Apostolici ministerii

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


PIUS PP. IX

LITTERAE APOSTOLICAE

APOSTOLICI MINISTERII*

VENERABILI FRATRI SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Apostolici ministerii ratio postulat, ut peculiarem curam Regularium Ordinum geramus ; et solerter caveamus, ne a recto tramite deflectant; declinantes autem ad illum efficaciter revocemus. Ea de causa Apostolicis Nostris Litteris, quarum initium Religiosas, expeditis sub annulo Piscatoris die XXIII Februarii huiusce anni, quarum tenore u pro inserto praesentibus haberi volumus, Apostolicam Visitationem Antoniani Ordinis Monachorum Armeniorum ex certis causis ibidem expressis indiximus, et Ven. Fratrem Antonium Iosephum Pluym Archiepiscopum Tyanensem, Nostrum in Urbe Constantinopolitana Delegatum, iisdem litteris universi memorati Ordinis Apostolicum Visitatorem renuntiavimus et constituimus, facta etiam illi potestate alias personas sibi benevisas in partes huius officii subdelegandi. Et ne huiusmodi Visitationi impedimento ulla ratione esse posset Abbatis Generalis auctoritas, mandavimus, ut Ven. Frater Placidus Kasangian, qui hactenus ex indulgentia Nostra et ad nutum S. Sedis munus istud gesserat, ab officio Abbatis Generalis praefati Ordinis discederet et cessaret omnino.

Equidem optandum fuisset, ut idem Ven. Frater Antonius Iosephus Apostolicam visitationem Romae auspicatus esset: verum gravissimae et numquam satis improbandae perturbationes, quibus Constantinopolitana Armeniorum Ecclesia iam inde divexabatur, suaserunt, ut illuc quantocius remearet, rei catholicae consulturus. Idcirco memoratae visitationi in hac alma Urbe peragendae, vices et facultates suas subdelegavi dilecto filio P. Ignatio ab Infante Iesu Sacerdoti professo et Consultori Generali Congregationis, cui a SS.ma Cruce et Passione D.N.I.C. titulus est. Qui quidem cum ex peculiaribus causis Nobis notis et probatis veniam petierit se abdicandi praedicto munere Visitatoris subdelegati, Nos eiusdem votis annuendum censuimus; ac propterea hanc eius renunciationem vi praesentium Litterarum admittimus et excipimus.

Cum vero necessarium omnino sit, ut Apostolica visitatio praedicti Antoniani Armenii Ordinis Romae peragatur, eiusque necessitatis nova de die in diem argumenta suppetant, idcirco de consilio VV. Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationis de Propaganda Fide pro Negotiis Ritus Orientalis, Te praefato Ven. Fratri Antonio Iosepho in praedicto visitationis opere exequendo adsciscimus, et Convisitatorem constituimus, ut religiosam familiam, et domum cum continenti ecclesia praefati Ordinis Armeniorum Monachorum, quae est in hac alma Urbe Nostra, auctoritate Apostolica visites in spiritualibus ac temporalibus: eaque de causa facultates omnes necessarias et opportunas vi praesentium Litterarum Tibi concedimus et impertimus. Praecipimus autem, ut sicuti per praecedentes Litteras Nostras omnino cessavit ab officio Abbatis Generalis Ven. Frater Placidus; ita ex nunc cessent officia omnium qui in eadem domo sunt, quocumque nomine illa veniant: nullaque ibidem canonica existat auctoritas sive in spiritualibus sive in temporalibus, quae a Te non procedat. Porro integrum Tibi erit eiusdem domus gubernium et administrationem per te ipsum exercere; vel Regularem Superiorem ibidem constituere: quem iis tantummodo facultatibus et non aliis pollere decernimus, quas Tu illi concedendas existimaveris.

Mandamus proinde in virtute sanctae obedientiae universis et singulis dicti Ordinis Monachis cuiuscumque gradus et dignitatis, etiamsi episcopalis vel archiepiscopalis, qui in praefata religiosa domo versantur aut postea versari contingat, omnibusque et singulis ad quos spectat seu spectabit, ut Te in Apostolicum Convisitatorem per Nos electum ex praesentium tenore recipiant et admittant, Tibique in omnibus, quae ad praefatum officium pertinent praesto sint et obediant, Tuaque salubria monita et mandata reverenter suscipiant et efficaciter adimpleant. Quod si secus fieri contingat, volumus ut Tu Ven. Frater ea usus potestate, quam vi praesentium litterarum Tibi tribuimus, contra inobedientes ac rebelles cuiuscumque gradus ac dignitatis, etiam episcopalis vel archiepiscopalis existant, procedas prout de iure: Nos enim sententiam sive poenam quam in eosdem rite tuleris ratam habebimus, et faciemus usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari.

Haec volumus, praecipimus atque mandamus, non obstantibus Constitutionibus Apostolicis, nec non praedicti Ordinis regulis, constitutionibus, statutis, decretis, conventis etiam iuramento firmatis, nec non privilegiis, consuetudinibus, ceterisque licet speciali mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Tandem volumus, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu dilecti filii Nostri Cardinalis Praefecti, nec non dilecti filii Secretarii Congregationis praedictae de Propaganda Fide pro Negotiis Ritus Orientalis subscriptis, eiusdemque Congregationis signo munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die V Aprilis MDCCCLXX Pontificatus Nostri anno XXIV.


  • A.S.S., vol. V (1869-1870), pp. 526-528.