te reprehendo, ipse faciam. Ille loquatur spurcitias, qui potest spurca committere: Malus homo de malo cordis thesauro profert ea quae mala sunt. Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 35, et Luc. VI, 45). Habeto interim lucrum, quod amicus quondam tuus nunc 532 accusatus, turpia tibi non vult objicere. Et hoc dico, non quod accusationis tuae gladios pertimescam; sed quod magis accusari velim, quam accusare, et pati injuriam, quam facere, sciens praeceptum ab Apostolo: Non vosmetipsos ulciscentes, charissimi, sed date locum irae; scriptum est enim (Deut. XXXII, 35): Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 19-21.) Qui enim seipsum vindicat, ultionem Domini non meretur.

2. Apostoli salvis amicitiis dissenserunt. --Et tamen antequam respondeam epistolae tuae, expostulare tecum libet, vetutissime monachorum, bone presbyter, imitator Christi, fratrem tuum potes occidere, quem si tantum oderis, homicida es? Hoc a Salvatore didicisti, ut verberanti maxillam, praeberes et alteram? Sic ipse respondit percussori suo: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 13)? Mortem minaris, quam et serpentes inferre possunt. Mors omnium est, homicidium pessimorum. Quid enim? nisi tu me occideris, ego immortalis ero? Quin potius habeo gratiam, quod facis de necessitate virtutem. Nonne et Apostoli salvis inter se amicitiis dissenserunt; cum Paulus et Barnabas propter Joannem, cognomento Marcum, stomachati sunt, et separavit eos navigatio, quos Christi Evangelium copulabat? Nonne idem Paulus in faciem Cephae restitit, quod non recto pede incederet in Evangelio? Et tamen praecessorem suum et columnam Ecclesiae vocat, et exponit cum eo praedicationem, ne in vacuum curreret, aut cucurrisset. Nonne in religione etiam liberi a parentibus, et conjuges a maritis salva pietate dissentiunt? Vos si ita habetis. ut habemus, cur nos odistis? Si aliter creditis, 533 quid vultis occidere? An qui a vobis dissenserit, occidendus est? Testem invoco Jesum conscientiae meae, qui et has litteras, et tuam epistolam judicaturus est, me ad commonitionem sancti papae Chromatii voluisse reticere, et finem facere simultatum, et vincere in bono malum; sed quia minaris interitum, nisi tacuero, respondere compellor, ne videar tacendo crimen agnoscere, et lenitatem meam, malae conscientiae signum interpreteris. 3. Epistolae Rufini verba. --Hoc est verum dilemma tuum; non ex dialectica arte quam nescis, sed ex carnificum officina et meditatione prolatum. Si tacuero, criminosus ero: si respondero, maledicus. Tu me ergo et prohibes, et cogis ad respondendum. In quo utrumque moderabor, ut et objecta diluam, et ab injuria temperem. Quis enim eum non timeat, qui est paratus occidere? Sequarque vestigia propositionis tuae, servans caetera illis eruditissimis libris, quos antequam legeram, confutavi. Dicis « te accusationem meam ad eos tantum misisse, qui meis verbis laesi fuerant, et non ad plures: quia non ad ostentationem, sed ad aedificationem Christianis loquendum est. » Et unde, oro te, librorum tuorum ad me fama pervenit? Quis eos Romae? quis in Italia? quis per Dalmatiae insulas disseminavit? Si in scriniis tuis et amicorum tuorum latebant, ad me quomodo mea crimina pervenerunt? Et audes dicere te non ad ostentationem, sed ad aedificationem quasi Christianum loqui, qui de sene senex tanta confingis, quanta non diceret de latrone homicida, de scorto meretrix, scurra de mimo? Qui parturis mihi montes criminum, et gladios quos defigas [ Al. designas] in jugulum meum, tanto ante tempore exacuis? Idcircone Cereales et anabasii tui per diversas provincias cucurrerunt, ut laudes meas legerent? Ut panegyricum tuum per angulos et plateas, ac muliercularum textrinas recitarent? Haec est tua illa sancta verecundia, haec aedificatio Christiana; sic modestus es, sic pudens, ut catervatim de occidente venientes, mihi tua maledicta narraverint: ita memoriter et consentanee, ut ego cogerer 534 non scriptis tuis, quae necdum legeram, sed scriptorum respondere opinionibus, et volantia toto orbe jacula falsitatis, clypeo veritatis excipere. 4. Epiphanii epistolam furatus est monachus Rufini minister. --Sequitur in epistola tua: « Noli multo auro redimere notarium meum: sicut amici tui de meis περὶ Ἀρχῶν schedulis, nondum emendatis, nondum ad purum digestis, fecerunt: ut facilius falsare possent, quod aut nullus haberet, aut admodum pauci. Gratis a me missum suscipe codicem, quem censu magno cuperes comparatum. » Non te pudet prooemii? Ego auro redimerem notarium tuum? Et quis talis ac tantus est, ut audeat cum Croeso et Dario pugnare divitiis? Ut subitum Demaratum, et Crassum non pertimescat? Usque adeone obdurasti frontem ut mendacium ponas spem tuam: et existimes te protegi posse mendacio, et quidquid finxeris tibi credendum putes? Quis Bethleem de cubiculo fratris Eusebii furatus est epistolam laudatricem tuam? Cujus artificio, et a cujus ministris in sanctae Fabiolae hospitio, et viri Christiani et prudentis Oceani, inventus est codex, quem illi numquam viderant? An idcirco te existimas innocentem, si quidquid tuum est, in alios conferas? Quicumque te offenderit, quamvis simplex, quamvis innoxius sit, illico criminosus fiet? habes enim, per quod Danaes est victa pudicitia, quod Giezi magistri praetulit sanctitati, propter quod Judas tradidit Dominum suum. 5. Non probat accusationem Christiani in Christianum. Defendit Eusebium Cremonensem. Errores libri Periarchon. -- « Videamus tamen quid meus necessarius de schedulis tuis, necdum emendatis, et nondum ad purum digestis, falsaverit: et ob id facilius ei falsatae fuerint, quod aut nullus eas haberet, aut admodum pauci. » Et ante scripsi, et nunc eadem, Deo audiente, protestor, me non approbasse accusationem ejus, nec cujusquam Christiani in Christianum. Quid enim necesse est, in multorum scandala ruinamque proferri, quae secreto aut corripere valeas, aut emendare? Sed quia unusquisque vivit stomacho suo: et amicus non statim dominus est alterius voluntatis: sicut accusationem etiam veram reprehendo, sic falsitatem schedularum in sancto viro non suscipio. Quid enim 535 homo Latinus de interpretatione Graeca potuit immutare? Aut quid subtraheret, vel adderet in libris περὶ Ἀρχῶν ubi sic contexta sunt omnia, et alterum pendet ex altero, ut quidquid tollere volueris, vel addere, quasi pannus in vestimento statim appareat? Quod ergo me mones, ipse facito: paululum saltem humani, si non Christiani pudoris assume, ne despecta et calcata conscientia tua, verbis te purgatum putes, qui rebus urgeris. Si Eusebius auro redemit inemendatas schedulas, quas falsaret, tu profer tuas, quae falsatae non sint: et si probaveris nihil in eis haereticum, tunc ille crimine tenebitur falsitatis. Quamvis mutes, quamvis corrigas, catholicas non probabis. Si enim error esset in verbis, aut in paucis sensibus, possent detruncari mala, et bona pro his reponi. Ubi autem tota disputatio aequalis est: ut universae rationales creaturae, quae propria voluntate corruerant, in unum postea revertantur statum: ut rursum ex eodem principio aliae sint ruinae; quid habes emendare, nisi cuncta mutaveris? Quod si facere volueris, jam non libros alienos interpretaberis, sed condes tuos. Hoc autem cujusmodi argumentum sit, non intelligo. Quia, inquit, inemendatae, et nondum ad purum digestae erant schedulae, idcirco facilius ab Eusebio falsatae sunt. Aut ego tardior sum; aut mihi satis fatuum et obtusum videtur. Si nondum emendatae, nec ad purum digestae erant schedulae, error earum non Eusebio imputabitur, sed morae et tarditati tuae, qui emendare cessasti. Et in eo solo erit ille culpabilis, quia scripta tua cito disseminavit in vulgus, quae tu paulatim emendare decreveras. Sin autem, ut tu vis, eas falsavit Eusebius: quid causaris, atque praetendis inemendatas, et necdum ad purum digestas in publicum prorupisse? Et emendatae enim, et non emendatae similem recipiunt falsitatem. Nullus, inquis, eos habebat libros, aut admodum pauci. In uno sermone quanta diversitas! Si nullus eos habebat, quomodo apud paucos erant? Si pauci habebant, cur nullum habuisse mentiris? cum autem dicas 536 apud paucos fuisse; et te ipso confitente subversum sit, quod nullus habuerit, ubi est illud, quod quereris, auro redemptum notarium tuum? Dic nomen notarii, quantum auri datum sit, ubi, per quem, aut cui datum. Utique proditorem tuum abjecisti a te [ Al. ante]; et tanti facinoris reum a tuo consortio separasti. Vide ne magis illud verum sit, a paucis illis amicis tuis, et Eusebio et caeteris data exemplaria; quae ita inter se congruunt, atque consentiunt, ut ne puncto quidem alterum ab altero differat. Deinde cujus prudentiae est, dare exemplar aliis, quod nondum emendaveras? Scriptae ad purum non erant schedulae; et emendandos errores tuos jam alii possidebant. Sentisne non haerere inter se mendacium? Et quid tibi in articulo temporis profuit, ut episcoporum sententias subterfugeres, patere discussum, et tuis te verbis redargui? Ex quo apparet juxta inclyti oratoris ( Ciceronis ) elogium, te voluntatem habere mentiendi, artem fingendi non habere. 6. Comparare et emere quid differant? --Sequar ordinem epistolae, et ipsa, ut locutus es, verba subnectam. « Eloquentiam, ut dicis, tuam, et in Praefatione mea laudasse me fateor; et etiam nunc laudarem, nisi tu eam contra Tullii tui sententiam, multa jactantia faceres odiosam. » Ubi jactavi eloquentiam meam, qui etiam a te laudatam non libenter accepi? An hoc dicis, quia non vis subdola praedicatione palpari? Aperte accusaberis, ut qui laudantem respuis, sentias criminantem. Imperitiam autem tuam, non tam stultus eram, ut reprehenderem; quam nemo potest fortius accusare, quam tu ipse dum scribis. Sed volui ostendere condiscipulis tuis, qui tecum non didicerunt litteras, quid per triginta annos in Oriente profeceris: qui, συγγραφεὺ ἀγράμματος ( scriptor illitteratus ), procacitatem, disertitudinem, et maledicere omnibus, bonae conscientiae signum arbitraris. Nec tibi, ut dicis, ferulas adhibeo, neque athenogeronta ( Senem discipulum ) meum scutica, et plagis litteras docere contendo; sed quia fulmen [ Al. flumen] eloquentiae tuae, atque doctrinae omnes tractatores ferre non possumus, et ingenii acumine perstringis oculos nostros, intantum ut omnes 537 tuos invidos putes, certatim opprimere te cupimus: ne si semel in scribendo obtinueris principatum, et in eloquentiae arce steteris, cunctis nobis qui aliquid scire volumus, mutire non liceat. Ego philosophus, rhetor, grammaticus, dialecticus, Hebraeus, Graecus, Latinus, trilinguis. Hoc modo et tu bilinguis eris, qui tantam habes Graeci Latinique sermonis scientiam, ut et Graeci te Latinum, et Latini te Graecum putent: et papa Epiphanius πεντάγλωττος [Mss. πεντάγλωσσος] quia quinque linguis contra te et Amasium tuum ( Origenem ) loquitur. Simulque admiror, qua temeritate contra tantarum artium virum audeas dicere: « Tu qui tot disciplinarum oculis vigilas, quomodo venia donandus es, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus? » Quod cum legissem, et me putarem alicubi in sermone lapsum ( qui enim (Jacob III, 2) in verbo non peccat, iste perfectus est ), et suspicarer eum aliquid meorum prolaturum esse vitiorum, subito intulit: « Ante biduum mihi, quam proficisceretur harum bajulus, in manus venerunt, quae in me declamasti. » Ubi est ergo, quod minaris, et dicis, « Quomodo donandus es venia, si erraveris, et non perpetuo pudoris silentio contegendus? » Nisi forte prae angustia temporis potuisti ea in ordinem digerere: aut aliquem de cruditis conducturus eras, qui in opusculis meis gemmarum eloquentiae tuae ornamenta perquireret. Supra scripsisti: « Gratis a me missum codicem suscipe, quem sensu magno cuperes comparatum, et nunc humilitatis praestigiis loqueris. Imitari te volui [ Al. volui]; sed refestinante eo, qui ad te remeabat, malui paucis ad te, quam ad alios pro tuis maledictis latius scribere. Et interim audac ter frueris imperitia tua. Semel enim confessus es, dicens: « Superflua tibi reprehensio fuit in paucis, quae professa nobis habetur in omnibus. » Nec reprehendam, quod comparatum codicem, pro empto posueris: cum comparatio aequalium sit; emptio pretii annumeratio: et refestinante eo, qui ad te remeabat, sordidissimae elocutionis περισσολογίᾳ. Tantum sensibus respondebo; et te nequaquam soloecistam, ac barbarum, sed 538 mendacem, subdolum, impudentem esse convincam. 7. In Praefatione libri περὶ Ἀρχῶν.--Si ad me tantum epistolam scribis, ut me commoneas, et emendatum velis, ne caeteris scandalum facias, et aliis furentibus, jugulentur alii: cur libros contra me scribis ad alios, et legendos per satellites tuos toto orbe dispergis? Ubi est syllogismus tuus, quo me irretire conaris, et loqueris? « Quem in hoc, magister optime, emendare cupiebas? si illos, ad quos scribis, nihil deliquerant; si me quem arguis, non ad me scripseras. » Et ego tuis respondebo tibi sermonibus: Quem emendare cupiebas, magister indocte? eosne, qui non peccaverant? an me, ad quem non scripseras? Brutos putas esse lectores, et omnes non intelligere prudentiam tuam, immo malitiam, qua et serpens prudentior fuit cunctis bestiis in paradiso: ut a me secretam admonitionem flagites, quem publica accusatione persequeris; et non te pudet accusationem tuam Apologiam vocare? Quererisque cur opponam clypeum pugioni tuo, et tibi quasi religiosulus et sanctulus personam humilitatis imponis et dicis: « Si erraveram, quare scribis aliis, et non meipsum redarguis? » Hoc ipsum in te retorquebo: Quidquid enim me non fecisse causaris, quare non ipse fecisti? Velut si quis pugnis aliquem calcibusque collidens, si resistere voluerit, dicat ei: Nonne tibi praeceptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39)? Quid enim, bone vir, tibi praeceptum est, ut me verberes; oculum mihi effodias; et si paululum me commovero, Evangelii mihi praecepta cantabis. Vis scire totas [ Al. tortas] argutiarum tuarum strophas, et vulpecularum insidias, quae habitant in parietinis, de quibus Ezechiel loquitur: Quasi vulpes in deserto Prophetae tui, Israel (Ezech. XIII, 4)? Ausculta quid feceris. Ita me in tua Praefatione laudasti, ut objicerentur mihi laudes tuae, et nisi me alienum a tanto laudatore dixissem, haereticus judicarer. Postquam repuli crimina, id est laudes tuas, et absque invidia tui nominis, respondi criminibus, non criminatori: atque ut me catholicum a te infamatus probarem, invectus sum in haereticos; irasceris, furis, 539 et luculentissimos libros contra me cudis: quos quum legendos et cantandos omnibus tradidisses, certatim ad me de Italia, et urbe Roma, atque Dalmatia Scripta venerunt, quibus me laudator pristinus ornasses praeconiis. 8. Purgavit haereseos suspicionem. --Fateor, illico ad objecta respondi; et me non esse haereticum, totis viribus probare conatus sum. Misique hos ipsos Apologiae meae libros, ad eos quos tu vulneraveras; ut venena tua, nostra sequeretur antidotus. Ob hanc culpam mittis mihi et priores libros, et recentem epistolam, plenam injuriarum et criminum. Quid me vis facere, bone amice? Taceam? Videbor crimen agnoscere. Loquar? Terres me gladiis tuis, et accusationem non jam Ecclesiasticam, sed tribunalium comminaris. Quid feci? quid commerui? in quo te laesi? Quia me negavi haereticum? quia me tuis laudibus duxi indignum? quia haereticorum fraudulentias et perjuria aperto sermone descripsi? Quid ad te, qui et catholicum et veracem te esse jactas, qui libentius me accusas quam te defendis? Num mea defensio, accusatio tua est? Aut aliter orthodoxus esse non poteris, nisi me haereticum comprobaveris? Quid tibi prodest societas mea? Aut quae est ista prudentia? Accusatus ab aliis, accusas alium. Ab alio appeteris; et illi tergum obvertens, quiescentem contra te provocas. 9. Senes Rufinus et Hieronymus. Origenis laudavit eruditionem in adolescentia. --Testor mediatorem Jesum, invitum me et repugnantem ad haec verba descendere [ Al. respondere]; et nisi tu provocares, semper taciturum fuisse. Denique noli accusare, et ego cessabo defendere. Quae enim est audientium aedificatio, duos senes inter se propter haereticos digladiari: praesertim cum ambo Catholicos se videri velint? Omittamus haereticorum patrocinium, et nulla erit inter nos contentio. Eodem fervore quo Origenem ante laudavimus, nunc damnatum toto orbe damnemus. Jungamus dextras, animos copulemus: et duos ( Theophilum et Anastasium ) Orientis atque Occidentis τροπαιοφόρους, alacri sequamur incessu. Erravimus juvenes, emendemur senes. Si frater es, me gaude correctum. Si amicus sum, de conversione tua debeo gratulari. 540 Quamdiu inter nos jurgium fuerit, videbimur rectam fidem necessitate ducere, non voluntate. Inimicitiae nostrae, invicem nobis tollunt testimonium verae poenitentiae. Si unum credimus, si idem et volumus et nolumus (ex quo firmas nasci amicitias, etiam Catilina testatur), si haereticos pariter odimus, et veterem aeque damnamus errorem, quid contra nos tendimus, cum eadem oppugnemus, eadem defendamus? Ignosce mihi, quod Origenis eruditionem et studium Scripturarum, antequam ejus haeresim plenius nossem, in juvenili aetate laudavi; et ego tibi dabo veniam, quod Apologiam librorum ejus cano scripseris capite. 10. Ante biduum, quam ad nos Epistolam scriberes, libellos meos in manus tuas venisse testaris, et idcirco non habuisse spatium ex otio respondendi: alioqui si meditatus in nos paratusque dixisses, fulmina jacere, non crimina videreris. Et quis tibi credet homini veracissimo, ut negotiator orientalium mercium, qui et hinc deportata vendere necesse habebat, et ibi emere, quae huc rursus adveheret, biduum tantum Aquileiae fuerit, ut raptim et ex tempore contra nos dictare epistolam cogereris? Libri enim tui quos limasti per triennium, disertiores sunt? Nisi forte non fuit impraesentiarum, qui tuas emendaret naenias: et idcirco omne iter dictionis tuae, absque Palladis arte, salebris et voraginibus vitiorum inciditur. Tam apertum temporis mendacium est, ut non dicam respondere, sed legere biduo mea scripta non potueris. Ex quo apparet te illam epistolam, aut pluribus diebus scripsisse, ut styli ipsius elegantia probat: aut si tumultuaria dictio [ Al. dictatio] est, nimirum te esse negligentem, qui cum extemporalis talis sis, meditatus deterior fueris. 11. Commentariorum mos et regula. --Illud autem quod tergiversaris, et dicis, te ea transtulisse de Graeco, quae ego prius Latino sermone transtulerim, non satis intelligo quid velis dicere: nisi forte adhuc Commentarios ad Ephesios criminaris, et quasi nihil tibi super hoc responsum sit, obduras frontis impudentiam; nec auribus obturatis, voces recipis incantantis. Nos in Commentariis, et illis et aliis, et 541 nostram et aliorum sententiam explicavimus, aperte confitentes quae sunt haeretica, quae catholica. Hic est enim Commentariorum mos, et explanantium regula, ut opiniones in expositione varias persequantur, et quod vel sibi, vel aliis videatur, edisserant. Et hoc non solum sanctarum interpretes Scripturarum, sed saecularium quoque litterarum, explanatores faciunt, tam Latinae linguae, quam Graecae. Tu in libris περὶ Ἀρχῶν, idipsum obtendere non potes. Arguet enim te Praefatiuncula tua, in qua polliceris, detruncatis malis, et quae ab haereticis addita fuerant, optima remansisse: ut quidquid ibi vel bonum, vel malum dixeris, jam non ei imputetur, quem transfers, sed tibi qui interpretatus es; nisi forte haereticorum errores emendare debueras, et Origenis mala proferre in medium. Sed de hoc, quia nos remittis ad codicem, ante tibi respondimus, quam tua scripta legeremus. 12. Ridiculosa res et ridicula. Fides Romana praestigias non recepit. --De Pamphili libro, non ridiculosa, ut tu scribis, sed ridicula mihi forte res accidit, ut postquam Eusebii asseruerim esse, non Pamphili, ad extremum dixerim, etiam me annos plurimos hoc putasse, quod Pamphili fuerit, et a te exemplar hujus voluminis mutuatum. Vide quantum timeam cachinnos tuos, ut etiam nunc eadem ingeram. De tuo codice quasi Pamphili exemplar accepimus. Credidi Christiano, et credidi monacho: non putavi tantum sceleris a te posse confingi. Postea vero per interpretationem tuam, quaestione contra Origenem toto orbe commota, in quaerendis exemplaribus diligentior fui, et in Caesariensi Bibliotheca Eusebii sex volumina reperi Ἀπολογίας ὑπὲρ Ὠριγένους. Quae cum legissem, primum eum librum deprehendi, quem tu solus sub nomine martyris edidisti, de Filio et Spiritu Sancto, in bonam partem plerisque blasphemiis commutatis. Et hoc vel Didymum, vel te, vel alium fecisse nescio quem, quod tu apertissime in libris περὶ Ἀρχῶν, fecisse convinceris: maxime cum idem Eusebius (ut jam duobus ( superioribus ) libris docui) scribat Pamphilum, nihil proprii operis edidisse. Dic ergo et tu, a quo exemplar acceperis, nec mihi ad subterfugiendum 542 crimen, mortuos aliquos nomines: ut cum auctorem ostendere non potueris, illum [ Al. alium] proferas, qui non possit respondere. Sin autem rivulus ille in tuis scriniis fontem habet, quid sequatur, etiam me tacente, non dubitas. Verum fac ab alio quolibet amatore Origenis, libri hujus titulum, et auctoris vocabulum commutatum, cur hoc in Latinam linguam vertis? Videlicet ut testimonio Martyris, omnes Origenis scriptis crederent: praemissa munitione tanti auctoris et testis. Nec tibi sufficit doctissimi viri Apologia, nisi scribas et proprium volumen pro defensione ejus: quibus per multos disseminatis, tuto jam libros περὶ Ἀρχῶν vertis e Graeco, et hos ipsos Praefatione commendas, dicens nonnulla in his ab haereticis depravata, quae tu de aliorum librorum Origenis lectione correxeris. Me quoque laudas, ne tibi amicorum meorum quispiam contradicat. Origenis κήρυκα ( praeconem ) praedicas, eloquentiam meam fers in coelum, ut fidem in coenum deprimas: fratrem et collegam vocas, et imitatorem te mei operis confiteris. Cumque a me translatas Origenis septuaginta homilias, et nonnullos tomos in Apostolum jactes, in quibus sic cuncta limaverim, « ut nihil in illis, quod a fide catholica discrepet, Latinus lector inveniat; nunc eosdem libros, haereticos criminaris: et verso stylo, quem praedicaveras, quia consortem putabas, accusas, quoniam [ Al. additur modo] perfidiae tuae cernis inimicum. Quis e duobus calumniator est martyris? Ego qui illum dico haereticum non fuisse, nec scripsisse librum, qui ab omnibus reprehenditur: an tu, qui volumen hominis Ariani, titulo commutato, sub nomine Martyris edidisti? Non tibi sufficit scandalum Graeciae, nisi illud et Latinorum auribus ingeras, et inclytum Martyrem tua quantum in te est translatione deformes. Tu quidem alia mente fecisti, non ut me accusares, sed ut Origenis per nos scripta defenderes. Attamen scito Romanam fidem, Apostolica voce laudatam, istiusmodi praestigias non recipere: etiam si Angelus aliter annuntiet, quam semel praedicatum est, Pauli auctoritate munitam non posse mutari. Ergo, frater, sive a te falsatus est 543 liber, ut multi putant: sive ab altero, ut forsitan persuadere conaberis, et temere credidisti, haeretici hominis σύνταγμα ( opus ) esse martyris, muta titulum, et Romanam simplicitatem tanto periculo libera. Non tibi expedit, ut per te clarissimus martyr haereticus judicetur; ut qui effudit pro Christo sanguinem, contrarius fidei Christi approbetur. Dic potius, Inveni librum, putavi illum martyris: ne timeas poenitentiam. Jam te non urgebo, non quaeram a quo acceperis: vel mortuorum aliquem nominato, vel in platea ab ignoto homine te emisse dicito. Non enim damnationem tuam quaerimus, sed conversionem. Melius est, ut tu erraveris, quam ut Martyr haereticus fuerit. Interim de praesenti compede, utcumque erue pedem. In futuro judicio tu videris, quid ad martyris contra te respondeas querimonias. 13. De commentariis calumnia. Apollinarius et Didymus diversi. --Proponis etiam tibi, quod nemo objicit, et diluis quod nullus accusat. Ais enim quod in meis litteris legeris: « Dic quis tibi permisit, ut interpretans quaedam auferres, quaedam mutares, quaedam adderes? » Statimque tibi ipsi respondes, et contra me loqueris: « En tibi dico: Quaeso quis permiserit, ut in Commentariis tuis, quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam de te ipso scriberes, et non de Origene totum, aut ex te, aut ex alio? » Interim in te dum aliud agis, crimen fortissimum prodidisti, et oblitus es veteris proverbii: Mendaces memores esse debere. Dicis enim me in Commentariis meis, quaedam de Origene, quaedam de Apollinario, quaedam ex me ipso posuisse. Si ergo Apollinarii sunt et Origenis, quae sub aliorum nomine posui: quomodo in libris tuis mihi crimen impingis, quod quando scribo: « Alius hoc dicit; Quidam sic suspicatur; » alius ille, et quidam, ego sim. Inter Apollinarium et Didymum explanationis, styli, et dogmatum magna diversitas est. Cum in uno capitulo diversas pono sententias, num contrarios sensus sequi credendus sum? Sed haec alias. 14. Quid damnet in translatione libri περὶ Ἀρχῶν. Origenis interpretes. --Nunc quaero a te: quis tibi objecerit, quare de Origene vel abstuleris quaedam, vel addideris, vel mutaveris, et te quasi in equuleo appensum interrogaverit: bona sunt, an mala 544 quae transtulisti? Frustra simulas innocentiam, ut interrogatione stulta, veram percontationem extenues. Ego non accusavi quare Origenem pro voluntate transtuleris: hoc enim et ipse feci, et ante me Victorinus, Hilarius, Ambrosiusque fecerunt; sed quare translationem haereticam Praefationis tuae testimonio roborasti? Cogis me eadem rursus iterare, et per meas lineas incedere. Dicis enim in eodem Prologo te ea quae ab haereticis addita fuerant, amputasse, et pro his reposuisse bona. Si haereticorum mala abstulisti, ergo quae dimisisti vel addidisti, aut Origenis erunt, aut tua, quae utique quasi bona posuisti. Sed multa in his mala negare non poteris. Quid, inquies, ad me? Origeni imputa: ego enim ea tantum quae ab haereticis addita fuerant, commutavi. Expone causas, quare haereticorum mala tuleris, et Origenis integra dereliqueris? Nonne perspicuum est, quod mala Origenis ex parte sub haereticorum nuncupatione damnaveris, et ex parte susceperis, quia non mala, sed bona, et tuae esse fidei judicabas? Haec sunt de quibus quaesivi, utrum bona essent, an mala, quae in Praefatione laudasti, quae amputatis pessimis, quasi optima remansisse confessus es, et te in verae argumentationis appendi equuleo, ut si bona dixeris, haereticus comproberis [ Al. comprehendaris]; si mala, statim audias: Cur ergo quae mala sunt, in Praefatione laudasti? Et non illud adjunxi, quod tu callide simulas: Cur quae mala erant, ad Latinorum notitiam transtulisti? Mala enim ostendere interdum non docentis est, sed vetantis [ Al. vitantis]: ut caveat lector, non ut sequatur errores; ut nota contemnat, quae nonnunquam ignota miraculo sunt. Et audes post haec dicere, quod ego auctor talium scriptorum sim: tu autem ut interpres, in quibus emendare aliquid potueris, plus egeris quam interpres; in quibus non potueris, solum interpres fueris. Recte ista diceres, si libri tui περὶ Ἀρχῶν Praefatiunculam non haberent. Quod et Hilarius in transferendis ejus Homiliis fecit, ut et bona et mala non interpreti, sed suo imputarentur auctori. Si non dixisses, amputasse te pessima, et optima reliquisse, utcumque de luto evaderes. Hoc est quod destruit strophas ingenioli tui, et te hinc 545 inde constrictum evadere non sinit. Nec intantum abutare simplicitate lectoris: et sic omnes qui tuam scripturam lecturi sunt, brutos putes, ut cum vulnera putrescere sinas, sano corpori te imponere emplastra non rideant. 15. De resurrectione. De carnis resurrectione quid sentias, jam in Apologia tua didicimus, « Nullo membro amputato, nec aliqua parte corporis desecta. » Haec est tuae simplicitatis pura et aperta confessio, quam ab omnibus Italiae episcopis asseris esse susceptam. Crederem dicenti, nisi me dubitare de te iste liber, non Pamphili, faceret. Et tamen miror quomodo probaverit Italia, quod Roma contempsit? Episcopi susceperint, quod sedes Apostolica condemnavit. 16. Duae epistolae Theophili Latine redditae ab Hieronymo. Scribis quoque, me litteris indicasse, quod papa Theophilus expositionem fidei nuper ediderit, quae ad vos necdum pervenit: et polliceris quod quidquid ille scripserit, tu sequaris. Ego me hoc scripsisse non novi, nec istiusmodi umquam litteras direxisse. Sed tu idcirco ad incerta consentis, et his quae qualia futura sint nescis, ut certa declines, et ad eorum non tenearis assensum. Duas, synodicam et paschalem, ejus epistolas contra Origenem illiusque discipulos, et alias adversum Apollinarium et eumdem Origenem, per hoc ferme biennium interpretatus sum; et in aedificationem Ecclesiae, legendas nostrae linguae hominibus dedi. Aliud operum ejus nescio me transtulisse. Et tamen tu qui papae Theophili dicis te in omnibus sententiam sequi, cave ne hoc magistri et condiscipuli tui audiant, et offendas quamplurimos, qui me latronem, te martyrem vocant, ne irascatur is tibi, qui contra papam Epiphanium ad te epistolas dirigens, hortabatur ut permaneres in fidei veritate, et non mutares ullo terrore sententiam. Quae epistola holographa tenetur ab his, ad quos perlata est. Et post haec more tuo loqueris, « Ut de quo supra dixeras, ego tibi etiam furenti satisfaciam: nunc dicis, Quid tibi videtur: habesne ultra aliquid, quo nervos tuae loquacitatis intendas? » Et indignaris si putide te loqui 546 arguam, cum Comoediarum turpitudines et scortorum amatorumque ludicra ecclesiasticus scriptor assumas? 17. De Paulo episcopo. Porro quod interrogas, quando papae Theophili sententiam sequi coeperim, eique fidei communione sociatus sim, et ipse tibi respondes, « Tunc credo, quando Paulum quem ille damnaverat, summo nisu et omnibus studiis defendebas: quando eum per imperiale scriptum recipere sacerdotium, quod episcopali judicio amiserat, instigabas. » Non prius pro me respondebo, quam de aliorum injuriis loquar. Cujus est humanitatis, cujusve clementiae, insultare aliorum miseriis, et vulnera cunctis aliena monstrare? Siccine te docuit ille Samarites, seminecem ad stabulum reportare? oleum plagis infundere? mercedem stabulario polliceri? Sic revectam ovem, repertam drachmam, prodigum filium legis esse susceptum? Esto, ego te laeseram, et quibusdam, ut dicis, stimulis ad maledictorum insaniam provocaram: quid meruit homo latens, ut nudares cicatricem ejus, et obductam cutem, insperato dolore rescinderes? Nonne etiam si ille dignus esset contumeliis, tu facere non deberes? Aut ego fallor, aut illud est verum quod plurimi jactitant, te Origenistarum hostes in illo persequi, et sub occasione unius in utrumque saevire. Si papae Theophili sententiis delectaris, et nefas putas Pontificum decreta convelli, quid de caeteris dicis, quos ipse damnavit? Quid de papa Anastasio, de quo nulli, ut ais, verum videtur, ut tantae urbis sacerdos, vel innocenti tibi injuriam facere potuerit, vel absenti? Nec hoc dico, quod de episcoporum sententiis judicem, aut eorum cupiam statuta rescindi; sed quod unusquisque suo periculo faciat, quod sibi videtur, et ipse noverit, quomodo de suo judicio judicandum sit. Nobis in monasterio hospitalitas cordi est; omnesque ad nos venientes, laeta humanitatis fronte suscipimus. Veremur enim ne Maria cum Joseph locum non inveniat in diversorio, ne nobis Jesus dicat exclusus: Hospes eram, et non suscepistis me (Matth. XXV, 43). Solos 547 haereticos non recipimus, quos vos solos recipitis. Propositum quippe nobis est pedes lavare venientium, non merita discutere. Recordare, frater, confessionis ejus, et pectoris quod flagella secuerunt. Memento carceris, tenebrarum, exsilii, metallorum, et non indignaberis hospitio transeuntem esse susceptum. An ideo tibi rebelles videmur, quia calicem aquae frigidae in nomine Christi sitientibus porrigimus? 18. Haereticorum factio fugata. Theophilus laudatur. --Vis scire unde illum et nos plus amare, et tu odisse plus debeas? Haereticorum factio nuper fugata de Aegypto et Alexandria, se Hierosolymam contulit, et huic voluit copulari, ut quorum unus esset dolor, una fieret et accusatio. Quos ille repulit, sprevit, abjecit, dicens se non esse inimicum fidei, nec contra Ecclesiam bella suscipere: quod prius tentavit, doloris fuisse, non perfidiae: nec alterius appetisse innocentiam, sed suam probare voluisse. Impium putas, post sententias sacerdotum imperiale rescriptum? quod quale sit, noverit ille qui meruit. Quid tibi videtur de his, qui damnati, palatia obsident, et facto cuneo, fidem Christi in uno homine persequuntur? Meae autem communionis, et Papae Theophili, nullum alium testem vocabo, nisi ipsum quem a me laesum simulas, cujus epistolas ad me semper datas, etiam eo tempore non ignoras, quo mihi eas reddi prohibebas, et quotidie missis tabellariis, inimicum ejus amicum nostrum et familiarissimum jactitabas, et ea quae nunc impudenter scribis, mentiebaris, ut illius contra nos odia concitares, et injuriae dolor, fidei fieret oppressio. Sed vir prudens et Apostolicae sapientiae, tempore ac rebus probavit et nostrum in se animum, et vestras contra nos insidias. Si discipuli mei, ut scribis, tibi Romae insidias concitarunt, et inemendatas schedulas, te dormiente, furati sunt: quis papam Theophilum adversus perduelles in Aegypto suscitavit? Quis regum scita? quis orbis in hac parte consensum? Et gloriaris te ab adolescentia 548 Theophili fuisse auditorem et discipulum: cum et ille antequam episcopus fieret, pro humilitate sibi insita numquam docuerit, et tu postquam hic episcopus factus est, Alexandriae non fueris. Et audes dicere in suggillationem mei, Magistros meos, nec accuso, nec muto. Quod si verum est, suspectam mihi facis conversationem tuam. Nec enim damno, ut criminaris, institutores meos, sed metuo illud Isaiae: Vae qui dicunt malum bonum, et bonum malum: qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras: qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum (Isai. IX, 20). Tu autem dum inter mulsum magistrorum et venena pariter bibis, a magistro Apostolo recessisti, qui docet etiam Angelum et se, si in fide erraverint, non sequendos. 19. De Vigilantio calumnia. --In Vigilantii nomine quid somnies, nescio. Ubi enim eum scripsi haeretica apud Alexandriam communione maculatum? Da librum, profer epistolam, nusquam omnino reperies, et eadem licentia, immo impudentia mentiendi, qua putas omnes tuis sermonibus credituros, addis: « Quando testimonium de Scripturis in cum tam injuriose posuisti, ut ego id repetere meo ore non audeam. » Non audes repetere, qui tacendo amplius criminaris. Et quia non habes quod objicias, simulas verecundiam, ut lector te putet mihi parcere, qui mentiens nec tuae animae pepercisti. Quod est illud testimonium de Scripturis, quod de tuo illo pudentissimo ore non exeat? Aut quid in sanctis Libris potest turpe memorari? Si erubescis loqui, scribe saltem, ut nos procacitatis proprius sermo convincat. Ut caetera sileam, ex hoc uno capitulo comprobabo, ferream te frontem possidere fallaciae. Vide quantum timeam criminationem tuam. Si protuleris quod minaris, mea erunt universa quae tua sunt. Ego in Vigilantio tibi respondi. Eadem enim accusabat, quae tu postea et amicus laudas, et inimicus accusas. Scio a quo illius contra me rabies concitata sit, novi cuniculos tuos. Simplicitatem 549 quam omnes praedicant, non ignoro. Per illius stultitiam tua in me malitia debacchata est; quam ego si epistola mea repuli, ne solus habere videaris baculum litterarum, non debes turpitudinem simulare verborum, quam nusquam omnino legisti; sed intelligere et confiteri, per illius vecordiam, tuis calumniis fuisse responsum. 20. Epist. Papae Anastasii ad Joannem Hieros. de Rufino. --In epistola sancti papae Anastasii lubricus exstitisti; et turbatus, in quo figas gradum non reperis. Modo enim dicis a me esse compositam, nunc ab eo ad te debuisse transmitti, cui missa est. Rursum injustitiam scribentis arguis; etiam si scripta sit ab illo, sive non scripta, ad te nihil pertinere testaris, qui praecessoris ejus habeas testimonium, et rogantem Romam, ut eam illustrares praesentia tua, oppiduli tui amore contempseris. Si a me fictam epistolam suspicaris, cur eam in Romanae Ecclesiae chartario non requiri? ut quum deprehenderis ab episcopo non datam, manifestissime criminis reum teneas: et nequaquam aranearum mihi opponas cassiculos, sed fortissimo me et solidissimo constringas reti. Si autem Romani episcopi est, stulte facis ab eo exemplar epistolae petere, cui missa non est, et non ab illo qui miserit, de oriente exspectare testimonium; cujus auctorem et testem habeas in vicino. Vade potius Romam, et praesens apud eum expostula, cur tibi et absenti et innocenti fecerit contumeliam. Primum, ut non reciperet expositionem fidei tuae, quam omnis, ut scribis, Italia comprobavit, et baculo tuarum uti noluerit litterarum contra canes tuos. Deinde, ut epistolas contra te ad Orientem mitteret et cauterium tibi haereseos, dum nescis inureret, diceretque libros Origenis περὶ Ἀρχῶν a te translatos, et simplici Romanae Ecclesiae traditos, ut fidei veritatem quam ab Apostolo didicerant, per te perderent, et quo tibi majorem faceret invidiam, ausus sit criminari hos ipsos, Praefationis tuae testimonio roboratos. Non est leve quod 550 tibi impingit tantae urbis pontifex, vel ab alio objectum temere suscepit. Vociferare et clamita per compita, per plateas: Non est meus liber; et si meus est, schedulas inemendatas Eusebius furto abstulit. Aliter ego edidi, immo nec edidi. Nulli eas dedi, aut certe paucis; et tam sceleratus inimicus, tam negligentes amici fuerunt, ut omnium codices ab eo pariter falsarentur. Haec, frater charissime, facere debueras, et non illi tergum obvertens, in me transmarinas maledictorum tuorum sagittas dirigere. Quid enim vulneribus tuis prodest, si ego fuero vulneratus? An solatium percussi est, amicum secum videre morientem? 21. Siricii jam in Domino dormientis profers epistolam, et viventis Anastasii dicta contemnis. Quid enim tibi, ut ais, officere potest, quod te ignorante, aut scripsit, aut forte non scripsit? Et si scripsit, sufficit tibi totius orbis testimonium, quod nulli verum videtur, ut tantae urbis sacerdos, vel innocenti injuriam facere potuerit, vel absenti. Innocentem te vocas, ad cujus interpretationem Roma contremuit. Absentem, qui accusatus respondere non audes. Et tantum Romanae urbis judicium fugis, ut magis obsidionem barbaricam, quam pacatae urbis velis sententiam sustinere. Esto, praeteriti anni ego epistolam finxerim. Recentia ad orientem scripta quis misit? In quibus papa Anastasius tantis te ornat floribus, ut cum ea legeris, magis te velle defendere incipias, quam nos accusare. Simulque considera illam inimitabilem prudentiam tuam, et sales Atticos, et sancti eloquii venustatem. Ab aliis appeteris, aliorum criminatione confoderis, et contra me furibundus jactaris, et loqueris, « Numquid et ego non possum enarrare, tu quomodo de Urbe discesseris? Quid de te in praesenti judicatum sit? quid postea scriptum, quid juraveris? ubi navim conscenderis? quam sancte perjurium vitaveris? Poteram pandere, sed plura servare statui, quam referre. » Haec 551 sunt tuorum ornamenta verborum. Et post ista si quid in te asperum dixero, statim mihi proscriptionem et gladios comminaris. Et interim homo eloquentissimus arte ludis rhetorica, et simulas te praeterire quae dicis, ut qui objecta probare non poteras, quasi praetermissa facias criminosa. Haec est tua tota simplicitas, sic amico parcis, et reservas te ad tribunalia judicum, ut acervum criminum mihi, dum parcis, objeceris. 22. Ordo profectionis Hieronymi de Urbe. --Vis nosse profectionis meae de Urbe ordinem? Narrabo breviter. Mense Augusto, flantibus etesiis, cum sancto Vincentio presbytero, et adolescente fratre, et aliis monachis, qui nunc Hierosolymae commorantur, navim in Romano portu securus ascendi, maxima me Sanctorum frequentia prosequente. Veni Rhegium, in Scyllaeo littore paululum steti, ubi veteres didici fabulas, et praecipitem pellacis [ Al. fallacis] Ulyssis cursum, et sirenarum cantica, et insatiabilem Charybdis voraginem. Cumque mihi accolae illius loci multa narrarent, darentque consilium, ut non ad Protei columnas, sed ad Jonae portum navigarem: illum enim fugientium et turbatorum, hunc securi hominis esse cursum, malui per Maleas et Cycladas Cyprum pergere. Ubi susceptus a venerabili episcopo Epiphanio, cujus tu testimonio gloriaris, veni Antiochiam, ubi fruitus sum communione pontificis confessorisque Paulini, et deductus ab eo media hyeme et frigore gravissimo, intravi Hierosolymam. Vidi multa miracula; et quae prius ad me fama pertulerat, oculorum judicio comprobavi. Inde contendi Aegyptum, lustravi monasteria Nitriae, et inter Sanctorum choros aspides latere perspexi. Protinus concito gradu Bethleem meam reversus sum, ubi odoravi praesepe et incunabula Salvatoris. Vidi quoque famosissimum lacum, nec me inerti tradidi otio; sed multa didici, quae ante nesciebam. Quid autem de me Romae judicatum sit, et quid postea scriptum, nolo taceas, praesertim cum habeas testimonium [ Al. testimonio] Scripturarum, et ego non verbis tuis quae simulare potes, et impunito jactare mendacio, sed scriptis 552 ecclesiasticis arguendus sim. Vide quantum te timeam: Si vel parvam schedulam contra me Romani episcopi, aut alterius Ecclesiae protuleris, omnia quae in te scripta sunt, mea crimina confitebor. Numquid et ego non possem profectionem tuam discutere? Cujus aetatis fueris, unde, quo tempore navigaris? ubi vixeris? quibus interfueris? Sed absit, ut quod in te reprehendo, faciam: et in ecclesiastica disputatione, anilium jurgiorum deliramenta compingam. Hoc solum prudentiae tuae dixisse sufficiat, ut caveas in alterum dicere, quidquid in te statim retorqueri potest. 23. Maledicta Rufini in Epiphanium. Epiphanii epist. ad Joannem. --In sancti Epiphanii nomine mira tua tergiversatio, ut post osculum, post orationem, neges eum contra te potuisse scribere: quomodo si contendas non potuisse eum mori, qui paulo ante vixerat, aut certior sit tui reprehensio, quam post pacem excommunicatio. Ex nobis, inquit, exierunt: sed non fuerunt ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Haereticum post unam et alteram commonitionem vitandum Apostolus praecipit, qui utique antequam vitetur atque damnetur, Ecclesiastici gregis portio fuit (Tit. III, 10). Simulque risum tenere non possum, quod a quodam prudente commonitus, in laudes Epiphanii personas: « Hic est ille delirus senex, hic est anthropomorphites; hic qui sex millia Origenis libros, te praesente, cantavit; qui omnium gentium linguis praedicationem sibi contra Origenem injunctam putat; qui ideo eum legi prohibet, ne aliis ejus furta cognoscant. » Lege scripta tua, et epistolam ejus, immo epistolas, e quibus unum proferam tuae fidei testimonium, ut non immerito nunc a te laudatus esse videatur. « Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Rufinum presbyterum, ab haeresi Origenis, et aliis haeresibus, et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo, quae contraria fidei sunt, multae haereses objectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur, qui tantas perversitates, 553 et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Dei Ecclesiae hostis exstitit! » Haec est viri sancti de te testificatio: sic ab eo ornatus, sic laudatus incedis. Ita est epistola, quam de cubiculo fratris Eusebii nummis aureis produxisti, ut calumniareris interpretem, et me apertissimi teneres criminis reum, quare pro honorabili charissimum transtulissem. Sed quid ad te, qui prudenti consilio cuncta moderaris, et sic medius incedis, ut si inveneris qui tibi credant; nec Anastasius contra te, nec Epiphanius scripserint; nisi ipsae epistolae reclamaverint, et fregerint tuae frontis audaciam, statim judicium utriusque contemnas, et non ad te pertineat, sive scripserint, sive non scripserint, quia de innocente et absente scribere non potuerint [ Al. potuerant]. Nec in sanctum virum haec mala conferenda sunt, « ut ostendatur ore quidem et osculo pacem dedisse, mala autem et dolum in suo corde servasse. » Sic enim argumentaris, et haec sunt verba defensionis tuae. Ipsius esse adversum te epistolam, et orbis agnoscit, et authenticam in manus tuas venisse convincimus: et miror quo pudore, immo qua impudentia neges, quod verum esse non ambigis? Ergo pollutus erit Epiphanius, qui tibi pacem dedit, et in suo corde dolum servavit. Cur non illud verius sit, quod te primum monuerit? quod voluerit emendare, et ad rectum iter reducere, ut Judae osculum non refutaret, ut proditorem fidei frangeret patientia; et postquam se intellexit casso sudare labore, nec pardum mutare varietates, nec Aethiopem pellem suam, quod mente conceperat, litteris indicasse? 24. Calumnia de ficta pace. Amici Hieronymi missi in Occidentem. --Tale quid et contra papam Anastasium disputas, ut quia Siricii Episcopi habes epistolam, iste contra te scribere non potuerit. Vereor ne tibi factam injuriam suspiceris. Nescio quomodo acutus et prudens ad has ineptias devolvaris, ut dum stultos lectores putas, te stultum esse demonstres. Post egregiam argumentationem, ponis in clausula: « Absit hoc a viris sanctis. De vestra schola solent ista 554 procedere. Vos nobis pacem proficiscentibus dedistis, et a tergo jacula venenis armata jecistis. » Et in hac eadem prudentia, immo declamatione disertus esse voluisti. Pacem dedimus, non haeresim suscepimus. Junximus dexteras: abeuntes prosecuti sumus, ut vos essetis catholici, non ut nos essemus haeretici. Volo tamen scire, quae sint ista jacula venenata, quae post tergum vestrum nos jecisse conquereris. Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus, presbyteri: quorum Vincentius multo tempore ante vos Romam venit: Paulinianus et Eusebius post annum vestrae navigationis profecti sunt: Rufinus in causa Claudii post biennium missus: omnes, vel pro re familiari, vel pro periculo capitis alieni. Numquid nosse potuimus, quod ingrediente te Romam, vir nobilis somniaret navim plenam mercium, inflatis intrare velis? Quod omnes adversus fatum quaestiones, non fatua solveret interpretatio? Quod librum Eusebii pro Pamphili verteres? quod tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres? quod famosissimum opus περὶ Ἀρχῶν eloquii tui majestate transferres? Novum calumniae genus ante accusatores misimus, quam tu accusanda committeres. Non fuit, non fuit, inquam, nostri consilii, sed Dei providentiae, ut missi ad aliud, contra nascentem haeresim dimicarent; et in morem Joseph, famem futuram, fidei ardore sublevarent. 25. De falsa epist. ad Afros. Ex Graecis Latina Rufinus emendaverat. --Quo non erumpat semel effrenata audacia? Alienum crimen sibi objecit, ut nos finxisse videamur. Quod absque nomine dictum est, in se dictum refert, et purgans externa peccata, tantum de sua securus est innocentia. Jurat enim se epistolam non scripsisse ad Afros sub nomine meo, in qua confitear inductum me a Judaeis, mendacia transtulisse; et mittit libros eadem omnia continentes, quae nescisse se jurat. Et miror quomodo prudentia ejus cum alterius nequitia convenerit, ut quod alius in Africa mentitus est, hic concorditer verum diceret, stylique ejus elegantiam, nescio quis imperitus posset imitari. Tibi soli licet haereticorum 555 venena transferre; et de calice Babylonis, cunctis gentibus propinare. Tu Latinas Scripturas de Graeco emendabis; et aliud Ecclesiis trades legendum, quam quod semel ab Apostolis susceperunt; mihi non licebit post Septuaginta editionem, quam diligentissime emendatam, ante annos plurimos meae linguae hominibus dedi, ad confutandos Judaeos, etiam ipsa exemplaria vertere, quae ipsi verissima confitentur, ut si quando adversum eos Christianis disputatio est, non habeant subterfugiendi diverticula, sed suomet potissimum mucrone feriantur? Plenius super hoc et in multis aliis locis, et in fine secundi libri, ubi accusationi tuae respondi, scripsisse me memini; et popularitatem tuam, qua mihi invidiam apud simplices et imperitos niteris concitare, perspicua ratione compescui, illucque lectorem transmittendum puto. 26. Martyr et Apostolus vocatus Rufinus a suis. --Hoc intactum praeteriri non patiar, ne doleas falsatorem schedularum tuarum, confessoris apud me gloriam possidere, cum tu ejusdem criminis reus, post Alexandrinum exsilium et tenebrosos carceres, a cunctis Origenis sectatoribus martyr et apostolus nomineris. Super excusatione imperitiae tuae, jam tibi respondi. Sed quia eadem repetis, et quasi superioris tuae defensionis oblitus, rursum admones, ut sciamus te per triginta annos Graecis voluminibus devoratis, Latina nescire: paulisper attende, me non pauca in te verba reprehendere, alioquin omnis tibi Scriptura delenda est; sed voluisse ostendere discipulis tuis, quos magno studio nihil scire docuisti, ut intelligerent, cujus verecundiae sit, docere quod nescias, scribere quod ignores, et eamdem magistri sapientiam etiam in sensibus quaererent. Quodque addis, « peccata putere, non verba, mendacium, calumniam, detractionem, falsum testimonium, et universa convicia, et Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), » monesque « ne ille fetor nares meas penetret, » crederem dicenti, nisi facta contraria deprehenderem, quasi si fullo et coriarius moneant pigmentarium, ut naribus obturatis, tabernas suas praetereat. Faciam ergo, quod praecipis, claudam nares meas, ne veritatis et benedictionum tuarum suavissimo odore crucientur. 27. In uno homine diversa laudamus et accusamus. --In laude et detractione mea, quia varius exstitisti, miro acumine argumentatus es, sic tibi licere de me, 556 et bene et male dicere, quomodo et mihi licuerit Origenem et Didymum reprehendere, quos ante laudaverim. Audi ergo, vir sapientissime, et Romanae dialecticae caput, non esse vitii hominem unum laudare in aliis, et in aliis accusare; sed eamdem rem probare et improbare. Ponam exemplum; ut quod non intelligis, prudens mecum lector intelligat. In Tertulliano laudamus ingenium, sed damnamus haeresim. In Origene miramur scientiam Scripturarum, et tamen dogmatum non recipimus falsitatem. In Didymo vero et memoriam praedicamus, et super Trinitate fidei puritatem; sed in caeteris quae Origeni male credidit, nos ab eo retrahimus. Magistrorum enim non vitia imitanda sunt, sed virtutes. Grammaticum quidam Afrum habuit Romae virum eruditissimum; et in eo se aemulum praeceptoris putabat, si stridorem linguae ejus et vitia tantum oris exprimeret. In Praefatiuncula περὶ Ἀρχῶν fratrem me nominas, et collegam dicis eloquentissimum, fidei meae praedicas veritatem. His tribus detrahere non poteris; caetera carpe ut libet, ne videaris tuo de me testimonio repugnare. Cum fratrem et collegam dicis, amicitia tua dignum fateris. Cum eloquentem praedicas, imperitiae ultra non arguis. Cum catholicum in omnibus profiteris, haereseos non poteris mihi crimen impingere. Extra haec tria si quid in me reprehenderis, non tibi videberis esse contrarius. Ex qua supputatione illa summa nascitur, et te errare ea in me reprehendentem, quae prius laudaveras; et me non esse in vitio, si in eisdem hominibus et laudanda praedicem, et vituperanda reprehendam. 28. De animarum quaestione. Liber Didymi ad Rufinum, et Explanatio Osee ad Hieronymum. --Transis ad animarum statum, et prolixius fumos meos increpas; atque ut tibi liceat ignorare, quod consulto te scire dissimulas, quaeris a me primum de coelestibus, quomodo Angeli, quomodo Archangeli sint? quae eis, vel qualis habitatio? quaeve inter ipsos differentia, aut si nulla omnino? quae solis sit ratio; unde augmenta lunae, unde defectus; quis vel qualis sit siderum cursus? Miror quomodo oblitus sis illos versiculos ponere: Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, Obicibus ruptis, rursusque in seipsa residant: Defectus Solis varios, Lunaeque labores; 557 Unde hominum genus, et pecudum: unde imber et ignes, Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque Triones. Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. (Virgil., Georg. II, 473; Aeneid. I, 746.) Deinde coelestia deserens, et ad terrena descendens, in minoribus philosopharis. Interrogas enim me: « Dic nobis quae fontium ratio? quae ventorum? Quid grando? quid pluviae? quid mare salsum? quid flumina dulcia? quid nubes, aut imbres, fulgura, aut tonitrua, aut fulmina? » Ut postquam me haec nescire respondero, tuto tibi liceat de animabus ignorare; et unius rei scientiam, tantarum rerum ignoratione compenses. Tu qui per singulas paginas, fumos meos ventilas, non intelligis videre nos caligines tuas et turbines? Nam ut tibi sciolus esse videaris, et apud Calpurnianos discipulos doctrinae gloriam teneas, totam mihi Physicam opponis ut frustra Socrates ad ethicam transiens dixerit: Quae supra nos, nihil ad nos. Ergo nisi tibi rationem reddidero: quare formica parvum animal, et punctum, ut ita dicam, corporis, sex pedes habeat, cum elephantis tanta moles quatuor pedibus incedat: cur serpentes et colubri ventre labantur et pectore: cur vermiculus quem vulgus millepedam vocat, tanto pedum agmine scateat, de animarum statu scire non potero? Quaeris a me quid ipse de animabus sentiam, ut cum professus [ Al. processus] fuero, statim invadas. Et si dixero illud Ecclesiasticum, Quotidie Deus operatur animas, et in corpore eas mittit nascentium, illico magistri tendiculas proferas: et ubi est justitia Dei, ut de adulterio incestuque nascentibus animas largiatur? Ergo cooperator est malorum hominum, et adulteris seminantibus corpora, ipse fabricatur animas? quasi vitium sementis in tritico sit quod furto dicitur esse sublatum, et non in eo qui frumenta furatus est; idcircoque terra non debeat gremio suo semina confovere, quia sator immunda ea projecerit manu. Hinc est et illa tua arcana interrogatio, 558 quare moriantur infantes; cum propter peccata, corpora acceperint. Exstat liber Didymi ad te, quo sciscitanti tibi respondit, non eos multa peccasse, et ideo corporum carceres tantum eis tetigisse sufficere. Magister meus et tuus eo tempore, quo tu ab eo ista quaerebas, tres explanationum in Osee prophetam libros ad me, me rogante, dictavit. Ex quo apparet, quid me, quid te docuerit. 29. Naturales quaestiones. --Urges ut respondeam de natura rerum. Si esset locus, possem tibi vel Lucretii opiniones juxta Epicurum, vel Aristotelis juxta Peripateticos, vel Platonis atque Zenonis secundum Academicos et Stoicos dicere. Et ut ad Ecclesiam transeam, ubi norma est veritatis, multa et Genesis et Prophetarum libri ac Ecclesiastes nobis de hujusce modi quaestionibus suggerunt. Aut si haec ignoramus, quomodo de animarum statu, debueras in Apologia tua omnium rerum ignorantiam confiteri, et a calumniatoribus quaerere, cur a te unum impudenter expeterent, cum ipsi tanta nescirent? O triremem locupletissimam, quae Orientalibus et Aegyptiis mercibus Romanae urbis ditare venerat paupertatem! . . . . . . . . . Tu Maximus ille es, Unus, qui nobis scribendo restituis rem. Ergo nisi de oriente venisses, eruditissimus vir haereret adhuc inter mathematicos, et omnes [ Al. homines] christiani quid contra fatum dicerent [ Al. dissererent], ignorarent. Merito a me quaeris de astrologia, et coeli ac siderum cursu, qui tantarum mercium plenam navem detulisti. Fateor paupertatem, non sum ita ut tu in oriente ditatus. Te multo tempore Pharus docuit, quod Roma nescivit [ Al. nesciret]; instruxit Aegyptus, quod Italia hucusque non habuit. 30. Sententiae variae de anima. --Scribis apud Ecclesiasticos tractatores, tres de animabus esse sententias. Unam, quam sequitur Origenes. Alteram, quam Tertullianus et Lactantius (licet de Lactantio apertissime mentiaris); tertiam, quam nos simplices et fatui homines, qui non intelligimus, quod si ita sit, injustus a nobis arguatur Deus. Et post haec juras te nescire quid sit verum. Dic, oro te: putasne, extra haec 559 tria esse aliquid in quo veritas sit? et in tribus istis mendacium? An de tribus unum esse quod verum sit? Si est aliquid, cur disputantium libertatem angusto fine concludis; et cum mendacia protuleris, de veritate taces? Sin autem e tribus unum verum est, et reliqua duo falsa sunt: cur simili ignorantia ignoras falsa cum veris? An idcirco verum dissimulas, ut tibi tutum sit, cum volueris, falsa defendere? Hi sunt fumi, hae caligines, quibus ex oculis hominum conaris lumen auferre. Aristippus nostri temporis, qui plenam cunctarum mercium navem Romano invehis portui, et sella publice posita, Hermagoram nobis, et Gorgiam exhibes Leontinum; dum navigare festinas, unius quaestiunculae mercimonium in oriente oblitus es. Et iterum clamitas, et Aquileiae atque Alexandriae te didicisse jactas, quod sit Deus et animarum et corporum creator. De hoc scilicet quaestio ventilatur, utrum Deus, an diabolus animas fecerit; et non utrum animae ante corpora fuerint, quod vult Origenes, et egerint aliquid, propter quod sint crassis corporibus alligatae: an in morem glirium torpentes consopitaeque dormierint. Haec taces, quae omnes flagitant: et ad illa respondes, quae nullus inquirit. 31. Fumos quoque meos frequenter irrides, eo quod simulem me scire quod nesciam, et enumeratione doctorum, rude vulgus illudam [ Al. inducam]. Tu videlicet flammeus, immo fulmineus, qui in loquendo fulminas, et flammas ore conceptas tenere non potes, atque ut ille Bar-Chochabas, auctor seditionis Judaicae, stipulam in ore succensam anhelitu ventilabat, ut flammas evomere putaretur: ita et tu nobis, alter Salmoneus, omnia per quae incedis illustras, et nos fumosos arguis, de quibus forte dicatur, Qui tangis montes, et fumigant: nec intelligis quid fumus in Propheta significet 560 locustarum; et quod pulchritudo oculorum tuorum, amaritudinem fumi nostri ferre non potest. 32. De sacramento in somnio. --De crimine autem perjurii, quia me remittis ad codicem tuum, et ex magna parte in aliis libris, tibi, Calpurnioque respondi, nunc breviter dixisse sufficiat, te exigere a dormiente quod numquam vigilans praestitisti. Magni criminis reus sum, si puellis et virginibus Christi, dixi saeculares libros non legendos, et me in somnis commonitum promisisse ne legerem. Tua navis Romanae urbi revelatione promissa, aliud pollicetur, et aliud efficit. Mathematicorum venerat solvere quaestiones, et solvit fidem Christianorum. Quae per Ionium et Aegeum, Adriaticum atque Tyrrhenum [ Al. additur mare] plenis cucurrerat velis, in Romano portu naufragium fecit. Nonne te pudet istiusmodi deliramenta conquirere, et mihi similia objiciendi imponere necessitatem? Esto, alius de te somnium viderat gloriosum; verecundiae tuae fuerat et prudentiae dissimulare quod audieras, et non, quasi magno testimonio, alterius somnio gloriari. Vide quid inter tuum et meum intersit somnium. Ego me humiliter reprehensum refero, tu jactanter laudatum te esse congeminas. Nec dicere potes, Nihil mea refert quid alius viderit, cum in luculentissimis libris tuis, hac te ad interpretandum dicas ratione commotum, ne vir illustris de te somnium perderet. Hic est omnis conatus tuus; si me perjurium docueris, tu haereticus non eris. 33. De infidelitate calumnia. --Venio ad gravissimum crimen, in quo post reconciliatas amicitias, me infidelitatis accusas. Fateor, inter cuncta maledicta, quae vel objicis, vel minaris, nihil a me ita repellendum est, quam fraus, dolus, infidelitas. Peccare enim hominis est: insidias tendere, diaboli. Ergo ideo in Anastasi immolato agno dexteras junximus, ut 561 tuas Romae schedulas furaremur? Ut immissi canes inemendatas chartulas, te dormiente, corroderent? Et hoc credibile est, ante nos accusatores parasse, quam tu crimen admitteres? Scilicet noveramus quid in animo volveres? quid alius de te somniatus esset? Ut impleretur in te graecum proverbium, et [ Al. ut] sus doceret Minervam. Si Eusebium ego ad latrandum miseram, quis Aterbii [ Mss. Atarvii et Atarbii] contra te et caeterorum rabiem concitavit? Nonne ille est, qui et me haereticum ex tuis amicitiis judicabat? Cui cum satis fecissem damnatione dogmatum Origenis, tu clausus domi, nunquam eum videre ausus es, ne aut damnares quod nolebas, aut aperte resistens, haereseos invidiam sustineres. An idcirco testis contra te esse non poterit, quia accusator tui est? Antequam sanctus Epiphanius venisset Hierosolymam, et ore quidem et osculo tibi pacem daret, mala autem et dolos in suo corde servaret; antequam nos ei suggillationem tui epistolas dictaremus, ut haereticum scriberet, quem osculis orthodoxum comprobavit, Aterbius [ Al. Atervius] contra te latrabat Hierosolymis; et nisi cito abiisset, sensisset baculum non litterarum, sed dexterae tuae, quo tu canes abigere consuevisti. 34. De schedulis non emendatis. -- « Cur, inquit, falsatas meas schedulas suscepisti? Quare post interpretationem meam, ausus es in libris περὶ Ἀρχῶν stylum figere? num si erraveram ut homo, debuisti me privatis litteris convenire, et sic mihi blandiri, quomodo et ego tibi nunc in epistolis meis blandior? » Haec tota mea culpa est, quare subdolis laudibus accusatus, purgare me volui, et hoc sine invidia nominis tui: ut quod tu solus accusaveras, ad multos referrem, non tibi haeresim objiciens, sed a me repellens. Numquid scivi quod irascereris, si contra haereticos scriberem? Dixeras te de Origenis libris haeretica sustulisse: fautorem te haereticorum jam non esse credebam, et ideo non in te, sed in haereticos invectus sum; in quo si vehementior fui, ignosce mihi. Putavi, quod et tibi placerem. Furto et insidiis ministrorum meorum dicis schedulas tuas in publicum prolatas fuisse, quae latebant in cubiculo tuo, vel apud eum solum erant, qui rem sibi geri injunxerat. 562 Et quomodo supra confiteris, quod aut nullus eas habuerit, aut admodum pauci? Si in cubiculo tuo latebant, qua ratione apud eum erant, qui sibi rem geri injunxerat? Sin autem unus cui scriptae fuerant occultandas susceperat, ergo non latebant tantum in cubiculo tuo, nec habuerunt eas pauci, quos habuisse testatus es. Furto sublatas arguis: et rursum emptas grandi pecunia et infinitis mercibus criminaris. In una re, et in parva epistola quanta varietas et dissonantia mentiendi! Tibi licet accusare, mihi defendere non licebit? Quando criminaris, amicum non cogitas. Quando respondeo, tunc tibi jus amicitiae in mentem venit. Dic, oro te, celandas schedulas scripseras, an prodendas? si ut celares, cur scripsisti? si ut proderes, cur celabas? 35. Cavit suspicionem hypocriseos. --Sed in eo reprehendendus sum: quare accusatores tuos amicos meos non coercuerim. Vis tibi proferam litteras eorum, in quibus me hypocriseos arguunt, quod te sciens haereticum, tacuerim; quod dum pacem incautus praebeo, intestina Ecclesiae bella suscepit? Tu discipulos vocas, qui me tuum condiscipulum suspicantur. Et quia parcior fui in refellendis laudibus tuis, putant me tuum esse symmysten. Hoc mihi praestitit prologus tuus, ut plus me amicus laederes quam inimicus. Semel sibi persuaserant (recte an perperam ipsi viderint) te esse haereticum. Si defendere voluero, hoc solum proficiam, ut me tecum pariter accusent. Denique mihi objiciunt laudationem tuam, et te non putant insidiose scripsisse, sed vere: et quod tu in me semper ante laudabas, vehementer insimulant. Quid me vis facere? ut discipulos accusatores pro te habeam; ut contorta in amicum jacula, meo suscipiam pectore? 36. De libris autem περὶ Ἀρχῶν debes mihi et gratias agere. Tu enim, ut dicis, noxia quaeque detruncans, meliora posuisti. Ego ita ut habebantur in Graeco, expressi. Ex quo et tua apparet fides; et ejus quem interpretatus es, haeresis. Scribebatur mihi de Urbe a viris ( Pammachio et Oceano ) in Christo praecipuis: Responde criminanti; ne si tacueris, consensisse videaris. Consona omnes voce poscebant, ut Origenis versutias 563 proderem, ut [ Al. et] venena haereticorum Romanis auribus cavenda monstrarem. Quid hoc ad injuriam tuam pertinet? Num solus interpretatus es istos libros, et alios hujus operis non habes participes? Numquid et tu de Septuaginta interpretibus es, ut post editionem tuam aliis transferre non liceat? Ecce et ego multos, ut dicis, libellos de Graeco in Latinum transtuli: habes potestatem et tu rursum eos vertendi, ut volueris; et bona enim et mala suo imputantur auctori. Quod et in te fieret, nisi dixisses te amputasse haeretica et optima transtulisse. Hic est enim nodus tuus, qui solvi non potest. At [ Al. Aut] si errasti ut homo, priorem damna sententiam. 37. Latinos libros vertebat in Graecum Rufinus. --Sed quid facies de Apologetico tuo, quem pro Origenis scripsisti operibus? Quid de volumine Eusebii? in quo quum multa mutaveris, et, sub nomine martyris, haeretici hominis scripta transtuleris: tamen plura posuisti, quae Ecclesiasticae fidei non conveniunt. Tu etiam Latinos libros in Graecum vertis, nobis dare nostris externa prohibebis? Si in alio opere respondissem, in quo me non laeseras, videri poteram in injuriam tuam transferre quod verteras: ut te vel imperitum, vel subdolum demonstrarem. Nunc vero novum querimoniae genus: doles tibi in eo esse responsum, in quo a te accusatus sum. Dicebatur ad interpretationem tuam Roma subversa, postulabant omnes a me hujus rei remedium. Non quo ego alicujus momenti essem; sed qui petebant, me esse aliquid arbitrabantur. Tu amicus eras, qui illa transtuleras; quid me vis facere? Obedire Deo magis oportet, an hominibus (Act. V, 29)? Domini custodire substantiam, an furtum celare conservi? Aliter te non placabo, nisi et ego tecum accusanda commisero? Si nullam fecisses mei nominis mentionem: si me non ornasses egregiis laudibus, poteram aliquod habere suffugium, et diversa obtendere, ne rursus interpretata transferrem. Tu me, amice, compulisti, ut aliquot dies in hoc opere perderem, ut proferrem in medium quod Charybdis debuit devorare: et tamen laesus, amicitiae in te jura servavi, et quantum in me fuit, sic me defendi, ut te non accusarem. 564 Tu nimium suspiciosus et querulus, qui dicta in haereticos ad tuam refers contumeliam. Quod si aliter amicus tuus esse non possum, nisi et haereticorum amicus fuero; levius tuas inimicitias, quam illorum amicitias sustinebo. 38. De epistola ad Rufinum. --Novum quoque me putas finxisse mendacium, ut epistolam ad te meo nomine componerem, quasi olim scriptam, quo bonus esse videar et modestus; quam tu numquam omnino susceperis. Haec res perfacile probari potest. Multi Romae ejus exemplaria habent, ante hoc circiter triennium, qui tibi eam mittere noluerunt, scientes quae de meo nomine jactitares, et quam indigna proposito Christiano ac nefanda confingeres. Ego scripsi nesciens, quasi ad amicum. Illi non reddiderunt ei, quem inimicum noverant: parcentes et meo errori, et tuae conscientiae. Et simul argumentaris, quod si talem tibi epistolam scripseram, non debueram contra te in alio libello multa mala scribere. Hic est totus error tuus, et haec justa querimonia: quod quae nos in haereticos dicimus, tu in te dicta confingis: et nisi illis pepercerimus, te putas esse violatum. An ideo panem tibi non damus, quia haereticorum cerebro lapidem illidimus? Et ut nostram epistolam non probes, papae quoque Anastasii simili dicis fraude subnixam, de qua tibi ante respondi: quam si suspicaris ipsius non esse, habes ubi apud eum nos arguas falsitatis. Sin autem ejus est, ut hujus quoque anni contra te epistolae probant, frustra et falso falsam arguere niteris, cum ex illius vera epistola, nostram veram esse doceamus. 39. Pythagorae discipuli. Pythagorica praecepta et symbola. Quid apud Graecos invenit primus Pythagoras. --In excusando mendacio tuo [ Al. mendacium tuum], quam elegans esse voluisti: et ne sex millia Origenis libros proferas, Pythagorae a me exigis monumenta. Ubi est illa fiducia, qua inflatis buccis creberrime personabas, te quae in aliis libris Origenis legeras, emendasse in libris περὶ Ἀρχῶν, et non aliena, sed sua reddidisse suis? De tanta librorum silva unum fruticem ac surculum proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae, quas dum in me criminaris, in te exstinctas dissipatasque per me cognoscis, nec fractam cervicem dejicis, 565 sed majori impudentia, quam imperitia, dicis me denegare, quae in promptu sunt, ut cum montes aureos pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum de thesauris tuis proferas. Justa contra me odia recognosco, et vera in nos debaccharis insania. Nisi enim ego quod non est, audacter exigerem, tu videbaris habere quod non habes. Pythagorae a me libros flagitas. Quis enim tibi dixit illius exstare volumina? Nonne in epistola mea, quam criminaris, haec verba sunt? « Sed fac me errasse in adolescentia, et philosophorum, id est, Gentilium studiis eruditum, in principio fidei ignorasse dogmata Christiana, et hoc putasse in Apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram. » De dogmatibus eorum, non de libris locutus sum, quae potui in Cicerone, Bruto, ac Seneca discere. Lege pro Vatinio oratiunculam, et alias ubi sodalitiorum mentio fit. Revolve dialogos Tullii. Respice omnem oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur: et Pythagoricorum dogmatum incisa publicis litteris aera cognosces. Cujus enim sunt illa χρυσᾶ παραγγέλματα? nonne Pythagorae? in quibus omnia ejus breviter dogmata continentur, et in quae latissimo opere philosophus commentatus est Jamblichus, imitatus ex parte Moderatum virum eloquentissimum, et Archippum ac Lysidem Pythagorae auditores. Quorum Archippus ac Lysides in Graecia, id est, Thebis scholas habuere, qui memoriter tenentes praecepta doctoris, ingenio pro libris utebantur, a quibus illud est: Φυγαδευτέον πάσῃ μηχανῇ, καὶ περικοπτέον πυρὶ καὶ σιδηρῳ καὶ μηχαναῖς παντοῖαις, ἀπὸ μὲν σώματος νόσον, ἀπὸ δὲ ψυχῆς ἀμαθίαν, κοιλίας δὲ πολυτέλειαν, πόλεως δὲ στάσιν, οἴκου δὲ διχοφροσύνην, ὁμοῦ δὲ πάντων ἀμετρίαν. Quod in Latinum ita possumus vertere: Fuganda sunt omnibus modis et abscindenda, languor a corpore, imperitia ab animo, luxuria a ventre, a civitate seditio, a domo discordia, et in commune a cunctis rebus intemperantia. 566 Pythagorica et illa praecepta sunt: Amicorum omnia esse communia. Et Amicum seipsum esse alterum: duorumque temporum maxime habendam curam, mane et vesperi, id est, eorum quae acturi sumus, et eorum quae gesserimus. Post Deum veritatem colendam, quae sola homines Deo proximos faciat. Illaque aenigmata, quae diligentissime Aristoteles in suis libris prosequitur: Stateram ne transilias, id est, ne praetergrediare justitiam. Ignem gladio ne fodias. Iratum videlicet et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas. Coronam minime carpendam, id est, leges urbium conservandas. Cor non comedendum, id est, moerorem de animo projiciendum. Cum profectus fueris, inquit, ne redeas; id est, post mortem vitam istam ne desideres. Per viam publicam ne ambules; id est, ne multorum sequaris errores [Al. errorem]. Hirundinem in domum non suscipiendam; id est, garrulos et verbosos homines sub eodem tecto non habendos. Oneratis superponendum onus: deponentibus non communicandum; id est, ad virtutem incedentibus, augmentanda [Al. augenda] praecepta: tradentes se otio, relinquendos. Et quia Pythagorica dogmata legisse me dixeram: audi quid apud Graecos Pythagoras primus invenerit. Immortales esse animas, et de aliis corporibus transire in alia. Quod quidem et Virgilius in sexto Aeneidos volumine sequens loquitur: Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium Deus evocat agmine magno; Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti. 40. Pythagorae alia dogmata. Origenes in libros suos Platonem transtulit. --Se primum fuisse Euphorbum, secundo Callidem, tertio Hermotimum, quarto Pyrrhum, ad extremum Pythagoram: et post certos temporum circulos, ea quae fuerant, rursum fieri: nihilque in mundo videri novum. Philosophiam meditationem esse mortis: 567 quotidie de corporis carcere nitentem animae educere libertatem: μαθήσεις ἀναμνήσεις ; id est, discentias reminiscentias esse; et multa alia, quae Plato in libris suis, et maxime in Phaedone, Timaeoque prosequitur. Nam post Academiam et innumerabiles discipulos, sentiens multum suae deesse doctrinae, venit ad magnam Graeciam, ibique ab Archyta Tarentino et Timaeo Locrensi, Pythagorae doctrina eruditus, elegantiam et leporem Socratis, cum hujus miscuit disciplinis, quae omnia nomine commutato, Origenes in libros suos περὶ Ἀρχῶν transtulisse convincitur. In quo igitur erravi, si adolescens dixi, me ea putasse in Apostolis, quae in Pythagora et Platone et Empedocle legeram? Non ut tu calumniaris et fingis, in Pythagorae et Platonis et Empedoclis libris, sed quae in illis fuisse legeram, et aliorum me scripta eos habuisse docuerunt. Et hoc genus elocutionis frequentissimum est: ut si dicam, quae in Socrate legi dogmata, putavi vera. Non quod Socrates libros ullos scripserit; sed quae legi apud Platonem et alios Socraticos illum habuisse. Et rursum, imitati volui gesta, quae in Alexandro et Scipione legeram. Non quod ipsa sua gesta descripserint; sed quod apud alios legerim, quae illos gessisse mirabar. Igitur etiam si docere non possem, ipsius Pythagorae exstare monumenta, nec a filio ejus ac filia, aliisque discipulis probata convincerem, me non teneres mendacii, quia non libros, sed dogmata legisse me dixi: et te frustra errare, me tuum protegere mendacium voluisse, ut nisi ego unum librum Pythagorae protulero, tu sex millia Origenis libros perdideris. 41. Minabatur Hieronymo interitum Rufinus. --Veniam ad epilogos, id est, maledicta tua, in quibus me ad poenitentiam cohortaris; et nisi conversus fuero, id est, nisi te accusante siluero, mihi minaris interitum. Et hoc scandalum redundaturum in caput meum denuntias, qui te hominem lenissimum et Mosaicae mansuetudinis, responsione mea ad scriptionis insaniam provocaverim. Scire enim te jactas crimina, 568 quae tibi soli amicissimo sim confessus, et haec in medium prolaturum; meisque me coloribus esse pingendum, et debere meminisse, quod jacuerim ad pedes tuos, ne gladio oris tui amputares caput meum. Et post multa, in quibus furibundus exsultas, revocas te, et dicis optare pacem cum denuntiatione dumtaxat, ut deinceps taceam, id est, ut non scribam contra haereticos, nec audeam respondere accusationi tuae. Si hoc fecero, frater ero et collega, et vir eloquentissimus et amicus ac sodalis, et quod his majus est, omnia quae de Origene transtuli, catholica judicabis. Sin autem mutiero, et me commovero, illico impurus ero et haereticus, et tua indignus necessitudine. Haec sunt praeconia mea, sic me hortaris ad pacem, et ne gemitum quidem ac lacrymas dolori liberas esse concedis. 42. Calumniandi licentiam reprehendit. Fulvia et Herodias. --Possem et ego tuis te coloribus pingere, et insanire contra insanientem; et dicere quidquid vel scio, vel nescio: et eadem licentia, immo furore et amentia, vel falsa, vel vera congerere, ut et me loqui, et te puderet audire: et objicere tibi, quae aut accusantem damnarent, aut accusatum; ut ex frontis duritia, fidem lectori facerem; ut quod impudenter scriberem, vere scribere judicarer. Sed procul sit a moribus Christianis, ut dum aliorum petunt sanguinem, suum offerant; et sine gladio, voluntate homicidae sint. Tuae hoc bonitati, tuaeque mansuetudini et simplicitati convenit, qui de uno pectoris sterquilinio, et odorem rosarum, et fetorem profers cadaverum: et contra sententiam Prophetalem (Isai. V), amarum dicis esse, quod quasi dulce laudaveras. Nec necesse est, ut in ecclesiasticis tractatibus rem tribunalium ventilemus; nihilque super hoc amplius audies, nisi illud e trivio: « Cum dixeris quod vis, audies quod non vis. » Aut si tibi vile videtur vulgare proverbium, et homo sapientissimus magis philosophorum ac poetarum sententiis delectari, lege illud Homericum: Ὁποῖον κ' εἴπησθα ἔπος, τοῖον κ' ἐπακούσαις. 569 Hoc solum requiro ab eximia sanctitate et censura tua (cujus tanta est puritas, ut ad sudaria et semicinctia tua daemones rugiant), cujus exemplum in scribendo sequaris? Quis umquam catholicorum in disputatione sectarum, turpitudinem ei, adversum quem disputat, objecit? Sic te docuerunt magistri tui? Talibus institutus es disciplinis, ut cui respondere non potueris, caput auferas; et linguam quae tacere non potest, seces? Nec magnopere glorieris, si facias quod scorpiones possunt facere et cantharides. Fecerunt haec et Fulvia in Ciceronem, et Herodias in Joannem: quia veritatem non poterant audire, et linguam veriloquam discriminali acu confoderunt. Canes latrant pro dominis suis, et tu non vis me latrare pro Christo? Scripserunt multi contra Marcionem, Valentinum, Arium, et Eunomium. A quo eis objecta est turpitudo? Nonne toti in convincenda haeresi incubuerunt? Istae machinae haereticorum, id est, magistrorum tuorum sunt, ut convicti de perfidia, ad maledicta se conferant. Sic Eustathius Antiochenus episcopus, filios dum nescit, invenit. Sic Athanasius Alexandrinae urbis pontifex, tertiam Arsenii amputavit manum. Duas enim qui mortuus prius fingebatur, vivens postea habere monstratus est. Talia et condiscipuli tui et magistri nunc de ejusdem Ecclesiae sacerdote confingunt: et auro, id est, tuis tuorumque viribus oppugnant fidei veritatem. Quid loquar de haereticis, qui licet foris sint, tamen se nominant Christianos? Adversum impiissimos, Celsum atque Porphyrium, quanti scripsere nostrorum? Quis omissa causa, in superflua criminum objectione versatus est? Quae non chartae Ecclesiasticae, sed libelli debent judicum continere. Aut quid refert, si causa cadas, et crimine superes? Non necesse est, ut cum periculo tui capitis accuses. Uno percussore conducto, satis potes facere desiderio tuo. Et scandalum timere te simulas, qui dudum fratrem, nunc accusatum, semper inimicum, es paratus occidere. Et tamen 570 miror, quomodo homo prudens, furore praeventus, velis mihi beneficium tribuere, ut educas de carcere animam meam, et non patiaris tecum in tenebris hujus saeculi commorari. 43. Haereticis non poterat parcere. --Vis ergo me tacere? Ne accuses. Depone gladium, et ego scutum abjiciam. In uno tibi consentire non potero, ut parcam haereticis, ut me catholicum non probem. Si ista est causa discordiae, mori possum, tacere non possum. Debueram quidem de omni Scriptura tuae insaniae respondere, et divinis vocibus in modum David citharizantis (I Reg. VI) lenire furorem pectoris tui; sed contentus ero unius libri paucis testimoniis, et opponam sapientiam stultitiae; ut si humana contemnis, saltem divina non negligas. Audi igitur, quid de te, et de omnibus invidis, ac maledicis et contumeliosis loquatur sapiens Salomon: Insipientes dum injuriis cupidi sunt, impii facti oderunt sensum. Ne fabriceris in amicum tuum mala. Et ne inimiceris adversum hominem sine causa. Impii exaltant contumeliam. Circumcide a te os pravum, et iniqua labia longe repelle abs te: oculos contumeliosi, linguam iniqui, manus effundentes sanguinem justi, cor fabricans cogitationes malas, et pedes festinantes ad malefaciendum. Qui nititur mendacio, pascit ventos, et sequitur aves volantes. Dereliquit [Al. derelinquit] enim vias vineae suae, et axes culturae suae fecit errare. Perambulat aridum ac desertum, et colligit manibus suis sterilitatem. Os procacis appropiat contritioni; et qui profert maledicta, stultissimus est. Anima benedicta omnis simplex vir: Animosus inhonestus est. Per delicta labiorum incidit in laqueum peccator. Itinera stultorum recta in conspectu suo. Stultus eadem die ostendit iram suam. Abominatio est Domino, labia mendacia. Qui custodit os suum, servat animam suam. Et qui temerarius est labiis, terrebit seipsum. Malus cum contumelia agit mala, et insipiens expandit malitiam suam. Quaeres apud malos sapientiam, et non invenies. Suis itineribus saturabitur temerarius. Sapiens timendo declinat malum. Stultus confidens miscetur ei. Longanimus vir 571 multus in prudentia est: pusillanimus valde imprudens est. Qui calumniatur pauperem, lacessit factorem ejus. Lingua sapientium bona novit, et os stultorum pronunciat malum. Vir animosus parat rixas: et immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum. Manus manui inferens injuste, non erit impunitus. Qui diligit vitam, parcit ori suo. Ante contritionem praecedit contumelia, et ante ruinam mala cogitatio. Qui obfirmat oculos suos, cogitat perversa, et provocat labiis suis omnia mala. Labia stulti ducunt eum in mala, et os audax mortem invocat. Malignus vir multa detrimenta patietur. Melior est pauper justus, quam mendax dives. Gloria est viro, qui avertit se a maledictis: qui autem stultus est, talibus se obligat. Noli amare detrahere, ne eradiceris. Suavis est homini panis mendacii; postea implebitur os ejus calculo. Qui operatur thesauros lingua mendacii [Al. mendacis], vana sectatur, et veniet in laqueos mortis. In aure stulti noli quidquam dicere, ne forte irrideant sapientes sermones tuos. Clava et gladius et sagitta perniciosa sunt; sic et vir, qui contra amicum suum falsum dicit testimonium. Sicut aves avolant, et passeres; ita maledictum vanum non superveniet illi. Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis ei fias: sed responde stulto ad stultitiam ejus, ne sibi sapiens esse videatur. Qui insidiatur amicis suis, cum visus fuerit, dicit: Ludens feci. Craticula carbonibus, et ligna igni, et vir maledicus ad tumultum rixae. Si te rogaverit inimicus tuus, parcens voce magna, ne consentias ei: septem enim nequitiae sunt in anima ejus. Gravis est lapis, et vix portabilis arena; sed ira 572 stulti gravior utroque, crudelis est indignatio, et acuta ira et zelus impatiens est. Impius calumniatur pauperes: et qui confidit in cordis audacia [Al. avaritia], stultissimus est. Totam iram suam profert insipiens: sapiens dispensat in partes. Filius malus gladios dentes habet, et cultros molas, ut consumat infirmos de terra, et pauperes ex hominibus (Prov. X, XVIII, et al., sec. LXX). His ergo doctus exemplis, nolui mordere mordentem, nec vicem talionis implodere: maluique insaniam excantare furibundi, et unius libri antidotum venenato pectori infundere [ Al. inserere]. Sed vereor ne nihil proficiens, illud Davidicum cantare compellar, et his me sermonibus consolari: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero. Locuti sunt falsa, furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, quae non audiat vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus [Al. Deus]. Ad nihilum devenient, tamquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. LVII, 4 seqq). Et iterum: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet homo: si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra (Ibid., 11). 44. In extrema Epistola scribis manu tua: « Opto te pacem diligere. » Ad quod breviter respondebo: Si pacem desideras, arma depone. Blandienti possum acquiescere, non timeo comminantem. Sit inter nos una fides, et illico pax sequetur.