Jump to content

Appendicula ad Chronicum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula S. Pachomii
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 51


ProAqu.ApAdCh 51 Prosper Aquitanus390-463 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

NOTA.

755 Cum in codice quem Augustanum vocamus, Pithaeus vero sub Ulriciani titulo citavit in notis suis ad Chronicum Eusebii, etc., subjiciantur quaedam quae leguntur etiam in ms. Colbertinae Bibliothecae 240, et illa limites excedant Prosperiano Chronico a Gennadio assignatos in Catalogo, cap. 84, de Prospero, de quibus fusius dicta in admonitione consules, si vacat; illa nos hic, charactere tamen inferiori, excudi debere credidimus. In quibus regni Vandalorum, post captam ab iis Romam, status per annos non paucos repraesentatur. Quibus tamen in iisdem libris praefiguntur tres consulatus, qui Valentiniani VIII ultimum cum morte consulatum exceperunt.

VARANE ET JOHANNE.

CONSTANTINO ET RUFO.

ARDABURE ET MAXIMIANO.

Post consulatum Theodosii XVII et Festi, Geisericus Vandalorum rex Carthaginem ingressus est, die XIV kalendarum Novembrium. Qui rexit eamdem Africam civitatem annis XXXVIII, mensibus III, diebus VI.

Post hunc regnavit Hunerix, filius ejus, annis VII, mensibus X, diebus XVIII. Qui in fine anni VII regni sui catholicae Ecclesiae persecutionem fecit, omnesque Ecclesias clausit, et cunctos Domini catholicos sacerdotes, cum Eugenio Carthaginensi episcopo exsilio relegavit. Qui Dei judicio scatens vermibus vitam finivit.

Post eum regnavit Guntamundus Gentunis ejusdem Hunerici regis fratris filius annos XI, menses IX, dies XI. Qui tertio anno regni sui coemeterium sancti martyris Agilei apud Carthaginem catholicis dare praecipit, 756 Eugenio Carthaginensi episcopo, ab eodem jam de exsilio revocato. Decimo autem anno regni sui, Ecclesias catholicorum aperuit, et omnes Dei Sacerdotes, petente Eugenio Carthaginensi episcopo, de exsilio revocavit. Quae Ecclesiae fuerunt clausae annos XI, menses VI, dies V, hoc est, ab octavo anno Hunerici, id est, ex die VII idus Februarii, usque in decimum annum regis Guntamundi, in diem IV idus Augusti. In quo completi sunt supradicti anni X, menses VI, dies V. Qui memoratus Guntamundus rex postmodum vixit annos II, menses I.

Post quem regnavit Trasamundus Gentunis filius annos XXVI, menses VIII, dies IV.

Ab exordio ergo imperii Aviti, usque ad annum XXVII Trasamundi. . . . XVIII. A XIV anno autem imperii et morte Valentis, usque in annum XXV Trasamundi, anni sunt CXVIII.

Post quem regnavit Hildrix, filius Hunerici, annos VIII, dies VIII. Qui in exordio regni sui Bonifacium episcopum apud Carthaginem in Ecclesia sancti Agilei ordinari praecepit, et omnibus catholicis libertatem restituit.

Quo regnante, assumpta tyrannide Geilamer regnum ejus invadit, in quo sedit annos III, menses III. Qui tanta homicidia scelestus commisit, ut nec suis parentibus parceret.

Fiunt ergo ab exordio regis Geiserici, usque ad exitum Vandalorum, anni XCIII, menses X, dies XI. Ab interitu vero Valentis in XIV anno regni ejus, usque ad supra dictum tempus, anni CLIV. Collecta ergo omnium summa annorum ab Adam usque ad Vandalorum perditionem fiunt anni VMDCCXXXIII.