Jump to content

Apologus de rusticus et hero

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apologus de Rusticus et Hero
1625
editio: incognita
fons: [1]

 
Rusticus ex Malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hic, incredibili fructus dulcedine Captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis aevo,
Mota solo assueto, protinus aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, 'Heu quanto satius fuit illa Coloni,
Parva licet, grato dona tulisse animo!
Possem Ego avaritiam frenare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi et foetus et ipsa parens.'