Jump to content

Apparatu sacro

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Apparatu sacro
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 49


Ioannes Cassianus Eremita scripsit de Institutis Renuntiantium libros duodecim, et Collationum SS. Patrum libros viginti quatuor: idque lingua Latina, quidquid secus aliqui existimarint, sive Trithemius, sive Dionysius Carthusianus. Ipse enim Cassianus libro Institutionum suarum primo cap. 3, et lib. V cap. 16, et Collat. 23 cap. 8, et plerumque alibi, cum ait secutum se fuisse emendatiorem translationem Bibliorum, intelligit Vulgatam nostram Latinam.

Ne quid tibi de antiquitate subtractum expostules, lector, en tibi reddimus versus quosdam eius saeculi, auctore tamen incerto, in vetusto codice ante paraphrasim Dionysii Carthusiani excusos, quibus summaria singulorum librorum Cassiani argumenta perstringuntur.


(0051D) Quos Opus hoc libros teneat cognoscere si vis,
Et quid quisque tenet: subscriptos perlege versus.
  (0052A) En tibi quaesitos iam dudum, Dive, libellos,
Implens promissum, collegi corpus in unum.
Unius ore viri, quos Spiritus inclytus auctor
Obtulit Ecclesiae, divo pro munere, matri,
Quae sine fine suis aeterno prospicit usu.
Denique bis senos praesenti corpore libros
Aspicias, quaeso, sequitur quam congruus ordo.
Primus habet monachis habitus quis debeat esse.
Regula, psallendique modus datur inde secundo.
Tertius hoc iterum describit plenius ipsum,
Informatque novos per singula quartus alumnos.
Octo quidem reliqui, quos cernis adhuc superesse,
In se concludunt numerum totidem vitiorum.
Persequiturque suum proprio syntagmate monstrum
Unusquisque liber, dans quid sit, cuive cavendum.
(0052B) Hos collata Patrum celebri sermone priorum,
In duplici forma comitantur bis duodena.
Horum quodque tibi quid honestum conferat, audi.
Primus enim Moyses in primis scire duobus
Dat, quae destinatio debeat, aut fore finis.
Discreteque iubet super omnia vivere fratres.
Pafnutius monachum docet inde relinquere mundum.
Corporis illecebrae, Daniele docente resiste.
Serapion iterum notat octo lues vitiorum.
Sanctorum loquitur de morte Theodorus abbas.
Carpitur improbitas Satanae, vaga mensque Sereno,
Et de spiritibus traduntur multa sinistris.
Hortatur fratres Isaac Collatio bina
Orandum pure cum cordis simplicitate.
Quid sit perfectum, quid castum, quidve parari,
(0052C) Servarique Deo valeat custode, docemur
Collatis trinis praeceptoris Cheremonis.
At summi veri divina cognitione,
Deque charismatibus confert tibi Nesteros abbas.
Dictat amicitiae Ioseph firmissima iura:
Monstrans praeterea quae diffinitio vera.
Ast genera hinc Pyamontria prosequitur monachorum.
Vitae communis de fine, vel anachoresis
Colloquitur salubris Collatio multa Ioannis.
Crimina purgandi condis praecepta, Pynuphi.
Vivere maiori venia quinquagesimali
Tempore concedit Theonas: absolvit et illud:
Accedant nobis quare phantasmata noctis.
Et cur saepe malum quod nolumus, hoc operamur.
(0052D) Concludunt omnes seniorum traditiones
Sermones Abrahae, de carnis lege domandae.