Apotheosis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Apotheosis
Saeculum IV

editio: Apotheosis, in H.J. Thomson Prudentius, Vol 1, London; Cambridge, Massachusetts, Heinemann; Harvard University Press, 1949
fons: Corpus Corporum

Apotheosis


Hymnus de trinitate

(p.116)

Est tria summa Deus, trinum specimen, vigor unus.
corde Patris genita est Sapientia, Filius ipse est;
Sanctus ab aeterno subsistit Spiritus ore.
tempore nec senior Pater est, nec numine maior,
nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, 5
per quod semper erat, gignenda ad saecula verbum,
edere sed verbum Patris est, at cetera verbi,
adsumptum gestare hominem, reparare peremptum,
conciliare Patri, dextraque in sede locare.
Spiritus ista Dei conplet, Deus ipse: fideles 10
in populos charisma suum diffundere promptus,
et patris et Christi virtutem in corpora transfert.


Apotheosis


(p.116) Praefatio


Est vera secta? te, Magister, consulo
rectamne servamus fidem?
an viperina non cavemus dogmata,
et nescientes labimur?
artam salutis vix viam discernere est 5
inter reflexas semitas,
tam multa surgunt perfidorum conpeta
torris polita erroribus, (p.118)
obliqua sese conserunt divortia
hinc inde textis orbitis. 10
quas si quis errans ac vagus sectabitur,
rectum relinquens tramitem,
scrobis latentis pronus in foveam ruet,
quam fodit hostilis manus,
manus latronum, quae viantes obsidet 15
iter sequentes devium,
quid non libido mentis humanae struat?
quid non malorum pruriat?
statum lacessunt omnipotentis Dei
calumniosis litibus, 20
fidem minutis dissecant ambagibus
ut quisque lingua est nequior;
solvunt ligantque quaestionum vincula
per syllogismos plectiles.
vae captiosis sycophantarum strophis! 25
vae versipelli astutiae!
nodos tenaces recta rumpit regula,
infesta dissertantibus.
idcirco mundi stulta delegit Deus,
ut concidant sophistica, 30
deque inbecillis subiugavit fortia,
simplex ut esset credere,
lapis ecce nostro fixus offensaculo est,
inpingat in quem vanitas,
signum caventi, non caventi scandalum: 35
hunc sternit, illum dirigit,
dum plura temptat caecus incerto gradu,
incurrit id quod obvium est.
fax sola fidei est pracferenda gressibus,
ut recta sint vestigia. 40
quis in tenebris hostis errantes tamen
pulsat trahitque et proterit, (p.120)
qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum
frumenta saevus devorat,
qui laeta Christi culta fur interpolat 45
addens avenas aemulas.
quas de veneni lacte in herbam fertiles
patitur colonus crescere,
ne forte culmum fibra inanis spiceum
simul revulsa internecet. 50
expectat ergo dum dolosa 1 et farrea
fervens coquat maturitas,
det ventilabro lecta quaeque ut horreis,
urat recrementum focis,
refert sed ipsa nosse, quae messem necant, 55
zizaniorum semina.


Apotheosis


(p.120) Apotheosis


Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu
dogmata catholicam maculent male prodita linguam,
ille Patrem pellens solio detrudit in artum
corporis humani gestamen, nec pavet ipsum
obiectare neci duroque adfigere ligno. 5
passibilisne Deus? cuius species et imago
nulli visa umquam: nec enim conprendier illa
maiestas facilis sensuve oculisve manuve.
Ioannis magni celebris sententia praesto est,
haud umquam testata Deum potuisse videri. 10
ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo (p.122)
eminus ardentis penetravit acumine visus,
qui se forma hominis non induit, et Deitatis
inmensum adsumpto non temperat ore modove.
aut evangelici pietas spernenda libelli 15
iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati
vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit,
humanis aliquando oculis concurrere promptum,
quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco 20
umentique acie potuit nebulosus adire,
quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso
infusum vidit Gnatum; nam Filius hoc est,
quod de Patre micans se praestitit inspiciendum
per species quas possit homo conprendere visu. 25
nam mera maiestas est infinita, nec intrat
obtutus, aliquo ni se moderamine formet.
hoc vidit princeps generosi seminis Abram,
iam tunc dignati terras invisere Christi
hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram. 30
hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob,
ipse dator legis divinae accedere coram
iussus, amicitiae conlato qui stetit ore
comminus et sacris coniunxit verba loquellis,
carnis in effigie Christum se cernere sensit. 35
sed maiora petens animum per vota tetendit
inconcessa homini, plusquam mortale laborans
ipsum, quantus erat, sine corpore visere Christum,
denique post multi sermonis mutua, postque
conspectum praesentis Eri et consortia longa, (p.124)
   40quaeso ait ut liceat te nune, Deus optime, nosse.
respondit Dominus mea, non me, eernere iustis
posteriora dabo. quid apertius, absque aliena
quam sumat faeie verbum non posse videri,
posse tamen, eum malit, idem numquam Patre viso 45
terrenis oeulis habitu se ostendere nostro,
saepe et in angelieas vel mortales moderatum
induci species, queat ut sub imagine eerni?
hoc verbum est quod vibratum Patris ore benigno
sumpsit virgineo fragilem de corpore formam. 50
inde figura hominis nondum sub carne Moysi
obieeta effigiem nostri signaverat oris,
quod quandoque Deus verbi virtute eoactum
sumpturus corpus faciem referebat eandem.
sed tamen et sentam visa est excita cremare 55
flamma rubum. Deus in spinis volitabat aeutis,
vulnificasque eomas innoxius ignis agebat,
esset ut exemplo Deus inlapsurus in artus
spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis
et peccata malis hirsuta doloribus inplent. 60
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis
luxuriam virgis inhonesto effundere suco
coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
cernere erat steriles subito splendescere frondes,
accensisque eitum foliis magno inpete late 65
conlucere Deum, nec spinea laedere texta,
lambere sanguineos fructus et poma eruenta,
stringere mortiferi vitalia germina ligni,
quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae, (p.126)
quem contorta rubus densis cruciatibus edit. 70
ergo nihil visum nisi quod sub carne videndum,
lumen imago Dei, verbum Deus et Deus ignis,
qui sentum nostri peccamen corporis inplet;
nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis
creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, 75
qui negat intuitu fontem Deitatis adiri,
credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
visibilis de fonte Deus, non ipse Dei fons
visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non
innatus cerni potis est: latet os Patris illud 80
unde Deus qui visibilem se praestitit olim,
tale aliquid formans in sese quale secuta est
passio, quae corpus sibi vindicat; ardua nam vis
est inpassibilis, quoniam natura superni
ignis ad horrificas nescit descendere poenas, 85
nec capit humanis angoribus excruciari,
pura, serena, micans, liquido praelibera motu,
subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum,
cui non principium de tempore, sed super omne
tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, 90
immo animus Patris et ratio, via consiliorum,
quae non facta manu nec voce creata iubentis
protulit imperium patrio ructata profundo,
hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis
aspergunt, alapis non vexat palma relisis, 95
nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt,
his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans (p.128)
enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
ille famem patitur, fel potat et haurit acetum,
ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem. 100
dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo
desertum iacuisse thronum contenditis illo
tempore quo fragiles Deus est inlapsus in artus,
ergo Pater passus? quid non malus audeat error?
ipse puellari conceptus sanguine crevit? 105
ipse verecundae distendit virginis alvum?
et iam falsiloqua est divini pagina libri,
quae verbum in carnis loquitur fluxisse figuram?
at non, qui verbi Pater est, caro factus habetur.
fige gradum, Scriptura, tuum; nil mobile et anceps 110
adfirmasse decet: Pater est, quem cernere nulli
est licitum; Pater est, qui numquam visus in orbe est,
nec mundana inter radiavit lumina coram.
verbum conspicuum misit, missumque recepit
cum voluit: verbo praestrinxit viscera purae 115
virginis, et verbo struxit puerilia membra,
ipse quidem in terris virtute et numine praesens
semper adest quocumque loci, nec pars vacat ulla
maiestate Patris; nusquam est genitor Deus absens,
per verbum sed semper adest; atque inde Philippo 120
Christus ait tanto tecum iam tempore versor,
et Patrem te nosse negas, quem perspicis in me?
est invisibilis donum Patris edere natum
visibilem, per quem valeat Pater ipse videri,
nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis (p.130)
   125caecorum; caecos loquor, atra socordia quorum
corde tenebroso verum perpendere nescit,
quem si perspicuum mortalibus infitiaris,
fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus
innocuas inter flammas procul exspatiantem, 130
calcantem rapidos inadustis fratribus ignes,
nempe ait o proceres, tris vasta incendia anhelis
accepere viros fornacibus; additus unus
ecce vaporiferos ridens intersecat ignes.
Filius ille Dei est; fateorque et victus adoro. 135
inrisas removete faces, taedasque tepentes
subtrahite; friget succensi sulpuris ardor.
Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum,
quem video, Deus ipse, Dei certissima proles,
imperat inmensis ardoribus et domat iras, 140
insultans famulante rogo, piceosque furores
conprimit et rabiem flammarum algescere cogit,
barbaricos calida aura sinus non tangere iussa
praeterit et tenues stridens transcurrit amictus,
ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras, 145
ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro.
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus,
organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
stulta superstitio tacuit, vox festa quievit,
quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum. 150
carmina sanctorum resonant iam sola virorum
triplice concentu regem laudantia caeli,
qui mare, qui terras, qui lucida sidera fecit, (p.132)
ignibus et mediis securos texit alumnos.
semper in auxilium Sermo Patris omnipotentis 155
descendit servando homini, mortalia semper
admiscenda sibi proprio curavit amore,
ut socianda caro Dominoque inplenda perenni,
degenerem vitam quae tunc animalis agebat,
exemplo mutaret eri, similesque per artus 1 160
cernere consortem terreni adsuesceret oris,
participemque suum visu velut obside nosse,
et consanguineo paulatim accedere Christo.
ergo animalis homo quondam, nunc Spiritus illum
transtulit ad superi naturam seminis, ipsum 165
infundendo Deum mortalia vivificantem.
nunc nova materies solidata intercute flatu,
materies sed nostra tamen, de virgine tracta,
exuit antiquae conrupta exordia vitae,
inmortale bonum proprio spiramine sumens, 170
filius ille hominis, sed Filius ille Tonantis,
iam solus vultum Patris aspicit et videt ipsum.
nemo Patrem novit nisi Filius et cui monstrat
Filius, et nostri mediator et omnipotentis.
denique concludam brevis ut conpendia summae: 175
non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem
sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli,
depositorque Patris Natique insane negator,
nonne Patrem violas dum Natum scire recusas? (p.134)
   180quandoquidem non est genitor, nisi filius extet,
nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas,
sed fortasse velis patriae pietatis honore
despoliare Deum, contentus nomine nudo,
quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim. 185
ecquis in idolio recubans inter sacra mille
ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture,
non putat esse deum summum et super omnia solum?
quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis,
portentisque aliis fumantes consecret aras, 190
attamen in caelum quotiens suspexit, in uno
constituit ius omne deo, cui serviat ingens
virtutum ratio variis instructa ministris,
quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis,
quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem 195
latrantemque throno caeli praeponat Anubem?
nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus
dat solium, quamvis olidam persolvat acerram
sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.
consule barbati deliramenta Platonis, 200
consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos
texit Aristoteles torta vertigine nervos,
hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error
circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi
gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se 205
dignetur praestare deus morientibus aequum, (p.136)
cum ventum tamen ad normam rationis et artis,
turbidulos sensus et litigiosa fragosis
argumenta modis concludunt numen in unum,
cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda 210
volvatur, serventque suos vaga sidera cursus,
non recipit natura hominis, modo quadrupes ille
non sit, et erecto spectet caelestia vultu,
non recipit neget ut regimen pollere supremum,
istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, 215
semifer et Scottus sentit, cane milite peior,
sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis
vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram,
quique voluminibus vatum cruce teste probatis
rimantes digitos costarum in vulnera cruda 220
mersimus, et manuum visu dubitante lacunas
scrutati aeternum regem cognovimus Iesum,
abiurare Deo titulum nomenque paternum
credimus esse nefas, qui regem protulit ex se,
non regem populi Parthorum aut Romulidarum, 225
sed regem summae et mediae rationis et imae,
atque ideo rerum dominum et super omnia regem,
carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
defluit his gradibus rursusque revolvitur in se;
est Deus, est et homo; fit mortuus et Deus idem est. (p.138)
   230omnia percurrit naturae munia pronae,
ut sursum Patris in gremium replicata reportet
mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus,
haec fore cum veterum cecinissent organa vatum,
nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella 235
experti, heroum tandem intelleximus orsa
priscorum et viso patefacta oracula Christo,
haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
hoc sequimur: numquam detracto nomine Nati
appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam 240
Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus
Spiritus intersit Natumque Patremque vocare;
sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu
tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.
nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum 245
scimus ab innato, vere Pater et sata vere
sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se
sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente
nascendi nova materies, ac se Deus ultro 250
ediderit natumque sibi se fecerit ipsum,
nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt,
qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc
Filius, auctore genitus quod sit Patre summo,
summus et ipse tamen; nec enim minor aut Patre dispar. 255
unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem (p.140)
vim maiestatis patriae generosus haberet
Filius, idque Deus genitor, quod Filius, esset?
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum
gignere, si fas est humanos tendere sensus 260
usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque
praevenit antiquos, et principium super ipsum
eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
cum sit difficilis via noscere principiorum
semina, qui dabitur mortali exquirere quidnam 265
ultra principium Deus egerit, aut quo pacto
ediderit verbum, quod principio caret omni?
hoc solum scimus, quod traditur esse Deum, quem
non genitus genitor generaverit, unus
et unum, integer integrum, non coeptum sed tamen ortum, 270
et conperpetuum retro Patris et Patre natum,
sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset
Filius, extendens nec se substantia tractim
produxit minuitque aliquid de numine pleno,
dum mutata novum procudit portio Natum. 275
non convertibilis nec demutabilis umquam
est Deus aut gignendo aliquid sibi detrahit, atqui
totus et ex toto Deus est, de lumine lumen,
quando autem lumen sine lumine? quando refulgens
lux fulgore caret? quando est ut proditus ignis 280
ignem deminuat? quando Pater et Deus et lux
non lucis Deus et Pater est? qui, si Pater olim
non fuit, et serum genuit post tempora Natum,
fit novus, inque novum ius proficit, absit, ut umquam
plenus proficiat, qui non eget incremento. 285
et Deus et genitor lumenque et gloria semper (p.142)
ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset,
sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum,
illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor,
haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, 290
perdite, catholica non es de plebe, sed unus
de grege turifero, venerator Deucalionum,
devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
quin potius scrutare Dei signacula in ipso
fonte vetustatis, percurre scrinia primi 295
scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur,
fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix,
nec sago clangore loquax et stridula cornix
rem docuere Dei, sed coram proditus ipse,
ipse Deus trepidum mortalem mitis amico 300
inbuit adloquio seque ac sua summa retexit,
nimirum meminit scriptor doctissimus illo
orbis principio non solum nec sine Christo
informasse Patrem facturae plasma novellae.
fecit ait condens hominem Deus, et dedit olli 305
ora Dei. quidnam est aliud quam dicere solus
non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,
cum Dominus faceret Domini sub imagine plasma?
Christus forma Patris, nos Christi forma et imago;
condimur in faciem Domini bonitate paterna, 310
venturo in nostram faciem post saecula Christo,
possum multa sacris exempla excerpere libris, (p.144)
ni refugis, quae te doceant non in Patre solo
vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum
esse Deum, velut illud ait genealogus idem: 315
a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas.
quis Dominus, de quo Domino, si solus ab arce
siderea spectat Pater aut ardescit in iras?
Filius armatam Domini Patris ignibus iram
spargebat Dominus: sunt unum fulmen utraque. 320
Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent
auditus stupidas ut possent 1 tangere fibras,
audissent Dominum virtutum, qui pereuntes
venerat ut servaret oves; sed ab auribus omnis
Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal 325
finxerat auriculasque suo spoliarat honore,
dux populi peccantis adest de monte corusci
luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo
incisas digito caeca ad tentoria defert,
sed cadit in faciem plebs non visura profundae 330
legis in effigie scriptum per enigmata Christum,
infelix, quae luce oculos praestricta paventes
texerit et presso faciem velarit amictu!
at nos reiecto Christum velamine coram
cernimus atque Deum vultu speculantur aperto, 335
nec sub lege gravi depressa fronte iacemus,
sed legis radium sublimi agnoscimus ore.
heu, frondosa prius ramis felicibus arbos,
pinguibus, heu, quondam radix oleagina bacis!
ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro (p.146)
   340truncus et externi vestitur cortice libri,
iam miserere tui. non se silvestris olivi
surculus exultans alieno stipite iactat,
sed monet ut generis proprii memor unguine amaro
contristare comas desuescas, stirpe nec imo 345
invideas missis in celsa cacumina virgis,
blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum
tam sollemne tibi est? quis tandem caeditur agnus
anniculus? sacer ille tibi redeuntibus annis, 350
sed sacer in pecude. stultum est sic credere sacrum,
sanguine balantis summos contingere postes,
lascivire choris, similaginis azymon esse,
cum fermentati turgescant crimine mores,
non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, 355
legis et antiquae praeductis pingere sulcis
omne sacramentum retinet quod passio vera,
passio, quae nostram defendit sanguine frontem
corporeamque domum signato conlinit ore?
hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1 360
haec regis Pharii regnum ferale resolvit,
deque potestatis mundanae grandine densa
eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.
Abrahae genus est verum, cui sanguis in ore
creditus inscriptusque rubet, cui visus in orbe 365
haud dubitante fide Deus est, Deus ex Patre verus.
ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu, (p.148)
posteritas carnis, carnaliter omnia cernens,
carnis opus sub lege geris, quam spiritus inplet
interior; nec enim caelo lex carnea fluxit, 370
quam tu carne colis, sed Christo feta meamque
spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum
lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae
prima fides, nostrisque Pater promiserat olim
perspiciendum oculis et legis voce probandum? 375
nec solum legis; nam quae iam littera Christum
non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi
laude referta novis celebrant miracula libris?
Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit,
pangit et Ausoniae facundia tertia linguae, 380
Pilatus iubet ignorans I, scriba, tripictis
digere versiculis quae sit subfixa potestas,
fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua
agnoscat Iudaea legens et Graecia norit
et venerata Deum percenseat aurea Roma. 385
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit,
quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu,
quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat,
organa disparibus calamis quod consona miscent,
aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, 390
Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum
muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur,
o nomen praedulce mihi! lux et decus et spes (p.150)
praesidiumque meum, requies o certa laborum,
blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons, 395
castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
si gens surda negat sibi tot praeconia de te,
tam multas rerum voces elementaque tantae
nuntia laetitiae stolidas intrare per aures,
audiat insanum bacchantis energima monstri, 400
quod rabidus clamat capta inter viscera daemon,
et credat miseranda suis. torquetur Apollo
nomine percussus Christi, nec fulmina Verbi
ferre potest; agitant miserum tot verbera linguae,
quot laudata Dei resonant miracula Christi. 405
intonat antistes Domini fuge, callide serpens,
exue te membris, et spiras solve latentes,
mancipium Christi, fur corruptissime, vexas.
desine, Christus adest, humani corporis ultor:
non licet ut spolium rapias, cui Christus inhaesit. 410
pulsus abi, ventose liquor; Christus iubet, exi.
has inter voces medias Cyllenius ardens
eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes,
ecce Gerasenos legio ruit effera porcos,
et post multiplices busti sub rupe catenas, 415
poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
clamarat, sed ab ore hominis cognoscimus, Iesu
nate Deo, nate sceptris et germine David,
quid sis, quid venias; qua nos virtute repellas
novimus, adventusque tui terrore iacemus. 420
haec, Iudaea, tuas vox non pervenit ad aures?
pervenit, mentem sed non penetravit egenam
lucis, et a primis foribus disclusa refugit. (p.152)
audiit adventum Domini, quem solis Hiberi
vesper habet, roseos 1 et qui novus exeipit ortus. 425
laxavit Scythicas verbo penetrante pruinas
vox evangeliea, Hyreanas quoque fervida brumas
solvit, ut exutus glaeie iam mollior amnis
Caucasea de eote fluat Rhodopeius Hebrus,
mansuevere Getae, feritasque eruenta Geloni 430
laete mero sitiens exsanguia poeula miscet
libatura saeros Christi de sanguine potus,
novit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri
dedere crinitos ad Christi altaria reges,
ex quo mortalem praestrinxit Spiritus alvum, 435
Spiritus ille Deus, Deus et se corpore matris
induit atque hominem de virginitate ereavit,
Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra,
non tripodas eortina regit, 2 non spumat anhelus
fata Sibyllinis fanaticus edita libris, 440
perdidit insanos mendax Dodona vapores,
mortua iam mutae lugent oracula Cumae,
nec responsa refert Libyeis in Syrtibus Hammon.
ipsa suis Christum Capitolia Romula maerent
principibus lucere Deum, destructaque templa (p.154)
   445imperio cecidisse ducum, iam purpura supplex
sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi,
vexillumque crucis summus dominator adorat.
principibus tamen e cunctis non defuit unus
me puero, ut memini, ductor fortissimus armis, 450
conditor et legum, celeberrimus ore manuque,
consultor patriae, sed non consultor habendae
relligionis, amans ter centum milia divum.
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi,
augustum caput ante pedes curvare Minervae 455
fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis
Herculis advolvi, genua incerare Dianae,
quin et Apollineo frontem submittere gypso
aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
forte litans Hecaten placabat sanguine multo; 460
pontificum festis ferienda securibus illic
agmina vaccarum steterant, vitulasque revincta
fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
iamque insertato reserarat viscera cultro
vittatus de more senex manibusque cruentis 465
tractabat trepidas letali frigore fibras,
postremosque animae pulsus in corde tepenti
callidus interpres numeris et fine notabat:
cum subito exclamat media inter sacra sacerdos
pallidus en quid ago? maius, rex optime, maius 470
numen nescio quod nostris intervenit aris
quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, (p.156)
caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae,
accitas video longe dispergier umbras,
territa Persephone vertit vestigia retro 475
extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello,
nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt
carmina, turbatos revocat nulla hostia manes,
nonne vides ut turibulis frigentibus ignis
marceat, ut canis pigrescat pruna favillis? 480
ecce Palatinus pateram retinere minister
non valet, elisa destillant balsama dextra,
flamen et ipse suas miratur vertice laurus
cedere, et incertum frustratur victima ferrum,
nescio quis certe subrepsit Christicolarum 485
hic iuvenum; genus hoc hominum tremit infula et omne
pulvinar divum, lotus procul absit et unctus;
pulchra reformatis redeat Proserpina sacris.
dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum
cerneret exerto minitantem fulmine Christum, 490
ipse quoque exanimis posito diademate princeps
pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus
chrismatis inscripto signaret tempora ligno,
qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
armiger e cuneo puerorum flavicomantum, 495
purpurei custos lateris, deprenditur unus, (p.158)
nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro
proicit ac signum Christi se ferre fatetur.
prosiluit pavidus deiecto antistite princeps
marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, 500
dum tremefacta cohors dominique oblita supinas
erigit ad caelum facies atque invocat Iesum,
iamne piget facti? iam paenitet? en tibi Christum,
infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens
terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, 505
gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem
possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam
conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit,
disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem
vana superstitio lex et carnaliter acta 510
plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
destructone iacent Solomonia saxa metallo
aedificata manu? iacet illud nobile templum,
cur iacet? artificis quia dextra solubilis illud
caemcntum struxit resolubile; iure solutum est 515
et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum.
quod fieri recipit, recipit quandoque perire,
si nostrum contra quod sit vis discere templum,
est illud quod nemo opifex fabriliter aptans
conposuit, quod nulla abies pinusve dolata 520
texuit, exciso quod numquam marmore crevit;
cuius onus nullis fultum sublime columnis
fornice curvato tenui super arte pependit,
sed verbo factum Domini; non voce sonora,
sed verbo, quod semper erat. verbum caro factum est. (p.160)
   525hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu
expugnare volens flagris, cruce, felle petisti,
destructum iacuit poenis vexantibus: esto,
matris enim ex utero quod destrueretur habebat,
sed quod morte brevi materna ex parte solutum est 530
maiestate Patris vivum lux tertia reddit,
vidisti angelicis comitatum coetibus alte
ire meum, cuius servor munimine, templum,
illius aeternae suspendunt culmina portae,
ac per inacccssas scalarum gloria turres 535
tollitur et gradibus lucet via candida summis,
at tua congcstae tumulant holocausta ruinae,
quid mereare Titus docuit, docuere rapinis
Pompeianae acies, quibus exstirpata per omnes
terrarum pelagique plagas tua membra feruntur. 540
exibis vagus huc illuc fluitantibus errat
Iudaeus, postquam patria de sede revulsus
supplicium pro caede luit, Christique negati
sanguine respersus commissa piacula solvit,
en quo priscorum virtus defluxit avorum! 545
ervit ab antiquis dilapsa fidelibus heres
nobilitas, sed iam non nobilis; illa recentem
suspectat 1 captiva fidem, vis tanta novellae
credulitatis inest; Christum confessa triumphat
gens infida prius, Christi sed victa negatrix 550
subditur imperio dominos sortita fideles. (p.162)
Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori
instituunt media Christum ratione secuti,
hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum
adfirmant non esse Deum; pietate fatentur, 555
maiestate negant: morum pro laude sacratum
concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
omne opus egregium, per quod sollertia pollens
emicat, ingenii est aut roboris: illud acuto
corde viget, duris excellit viribus istud. 560
mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt
ingenia et validos consumunt saecla lacertos.
haec nos in Domini virtute et laude perenni
non sequimur: sequimur nullo quod semine terrae
germinat, inmundum quod non de labe virili 565
sumit principium; tener illum seminat ignis,
non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas,
intactam thalami virtus divina puellam
sincero adflatu per viscera casta maritat;
inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse 570
credatur Christus sic conditus, innuba virgo
nubit spiritui, vitium nec sentit amoris,
pubertas signata manet; gravis intus et extra
incolumis, florens de fertilitate pudica,
iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater. 575
quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas?
angelus hoc saneto fore nuntiat 1 ore: plaeetne
credere et angelicis aurem reserare loquellis? (p.164)
ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri
credidit atque ideo concepit credula Christum; 580
credentes nam Christus adit, dubitabile pectus
sub titubante fide refugo contemnit honore,
virginitas et prompta fides Christum bibit alvo
cordis et intactis condit paritura latebris,
crede quod emissus solio Patris angelus infit. 585
vel, si concretus liquidam de sidere vocem
non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans
clamet anus credens et tandem sobrius audi.
mira fides! utero puer interceptus anili
virgineum Dominum materno ex ore salutat, 590
primus et infantem non natus nuntiat infans
iam nostrum; 1 vagire sibi nam pusio nondum
norat et ora Deo reserabat garrula Christo,
promite secretos fatus; date, pandite librum,
evomuit spirante Deo quem sanctus Esaias. 595
percensere libet calamique revolvere sulcos,
sidereis quos illa notis manus aurea duxit,
ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro,
dum lacrimans veneror dumque oscula dulcia figo;
gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum. 600
advenit promissa dies quam dixerat iste
adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste
haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris,
edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit,
estne Deus iam noster? homo versatur et adstat 605
nobiscum nomenque probat versumque vetustis
obscurum saeclis praesenti inluminat ore. (p.166)
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous
lancibus auratis regalia fercula supplex
virginis ad gremium pannis puerilibus offert? 610
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro
nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra
attigit, inluxisse diem Iactantibus horis,
qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
vidimus hunc aiunt puerum per sidera ferri, 615
et super antiquos signorum ardescere tractus.
diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox
astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem,
contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum,
cornibus infractis domitum mugire Iuvencum, 620
sidus et Hirquinum laceris marcescere villis,
labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae,
palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo
prodit amatores tacitos in fornice mundi,
quique alii horrificis pendent in nubibus ignes 625
Luciferum timuere novum: rota lurida solis
haeret, et excidium sentit iam iamque futurum,
seque die medio velandum 1 tegmine glauco,
splendoremque poli periturum nocte diurna
orbe repentinis caput obnubente tenebris. 630
hunc ego non cumulem myrrhaeque et turis et auri
muneribus? scio quem videam, quae dona rependam.
hunc ego non venerer, qui caelo visus humique
inventus rex atque Deus moderatur utrumque
naturae specimen, tumuloque inferna refringens (p.168)
   635regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
caelum habitat, terris intervenit, abdita rumpit
Tartara, vera fides; Deus est, qui totus ubique est.
numquid vana viros aut mens aut lingua fefellit?
numquid fortuitis frustrantia dona dederunt 640
casibus aut caeco votum sub honore dicarunt?
quae porro causa aut ratio submittere colla
ante pedes Mariae puerique crepundia parvi,
si tantum mortalis erat, nec summa potestas
inplebat teneros divinis flatibus artus? 645
sed iam tolle magos, tus, aurum, myrrhea dona,
quae verum docuere Deum, praesepia, pannos,
matris adoratum gremium face sideris ardens:
ipsa Deum virtus factorum et mira loquantur,
insanos video subito mitescere ventos 650
cum iubeat Christus, video luctantia magnis
aequora turbinibus tranquillo marmore tendi
imperio Christi, video calcatus eundem
cum patitur gurges tergum solidante liquore.
ipse super fluidas plantis nitentibus undas 655
ambulat ac presso firmat vestigia fluctu,
increpat ipse notos, et flatibus otia mandat,
quis iubeat saevis aquilonibus ite, silete
carceribus vestris amploque facessite ponto,
sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem? 660
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus
nimborum dominum tempestatumque potentem,
excitamque hiemem verrunt vidente sereno,
quis pelagi calcarit aquas? quis per vada glauca
gressibus inpressis spatiatus triverit udum (p.170)
   665non submersus iter, sola pendulus et pede sicco,
aequoreae nisi factor aquae, qui Spiritus olim
ore superfusus patrio volitabat in undis
nondum discretis nec certo litore elausis?
sustinuit gressum Domini famulus liquor, ac se 670
mobilitate carens solidos substrinxit ad usus.
quid diversa Dei memorem facta inclyta Christi?
altius inspecta quae,1 maiestate negator,
haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen.
inlevit caecos oculos et lumina limo 675
reddidit umectam sacro sputamine terram
contrectans digitis: luteum medicamen operta
nox habuit, tenebras obducta uligo removit,
insuper ostendit quonam caligo lavacro
expurganda foret, variis Siloa refundit 680
momentis latices, nec fluctum semper anhelat,
sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
agmina languentum sitiunt spem fontis avari,
membrorum maculas puro ablutura natatu.
certatim interea roranti pumice raucas 685
exspectant scatebras et sicco margine pendent,
hoc limum iubet inpositum de fonte lavari
Christus et infusa vultum splendescere luce.
norat enim limo sese informasse figuram
ante tenebrosam, proprii medicamen et oris 690
adiecisse novo, quem primum finxerat, Adae.
nam sine divino Domini perflamine summi
arida terra fuit, nulli prius apta medellae:
sed postquam liquidus caelesti Spiritus ore
virgineam respersit humum, medicabilis illa est. 695
inde trahit sucum lentoque umore salutem (p.172)
inlinit, infunditque diem baptismate lota.
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis
seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis
clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, 700
auctorem lucis largitoremque dierum,
non dedignatum medicae purgamen aquai
corpore sub proprio monstrare errantibus aegris,
milibus ex multis paucissima quaeque retexam,
summatim relegam totus quae non capit orbis. 705
quinque in deserto panes iubet et duo pisces
adponi in pastum populis, qui forte magistrum
non revocante fame stipabant undique saeptum,
inmemoresque cibi vicos, castella, macellum,
oppida, mercatus et conciliabula et urbes 710
respuerant, largo contenti dogmate vesci,
multa virum strato fervent convivia faeno,
centenos simul accubitus iniere sodales,
seque per innumeras infundunt agmina mensas,
pisciculis — iam crede Deum — saturanda duobus 715
et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant
fercula, bis senos micarum molibus inplent
post cenam cophinos; crudus conviva resudat
congeriem ventris, gemit et sub fasce minister. 720
quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem
condens ex nihilo nulla existente creavit (p.174)
mundum materia? non sicut sculptor ab aeris
rudere decoctam consuescit vivere massam, 725
sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit,
nil erat omne quod est: nil id procedere et esse
atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
parvum de nihilo primum fuit, addita parvo
incrementa modis auxerunt omnia plenis. 730
ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi
parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum
exiguas rerum species elementaque mundi
ex nihilo primum modica et mox grandia sensim
crevisse, ex modicis quae consummata videmus? 735
ac ne post hominum pastus calcata perirent,
neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve
muribus in praedam nullo custode iacerent,
bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi
servarent gravidis procul ostentata canistris. 740
sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
indignus qui sancta canam? procede sepulcro,
Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima
audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti,
quod, cum te Christus penitus nigrante profundo 745
inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis,
nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
regna tenebrarum tenui distantia fine
coniungit superis? ubi Taenara tristia vasto
in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille (p.176)
   750amnis inexpletis volvens incendia ripis?
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro
obice damnarant scopulis substructa cavatis,
stat Dominus nomenque ciet frigentis amici,
nec mora, funereus revolutis rupibus horror 755
evomit exequias gradiente cadavere vivas,
solvite iam laetae redolentia vincla, sorores,
solus odor sparsi spiramen aromatis efflat,
nec de corporeo nidorem sordida tabo
aura refert, oculos sanie stillante solutos 760
pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas
tincta rubore genas paulatim purpura vestit,
quis potuit fluidis animam suffundere membris?
nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvae
perflavit venam madidam, cui tabida glaeba 765
traxit sanguineos infecto umore colores.
o mors auritis iam mitis legibus, o mors
surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur,
cui tantum de te licuit? convicta fatere
esse Deum, solus qui me tibi praeripit, Iesum. 770
abde negatores Christi, nemo invidet, abde;
utere sorte tua blasphemis nocte tenendis
perpetua, plebem iustorum capta resolve,
qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum
ut verus summusque Deus mortalia gestet. 775
ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit
factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore. (p.178)
totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,
et totum redimit quem sumpserat, omne reducens, 780
quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso.
Occurrit dubitans hic dissertator et illud
obicit, anne fides capit ut substantia flante
inspirata Deo cruciatum sentiat, utque
inferni petat ima poli barathroque coquatur? 785
crede animam non esse Deum, sed crede creatis
maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam,
formata est namque ore Dei, quae non erat ante,
sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus
divinis, et plena Deo similisque creanti, 790
non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est,
sed factura Dei est; solus de corde Parentis
Filius emicuit; verus, verus 1 Deus ille.
conlatum est animae, subito ut, quae non erat, esset.
ille coaeternus Patris est et semper in ipso, 795
nec factus sed natus habet quodcumque paternum est,
haec similis velut umbra Dei est. sic ipse locutus
factor, utroque hominem meditans de Agmine iunctim
aedificare sui similem; sed non habet umbra
quod corpus solidum, cuius imitatio in umbra est, 800
atque aliud verum est, aliud simulatio veri.
est similis saeclis quod non consumitur ullis,
quod sapiens iustique capax reginaque rerum (p.180)
imperat, ante videt, perpendit, praecavet, infit,
verborum morumque opifex instructaque mille 805
artibus et caelum sensu percurrere docta,
his animam similem sibi conditor effigiavit,
cetera dissimilem: quippe hanc conprendere promptum est,
quam modus et species determinat, at Deus ingens
atque superfusus trans omnia nil habet in se 810
extremum, ut claudi valeat sensuve teneri,
inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima,
quam spatium non mensurabile tendit,
ergo animam factam, magno et factore minorem
maioremque aliis atque omnibus imperitantem, 815
corruptela putris nascentem turbida carnis
concipit, ac membris tabentibus interfusam
participat de faece sua; fit mixta deinde
peccandi natura luto cum simplice flatu,
sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore, 820
conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars,
quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas
et pessum damnata ruens chaos intret opertum,
sit res illa Dei, non abnuo; pars tamen illa
haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit, 825
nec prior aut senior quam primum plasma putanda est.
tunc etenim factam video, cum cordis amici
intravit germana domum limique recentis
hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula.
illa quidem flatus Domini est, sed spiritus et vis 830
non est plena Dei, tanto moderamine missa (p.182)
quanto flans voluit flandi servare tenorem.
est inpossibile spectare profunda Sabaoth,
sed speculum Deitatis homo est: in corpore discas
rem non corpoream sollers interprete Christo 835
qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat,
perspice quam varios fundamus ab ore vapores,
spiramus quotiens animae sufflabilis auras,
nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat,
rorantes nebulas udis de faucibus efflans; 840
cum libet, in gelidum flabrali frigore ventum
spiritus existit tenuis et sibilat aer.
adde et distinctum quem musica tibia flatum
concipit: aut ille est presso modulamine parcus,
aut tumidum largo sublimat flamine bombum, 845
aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat,
aut exile trahens sonitus producit acutos,
aut murmur tenerum sublidit voce minuta,
haec cum te videas mortali in corpore posse,
cur non aeternum potuisse infundere credas 850
qualem animam voluit? praescriptis quam quia condens
efflavit fuditque modis, sit facta necesse est.
denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae
vis animae, certum sapere ac praenoscere iussa.
iam cui certus inest modus et cui nosse negatum est 855
omnia, factura est; nam condita et aucta probatur,
collige de simili, sitne haec factura, creavit
nempe manus Domini corpus mortale lutumque
conposuit digitis, numquid manus articulatim
est digesta Dei? numquid vola? numquid et ungues (p.184)
   860claudere flexibiles patulam seu tendere palmam?
ista figura manus nostrae est, quam non habet in se
incircumscriptus Dominus; sed tradita forma est
humanis quae nota animis daret intellectum, 1
ut per corpoream speciem plasmasse feratur 865
corporis effigiem. 1 sic est plasmata vicissim
flatu incorporeo res flabilis, oris et esse
fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit
forma animae atque rudi factam se munere sensit.
si non est factura manus caro nostra, nec oris 870
est factura anima, flatu et spiramine coepta
inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora
natalis profert, locus accipit; et locus ullus
quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum;
et quod tam modicum est ut certa sede locetur 875
iam titubare potest; et quod titubaverit intra
naturam vitii est; vitiosum denique tristem
reccidit in poenam: Deus hoc, mihi credite, non est.
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit
quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, 880
Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam
nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit,
quod quia praestatur meritis mentisque negatur,
absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae
divinum summumque bonum de fonte perenni 885
nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, (p.186)
et modo supplicium recipit, modo libera calcat,
miraris peccare animam, quae carne coactam
sortita est habitare domum, cum peccet et ipse
angelus, hospitium qui nescit adire caducum 890
cratis tabifluae? peccat quia factus et ipse est,
non genitus: quocumque modo sit factus, id unus
scit factor Dominus: factum mihi credere sat sit.
solus labe caret peccati conditor orbis,
ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus, 895
solus et exceptus tormentum admittere triste
inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi,
exsortem dic esse animam crucis atque doloris,
si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti,
quae peccare valet, valet et succumbere poenae. 900
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim,
quae collata rudem fecit viviscere limum,
utpote de liquido naturae semine primos
accipiens habitus superoque expressa sereno,
sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, 905
suavibus inlecebris nimium blandita refrixit
deque volutabris pretiosum polluit ignem,
dum transgressa Dei positum fas inproba calcat,
haec prima est natura animae, sic condita simplex
decidit in vitium per sordida foedera carnis, 910
exim tincta malo peccamine principis Adae
infecit genus omne hominum quod pullulat inde,
et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
vitandus tamen error erit, ne traduce carnis 915
transfundi in subolem credatur fons animarum (p.188)
sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
non animas animae pariunt, sed lege latent!
fundit opus natura suum, quo parvula anhelent
vaseula vitalisque adsit scintilla coactis. 920
quae quamvis infusa novum penetret nova semper
figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum
dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
inde secunda redit generatio et inde lavatur
naturae inluvies, iterumque renaseimur intus 925
perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
quae quia materiam peccati ex fomite carnis
consociata trahit, nec non simul ipsa sodali
est incentivum peccaminis, inplicat ambas
vindex poena reas peccantes mente sub una, 930
peccandique cremat socias cruciatibus aequis,
his crucibus Christus nos liberat incorruptae
matris et innocui gestator corporis unus.
naturam poenae expositam, sed non vitiorum
naturam expositam contactibus induit Iesus, 935
atque ideo poenae nil debuit intemeratus,
fraude carens, omni culparum aspergine liber. 1
quid Christi in membris peccati saeva satelles
poena ageret? quid mors hominis sine crimine posset?
nimirum cassis conatibus et sine nervis 940
conciderent steriles peccati fomite nullo.
mors alitur culpa; culpam qui non habet, ipso
pastus defectu mortem consumit inanem.
sie mors in Domini consumpta est corpore Christi,
sic periit, solitum dum non habet arida pastum. (p.190)
   945suspice quapropter solum inculpabile numen,
virtutem 1 Patris et Christi, et iam desine nostrae
invidiam conflare animae, quod sit Deus aut quod
portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam
et resecare Deo partem vel carpere tantum 950
numen non liceat, plenum sibi semper et in se.
Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram
prodere, quam tenues atomi conpage minuta
instituunt, sed cassa cadit ventoque liquescit
adsimilis, fluxu nec se sustentat inani. 955
aerium Manichacus ait sine corpore vero
pervolitasse Deum, mendax phantasma cavamque
corporis effigiem, nil contrectabile habentem,
ac primum specta an deceat quidquam simulatum
adsignare Deo, cuius mera gloria falsi 960
nil recipit, membris hic se fallacibus aptans
fingeret esse hominem ventosa subdolus arte,
mentitus totiens, cum diceret inveteratis
do veniam morbis, simul et peccata remitto:
Filius est hominis, pestem qui pellere carnis 965
et scelerum nexus laxare ac solvere possit:
surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum:
Filius hoc hominis iubeo? dignusne videtur
qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?
quid? cum discipulos, hominis quid Filius esset 970
passurus, fido iam praescius ore monebat,
nonne fatebatur se cum virtute paterna (p.192)
esse hominem verum? quod si non credo, fefellit,
si natura Dei quae sit, Manichaee, requiris,
omne quod est, verum est. nam si mendosus agit quid, 975
nec Deus est: mendum divinus non capit usus.
obicis aeterno Domino quod lubricus ad nos
venerit, adsimulans aliud quam verus habebat,
obmutesce, furor; linguam, canis inprobe, morde
ipse tuam, lacero consumens verba palato. 980
latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit,
qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque
corporeum Christum, per sex septena virorum
nomina descendens et venam sanguinis alti
ex atavis longo texens per stemmata filo. 985
septimus hebdomadi venit superaddere sextae
hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum
cuncta remittentem contractibus inlaqueata
multimodis, hominemque hominis de morte levantem,
inperfectus enim limus mortalis erat tunc: 990
vir solus perfectus adest atque integer Iesus,
cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo
perficeret mortale genus virtute perenni.
hic ille est nobis qui septima sabbata conplet,
ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat, 995
quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
curramus notis gradibus regumque sequamur
progeniem: Christum invenies de carne parentum
effluxisse hominum, qui sit de semine David,
stirpe recensita numerandus sanguinis heres. 1000
quid? cum sanctiloquus revoluto germine Lucas (p.194)
sursum versus agit seriem, scandente nepotis
corpore perque atavos cursum relegente vetustos,
septenos decies conscendit Christus in ortus
et duo (nam totidem doctores misit in orbem); 1005
descensos nascendo gradus redeundo retexit
actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
inde parens Deitas recipit sua nostraque mixtim,
fitque Dei summi per Christum filius Adam.
restat ut aeriam fingas ab origine gentem, 1010
aerios proceres, Levi, Iudam, Simeonem,
aerium David, magnorum corpora regum
aeria, atque ipsam fecundae virginis alvum
aere fallaci nebulisque et nube tumentem;
vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant 1015
mollia, nervorum pereat textura volantum;
omne quod est gestum notus auferat inritus, aurae
dispergant tenues, sit fabula quod sumus omnes,
et quid agit Christus si me non suscipit? aut quem
liberat infirmum si dedignatur adire 1020
carnis onus manuumque horret monumenta suarum?
indignumne putat luteum consciscere corpus,
qui non indignum quondam sibi credidit ipsum
pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo
nondum viscereo, sed inertis glutine limi 1025
inpressoque putres sub pollice duceret artus?
tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri,
dignatur praepinguis humi conprendere mollem
divinis glaebam digitis, nec sordida censet (p.196)
haerentis massae contagia, iusserat ut lux 1030
confieret, facta est ut iusserat; omnia iussu
imperitante novas traxerunt edita formas:
solus homo emeruit Domini formabile dextra
os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci,
quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro 1035
contigit, ut Domini manibus tractatus honora
arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
decrerat quoniam Christum Deus incorrupto
admiscere solo, sanctis quod fingere vellet
dignum habuit digitis et carum condere pignus. 1040
destituit natura quidem destructa coactae
telluris formam, mortique obnoxia cessit:
sed natura Dei numquam solvenda caducam
tellurem nostro vitiatam primitus usu
esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset. 1045
Christus nostra caro est: mihi solvitur et mihi surgit;
solvor morte mea, Christi virtute resurgo.
cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur,
me video: e tumulo cum iam remeabilis adstat,
cerno Deum. si membrorum phantasma meorum est, 1050
et phantasma Dei est; mendax in utroque necesse est
sit Christus, specie si Christus fallere novit.
si non verus homo est, quem mors hominem probat ipsa,
nec verus Deus est, operis quem gloria prodit
esse Deum. vel crede mori, vel adesse refelle, 1055
et gemina verum Christum ratione negato.
nam quid magnificum, si non est mortuus Iesus,
et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut (p.198)
occisus redeat superis surgatque sepultus.
quisque Deum Christum vult dicere, dicat eundem 1060
esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat.
Nosco meum in Christo corpus consurgere. quid me
desperare iubes? veniam quibus ille revenit
calcata de morte viis: quod credimus, hoc est.
et totus veniam; nec enim minor aut alius quam 1065
nunc sum restituar. vultus, vigor et color idem,
qui modo vivit, erit, nec me vel dente vel ungue
fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri.
qui iubet ut redeam, non reddet debile quidquam;
nam si debilitas redit, instauratio non est. 1070
quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit,
quod truncavit edax senium populante veterno,
omne revertenti reparata in membra redibit.
debet enim mors victa fidem, ne fraude sepulcri
reddat curtum aliquid, quamvis iam curta vorarit 1075
corpora; debilitas tamen et violentia morbi
virtus mortis erat: reddet quod particulatim
sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis
non redeat, si quid pleno de corpore desit,
pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet 1080
cum Christo reditura Deo; nam vos gerit ille
et secum revocat, morbos ridete minaces,
inflictos casus contemnite, taetra sepulcra
despuite; exsurgens quo Christus provocat, ite.