Appendix (Caesarius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


CaeAre.Append12 67 Caesarius Arelatensis470-542 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EXHORTATIO S. CAESARII Ad tenendam vel custodiendam charitatem. (Ex bibliotheca Nic. Fabri.)

Ostendit etiam admonitio ista quod nullus se unquam in veritate poterit excusare quod veram charitatem habere non possit. Aliquas enim sententias de homilia S. Augustini quam de charitate scripsit, prout nobis opportunum visum est, huic sermoni credimus inserendas.

Quod vobis verae charitatis bonum tam frequenter insinuamus, fratres charissimi, illa vel maxime res facit, quia praecipuum ac peculiare Domini mandatum est, et nihil est quod dulcius habere, et cum Dei adjutorio facilius vel felicius possit implere; in animo enim nostra res agitur, in quo si aliquid mali non intromittat voluntas, locum invenire non possit iniquitas, et ubi si radix omnium malorum cupiditas non fuerit, radix omnium bonorum charitas deesse non poterit. Prima et singularis divinae misericordiae causa est, quod per Spiritum sanctum ita ipsa charitas diffunditur in cordibus omnium Christianorum, ut eam si velint, possint jugiter custodire, et dulcedinem illius incessabiliter satiare, et quia contraria solent sanare contraria, et nihil ita est adversum vel contrarium charitati, quae fundamentum est omnium bonorum, quam cupiditas, quae radix est omnium malorum, et istae duae simul esse nullatenus possunt, quia revera dulcedini non convenit cum amaritudine, nec luci cum tenebris, nec vitae cum morte; quicunque in se radicem cupiditatis dominari cognoscit, imploret Dei adjutorium ut possit stirpare [exstirpare] cupiditatem et plantare charitatem; hoc enim qui fideliter fecerit, omnia Dei praecepta cum gaudio et exsultatione complebit, quia quoties et aliqua amaritudo saeculi supervenerit, praevalere eam in illo charitatis dulcedo non permittit, et sic ei vera charitas insinuat dulcedinem omnium bonorum coelestium, ut eum patienter faciat tolerare amaritudinem terrenorum. Secunda causa est, quia tam levis est sarcina charitatis, ut non premere, sed levare consueverit; qui enim illam quomodo a Christo accepit, cum ipsius adjutorio servare voluerit, nec pedibus currendo, nec manibus operando fatigationem sentire, nec in humeros suos aliquas graves sarcinas portando poterit laborare: quia et quandiu se aliquibus duris operibus pro amore charitatis exercet, dulcedo amoris ipsius eum laborare non sinet, quia quidquam [quidquid] non amanti grave est, amanti suave ac lene est. Teneat ergo unusquisque bonam voluntatem, et omnes homines sicut seipsum diligat, et quod sibi ab aliis fieri optat, hoc aliis fieri velit, pro bonis oret, ut a Domino custodiantur; pro mediocribus, ut meliores fiant; pro malis, ut cito se corrigant; et in omnibus peccatoribus vitia potius quam ipsos homines odio habeat, et ad vicem bonorum medicorum morbum oderit, non aegrotum. Nam qui in peccatoribus vel quibuscunque inimicis suis magis ipsos quam vitia eorum odio habet, aut in praesenti eos desiderat puniri, aut in futuro aeterno incendio concremari, quae res quam exsecranda et abominabilis sit, evidenter sancta charitas vestra cognoscit. Boni Christiani vero omnes inimicos suos magis corrigi quam perire desiderant, et pro ineffabili bonitate student nec illis nec aliis maledicere, propter illud quod scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt; nunquam jurare, quia scriptum est: Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga. Quod autem dicit de domo illius non discedere plagam, non de domo terrena, sed de anima intelligendum est, quae templum est Dei. Studeat etiam nunquam mentiri, quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam; et, perdes eos qui loquuntur mendacium. Justitiam tenere contendat propter illud: Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam omni tempore. Charitatem tenere toto corde festinet, quia charitas angelos, [angelis] facit consimiles. Haec omnia quae suggessi et brevia sunt, ut possint memoriter retineri, et tam suavia vel dulcia, vel debeant, Deo auxiliante, operibus adimpleri. Ecce in his omnibus verae ac perfectae charitatis operibus, sicut jam dictum est, nihil aut manibus aut pedibus agitur, ut se aliquis per impossibilitatem aut infirmitatem excusare conetur. Cum enim et cupiditas omni amaritudine amarior, et charitas omni dulcedine dulcior sit, quare durum et asperum jugum avaritiae cum tantis periculis ac laboribus homines portare volunt, ut dulce onus Christi et suave jugum ipsius de cervicibus suis excutiant? Contra ista quae charitati vestrae suggessi nullus quicunque voluerit, similem poterit excusationem praetendere, ut se dicat aliquis ea non posse perficere. Non enim ei dicitur: Jejuna plus quam potes, vigila plus quam praevales, nec hoc ei imponitur, ut a vino vel a carnibus abstineat, si hoc infirmitas corporis sui non tolerat; et si forte non praevalet esse perfectus, non cogitur vendere omnia sua et dare pauperibus; et si virgo non potest esse, non ad hoc premitur ut uxorem non permittatur accipere. In his enim omnibus quae ad corporis fatigationem pertinent, nullus Christianorum invitus cogitur; sed qui potest implere, Deo gratias agat; qui vero non potest implere, charitatem veram teneat et in ipsa habeat omnia, quia sine istis operibus quae supra commemorata sunt, charitas sufficit sibi, illa vero bona opera sine charitate prodesse omnino non poterunt. Hoc totum ideo iterum atque iterum dico, fratres charissimi, ut plenius possitis agnoscere quia nullus se poterit excusare, quod Dei praecepta non possit implere; quia quando se de illis in quibus corpus laborat excusare tentaverit, ab illis quae in animi virtute consistunt, et praecipue a charitate in qua continentur omnia bona, nihil poterit praetendere, quod ea non possit Deo auxiliante perficere. Et ideo qui veram charitatem noluerit retinere, non invenit quod in veritate aliis, sed quod sibi debeat imputare. Tenete ergo, fratres charissimi, dulce ac salubre vinculum charitatis, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Dives, si charitatem non habet, quid habet? pauper, si charitatem habet, quid non habet? Et quia, sicut dicit Joannes evangelista, charitas Deus est, quid pauperi deesse poterit, si per charitatem Deum habere meruerit? Et contra quid diviti terrena facultas proderit, si Deum habere non meruerit? Amate ergo et tenete charitatem, fratres charissimi, sine qua nunquam ullus Deum videbit. Nolite vobis sine charitate blandiri, etiamsi reliqua bona opera perfeceritis; sed timete illud quod scriptum est: Qui universam legem servaverit, offendit autem in uno, factus est omnium reus, quod est hoc unum, nisi vera et perfecta charitas, de qua iterum Apostolus dixit: Omnis lex uno sermone impletur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Nam in tantum reliqua opera sine charitate nihil prosunt, ut libera voce clamet Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Et ideo quia ipsa est vera charitas quae omnes homines diligit, qui se cognoscit vel unum hominem odio habere, festinet amaritudinem fellis evomere, ut dulcedinem in se charitatis mereatur excipere, quia sine illa nec jejunia, nec vigiliae, nec orationes, nec eleemosyna, nec fides atque virginitas ullum hominem adjuvare possunt.

Et quia de charitate nos admonens Apostolus dixit: In charitate radicati et fundati, et radix omnium bonorum est charitas, evidentissime constat quod quomodo quaelibet arbor pulchra et amoena et floribus ac fructibus plena, si in ea radix viva non fuerit, omnis ejus pulchritudo arescet: ita et quilibet Christianus si reliqua bona opera tanquam in ramis se habere monstraverit, et de ipsis sine charitate praesumens radicem ipsius charitatis habere noluerit, sine ullis fructibus sterilis remanebit. Vera enim charitas in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, inter veros fratres dulcissima, inter falsos patientissima, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in veritate respirans, casta in Susanna in virum, in Anna post virum, in Maria propter virum, humilis in Petro ad obediendum, libera in Paulo ad arguendum, huna [forte humana] in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Vera enim charitas, fratres charissimi, anima est omnium Scripturarum, prophetiae virtus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium. Hanc ergo fideliter retinete, corde et tota animi virtute diligite, huic jugiter adhaerete. Suavis enim est Dominus et omni dulcedine dulcior; societas ipsius non habet amaritudinem, conversatio ipsius non habet dolum. Si illam volueritis ex integro corde tenere, et in hoc saeculo vos faciet cum gaudio Dei praecepta perficere, et in futuro ad praemia aeterna pervenire, quod ipse praestare dignetur qui regnat in saecula.

EPISTOLA S. CAESARII AD QUOSDAM GERMANOS. Vereor, venerabiles filii, ne, dum vobis pro conservanda quiete vel pudicitia rustico imperitoque sermone aliquid praesumo suggerere, apud illos qui nesciunt quanta sit virtus charitatis, notam videar praesumptionis incurrere. Ego enim licet et peccatorum meorum sim conscius, et vestrae puritatis non sim ignarus, praesumo tamen tepidus admonere ferventes, lentus et negligens incitare currentes, languidus sanis consilium dare, et in via remanens ad aeternae patriae desiderium vos provocare; et quia secundum sanctum votum vestrum frequentius vos visitare non valeo, hanc admonitiunculam serenitati vestrae ad vicem praesentiae meae pie et humiliter transmitto. Sed hanc praesumptionem, sicut dixi, ipsa mihi charitas ingerit quae timere non novit. Ideo rogo vos, venerabiles filii, ut audaciae meae veniam dantes, quaecunque suggero patienter et benigne suscipiatis; et consulentes rusticitati vel verecundiae meae qualemcunque exhortationem meam secretius relegite, nulli alii tribuentes, ne cujuscunque eruditae aures sermonis nostri asperitate feriantur. Nos enim Deo propitio licet nihil sinistrum de vestra conversatione sanctissima sciamus, tamen propter multiplices laqueos inimici de quo dicitur, Cui sunt nomina mille, nocendi artes mille; propter illius ergo venenosas astutias et male blandas concupiscentias sanctam vestram conscientiam qualibuscunque, etsi tepidis, sermonibus admonemus, et licet minus idonei bellatores arma vobis spiritalia contra ignitas sagittas diaboli providemus. Gaudete et exsultate in Domino, venerabiles filii, et gratias illi jugiter uberes agite, qui vos de tenebrosa saeculi hujus conversatione ad portum quietis et religionis attrahere et provocare dignatus est. Cogitare, fratres, jugiter unde existis et ubi pervenire meruistis. Reliquistis fideliter mundi tenebras; et lucem Christi feliciter videre coepistis; contempsistis libidinis incendium, et ad castitatis refrigerium pervenistis; respuistis gulam, et abstinentiam elegistis; respuistis avaritiam atque luxuriam, et castitatem vel misericordiam tenuistis. Sed rogo vos, venerabiles filii, ut quantum estis securi de praeteritis, tantum sitis solliciti de futuris. Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos revertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnantur. Audite apostolum Petrum dicentem: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens aliquem devorare. Quandiu in hoc corpore vivimus, diu noctuque Christo adjutore vel duce contra diabolum repugnemus. Sunt enim aliqui quod pejus est negligentes et tepidi qui de solo Christianitatis vocabulo gloriantur, et putant quod illis sufficiat vestem mutasse et religionis habitum suscepisse, nescientes illud propheticum: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem; nec sententiam Psalmistae considerantes: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras; et illud quod Apostolus dixit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum. Vestes enim saeculares deponere, et religiosas uno die indui aut unius horae momento possumus; mores vero bonos jugiter tenere, vel contra male dulcis saeculi voluptates hujus, quandiu vivimus, Christo adjutore laborare debemus, quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Imprimis ergo anima quae religionem servare desiderat, gulam vincere et ebrietatem vitare tota fidei virtute contendat, et attemperatum convivium, mensam mediocrem habeat, ut caro illius nec nimietate abstinentiae debilitetur, nec per deliciarum abundantiam ad luxuriam provocetur, deinde profundum humilitatis jaciat fundamentum, linguam refrenet, detractionem quasi venenum fugiat, verba otiosa nec ipse proferat, nec ab alio prolata auribus suis libenter dimittat; vestimentorum habitum nec nimis abjectum, nec mutabiliter pomposum aut periculosa elegantia habere consuescat. Lectionem aut ipse frequenter legat, aut legentis verba tota pectoris aviditate suscipiat. De divinis Scripturarum fontibus jugiter aquam salutis hauriat, illam utique de qua Dominus dicit: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. De paradisi etiam floribus, hoc est sanctarum Scripturarum sensibus, anima sancta se jugiter ornare contendat, et in ipsis pretiosis margaritis auribus suis indesinenter impendat, ex ipsis annulos et dextralia, dum exercet opera bona, sibi componat. Ibi castitatis ornamenta, ibi compunctionis holocausta requiramus. Qui vero religionem immaculato corde et puro corpore conservare desiderat, aut nunquam in publicum aut certe non nisi pro grandi et evitabili [inevitabili] necessitate procedat. Nec dicat aliquis: Sufficit mihi conscientia mea. Dicat sibi quisque quod ipsi placuerit: misera et satis odibilis Deo est excusatio ista, quae magis de impudicitia quam de conscientia bona procedit. Nam quando primae familiaritatis aut vir aut femina cum viro esse coeperit, satis verecunda et quasi sancta esse cognoscitur. Sed quia subtrahit imprimis diabolus machinamenta sua donec paulatim assidua familiaritate crescente inter ambos inimica nutriunt [nutriat], Callidus enim hostis facit illos sibi invicem parvo tempore deservire, sine ulla ratione libidinis, sine ullo dispendio castitatis, et ita illos falsa securitate circumvenit, ut eos quasi in blanda tranquillitate, velut duas naviculas producat in altum, et dum se putant esse securos, nec jejuniorum quasi reorum adjutorium petunt; cumque eos securos fecerit, in seipsos elidens subito illos tempestate demergit, et in vulnificos amplexus impingens simul uno ictu mortificat. Tandiu subito igne [subditos ignes] sine ullis flammis occultat, donec duas faculas jungens simul jam ambas accendat. Sic explicat diabolus quod praestare antea videbatur, sic quasi de simplici charitate amorem conflat illicitum, dum imprimis contemptus est cedere, sic valet amplius occupare. Ecce securus est quisque de conscientia sua, quod cum aliquem viderit scandalizare de ipso non possit? Nunquid quomodo conscientiam suam novit, sic voluntatem alterius videt? Ecce tuus oculus simpliciter videt, et forte ille crudeliter concupiscit. De tua possibilitate gaudes, et de illius ruina non times. Si enim tu te nimium familiarem praebueris, alterius concupiscentiam nutris. Etiamsi ipse non pecces, alium tamen perdes, et erit tibi causa etiam sine causa ut te libido maculet aliena. Nolite, quaeso vos, nolite quibuscunque occasionem dare, aut familiaritatem tribuere, ne forte cujuscunque concupiscentia in vos mala succensa alibi incipiat quaerere quod in vobis non potuit. Sed forte dicit: Securus sum de conscientia mea. Absit ut hoc de ore religioso procedat: jam enim cecidit qui de sua virginitate confidit. Libidinem si Christo adjuvante desiderat vincere, certissime noverit, qui indignam familiaritatem non subvertit aut se aut alium cito perdet. Sed forte dicit aliquis: Ideo familiaritatem non fugio quia volo habere quod vincam, adversarium meum cupio tenere captivum. Vide ne contra te adversarius incipiat rebellare. Vide ne te ducat captivitas ista captivum. Audi Apostolum dicentem: Fugite fornicationem; contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere, contra libidinem vero non expedit repugnare, sed fugere. Esto ergo libidinis fugitivus, si vis castitatis pugnator esse egregius. Sed quod dixi diligenter attendite, quando solus aliquis stimulis libidinis incitatur, Christo adjuvante repugnet quantum praevalet contra se, quia non habet quo possit fugere; quando vero per alterius sodalitatem, opportunam tamen, voluptati diabolus subministrat, ipsam familiaritatem quantum praevalet, sicut superius dixi, anima sancta refugiat. Ac sic quando aliquis in seipso tentatur, sibi ipse Deo adjuvante resistat, quando per alterius societatem vel leve conscientia titillatur, quasi serpentem venenatum quanta potest celeritate refugiat. Sed ut haec omnia servare possimus, abstinentiam rationalem teneamus, quia vera est illius sanctissimi viri sententia: Prout continueris ventrem, ita et venenosos motus ejus, humilitatem etiam veram quantum possumus servemus. Non enim carnis integritas servatur, ubi animus superbiae tumore corrumpitur, praecipue sic [ubi] et iracundiae flamma frequenter surgit, castitas et virginitas [virginitatis] flores cito consumit. Caste enim Deo devota anima non solum extraneorum, sed etiam parentum suorum assiduam familiaritatem aut ad se veniendi, aut ipse ad illos ambulandi, habere non declinet [F. leg. debet, ut col. 1131, lin. 41], ne aut quod non oportet aut quod non expedit dicat, aut castitati potest esse contrarium videat. Si enim vasa quae in ecclesia offeruntur, aut in sacrosancto altario ponuntur, sancta ab omnibus appellantur, et fas non est ut de ecclesia postmodum in domum laicam revocentur aut usibus humanis aptentur; si tantam dignitatem habent vasa quae nec intellectum possunt habere nec sensum, putas qualem dignitatem apud Deum habet ad ipsius imaginem procreata? Sunt [sicut] ergo vasa sancta humanis usibus servitura, nec possunt nec debent de ecclesia revocari, sic religiosum quemquam non oportet, non decet, non expedit, parentum suorum obligationibus implicari, aut quorumcunque extraneorum perniciosa familiaritate constringi. Illud ante omnia admoneo, ut invidiae malum quasi venenum vipereum fugiatis, et inter vos invicem per sancta colloquia, medicamenta spiritualia praeparetis. Sunt enim, quod pejus est, aliqui, Add. qui] quando se pariter jungunt, magna [ Lege magis] sibi, detrahendo vel contra praepositum murmurando, vulnera faciunt, quam spiritalia medicamenta componunt. Vos vero, sancti ac venerabiles filii, si aliquem videtis pusi lanimem, consolationem impendite; si superbientem, humilitatis medicamentum apponite; si iracundum videritis, refrigerium patientiae ministrate. Si nobiles nati estis, magis de religionis humilitate quam de saeculi dignitate gaudete. Et sic terrenam substantiam dispensate, ut inde spiritales pennas et bene cito tribuendo habere possitis, et non aliquid vobis reservando aut tardius erogando carnales compedes habeatis. Terrena enim substantia si tardius erogatur, animae pennas quasi vi aut coactus [ F. leg. quasi visco] illigare cognoscitur, quia verum est illud quod scriptum est: Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Si quis vero pauper fuit antequam religionem sanctam assumpserit, Deo debet gratias agere, qui illum mundi hujus facultatibus noluit illigare. Multos enim, quod pejus est, ita suae facultates ligatos tenent, ut ad aeternam patriam redire non possint. Vos vero jam in hoc saeculo Christo propitio felices estis, qui facultates simul et voluptates saeculi istius, non solum corde, sed etiam corpore contempsistis. Tenete ergo manus in aratrum, et nolite respicere retro; et quia in tecto perfectionis ascendere meruistis, non vos inde deponat saeculi istius voluptas. Mementote uxoris Loth, quia [ vel quae] retro respiciens versa est in statuam salis. Nunquam juramentum, nunquam maledictum de ore vestro procedat. Non solum corpora, sed etiam corda vestra, omni sollicitudine custodite, propter illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum, et illud quod Dominus in Evangelio dicit: De corde enim exeunt cogitationes malae. Si enim in corde nihil male cogitatur, quidquid sanctum est ex ore protertur, quia, sicut scriptum est. Ex abundantia cordis os loquitur. Hoc enim lingua proferre consuevit, quod ex officina cordis conscientia ministraverit. Et ideo si ex ore vultis bona proferre, semper in corde quae sancta sunt cogitate. Sic lectioni et orationi debetis incumbere, ut interdum etiam manibus possitis aliquid exercere, praecipue tamen usque ad horam tertiam lectioni vacare consuescite, et meliorem diei partem sancto operi dedicate. Oratio ipsa cum silentio procedat ex corde, ut vix audiatur in ore. Nam qui alta voce orare voluerit, et sibi et alteri multum nocet, dum per garrulitatem alterius mentem ab oratione sancta et secreta suspendit. Et in ipsis operibus quae manibus exercetis saecularia et pomposa indumenta, quae non utilitati, sed vanitati serviunt, fastidite atque contemnite, ut etiam in ipsis terrenis operibus possitis quidquid sobrietati et honestati convenit exercere. Multi enim quod in moribus diligunt, hoc etiam in operibus ostendunt. Praeparant sibi ornamenta saecularia saeculum diligentes et voluptati vel luxuriae servientes. Vobis vero, quibus mundus crucifixus est, nihil sit commune cum talibus. [ videtur legend. Quibus ad] Ad luxuriam caro componitur velut inimica et contraria a vestro praeposito respuantur. Sunt enim quod pejus est qui pro vanitate saeculi istius plus student terrenis cupiditatibus operam dare, quam lectioni divinae insistere, dum volunt stragula pulchra et picta tapetia, plumaria etiam et reliqua his similia cum ingenti sumptu et superflua expensa ad oculorum libidinem, nescientes illud quod Dominus per Joannem evangelistam clamat et dicit: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt, quoniam omnis quae [omne quod] in mundo est concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi est. Quid prodest virginitatem et integritatem corporis custodire, si oculorum concupiscentias noluerit evitare? Sunt etiam nonnulli qui etiam facultatibus suis majorem partem parentibus et forte divitibus quam pauperibus dare volunt, et, non cogitant quod illis substantiam suam ad luxuriam tribuunt, se aeterna mendicitate consumunt. Sed dicet aliquis: Ergo despicere debeo parentes meos? Absit ut nos dicamus quod parentes tuos non debeas honorare: quomodo fieri potest ut parentes praedicemus non amandos, qui inimicos dicimus diligendos? Ama parentes quantum potes, et si casti sunt et honesti, honorem illis semper impende, et de facultatibus tuis aliqua illis munuscula derelinque; totum vero quidquid est magis atque utilius usque in finem saeculi profuturum pauperibus tribue, ut eleemosyna usque in diem judicii pro refrigerio pauperum ad regna coelorum [ Add., transeat]. Quod minus dederis, poterunt sibi postmodum providere (qui non poterant laborare). Tu autem quod tibi minus per misericordiam praeparaveris, in illo saeculo nunquam poteris invenire. Et tamen si sunt aliqui parentes qui aut victu aut vestitu indigeant, mercedem apud Deum habemus, si illis inde [ unde ] possint sustentari tribueris. Venturi enim sumus ante tribunal aeterni judicis, et si bene egerimus, feliciter audiemus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; quia esurivi et sitivi, etc; quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis. Non dixit: Venite, percipite regnum Dei quia parentum vestrorum divitias cumulastis; quia illis unde luxurientes [luxurientur] in saeculum dimisistis; non utique dixit, sed illud quod in Evangelio commemorat, quod et propheta ante praedixerat: Dispersit, dedit pauperibus. Attendite, quaeso, dispersit, dedit pauperibus, non dixit divitibus luxuriosis, non hoc saeculum diligentes. Nam et ille dives de quo in Evangelio legimus, qui induebatur purpura et bysso, fratres suos divites reliquit; sed ille postea guttam refrigerii in infernum ardens quaesivit et invenire non potuit. Vos vero, sancti et Deo dignae animae, totum spiritaliter agite, et cui consecrastis animas vestras ipsi offerte, imo et reddite substantiam vestram. Dignum est ut a vobis accipiat terrena, qui vobis praeparat aeterna; ipse a vobis accipiat terrenam substantiam qui vobis contulit virginitatis coronam; vos illi amplius debitores estis, quibus dedit ut illum qui est immaculatus Agnus quocunque ierit sequi possitis. Sequitur quidem Christum caetera multitudo fidelium non quocunque ierit, sed quocunque ipsi poterint. Poenitentes enim et conjugati possent per alias vias justitiae sequi Christum, praeter, cum in virginitatis decore procedit. Non enim habent quid faciunt ut virgines sint, in quibus factum est ut virgines esse non possint. Vos vero, sancti filii, sequimini eum tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Cavete ne a vobis virginitatis bonum pereat, cui facere nihil potestis ut redeat. Iterum atque iterum sancti et Deo dicatae animae rogo et cum omni humilitate pro conservando virginitatis praemio consilium dare praesumo, ut familiaritatem incongruam a vobis vel a vestris totis viribus repellere laboretis. Longe satis, longe sit pestis ista quam inordinata familiaritas jaculatur, non est in hac societate securitas quae collisiones patitur, velut quibusdam fluctibus turbulentis in hac familiaritate non habitat amica concordia, quae non nisi discordante inimicitia crescit. Nam ad conservandam sanctae religionis dignitatem securitas magis quam inordinata familiaritas testis sanctissima est. Attende, anima sancta; diligenter intellige quanta mala de inordinata familiaritate nascantur. Familiaritas enim cujuslibet feminae, si frequens esse coeperit, non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, libidinem concipit, ignominiam parat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit, praecipitia aperit, periculis naufragat, naufragiis vilitat, perditione gaudet, intertum fovet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, excusationes inflammat, et catervatim simul glomerantur numerosae andagines [ forte indagines] captionum, ac per infinita dedecora multiplicis mortis invehit perniciem perditorum. Tot itaque et tam mala perniciosae familiaritatis nemo prosternit, nisi qui societatem unde periclitari possit aut difficile aut certe rariushabere contenderit. Nam sancta anima quae secretum suum custodire voluerit, assiduitatis malum to a animi virtute fugiat. Ipsa sancta singularitas munimen illi invictum esse sanctimoniae, expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas, et lasciviae petulantis infirmitas, proprietatis praesidium, et infirmitatis excidium, animae victoria et corporis praeda, libertas gloriarum et captivitas criminum, pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis indicium, et ablutio scandalorum, exercitium continentiae, et evacuatio tota luxuriae, pax secura virtutum, et impugnatio inquieta beliorum; puritatis culmen, et libidinis carcer; honestatis portus et ignominiae; naufragabilis locus virginitatis, et hostis immunditiae; lorica pudoris, et spolium proprietatis; murus incorruptionis, et districtio vulgaritatis; integritatis dignitas, et fornicationis eversio; addictio claritatis, et dedecoris praecipitium; voluntas bonorum operum, et afflictio vitiorum; refrigerium pudicitiae, et poena petulantiae; acquisitio triumphorum, et facinorum detrimentum; requies salutis, et perditionis exsilium; vita spiritus, et carnis interitus; status qualitatis angelicae, et funus humanae substantiae. Haec omnia mala fortiter Deo adjuvante vincentur, et illa quae diximus bona feliciter acquirentur, si ab animabus sanctis familiaritas inordinata respuitur. Attendite vos, quaeso, sanctae animae, quia inter omnia certamina quibus semper est Christiana militia, sola duriora sunt praelia castitatis ubi quotidiana pugna est et rara victoria; gravem castitas sortita est inimicum qui quotidie vincitur et timetur: quotidie, inquam, vincitur, et non sinit provocare. Nemo securus vincit qui secum pugnat. Periculosa. . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . Christiano nomine gloriantur. Ideo autem et illae fatuae quinque et prudentes quinque dicuntur, quia quinque sensus in omnibus hominibus esse probantur. Visus, and tus, gustus, odoratus et tactus, et quia per istos sensus velut per quasdam januas et fenestras aut vita aut mors ingreditur ad animam nostram. De quibus et propheta dixit: Intravit mors per fenestras, ideo et ibi quinque virgines dicuntur prudentes, quae istis sensibus bene utuntur, et ibi quinque fatuae, quae per istos quinque sensus magis mortem quam vitam excipiunt. Quomodo autem isti quinque sensus velut quinque virgines aut virginitatem custodiant, aut corruptioni subjaceant, diligentius requiramus. Si aliquis vir aut mulier viderit filium suum aut filiam, servum aut ancillam, et ad concupiscentiam diligenter aspexerit, corrupta est una virgo, quia per oculos, id est per fenestras corporis in secretum cordis venenum mortis intravit. Si vero aliquis sive religiosus, sive laicus homines detrahentes, sermones etiam otiosos et cantica luxuriosa vel turpia proferentes libenter audierit, et cum delectatione placido auditu susceperit, corrupta est alia virgo. Si autem non sit contentus mediocribus cibis, sed sumptuosas delicias quaerat, si semper male loqui studeat, corrupta est tertia virgo. Sed [ forte Si] etiam odores peregrinos, ut hominibus placere possit diligenter inquirat, quarta virgo est violata. Si vero manibus suis aut filios aut filias alienas cum delectatione propter libidinem tangere voluerit, et vestimenta nimis mollia animo voluptuoso quaesierit, jam etiam quinta virgo corrupta est. Quia enim ordines isti quinque sensus velut quinque virgines in hominibus corrumpuntur, et econtrario dum animae sanctae istos quinque sensus, id est visum, auditum, gustum, odoratum et tactum ab omnibus illicitis frenant, et ad ea quae sunt ficita vel legitima sobrie et caste relaxant, ideo quinque virgines omnes bonos significant, et aliae quinque eos qui mali sunt praefigurant. Et revera, fratres charissimi, quid prodest viro vel feminae, clerico vel monacho vel sanctimoniali, si in corpore virginitas custoditur, quando per malas concupiscentias cordis integritas violatur? Quid prodest in uno membro praeferre castitatem et in omnibus sensibus habitare corruptionem? Nam et illae virgines quae Agnum sequuntur, si diligenter attenditis, non propter hoc sequuntur Agnum, quia solam virginitatem corporis servaverunt. Denique cum dixisset; hi sunt qui se cum mulieribus non inquinaverunt, secutus adjunxit, et non est inventum in ore eorum mendacium. Sine macula sunt. Qui ergo de sola corporis virginitate gloriatur, diligenter attendite quia si mendacium diligit, cum illis sanctis virginibus Christum sequi non poterit. Nulla ergo virgo de sola corporis virginitate praesumat, quia si mobediens fuerit aut linguosa, ab illo thalamo sponsi coelestis se noverit excludendam. Cum ergo virgo centesimum gradum teneat, et mulier conjugata tricesimum, melior tamen est casta quam virgo superba: illa enim caste et humiliter marito serviens tricesimum possedit gradum; virgini superbae nec unus gradus remanebit, et impletur in illa quod ait Psalmista: Tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Et quia totam Ecclesiam B. Apostolus virginem vocat, non solum in ea considerans corporis virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes ita dicens: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, non solum sanctimonialium, sed etiam omnium virorum ac mulierum anima si cum castitate corporis in illis supradictis quinque sensibus virginitatem servare voluerit, sponsa Christi esse non dubitet. Non enim corporum, sed animarum sponsus intelligendus est Christus. Et ideo, fratres charissimi, tam viri quam feminae, tam pueri quam puellae, si virginitatem usque ad nuptias servant et per istos quinque sensus, id est visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, dum eis bene utuntur, suas animas non corrumpunt, in diem judicii, apertis januis, ad aeternum sponsi thalamum feliciter merebuntur intrare. Illi vero qui et corpora sua ante nuptias adulterina conjunctione corrumpunt, et postea per totam vitam suam male vivendo [ forte videndo], male audiendo, male loquendo, animas suas violare non desinunt, si eis fructuosa et digna poenitentia non subvenerit, clausis januis sine causa clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis, et audire merebuntur: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis. Haec ergo, fratres, si et clerici et monachi, et sanctimonialibus [sanctimoniales] et in conjugiis positi fideliter et diligenter attendimus, et cum castitate corporis etiam integritatem cordis auxiliante Domino custodimus, non cum fatuis projiciemur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium; sed cum sapientibus ad spiritales nuptias intromissi, audire merebimur: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.

ITEM SANCTI CAESARII DE DECEM VIRGINIBUS. In lectione evangelica quae nobis de decem virginibus recitata est, fratres dilectissimi, dictum est quod omnes virgines ornaverunt lampades suas; sed fatuae non habuerunt oleum lampadibus praeparatum; prudentes vero sumpserunt oleum in vasis suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est, Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas; et cum fatuarum virginum lampades exstinguerentur, rogaverunt reliquas in quarum vasis erat oleum, ut eis darent de oleo suo; et illae dixerunt: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobisDum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Venerunt postea reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; quibus dictum est: Nescio unde estis. Quod cum ait, Sponso moram faciente, dormitaverunt omnes et dormierunt, somnus ille mortem significat. Denique, sicut Apostolus ait, De dormientibus autem nolumus ignorare vos, fratres. Media nox quando clamor factus est, magnum significat diem judicii; propter ignorantiam dictum est media nox, quia nemo scit quando aut qua hora dies judicii veniat. Quod autem omnes virgines ornaverunt lampades, et illae fatuae habuerunt aliquid olei, sed parum fuit, ut eis sufficere omnino non posset. Denique statim exstinguere [exstingui] coeperunt. Unde quantum possumus cum Dei adjutorio laborare debemus, fratres charissimi, ut quia in oleo misericordia vel charitas intelligitur, tantum reponamus in vasis animarum nostrarum, quantum nobis sufficiat In aeternum. Nemini sufficit parum, fratres dilectissimi, nisi qui forte prae paupertate plus dare non praevalet; plena animae lucerna opus est, ut per charitatis oleum lumen nostrum luceat in aeternum. Cui Deus dedit largiorem substantiam quantum potest laxet manus ad eleemosynam, nec credat quod ei possit sufficere parum, sed se consideret unusquisque ex eo tempore quo sapere coepit quantum debeat pro his quae male cogitavit, male locutus, vel male operatus est, attendat multitudinem peccatorum, et singulorum pretia diligenter appendat; videat quantum debeat pro mendaciis, pro juramentis, pro perjuriis, pro maledictis vel detractionibus, pro ebrietate, pro gula atque luxuria, pro cogitationibus sordidis, pro sermonibus otiosis. Consideret unusquisque ista omnia et his similia, quae nec numerari possunt, et tunc agnoscet quantas eum eleemosynas oporteat exercere, qui etiamsi tot vendemus [toti venderemur], nisi praeponderaverit Dei misericordia, redimere cuncta peccata non possumus, vel humiliter contrito et compuncto corde quantum possumus faciamus, et non pro laude humana, sed pro Dei praecepta [ forte praecepto] et vitae aeternae contemplatione faciamus. Quod autem dixerunt virgines fatuae sapientibus, Date nobis de oleo vestro; et illae responderunt, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, hoc aestimo humiliter dictum, quia tantus terror et tanta examinatio erit in die judicii, ut etiam illi qui oleum misericordiae se intelligunt abundantius praeparasse, metuant ne eis possit ad omnia peccata redimenda sufficere. Illud vero quod dictum est, Ite potius ad vendentes et emite vobis, potest hoc de pauperibus intelligi. Ipsi sunt negotiatores qui oleum animarum lampadibus necessariis [ forte necessarium] vendunt. Per ipsos enim hoc negotium Christus exercere consuevit. In ipsis enim accipit terrena repensaturus aeterna. Denique sic ipse dixit: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis. Lampades autem animae intelliguntur. Vasa autem illa ubi oleum reservatur, conscientiae bonae significantur. Quid est autem oleum in vasis habere, nisi intus in conscientia opera bona recondere? Et quia opera bona alii faciunt pro Dei amore, alii pro cupiditate laudis humanae, virgines illae et quae in corpore virgines erant, et quae se vigiliis, psalmis, lectionibus, vel orationibus exercebant, totum hoc pro laude humana, non pro Deo vel pro aeterna beatitudine faciebant, ideo morte interveniente, ubi ab eis cessavit laus hominum, simul illis defecit et oleum. Nam illud quod eis dictum est, Ite potius ad vendentes et emite vobis, potest et sic accipi, ut vendentes intelligantur illi qui virgines fatuas blandis adulationibus praedicant. Unde intelligitur quod omnes qui laudes humanas accipere cupiunt, quod in opere Dei exercere videntur humanis assentationibus vendunt, accipientes vanam laudem et praemia aeterna perdentes. Illae autem virgines quae oleum habuerunt in vasis suis, omne opus bonum intus in conscientiam posuerunt, quia non pro laude, sed pro misericordia divina fecerunt. Haec ergo fideliter cogitantes, fratres dilectissimi, quia parabola ista ad universam Ecclesiam pertinet, qui non possunt servare virginitatem corporis, integritatem custodiant cordis, ut si ad coronam martyrum sive virginum non potuerint pervenire, saltem vel omnium peccatorum indulgentiam mereamur accipere; virgines vero quae integritatem corporis, Deo auxiliante, custodiunt, totis viribus cum Dei adjutorio laborare contendant verbositatem fugere, detractionem vel murmurationem velut diaboli venena respuere, invidiae superbiaeque morbum quasi hostis gladium pertimescere, obedientiam humiliter custodire, nunquam senioris praecepta contemnere, lectioni et orationi insistere; si infirmitas non prohibet, ad vigilas cum omni alacritate consurgere, sive in oratorio, sive in alio quolibet loco; semper quod ad obedientiam vel ad humilitatem pertinet studeant exose [ex ore] proferre; si tristem viderint, consolentur; si inobedientem agnoverint, castigare non cessent. Et quia in omni professione et boni inveniuntur et mali, et in Ecclesia Christi non solum triticum, sed etiam paleae reperiuntur; inveniuntur, quod pejus est, clerici, monachi et sanctimoniales ita negligentes et tepidi, ut non velut spiritales apes dulcia animarum melia conficiant, sed velut crudelissimae vespae venenatis linguae aculeis fratrum corda percutiant. Isti tales non adjutores Christi, sed defensores diaboli esse probantur, qui si forte viderint fratrem vel sororem contra seniorem superbe existere, non solum student mitigare, sed magis malignis sermonibus ad majorem eum favorem conantur accendere, dicentes quod hoc nec possit nec debeat diutius sustineri; hortantur etiam ut ista senioribus poeniteat, quare eos paterna pietate admonere vel castigare voluerint. Sed quia in omni proposito, sicut jam diximus, non solum adjutores vel ministri diaboli ad inobedientiam vel superbiam callida susurratione succendunt, adjutores Christi blanda adhortatione et sancto ac salubri consilio ad humilitatem vel mansuetudinem revocare contendunt. Illi enim qui in clero vel in monasterio positi et se et alios ad superbiam erigunt velut pharetrae sagittis diaboli plenae simplicium corda percutere, et charitatem in eis, humilitatem vel mansuetudinem conantur exstinguere, sed quia Deo propitio in medio palearum invenitur et triticum, animae sanctae quae velut armaria Christi spiritalibus antidotis plena esse probantur, quidquid illi vulneraverint coelestibus medicamentis appositis curare non desinunt, dicentes cuicunque superbo: Noli superbire, frater, quia scriptum est: Superbis Deus resistit. Noli irasci, quia scriptum est: Ira in sinu insipientis requiescit; et iterum, Ira viri justitiam Dei non operatur. Si forte inobedientem viderint, blande et humiliter dicunt: Noli esse inobediens, frater, quia scriptum est: Obedientia super sacrificium. Et Apostolus clamat: Obedite praepositis vestris et subjacete eis, quia ipsi vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri. Istae animae Deo plenae si tepidum et negligentem viderint, de spiritali armario, id est de corde bono prolatis medicamentis ad compunctionem conantur accendere. Si detrahentem ac murmurantem viderint, dicunt ei illud B. Apostoli: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Neque detraxeritis. . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . loquendo adjutorem et defensorem justitiae se esse cognoscit, gaudeat et Deo gratias agat et, ipso auxiliante, perseveret usque in finem; quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, qui vero per superbiam, inobedientiam, vel invidiam adjutorem vel vicarium esse se sentit diaboli, doleat de praeterito, caveat de futuro, et per humilitatem construat quod per superbiae tyrannidem destruxerat; mitiget mansuetudo quod malitia vel inobedientia exasperaverat, charitatis dulcedo componat; et dum adhuc anima illa tenebrosa quae diabolo servire consueverat in isto mortali corpore retinetur, remedium sibi in die necessitatis acquirat, ut de sinistra translatus in dexteram cum ovibus Christi audire mereatur: Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et licet haec ita sint, fratres dilectissimi, hoc tamen oportet ut nec boni de sanctis meritis extollantur, nec illi qui mali fuerunt nimia desperatione frangantur, sed illi humiliter perseverent in bonis, et isti cito corrigantur a malis, ut cum dies judicii venerit et bonos coronare possit vita integra. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .

HOMILIA. Doctrina abbatis Macarii de his qui in coenobiis sunt. In primis quidem si coeperit homo semetipsum agnoscere, cur creatus sit, et quaesierit factorem suum Deum, tunc incipiet poenitere super his quae commisit in tempore negligentiae suae. Et sic demum benignus Deus dat illi tristitiam pro peccatis, et post haec iterum pro sua benignitate donat illi afflictionem corporis, jejunia et vigilias et orationum instantiam, et contemptum mundi, ut libens illatas injurias sufferat, et in odium habeat omne refrigerium corporale, et diligat planctum magis quam risum. Post haec, tribuit illi desiderium planctus et fletus, atque humilitatem cordis, ut trabem oculi sui consideret, non alterius festucam nitatur eruere; et dicat semper: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L). Et ut diei exitus sui memor sit, et quomodo in conspectu Dei occursurus sit, sed et judicia et poenas describat in conspectu mentis suae, nec non etiam meritos honores qui dantur sanctis. Si autem viderit quia haec illi suavia sunt, tentat eum si abrenuntiat voluntatibus suis, et resistit adversus impugnationes hujus mundi principis, qui vinxerat eum prius esca variae delectationis quae mollire facit cor, ut rursus propemodum vincere queat. Sed et lassitudinem corporis et desiderii longinquitatem, dicentibus illi cogitationibus suis, Quanto temporis spatio hunc laborem sufferre poteris? Et quia ardui laboris sit ut mereatur quis habitatorem Deum habere, praesertim tu qui multa peccasti: et quanta tibi possunt a Deo remitti peccata? Si autem cognoverit quia cor illius firmum est in timore Dei et non dimittit locum suum, sed fortiter resistit cogitationibus, tunc veniunt illi sub occasione justitiae cogitationes, dicentes: Peccasti quidem, sed poenitentiam egisti, jam sanctus es, et faciunt illum recordari quorumdam hominum peccata qui non egerunt poenitentiam, superseminantes illi in corde vanam gloriam. Non solum vero hoc, sed etiam faciunt quosdam homines laudare eum subdole, et provocare ad opera quae ferre non potest, immittentes illi cogitationes in animam non vescendi et non bibendi, nec non et vigiliarum, et multa alia quae dicere longum est. Et facilitatem ei ad haec perficienda tribuunt, si quomodo eum ad haec alliciant, praecavente Scriptura et dicente: Ne declinaveris ad dexteram nec ad sinistram, sed rectum iter ingredere (Deut. V et VII). Si autem benignus Deus perspexerit quia nulli horum acquievit cor ipsius, dicente David et de hujuscemodi tentationibus significante: Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Psal. XVI). Et hoc perspiciendum cur in nocte dixerit et non in die; videlicet quia circumventiones inimici nox sunt, sicut beatus Paulus dicit, non esse nos filios tenebrarum, sed lucis, quia filius Dei dies est, diabolus vero nocti assimilatur (I Thess. V). Si vero haec omnia bella supergressa fuerit anima, tunc incipiunt se illi immittere adversae [adversariae] cogitationes, fornicationis desiderium, et nefandum stuprum puerorum. In his igitur omnibus infirmatur anima et cor tabescit, ut impossibilem sibi credat esse custodiam castitatis, subjungentes illi, ut dixi, temporis prolixitatem, virtutem laboris. Et quia grande sit onus ipsarum et importabile, subjungentes illi infirmitatem corporis et fragilitatem naturae. Si autem ad has impugnationes non lassaverit, tunc benignus et misericors Deus immittit illi virtutem sanctam, et confirmat cor ipsius, et dat illi laetitiam et refrigerium et possibilitatem, ut fortior inimicis inveniatur, ut illorum adversus eum impugnatio non praevaleat, timentes eam quae inhabitat in eo virtutem. Sicut sanctus Apostolus dicit, contendite et accipietis virtutem. Haec quippe est virtus de qua beatus Petrus ait: Haereditatem incorruptam, et immarcescibilem, conservatam in coelis, qui in virtute Dei custodimini per fidem (I Petr. I). Tunc benignus et clemens Deus, si viderit quia cor ipsius corroboratum est super inimicos suos, paulatim subtrahit virtutem quae illi opitulabatur, et concedit inimicis impugnare eum variis concupiscentiis carnis, nec non vanae gloriae, cupiditatis, et superbiae, et caeterarum quae ad perditionem pertrabunt, ut propemodum assimiletur navi quae sine gubernaculo in scopulis huc illucque offendit. Cum autem cor illius emarcuerit in his, ut ita dicam, et defecerit ad singula tentamenta inimici, tunc Deus amator hominum, curam habens creaturae suae, immittit illi sanctam virtutem, et confirmat eum, subjiciens cor et animam et corpus ipsius, et omnia viscera ejus sub jugo Paracleti, ipso Domino dicente: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Et sic demum benignus ille Deus incipit adaperire oculos cordis ipsius, ut intelligat quoniam ipse est qui confirmat eum; et tunc vere incipiet homo vere nosse honorem dare Deo, cum omni humilitate et gratiarum actione, sicut David dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L), et mansuetudo efficitur cordium. Cum igitur in his omnibus fuerit probatus, tunc incipiet illi Spiritus sanctus revelare coelestia: hoc est quae sanctis jure meritoque debentur, et his qui sperant super misericordia ejus. Et tunc reputat homo secum illud apostolicum dicens: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Et illud Davidis: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII)? Hoc est: o Domine, quanta mihi paraveras in coelo, et ego quid a te quaerebam in vita mortali? Et sic revelata illi sunt tormenta quae passuri sunt peccatores, et multa alia quae me tacente vir sanctus intelligit. Post haec vero omnia, incipiet Paracletus inire pactum cum puritate cordis ipsius, et animae firmitate, et sanctitate corporis, et cum spiritu humilitatis facit eum supergredi omnem creaturam, et ut non loquatur os ejus opera hominum, et ut recta oculis suis videat, et ori suo custodiam ponat, et iter rectum faciat gressibus suis, et ut justitiam habeat manuum suarum, hoc est operum et orationis instantiam, nec non afflictionem corporis, et vigiliarum frequentiam. Et haec disponit cum eo in mensuram et discretionem, et non in turbulentiam, sed in quietem. Si vero mens ipsius dispositionem Spiritus sancti contempserit, tunc virtus quae in eo collata fuerat, discedit, et sic eaedem pugnae efficiuntur in corde ejus et conturbationes, et conturbant eum passiones corporis per momenta singula expugnatione inimici. Si autem conversum fuerit cor ejus, et obtinuerit praecepta Spiritus sancti, projectio Domini fiet super eum, et tunc homo agnoscit quia indesinenter adhaerere Deo bonum est, et quoniam in ipso est vita ejus, dicente David: Clamavi ad te, et sanasti me. Et iterum: Quia apud te est fons vitae (Psal. XXXV). Igitur secundum meum consilium, nisi homo grandem possederit humilitatem, quae omnium virtutum culmen est, et custodiam posuerit ori suo et cordi timorem Dei, et in eo quod se probat extollere caeteris non se praeferat, tanquam aliquid boni fecerit, et injurias sibi illatas sufferat, et percutienti se maxillam aliam praebeat, et ut ad omne opus bonum velociter erumpat, et ut animam suam in manu portet, quasi quotidie moriturus, et ut vana ducat omnia quae sub hoc sole cernuntur, et dicat: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. II); et: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Gal. VI); non poterit praecepta servare Spiritus sancti.