Apophoreta (Epigrammaton liber XIV)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Apophoreta
Epigrammaton liber XIV
Saeculum II
editio: incognita
fons: incognitus

I[recensere]

Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator
Dumque decent nostrum pillea sumpta Iovem;
Nec timet aedilem moto spectare fritillo,
Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
5
Divitis alternas et pauperis accipe sortes:
Praemia convivae dent sua quisque suo.
'Sunt apinae tricaeque et si quid vilius istis.'
Quis nescit? vel quis tam manifesta negat?
Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus,
10
Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?
Vis scribam Thebas Troiamve malasve Mycenas?
'Lude,' inquis, 'nucibus'. Perdere nolo nuces.

II[recensere]

Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
Versibus explicitumst omne duobus opus.
Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo:
Ut, si malueris, lemmata sola legas.

III Pugillares citrei[recensere]

Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
Essemus Libyci nobile dentis onus.

IV Quinquiplices[recensere]

Caede iuvencorum domini calet area felix,
Quinquiplici cera cum datur altus honos.

V Pugillares eborei[recensere]

Languida ne tristes obscurent lumina cerae,
Nigra tibi niveum littera pingat ebur.

VI Triplices[recensere]

Tunc triplices nostros non vilia dona putabis,
Cum se venturam scribet amica tibi.

VII Pugillares membranei[recensere]

Esse puta ceras, licet haec membrana vocetur:
Delebis, quotiens scripta novare voles.

VIII Vitelliani[recensere]

Nondum legerit hos licet puella,
Novit quid cupiant Vitelliani.

IX Idem[recensere]

Quod minimos cernis, mitti nos credis amicae.
Falleris: et nummos ista tabella rogat.

X Chartae maiores[recensere]

Non est, munera quod putes pusilla,
Cum donat vacuas poeta chartas.

XI Chartae epistulares[recensere]

Seu leviter noto, seu caro missa sodali
Omnes ista solet charta vocare suos.

XII Loculi eborei[recensere]

Hos nisi de flava loculos implere moneta
Non decet: argentum vilia ligna ferant.

XIII Loculi lignei[recensere]

Si quid adhuc superest in nostri faece locelli,
Munus erit. Nihil est: ipse locellus erit.

XIV Tali eborei[recensere]

Cum steterit nullus vultu tibi talus eodem,
Munera me dices magna dedisse tibi.

XV Tesserae[recensere]

Non sim talorum numero par tessera, dum sit
Maior, quam talis, alea saepe mihi.

XVI Turricula[recensere]

Quae scit compositos manus improba mittere talos,
Si per me misit, nil nisi vota feret.

XVII Tabula lusoria[recensere]

Hac mihi bis seno numeratur tessera puncto;
Calculus hac gemino discolor hoste perit.

XVIII Calculi[recensere]

Insidiosorum si ludis bella latronum,
Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.

XIX Nuces[recensere]

Alea parva nuces et non damnosa videtur;
Saepe tamen pueris abstulit illa natis.

XX Theca libraria[recensere]

Sortitus thecam calamis armare memento:
Cetera nos dedimus, tu leviora para.

XXI Graphiarium[recensere]

Haec tibi erunt armata suo graphiaria ferro:
Si puero dones, non leve munus erit.

XXII Dentiscalpium[recensere]

Lentiscum melius: sed si tibi frondea cuspis
Defuerit, dentes pinna levare potest.

XXIII Auriscalpium[recensere]

Si tibi morosa prurigine verminat auris,
Arma damus tantis apta libidinibus.

XXIV Acus aurea[recensere]

Splendida ne madidi violent bombycina crines,
Figat acus tortas sustineatque comas.

XXV Pectines[recensere]

Quid faciet nullos hic inventura capillos
Multifido buxus quae tibi dente datur?

XXVI Crines[recensere]

Chattica Teutonicos accendit spuma capillos:
Captivis poteris cultior esse comis.

XXVII Sapo[recensere]

Si mutare paras longaevos cana capillos,
Accipe Mattiacas - quo tibi calva? - pilas.

XXVIII Umbella[recensere]

Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
Sit licet et ventus, te tua vela tegent.

XXIX Causea[recensere]

In Pompeiano tecum spectabo theatro:
Mandatus populo vela negare solet.

XXX Venabula[recensere]

Excipient apros expectabuntque leones,
Intrabunt ursos, sit modo firma manus.

XXXI Culter venatorius[recensere]

Si deiecta gemas longo venabula rostro,
Hic brevis ingentem comminus ibit aprum.

XXXII Parazonium[recensere]

Militiae decus hoc gratique erit omen honoris,
Arma tribunicium cingere digna latus.

XXXIII Pugio[recensere]

Pugio, quem curva signat brevis orbita vena.
Stridentem gelidis hunc Salo tinxit aquis.

XXXIV Falx[recensere]

Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.
Agricolae nunc sum, militis ante fui.

XXXV Securicula[recensere]

Cum fieret tristis solvendis auctio nummis,
Haec quadringentis milibus empta fuit.

XXXVI Ferramenta tonsoria[recensere]

Tondendis haec arma tibi sunt apta capillis;
Unguibus hic longis utilis, illa genis.

XXXVII Scrinium[recensere]

Selectos nisi das mihi libellos,
Admittam tineas trucesque blattas.

XXXVIII Fasces calamorum[recensere]

Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus;
Texantur reliqua tecta palude tibi.

XXXIX Lucerna cubicularis[recensere]

Dulcis conscia lectuli lucerna,
Quidquid vis facias licet, tacebo.

XL Cicindela[recensere]

Ancillam tibi sors dedit lucernae,
Totas quae vigil exigit tenebras.

XLI Lucerna polymyxos[recensere]

Inlustrem cum tota meis convivia flammis
Totque geram myxos, una lucerna vocor.

XLII Cereus[recensere]

Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes:
Subducta est puero namque lucerna tuo.

XLIII Candelabrum Corinthium[recensere]

Nomina candelae nobis antiqua dederunt:
Non norat parcos uncta lucerna patres.

XLIV Candelabrum ligneum[recensere]

Esse vides lignum; servas nisi lumina, fiet
De candelabro magna lucerna tibi.

XLV Pila paganica[recensere]

Haec quae difficili turget paganica pluma,
Folle minus laxast et minus arta pila.

XLVI Pila trigonalis[recensere]

Si me nobilibus scis expulsare sinistris,
Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.

XLVII Follis[recensere]

Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
Folle decet pueros ludere, folle senes.

XLVIII Harpasta[recensere]

Haec rapit Antaei velox in pulvere draucus,
Grandia qui vano colla labore facit.

XLIX Halteres[recensere]

Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
Exercet melius vinea fossa viros.

L Galericulum[recensere]

Ne lutet inmundum nitidos ceroma capillos,
Hac poteris madidas condere pelle comas.

LI Strigiles[recensere]

Pergamon has misit. Curvo destringere ferro:
Non tam saepe teret lintea fullo tibi.

LII Gutus corneus[recensere]

Gestavit modo fronte me iuvencus:
Verum rhinocerota me putabas.
         

LIII Rhinoceros[recensere]

Nuper in Ausonia domini spectatus harena
Hic erit ille tibi, cui pila taurus erat.

LIV Crepitacillum[recensere]

Si quis plorator collo tibi vernula pendet,
Haec quatiat tenera garrula sistra manu.

LV Flagellum[recensere]

Proficies nihil hoc, caedas licet usque, flagello,
Si tibi purpureo de grege currit equus.

LVI Dentifricium[recensere]

Quid mecum est tibi? me puella sumat:
Emptos non soleo polire dentes.

LVII Myrobalanum[recensere]

Quod nec Vergilius nec carmine dicit Homerus,
Hoc ex unguento constat et ex balano.

LVIII Aphronitrum[recensere]

Rusticus es? nescis, quid Graeco nomine dicar:
Spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.

LIX Opobalsama[recensere]

Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum:
Delicias Cosmi vos redolete, nurus.

LX Lomentum[recensere]

Gratum munus erit scisso nec inutile ventri,
Si clara Stephani balnea luce petes.

LXI Lanterna cornea[recensere]

Dux lanterna viae clusis feror aurea flammis,
Et tuta est gremio parva lucerna meo.

LXII Lanterna de vesica[recensere]

Cornea si non sum, numquid sum fuscior? aut me
Vesicam, contra qui venit, esse putat?

LXIII Tibiae[recensere]

Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.

LXIV Fistula[recensere]

Quid me conpactam ceris et harundine rides?
Quae primum structa est fistula talis erat.

LXV Soleae lanatae[recensere]

Defuerit si forte puer soleasque libebit
Sumere, pro puero pes erit ipse sibi.

LXVI Mamillare[recensere]

Taurino poteras pectus constringere tergo:
Nam pellis mammas non capit ista tuas.

LXVII Muscarium pavoninum[recensere]

Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas,
Alitis eximiae cauda superba fuit.

LXVIII Muscarium bubulum[recensere]

Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis,
Colligat hunc tenui verbere cauda levis.

LXIX Copta Rhodiaca[recensere]

Peccantis famuli pugno ne percute dentes:
Clara Rhodos coptam quam tibi misit edat.

LXX Priapus siligineus[recensere]

Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum:
Ipsa licet rodas inguina, purus eris.

LXXI Porcus[recensere]

Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus,
Inter spumantes ilice pastus apros.

LXXII Botulus[recensere]

Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae,
Saturni septem venerat ante dies.

LXXIII Psittacus[recensere]

Psittacus a vobis aliorum nomina discam:
Hoc didici per me dicere &7caesar have&.

LXXIV Corvus[recensere]

Corve salutator, quare fellator haberis?
In caput intravit mentula nulla tuum.

LXXV Luscinia[recensere]

Flet Philomela nefas incesti Tereos, et quae
Muta puella fuit, garrula fertur avis.

LXXVI Pica[recensere]

Pica loquax certa dominum te voce saluto:
Si me non videas, esse negabis avem.

LXXVII Cavea eborea[recensere]

Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
Lesbia plorabat, hic habitare potest.

LXXVIII Narthecium[recensere]

Artis ebur medicae narthecia cernis: habebis
Munera, quae cuperet Paccius esse sua.

LXXIX Flagra[recensere]

Ludite lascivi, sed tantum ludite, servi:
Haec signata mihi quinque diebus erunt.

LXXX Ferulae[recensere]

Invisae nimium pueris grataeque magistris,
Clara Prometheo munere ligna sumus.

LXXXI Pera[recensere]

Ne mendica ferat barbati prandia nudi
Dormiat et tetrico cum cane, pera rogat.

LXXXII Scopae[recensere]

In pretio scopas testatur palma fuisse.
Otia sed scopis nunc analecta dedit.

LXXXIII Scalptorium eboreum[recensere]

Defendet manus haec scapulas mordente molesto
Pulice, vel si quid pulice sordidius.

LXXXIV Manuale[recensere]

Ne toga barbatos faciat vel paenula libros,
Haec abies chartis tempora longa dabit.

LXXXV Lectus pavoninus[recensere]

Nomina dat spondae pictis pulcherrima pinnis
Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat.

LXXXVI Ephippium[recensere]

Stragula succincti venator sume veredi:
Nam solet a nudo surgere ficus equo.

LXXXVII Stibadia[recensere]

Accipe lunata scriptum testudine sigma.
Octo capit; veniat quisquis amicus erit.

LXXXVIII Gustatorium[recensere]

Femineam nobis cherson si credis inesse,
Deciperis: pelagi mascula praeda sumus.

LXXXIX Mensa citrea[recensere]

Accipe felices, Atlantica munera, silvas:
Aurea qui dederit dona, minora dabit.

XC Mensa acerna[recensere]

Non sum crispa quidem nec silvae filia Maurae,
Sed norunt lautas et mea ligna dapes.

XCI Dentes eborei[recensere]

Grandia taurorum portant qui corpora, quaeris,
An Libycas possint sustinuisse trabes?

XCII Quinquepedal[recensere]

Puncta notis ilex et acuta cuspide clusa
Saepe redemptoris prodere furta solet.

XCIII Pocula archetypa[recensere]

Non est ista recens nec nostri gloria caeli:
Primus in his Mentor, dum facit illa, bibit.

XCIV Calices audaces[recensere]

Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri,
Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.

XCV Phiala aurea caelata[recensere]

Quamvis Callaïco rubeam generosa metallo,
Glorior arte magis: nam Myos iste labor.

XCVI Calices Vatinii[recensere]

Vilia sutoris calicem monimenta Vatini
Accipe; sed nasus longior ille fuit.

XCVII Lances chrysendetae[recensere]

Grandia ne viola parvo chrysendeta mullo:
Ut minimum, libras debet habere duas.

XCVIII Vasa Arretina[recensere]

Arretina nimis ne spernas vasa monemus:
Lautus erat Tuscis Porsena fictilibus.

XCIX Bascauda[recensere]

Barbara de pictis veni bascauda Britannis;
Sed me iam mavolt dicere Roma suam.

C Panaca[recensere]

Si non ignotast docti tibi terra Catulli,
Potasti testa Raetica vina mea.

CI Boletaria[recensere]

Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen,
Prototomis - pudet heu! - servio coliculis.

CII Calices Surrentini[recensere]

Accipe non vili calices de pulvere natos,
Sed Surrentinae leve toreuma rotae.

CIII Colum nivarium[recensere]

Setinos, moneo, nostra nive frange trientes:
Pauperiore mero tingere lina potes.

CIV Saccus nivarius[recensere]

Attenuare nives norunt et lintea nostra:
Frigidior colo non salit unda tuo.

CV Urceoli ministratorii[recensere]

Frigida non deerit, non deerit calda petenti.
Sed tu morosa ludere parce siti.

CVI Urceus fictilis[recensere]

Hic tibi donatur pansa ruber urceus ansa.
Stoicus hoc gelidam Fronto petebat aquam.

CVII Calathi[recensere]

Nos Satyri, nos Bacchus amat, nos ebria tigris,
Perfusos domini lambere docta pedes.

CVIII Calices Saguntini[recensere]

Quae non sollicitus teneat servetque minister,
Sume Saguntino pocula facta luto.

CIX Calices gemmati[recensere]

Gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum,
Aspice. Quot digitos exuit iste calix!

CX Ampulla potoria[recensere]

Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi,
Luxuriose, bibas, si foliata sitis.

CXI Crystallina[recensere]

Frangere dum metuis, franges crystallina: peccant
Securae nimium sollicitaeque manus.

CXII Nimbus vitreus[recensere]

A Iove qui veniet, miscenda ad pocula largas
Fundet nimbus aquas: hic tibi vina dabit.

CXIII Murrina[recensere]

Si caldum potas, ardenti murra Falerno
Convenit et melior fit sapor inde mero.

CXIV Patella Cumana[recensere]

Hanc tibi Cumano rubicundam pulvere testam
Municipem misit casta Sibylla suam.

CXV Calices vitrei[recensere]

Aspicis ingenium Nili: quibus addere plura
Dum cupit, a quotiens perdidit auctor opus!

CXVI Lagona nivaria[recensere]

Spoletina bibis vel Marsis condita cellis:
Quo tibi decoctae nobile frigus aquae?

CXVII Idem[recensere]

Non potare nivem, sed aquam potare recentem
De nive commenta est ingeniosa sitis.

CXVIII Idem[recensere]

Massiliae fumos miscere nivalibus undis
Parce, puer, constet ne tibi pluris aqua.

CXIX Matella fictilis[recensere]

Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur,
O quotiens paelex culcita facta mea est!

CXX Ligula argentea[recensere]

Quamvis me ligulam dicant equitesque patresque,
Dicor ab indoctis lingula grammaticis.

CXXI Coclearia[recensere]

Sum cocleis habilis, sed nec minus utilis ovis.
Numquid scis, potius cur cocleare vocer?

CXXII Anuli[recensere]

Ante frequens, sed nunc rarus nos donat amicus.
Felix, cui comes est non alienus eques.

CXXIII Dactyliotheca[recensere]

Saepe gravis digitis elabitur anulus unctis,
Tuta mea fiet sed tua gemma fide.

CXXIV Toga[recensere]

Romanos rerum dominos gentemque togatam
Ille facit, magno qui dedit astra patri.

CXXV Idem[recensere]

Si matutinos facilest tibi perdere somnos,
Attrita veniet sportula saepe toga.

CXXVI Endromis[recensere]

Pauperis est munus, sed non est pauperis usus:
Hanc tibi pro laena mittimus endromida.

CXXVII Canusinae fuscae[recensere]

Haec tibi turbato Canusina simillima mulso
Munus erit. Gaude: non cito fiet anus.

CXXVIII Bardocucullus[recensere]

Gallia Santonico vestit te bardocucullo.
Cercopithecorum paenula nuper erat.

CXXIX Canusinae rufae[recensere]

Roma magis fuscis vestitur, Gallia rufis,
Et placet hic pueris militibusque colos.

CXXX Paenula scortea[recensere]

Ingrediare viam caelo licet usque sereno,
Ad subitas numquam scortea desit aquas.

CXXXI Lacernae coccineae[recensere]

Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
Ne fias ista transfuga sorte, vide.

CXXXII Pilleum[recensere]

Si possem, totas cuperem misisse lacernas:
Nunc tantum capiti munera mitto tuo.

CXXXIII Lacernae Baeticae[recensere]

Non est lana mihi mendax, nec mutor aheno.
Sic placeant Tyriae: me mea tinxit ovis.

CXXXIV Fascia pectoralis[recensere]

Fascia, crescentes dominae compesce papillas,
Ut sit quod capiat nostra tegatque manus.

CXXXV Lacernae albae[recensere]

Amphitheatrali nos commendamus ab usu,
Cum teget algentes alba lacerna togas.

CXXXVI Cenatoria[recensere]

Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
Hoc opus est, pictis accubuisse toris.

CXXXVII Focale[recensere]

Si recitaturus dedero tibi forte libellum,
Hoc focale tuas adserat auriculas.

CXXXVIII Laena[recensere]

Tempore brumali non multum levia prosunt:
Calfaciunt villi pallia vestra mei.

CXXXIX Mantele[recensere]

Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
Orbibus in nostris circulus esse potest.

CXL Cuculli Liburnici[recensere]

Iungere nescisti nobis, o stulte, lacernas:
Indueras albas, exue callaïnas.

CXLI Udones Cilicii[recensere]

Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti:
Cinyphio poterit planta latere sinu.

CXLII Synthesis[recensere]

Dum toga per quinas gaudet requiescere luces,
Hos poteris cultus sumere iure tuo.

CXLIII Tunicae Patavinae[recensere]

Vellera consumunt Patavinae multa trilices,
Et pingues tunicas serra secare potest.

CXLIV Spongia[recensere]

Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis
Utilis, expresso cum levis imbre tumet.

CXLV Paenula gausapina[recensere]

Is mihi candor inest, villorum gratia tanta,
Ut me vel media sumere messe velis.

CXLVI Cervical[recensere]

Tingue caput Cosmi folio, cervical olebit:
Perdidit unguentum cum coma, pluma tenet.

CXLVII Cubicularia gausapina[recensere]

Stragula purpureis lucent villosa tapetis.
Quid prodest, si te congelat uxor anus?

CXLVIII Lodices[recensere]

Nudo stragula ne toro paterent,
Iunctae nos tibi venimus sorores.

CXLIX Amictorium[recensere]

Mammosas metuo; tenerae me trade puellae,
Ut possint niveo pectore lina frui.

CL Cubicularia polymita[recensere]

Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
Pectine Niliaco iam Babylonos acus.

CLI Zona[recensere]

Longa satis nunc sum; dulci sed pondere venter
Si tumeat, fiam tunc tibi zona brevis.

CLII Gausapum quadratum[recensere]

Lodices mittet docti tibi terra Catulli:
Nos Helicaonia de regione sumus.

CLIII Semicinctium[recensere]

Det tunicam locuples: ego te praecingere possum.
Essem si locuples, munus utrumque darem.

CLIV Lanae amethystinae[recensere]

Ebria Sidoniae cum sim de sanguine conchae,
Non video, quare sobria lana vocer.

CLV Lanae albae[recensere]

Velleribus primis Apulia, Parma secundis
Nobilis; Altinum tertia laudat ovis.

CLVI Lanae Tyriae[recensere]

Nos Lacedaemoniae pastor donavit amicae:
Deterior Ledae purpura matris erat.

CLVII Lanae Pollentinae[recensere]

Non tantum pullo lugentes vellere lanas,
Sed solet et calices haec dare terra suos.

CLVIII Idem[recensere]

Lana quidem tristis, sed tonsis nata ministris,
Quales non primo de grege mensa citat.

CLIX Tomentum Leuconicum[recensere]

Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
Vellera Leuconicis accipe rasa sagis.

CLX Tomentum Circense[recensere]

Tomentum concisa palus Circense vocatur.
Haec pro Leuconico stramina pauper emit.

CLXI Pluma[recensere]

Lassus Amyclaea poteris requiescere pluma,
Interior cycni quam tibi lana dedit.

CLXII Faenum[recensere]

Fraudata tumeat fragilis tibi culcita mula.
Non venit ad duros pallida cura toros.

CLXIII Tintinabulum[recensere]

Redde pilam: sonat aes thermarum. Ludere pergis?
Virgine vis sola lotus abire domum.

CLXIV Discus[recensere]

Splendida cum volitant Spartani pondera disci,
Este procul, pueri: sit semel ille nocens.

CLXV Cithara[recensere]

Reddidit Eurydicen vati: sed perdidit ipse,
Dum sibi non credit nec patienter amat.

CLXVI Idem[recensere]

De Pompeiano saepe est eiecta theatro
Quae duxit silvas detinuitque feras.

CLXVII Plectrum[recensere]

Fervida ne trito tibi pollice pusula surgat,
Exornent docilem candida plectra lyram.

CLXVIII Trochus[recensere]

Inducenda rota est: das nobis utile munus:
Iste trochus pueris, at mihi cantus erit.

CLXIX Idem[recensere]

Garrulus in laxo cur anulus orbe vagatur?
Cedat ut argutis obvia turba trochis.

CLXX Signum Victoriae aureum[recensere]

Haec illi sine sorte datur, cui nomina Rhenus
Vera dedit. Deciens adde Falerna, puer.

CLXXI BROYTOY PAIDION fictile[recensere]

Gloria tam parvi non est obscura sigilli:
Istius pueri Brutus amator erat.

CLXXII Sauroctonos Corinthius[recensere]

Ad te reptanti, puer insidiose, lacertae
Parce: cupit digitis illa perire tuis.

CLXXIII Hyacinthus in tabula pictus[recensere]

Flectit ab inviso morientia lumina disco
Oebalius, Phoebi culpa dolorque, puer.

CLXXIV Hermaphroditus marmoreus[recensere]

Masculus intravit fontis, emersit utrumque:
Pars est una patris, cetera matris habet.

CLXXV Danae picta[recensere]

Cur a te pretium Danae, regnator Olympi,
Accepit, gratis si tibi Leda dedit?

CLXXVI Persona Germana[recensere]

Sum figuli lusus russi persona Batavi.
Quae tu derides, haec timet ora puer.

CLXXVII Hercules Corinthius[recensere]

Elidit geminos infans nec respicit anguis.
Iam poterat teneras hydra timere manus.

CLXXVIII Hercules fictilis[recensere]

Sum fragilis: sed tu, moneo, ne sperne sigillum:
Non pudet Alciden nomen habere meum.

CLXXIX Minerva argentea[recensere]

Dic mihi, virgo ferox, cum sit tibi cassis et hasta,
Quare non habeas aegida. 'Caesar habet.'

CLXXX Europe picta[recensere]

Mutari melius tauro, pater optime divum,
Tunc poteras, Io cum tibi vacca fuit.

CLXXXI Leandros marmoreus[recensere]

Clamabat tumidis audax Leandros in undis:
'Mergite me, fluctus, cum rediturus ero.'

CLXXXII Sigillum gibberi fictile[recensere]

Ebrius haec fecit terris, puto, monstra Prometheus:
Saturnalicio lusit et ipse luto.

CLXXXIII Homeri Batrachomachia[recensere]

Perlege Maeonio cantatas carmine ranas
Et frontem nugis solvere disce meis.

CLXXXIV Homerus in pugillaribus membraneis[recensere]

Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes
Multiplici pariter condita pelle latent.

CLXXXV Vergili Culex[recensere]

Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
Ne nucibus positis &7arma virumque& legas.

CLXXXVI Vergilius in membranis[recensere]

Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem!
Ipsius vultus prima tabella gerit.

CLXXXVII MENANDROY THAIS[recensere]

Hac primum iuvenum lascivos lusit amores;
Nec Glycera pueri, Thais amica fuit.

CLXXXVIII Cicero in membranis[recensere]

Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
Carpere te longas cum Cicerone vias.

CLXXXIX Monobyblos Properti[recensere]

Cynthia - facundi carmen iuvenale Properti -
Accepit famam, non minus ipsa dedit.

CXC Titus Livius in membranis[recensere]

Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
Quem mea non totum bibliotheca capit.

CXCI Sallustius[recensere]

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Primus Romana Crispus in historia.

CXCII Ovidi Metamorphosis in membranis[recensere]

Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,
Carmina Nasonis quinque decemque gerit.

CXCIII Tibullus[recensere]

Ussit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
In tota iuvit quem nihil esse domo.

CXCIV Lucanus[recensere]

Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam:
Sed qui me vendit bybliopola putat.

CXCV Catullus[recensere]

Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Vergilio.

CXCVI Calvi de aquae frigidae usu[recensere]

Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit,
Ipsa suas melius charta natabat aquas.

CXCVII Mulae pumilae[recensere]

His tibi de mulis non est metuenda ruina:
Altius in terra paene sedere soles.

CXCVIII Catella Gallicana[recensere]

Delicias parvae si vis audire catellae,
Narranti brevis est pagina tota mihi.

CXCIX Asturco[recensere]

Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem,
Venit ab auriferis gentibus Astur equus.

CC Canis vertragus[recensere]

Non sibi, sed domino venatur vertragus acer,
Inlaesum leporem qui tibi dente feret.

CCI Palaestrita[recensere]

Non amo quod vincat, sed quod succumbere novit
Et didicit melius THN EPIKLINOPALÆN.

CCII Simius[recensere]

Callidus emissas eludere simius hastas,
Si mihi cauda foret, cercopithecus eram.

CCIII Puella Gaditana[recensere]

Tam tremulum crisat, tam blandum prurit, ut ipsum
Masturbatorem fecerit Hippolytum.

CCIV Cymbala[recensere]

Aera Celaenaeos lugentia matris amores
Esuriens Gallus vendere saepe solet.

CCV Puer[recensere]

Sit nobis aetate puer, non pumice levis,
Propter quem placeat nulla puella mihi.

CCVI Cestos[recensere]

Collo necte, puer, meros amores,
Ceston de Veneris sinu calentem.

CCVII Idem[recensere]

Sume Cytheriaco medicatum nectare ceston:
Ussit amatorem balteus iste Iovem.

CCVIII Notarius[recensere]

Currant verba licet, manus est velocior illis:
Nondum lingua suum, dextra peregit opus.

CCIX Concha[recensere]

Levis ab aequorea cortex Mareotica concha
Fiat: inoffensa curret harundo via.

CCX Morio[recensere]

Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
Quisquis plus iusto non sapit, ille sapit.

CCXI Caput vervecinum[recensere]

Mollia Phrixei secuisti colla mariti.
Hoc meruit tunicam qui tibi, saeve, dedit?

CCXII Pumilus[recensere]

Si solum spectes hominis caput, Hectora credas:
Si stantem videas, Astyanacta putes.

CCXIII Parma[recensere]

Haec, quae saepe solet vinci, quae vincere raro,
Parma tibi, scutum pumilionis erit.

CCXIV Comoedi pueri[recensere]

Non erit in turba quisquam MISOYMENOS ista:
Sed poterit quivis esse DIS EXAPATØN.

CCXV Fibula[recensere]

Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis,
Fibula, quid praestas? 'Carius ut futuant.'

CCXVI Auceps[recensere]

Non tantum calamis, sed cantu fallitur ales,
Callida dum tacita crescit harundo manu.

CCXVII Accipiter[recensere]

Praedo fuit volucrum: famulus nunc aucupis idem
Decipit et captas non sibi maeret aves.

CCXVIII Obsonator[recensere]

Dic quotus et quanti cupias cenare, nec unum
Addideris verbum: cena parata tibi est.

CCXIX Cor bubulum[recensere]

Pauper causidicus nullos referentia nummos
Carmina cum scribas, accipe cor, quod habes.

CCXX Cocus[recensere]

Non satis est ars sola coco: servire palatum
Nolo: cocus domini debet habere gulam.

CCXXI Craticula cum veribus[recensere]

Rara tibi curva craticula sudet ofella;
Spumeus in longa cuspide fumet aper.

CCXXII Pistor dulciarius[recensere]

Mille tibi dulces operum manus ista figuras
Extruet: huic uni parca laborat apis.

CCXXIII Adipata[recensere]

<poem> Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.