Appendix (Julius I)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Appendix
II Saeculo

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Iulius I (Incertus)

AuInJuI.Append3 8 Auctor incertus (Julius I?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Appendix

- EPISTOLA IULII EPISCOPI ROMANI AD DIONYSIUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM.( Coust. App....

- EPISTOLAE EIUSDEM AD MEDIAM PARTEM NUM. 5 VETUS INTERPRETATIO EX...

- IN EPISTOLAM AD DIONYSIUM ALEXANDRINUM SUB IULII I NOMINE EDITAM,...

- SYNOPSIS DISQUISITIONIS.

- EPISTOLA BEATI IULII ROMAE AD PROSDOCIUM. Quid de Trinitate atque...

- EPISTOLA IULII I AD PROSDOCIUM.

- SUPERIORIS EPISTOLAE NUM. 2, VERBA EX INTERPRETATIONE ANTIQUA CONCILII EPHESINI...

- EADEM VERBA EX INTERPRETATIONE MARII MERCATORIS APUD EUMDEM BALUZIUM, IBID....

- EADEM VERBA EX FACUNDO, LIB. I, CAP. 5, PAG. 40....

- FRAGMENTA SCRIPTORUM IULII.

- S. IULII EPISCOPI ROMANI IN SERMONE DE HOMOUSIO.

- Ἰουλίου ἐπισκόπου Ρώμης ἐν τῳ λόγῳ τῳ περὶ ὁμοουσίου.

- FRAGMENTUM II. Iulius Romae patriarcha in epistola V, ita scribit...

- FRAGMENTUM III. Sanctus Iulius.

- OBSERVATIO. Liturgia sacra Iulii nomine a Iacobitis recepta.

- CYRILLI VERBA A IOANNE NICAENO RELATA.

- EADEM EX ANONYMI RELATIONE.

- DECRETA IULII PAPAE I DECEM IUXTA GRATIANUM ET IVONEM.

- PRIMUM. Turpe lucrum sequitur qui minus emit ut plus vendat,...

- SECUNDUM. Reus est animarum presbyter, qui poenitentiam morientibus abnegat.

- TERTIUM. Post mortem alicuius nullus de eius consanguinitate sponsam accipiat....

- QUARTUM. Licet servo matrimonia contrahere

- QUINTUM. Ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris, usque in septimum...

- SEXTUM. Ecclesia semel Deo consecrata quando est iterum consecranda.

- SEPTIMUM. De his qui sacrificando varie errabant.

- OCTAVUM.( Ex decreto Ivonis Carnotensis desumptum.) Quid sit Ecclesia.

- NONUM.(Ex eodem.) De illis qui ecclesias incenderunt.

- DECIMUM.(Ex eodem.) Libertam domino legitime nubere posse.

- EPISTOLA I INCREPATORIA IULII PAPAE I AD ORIENTALES EPISCOPOS PRO...

- Venerabilibus fratribus universis orientalibus episcopis Iulius.

- I.

- II.

- III.

- IV.

- EPISTOLA ORIENTALIUM AD IULIUM PAPAM I.( Conc. t. II, col....

- EPISTOLA II. SIVE RESCRIPTUM IULII I CONTRA ORIENTALES, PRO ATHANASIO...

- I.

- II.

- III.

- IV.

- V.

- VI.

- VII.

- VIII.

- IX.

- X.

- XI.

- XII.

- XIII.

- XIV.

- XV.

- XVI.

- XVII.

- XVIII.

- XIX.

- XX.

- XXI.

- XXII.

- XXIII.

- XXIV.

- XXV.

- XXVI.

- XXVII.

- XXVIII.

- XXIX.

- XXX.

- XXXI.

- XXXII.

- XXXIII.

- XXXIV.

- XXXV.

- XXXVI.



ADMONITIO IN EPISTOLAM JULII AD DIONYSIUM ALEXANDRINUM.( Const. App. p. 57.) I. Hanc epistolam, pluribus jam monimentis, maximeque Monophysitarum scriptis notissimam, tempus, quod multa consumere solet, nobis tandem totam et integram reddidit. Jam unum illius fragmentum Leontii adversus fraudes Apollinaristarum liber, et extremam ejusdem partem vetus codex graecus suppeditarant. Praeterea in historia patriarcharum Alexandrin. quam Eusebius Renaudotius Orientalium linguarum ac disciplinarum eruditione clarissimus concinnavit, pag. 360, Johannis Antiocheni patriarchae, qui medio saeculo X, florebat, synodica describitur epistola, in qua epistolae hujus ex numero 3 verba sic laudantur: « Idem quoque in epistola ad Dionysium episcopum Cypri sic ait: Dum confitentur naturas duas, coguntur unum adorare, et alterum non adorare. In eo, qui divinus est, baptizantur, et in eo, qui homo est, non baptizantur. Porro cum in nomine Christi baptizemur, naturam unam confitemur divinitatem et corpus passibile, ut baptismus noster sit in Deo et morte Domini. « Ibi quidem haec velut ex S. Hippolyto Romano proferuntur: sed eadem Julio Romano libri alii adscribunt. Antea Christianus Lupus in Synodico, seu epistolarum quae ad Ephesinum concilium attinent, compilatione, quam et Stephanus Baluzius recudit, cap. 224, mediam saltem ejus partem latine habebamus. Verum id Antonii Muratorii indefesso labori ac sedulitati debemus, ut ex Ambrosiano codice non ita pridem tota graece prodierit, nova donata interpretatione, ac docta dissertatione illustrata.

II. Eadem epistola et ab Eutychete in mox dicto Synodico c. 222 et 225, et ab Eutychetis discipulis apud Facundum lib. I, c. 5, et ab Acephalis seu Severianis in Collatione anno 533, Constantinopoli coram Justiniano imp. habita laudatur. Ejus quoque meminit Gennadius lib. de script. ac de illa quid censeat, aperit his verbis: « Julius urbis Romae episcopus scripsit ad Dionysium quemdam de incarnatione Domini epistolam unam, quae illo quidem tempore utilis visa est adversus eos, qui ita duas per incarnationem asserebant in Christo personas, sicut et naturas: nunc autem perniciosa probatur, fomentum est enim Eutychianae et Timotheanae impietatis. » Ubi epistolam hanc commodo interprete indigere notat, quo a Timothei, hoc est discipuli Apollinaris impietate purgetur. Quocirca Ephraemius Antiochenus apud Photium in fine codicis 229 eam admittens, unius naturae vocabulo unam hypostasim enuntiari pro certo ponit. Ea nimirum de Julio antiquorum erat opinio, ut cum hanc epistolam, inscriptione illius decepti, Julii esse non dubitarent, verba haeretica, ut loquitur Leontius, « propter personae auctoritatem fide dignam, » ad catholicum sensum accommodare mallent, quam tantum virum haeresis aut insimulare, aut etiam suspicari. III. Facundus tamen lib. I, c. 5, ut et apud Photium cod. 230. Eulogius Alexandrinus epistolae inscriptionem suspectam habere, Hypatius vero Ephesiorum antistes, Leontius aliique plures falsam affirmare non dubitarunt. Sed a quibus prodierit, inter eos non convenit. Leontius verisimile sibi videri ait, eos qui a Julio per schisma discesserunt, hoc est quorum schismaticis litteris Julius epist. I rescribit, epistolam hanc, ut odium in eum concitarent, ipsius nomine inscripsisse. Diognitus quidem, qui ex illis unus erat, falsas litteras confinxisse in epistola synodi Sardicensis ad universas ecclesias narratur. Sed si schismatici illi, a Julio abalienati, invidiam ei conflare, haeretica supponendo scripta, moliti sunt; quid erat cur eodem animo erga Felicem papam, Gregorium Thaumaturgum aliosque patres se gererent? Sane hoc potius ab aliis haereticis videtur factum, ut pravae doctrinae magnis illis nominibus auctoritas conciliaretur. Et vero Leontius ipse aliam ea de re conjecturam proponit. Eum enim librum cui titulum indidit, « In eos qui proferunt nobis quaedam Apollinarii, falso inscripta nomine sanctorum patrum, » ab his auspicatur verbis: « Quidam ex haeresi Apollinarii, vel Eutychis, vel Dioscori, cum vellent suam haeresim confirmare, quasdam orationes Apollinarii Gregorio Thaumaturgo, aut Athanasio, aut Julio inscripserunt, ut simpliciores fallerent: quod quidem perfecerunt. » Quocirca quaerendum quibusnam haereticorum illorum tanta fraus adscribenda sit. IV. Antiquorum nemo est, cui Apollinarii impietatem epistola ista non suboleat. Plures vero ipsummet Apollinarium genuinum illius parentem esse docent. Nominatimque Ephesiorum antistes Hypatius in Collatione Constantinop. ait: « Nam et beati Julii famosam illam epistolam manifeste ostendimus fuisse scriptam ad Dionysium: » Sed in hoc comprobando majorem caeteris operam impendere cum Collectaneorum adversus Severianos auctor anonymus apud Canisium tom. 4, part. I, tum Leontius. Is porro lib. de sectis act. 8, epistolam istam non Julii, sed Apollinarii esse probat, « primum ex eo, quod si quis eam consideret, nihil Juliano dignum habeat nomine; deinde quod mentione corporis facta, nusquam id mente praeditum vel animatum dixerit, tametsi erat in more patribus illius saeculi, ut sicubi corporis ( Christi ) mentionem facerent, id ipsum mente praeditum animatumque dicerent; postremo quod Nyssenus Gregorius in opere contra Apollinarem aperte multa recitet, quae hac epistola continentur, eaque ceu prava refutet. » Sed hujus rei argumentum ineluctabile deducitur ex ejusdem libro contra fraudes Apollinaristarum, utpote in cujus initiis Valentinus primarius Apollinarii discipulus multa profert « domini Apollinarii » testimonia, et inter ea unum « ex epistola ad Dionysium, cujus principium est: Mihi argumentum amicitiae, et alterum ex alia epistola ad eumdem cujus principium est, Admiror cum de quibusdam audio, confiteri quidem Deum in carne, labi autem errore in divisione prave a Paulianistis introducta, » quod est epistolae hujus Julio adscriptae exordium. Unde conficitur, ut Apollinarius ita epistolae ejus sit genuinus parens, ut nec id latere ipse voluerit; adeoque alius falsae inscriptionis artifex sit quaerendus. V. Jam Leontium audivimus hujusmodi fraudem quibusdam « ex haeresi Apollinarii vel Eutychis vel Dioscori » attribuentem. Evagrius vero lib. III, cap. 31; eam Eutychetis ac Dioscori discipulis adscribit, de quibus haec habet: « Multos quoque Apollinarii libros Athanasio et Gregorio Thaumaturgo et Julio falso adscripserunt. » Idem quoque nefas Marcianus imp. sub finem epistolae ad Alexandrinos monachos Chalcedon. concil. par. 3, cap. 8, quibusdam Eutychetis discipulis tribuit: « Qui, inquit, libros Apollinarii non dubitaverunt plebi dispergere, vocabula sanctorum patrum eis attitulantes, quatenus ad plenum simplicium mentes sua falsitate deciperent. » At Hypatius Ephesiorum antistes in Collatione Constantinop. non hos, sed Apollinaristas sceleris hujus reos suspicari se testatur. Primo enim, cum Acephali Felicis atque Julii epistolas in haereseos suae gratiam laudassent, eas falsas esse haud dubius pronuntiavit. Tum iisdem instantibus ac dicentibus: « Quid ergo suspicamini nos quod falsavimus? » respondit: « Vos non suspicamur, sed antiquos haereticos Apollinaristas. » Et vero Leontius lib. cont. fraud. Apollin. post med. « Apollinarii esse epistolas, quae Julii esse feruntur, » hinc suadet, quod « Apollinarii discipuli antiquiores sunt omnibus qui iis usi sunt. » Non temere igitur antiquus compilator epistolarum, quas in lucem emisit Christianus Lupus, ac Steph. Baluzius nov. coll. concil. recudi curavit, cap. 224; huic epistolae hanc praefixit inscriptionem: « Exemplar Julii episcopi urbis Romae, ut asserunt Eutychis scripta, ad Dionysium episcopum, cujus sensu ductus ipse Eutyches decidit in errorem. » Neque mendacii arguendus est infelix ille haeresiarcha, cum ibid. cap. 222, ab unius naturae professione recedere se non posse ad Leonem papam scripsit, « sciens, inquit, sanctos et beatos patres nostros Julium, Felicem, Athanasium, Gregorium, sanctissimos episcopos, refutantes duarum naturarum vocabulum. » Utinam solus ille fallaci tantorum praesulum larva fuisset deceptus. Verum etiamnum pia mater Ecclesia de interitu gemit innumerorum hominum, qui tametsi Eutychi anathema dicunt, sanctos tamen patres Julium, Felicem, Gregorium et Athanasium duces habere se rati, ab unius naturae professione divelli se non sinunt, et Chalcedonensem synodum Leonisque tomum damnare ac detestari non verentur. VI. Quis vero fuerit Dionysius, ad quem Apollinaris hanc epistolam scripsit, nunc inquirendum restat. Antiqui auctoris collectaneorum contra Monophysitas, cujus exemplar graecum in Parisiensi collegio RR. PP. soc. Jes. asservatur, cap. 9, haec in epistolae hujus inscriptionem habetur observatio: Γράφει γὰρ οὕτως Ἀπολινάριος· « Τῷ δεσπότῃ μου τῷ ποθεινοτάτῳ συλλειτουργῷ Διονυσίῳ Ἀπολινάριος. » οὖτοι δὲ οἱ πλαστουργήσαντες πεποιήκασιν, « Ἰούλιος ἐπίσκοπος ἐν Κριστῷ χαίρειν. » Quae verba sic apud Canisium tom. IV, part. I, pag. 236, latine redduntur: « Sic enim scribit Apollinarius: Domino meo desideratissimo et comministro Dionysio Apollinarius: sic autem falsarii fecerunt inscriptionem, Julius episcopus Romae in Domino salutem. » Tum idem scriptor Dionysium presbyterum, non episcopum fuisse affirmat. Cui opinioni eatenus favere videntur Apollinarii discipulii Timotheus et Valentinus, quatenus hunc Dionysium nusquam episcopum, sed tantum Apollinarii familiarem nuncupant. Neque etiam a Gennadio Massiliensi, Hypatio Ephesino, aut Eulogio Alexandrino episcopus appellatur. Verum in inscriptione, quam primigeniam ac sinceram censet memoratus collectaneorum auctor, illius sententiae istud maxime adversatur, quod Dionysius συλλειτουργὸς appellatur; nihil enim usitatius quam ut episcopi collegas suos συλλειτουργοὺς vocent. Nominatim vero Marcellus Ancyranus episcopus expositionem fidei suae Ἰουλίῳ συλλειτουργῷ inscripsit, et Sardicensis synodi patres eumdem Julium συλλειτουργὸν vocant. Sed et in praedicta inscriptione antecedens vox δεσπότῃ vix dubitare sinit, quin subsequens συλλειτουργῷ coepiscopum, non compresbyterum sonet. Quocirca Synodici compilator Dionysium episcopum vocat. Alii etiam locum notant ubi fuerit episcopus, sed in hoc designando secum non consentiunt. Nam eumdem Leontius lib. de sectis act. 8, « Corinthiorum, » Johannes Antiochenus patriarcha loco jam supra n. 1, laudato « Cypri, » Ambrosiani codicis inscriptio « Alexandriae » episcopum appellant. Et vero ea in re graviter hallucinatus est Leontius, si Dionysii Corinthiorum episcopi nomine illum intellexit celebrem antistitem, cujus exstat ad Soterem papam epistola. Nec sincerior est inscriptio graeca, quae « Dionysium Alexandrinum » prae se fert. Nam Julii aut Apollinarii temporibus nullus Alexandrinae ecclesiae Dionysius praeerat. Notissimus quidem, Dionysio Romano pontifice, Dionysius Alexandrinus fuit: sed hunc anno 281, vivere desiisse tradit Hieronymi Chronicon, Julius autem anno dumtaxat 336, Romanam ecclesiam regere coepit. Nihil est igitur unde hujus Dionysii sedem definiamus. EPISTOLA JULII EPISCOPI ROMANI AD DIONYSIUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM.( Coust. App. p. 61.) I. Miror cum nonnullos audio Dominum confiteri quidem Deum incarnatum, at in eam divisionem impingere, quam perverse Paulianistae invexerunt. Ii enim, qui Paulo Samosateno addicti sunt, alium aiunt qui e coelo est ipsum fatentes Deum, alium vero qui est e terra hominem eum affirmantes; et illum quidem increatum, hunc creatum; illum aeternum, hunc hesternum; illum Dominum, hunc servum: impie agentes, sive adorent, quem servum dicunt et creatum; sive eum non adorent, qui proprio nos sanguine redemit. Qui vero Deum qui e coelo est, confitentur ex Virgine carnem sumpsisse, unumque esse cum carne, frustra turbas conciunt, ea effutientes quae illorum impietatem sapiunt.

α'. Θαυμάζω πυνθανόμενος περὶ τινῶν ὁμολογούντων μὲν θεὸν ἔνσαρκον τὸν Κύριον, περιπιπτόντων δὲ τῇ διαιρέσει τῇ κακῶς ὑπὸ τῶν Παυλιανιζόντων εἰσαχθείσῃ. Ἐκεῖνοι μὲν γὰρ Παύλῳ τῳ Σαμοσατεῖ δουλεύοντες ἄλλον μὲν τὸν ἐξ οὐρανοῦ λέγουσι, θεὸν ὁμολογοῦντες αὐτὸν, ἀλλὸν δὲ τὸν ἐκ γῆς ἄνθρωπον λέγοντες· τὸν μὲν ἄκτιστον, τὸν δὲ κτιστόν· τόν μὲν αἰώνιον τὸν δὲ χθεσινόν· τὸν μὲν δεσπότην, τὸν δὲ δοῦλον· ἀσεβοῦντες, ἄν τε προσκυνῶσιν, ὃν λέγουσι δοῦλον καὶ κτιστὸν, ἄν τε μὴ προσκυνωσι τὸν ἐξαγοράσαντα ἡμᾶς τῷ ἰδίῳ αἵματι. Οἱ δὲ τόν ἐξ οὐρανοῦ θεὸν ὁμολογοῦντες ἐκ τῆς παρθένου σεσαρκῶσθαι, καὶ ἔνα εἶναι μετὰ τῆς, σακρὸς, μάτην ταράσσουσιν, εἰς τὰ ῥήματα τῆς ἐκείνων ἀσεβείας ἐκφερόμενοι.

II. Dicunt enim et ipsi, ut audio, duas naturas, etsi Johannes aperte unum demonstret Dominum dicens, Verbum caro factum est, et Paulus, cum ait. Unus Dominus Jesus Christus per quem omnia. Si ergo qui ex sancta Virgine natus est, vocatus est unus, idemque ipse est per quem facta sunt omnia; una natura est: siquidem personam habens unam in duo non dividitur, quia propria natura non est corpus, sicut propria natura est deitas per incarnationem; sed quemadmodum homo una est natura, ita et Christus in similitudinem hominum factus. Quod si illud minime agnoscunt quod secundum unitionem unum est, possunt et illum qui unus est, in multa partiri, multasque dicere naturas; corpus enim multiforme est cum ex ossibus, et nervis, et venis, et carne, et cute, unguibusque, et pilis, sanguineque, et spiritu constet, quae omnia inter se differunt quidem, at una tamen est hominis natura. Quare et deitatis veritas cum corpore est, et in duas naturas minime dividitur. Neque enim fas esset totum illud vocare filium hominis qui de coelo descendit, et Filium Dei qui natus est de muliere, si naturarum duarum divisionem susciperet: id vero quod descendit de coelo, vocaretur Filius Dei, et non filius hominis: quod autem natum est ex muliere, vocaretur filius hominis, non Filius Dei. Et hoc divisioni Paulianae consentaneum est. β'. Λέγουσι γὰρ καὶ αὐτοὶ, ὡς ἀκούω, δύο φύσεις, καί τοι τοῦ Ἰωάννου σαφῶς ἕνα ἀποδείξαντος τὸν Κύριον ἐν τῷ λέγειν· Ὁ λόγος σὰρξ ἐγένετο, καὶ τοῦ Παύλου ἐν τῷ λέγειν· Εἷς Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς, δι' οὗ τὰ πάντα. Εἰ γοῦν εἷς ὁ ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου τεχθεὶς ὠνόμασται, καὶ αὐτός ἐστι δι' οὗ τὰ πάντα γέγονε, μία φύσις ἐστὶν, ἐπειδὴ πρόσωπον ἓν ἔχων εἰς δύο οὐ διαιρεῖαι, ἐπεὶ μηδὲ ἰδία φύσις τὸ σῶμα, ὡς ἰδία φύσις ἡ θεότης κατὰ τὴν σάρκωσιν, ἀλλ' ὥσπερ ἄνθρωπος μία φύσις, οὓτω καὶ ἐν ὃμοιώματι ἀνθρώπων γενόμενος Χριστός. Εἰ δὲ οὐκ ἐπιγιγνώσκουσι τὸ καθ' ἕνωσιν ἓν, δύνανται καὶ εἰς πολλὰ μερίζειν τὸν ἕνα, καὶ πολλὰς λέγειν φύσεις, ἐπειδὴ πολυειδὲς τὸ σῶμα ἐξ ὀστέων καὶ νεύρων, καὶ φλεβῶν, καὶ σαρκὸς, καὶ δέρματος, ὁνύχων τε, καὶ τριχῶν, αἳματός τε, καὶ πνεύματος, ἅπερ ἅπαντα διαφορὰν μὲν ἔχει πρὸς ἄλληλα, μία δὲ φύσις ἐστὶν ἀνθρώπου· ὥστε καὶ ἡ τῆς θεότητος ἀλήθεια μετὰ τοῦ σώματός ἐστι, καὶ εἰς δύο φύσεις οὐ μερίζεται. Οὔτε γὰρ οἷόντε ἦν τὸ ὅλον υἱὸν ἀνθρώπου καλεῖσθαι καταβεβηκότα ἐξ οὐρανοῦ, καὶ υἱὸν θεοῦ γεννηθέντα ἐκ γυναικὸς, εἰ δύο φύσεων διαίρεσιν ἐπιδέχεται. Ἀλλὰ τὸ μὲν καταβεβηκὸς ἐξ οὐρανοῦ ἐκαλεῖτο ἂν υἱὸς θεοῦ, καὶ οὐχ υἱὸς ἀνθρώπου· τὸ δὲ γεννηθὲν ἐκ γυναικὸς ἐκαλεῖτο υἱὀς ἀνθρώπου, καὶ οὐχ υἱὸς θεοῦ. καὶ τοῦτο ἓπεται τῇ Παυλιανικῇ διαιρέσει.

III. Nos vero divinae Scripturae docent, et cum e coelo descensum, et cum ex muliere in terra nativitatem audimus, utrumque de uno Domino esse intelligendum. Qui igitur ita intelligunt, ne ad id excedant ut verbis utantur eorum qui contra sentiunt, ne animo recta sentientes ore perversa loquantur. Eos enim qui duas dicunt naturas, unam adorare, et alteram non adorare; in divinam baptizari, et in humanam non baptizari necesse est. Si vero in mortem Domini baptizamur, unam confitemur naturam impatibilis deitatis et patibilis carnis, ut sic in Deum et in mortem Domini baptisma nostrum conficiatur.

γ'. Ἡμᾶς δὲ αἱ θεῖαι γραφαὶ διδάσκουσιν, ὡς περὶ ἑνὸς τοῦ Κυρίου φρονεῖν κατὰ τὴν ἐξ οὐρανοῦ κατάβασιν, καὶ τὴν ἐκ γυναικὸς ἐπὶ γῆς γένεσιν. Οἱ τοίνυν οὓτω φρονοῦντες, μὴ εἰς ὁμοφωνίαν τῶν τὰ ἐναντία φρονούντων ἐκβαινέτωσαν, ἵνα μὴ τῇ δίανοίᾳ εὐφημοῦντες, τοῖς ῥήμασι δυσφημῶσιν. Ἀνάγκη γὰρ αὐτοὺς δύο λέγοντας φύσεις, τὴν μὲν μίαν προσκυνεῖν, τὴν δὲ ἑτέραν μὴ προσκυνεῖν, καὶ εἰς μὲν θεϊκὴν βαπτίζεσθαι, εἰς δὲ τὴν ἀνθρωπίνην μὴ βαπτίζεσθαι. Εἰ δὲ εἰς τὸν θάνατον τοῦ Κυρίου βαπτιζόμεθα, μίαν ὁμολογοῦμεν φύσιν τῆς ἀπαθοῦς θεότητος καὶ τῆς παθητικῆς σακρὸς, ἵνα οὕτως εἰς θεὸν ἦ τὸ βάπτισμα ἡμῶν, καὶ εἰς τὸν θάνατον τοῦ Κυρίου τελούμενον.

IV. Etenim calumniatores non veremur in duas personas Dominum partientes, si nobis unionem evangelicam et apostolicam asserentibus, maledicant, tamquam carnem de coelo dicentibus. Neque enim, cum Filium Dei de muliere natum dicimus, culpari possumus, quasi Verbum de terra, non autem de coelo dicamus. Dicimus autem utrumque, et de coelo totum propter deitatem, et de muliere totum propter carnem, nescientes divisionem unius personae neque dissecantes a coelesti terrenum, aut a terreno coeleste; impia quippe dissectio haec foret. Nullam igitur dissecantibus causam et occasionem praebeant qui duas dicunt naturas: non enim corpus secundum se ipsum natura est in uno Christo, quia non est vivificum per semetipsum, neque dissecari potest atque sejungi a vivifico Verbo; neque rursus Verbum secundum se ipsum in propriam naturam dividitur, quam habet secundum id quod carnis est expers; quoniam in carne Dominus, et non expers carnis in mundo versatus est; neque conditum corpus separat a non condita deitate, ut separet quis naturam conditam; neque enim increatum Verbum absque corpore peregrinatum est inter nos, ut partiatur quis increati naturam. Quod si unum utrumque est secundum unionem, et conjunctionem, et compositionem humana forma praeditam, unum etiam nomen composito convenit, quod quidem a deitate habeat ut passionis expers, a corpore vero ut passioni obnoxium sit. Et quemadmodum audientes Paulum, qui Christum patibilem dicit, non divisim accepimus, neque deitatem patibilem existima vimus; ita et τὸ creatum et servum neque divisim dicitur, neque deitatem facit creatam aut servilis naturae. Et rursus increatum neque carnem increatam facit, neque separatim de deitate sola dicitur. δ'. Καὶ γὰρ οὐ φοβούμεθα τοὺς συκοφάντας τοὺς διαιροῦντας εἰς δύο πρόσωπα τὸν Κύριον, ἐὰν ἡμῶν τὴν ἕνωσιν πρεσβευόντων τὴν ἐυαγγελικὴν καὶ ἀποστολικὴν, βλασφημῶσιν ἡμᾶς, ὡς τὴν σάρκα λέγοντας ἐξ οὐρανοῦ. οὐδὲ γὰρ, ὅτε λέγομεν τὸν υἱὸν τοῦ θεοῦ γενόμενον ἐκ γυναικὸς, δυνάμεθα βλασφημεῖσθαι, ὡς τὸν λόγον ἐκ γῆς λέγωμεν, καὶ μὴ ἐξ οὐρανοὺ. Λέγομεν δὲ τὰ ἀμφότερα, καὶ ἐξ οὐρανοῦ τὸ ὃλον διὰ τὴν θεότητα, καὶ ἐκ γυναικὸς τὸ ὃλον διὰ τὴν σάρκα, οὐκ εἰδότες διαίρεσιν τοῦ ἑνὸς προσώπου, οὐδὲ ἀποτέμνοντες τοῦ οὐρανίου τὸ γήϊνον, οὐδὲ τοῦ γηΐνου τὸ οὐράνιον· ἀσεβὴς γὰρ ἡ διατομή. Μὴ οὖν τοῖς διατέμνουσι πρόφασιν διδότωσαν οἱ δύο λέγοντες εύσεις. οὒτε γὰρ τὸ σῶμα καθ' ἑαυτὸ φύσις ἐπὶ τοῦ ἑνὸς Χριστοῦ, ἐπεὶ μηδὲ ζωοποιὸν καθ' ἑαυτὸ, μηδὲ διατέμνεσθαι δυνάμενον ἄνευ τοῦ ζωοποιοῦ λόγου, οὒτε ὁ λόγος καθ' ἑαυτὸν εἰς ἰδίαν μερίζεται φὺσιν, ἣν ἔχει κατὰ τὸ ἄσαρκον, ἐπειδὴ ἐν σαρκὶ ὁ Κύριος, καὶ οὐκ ἄσαρκος ἐπεδήμησε τῷ κόσμῳ, οὒτε τὸ κτιστὸν σῶμα χωρίζει τῆς ἀκτίστου θεότητος, ἳνα χωρίζῃ τις φύσιν κτιστὴν, οὔτε μὲν ὁ ἄκτιστος λόγος ἐπεδὴμησε χωρὶς σώματος, ἵνα μερίζῃ τις ἀκτίστου φύσιν. Εἰ δὲ ἓν ἑκάτερόν ἐστι κατὰ τὴν ἕνωσιν, καὶ τὴν σύνοδον, καὶ τὴν σύνθεσιν τὴν ἀνθρωποειδῆ, ἓν καὶ τὸ ὄνομα τῷ συνθέτῳ προσεφαρμόζεται, ἀπὸ μὲν τῆς θεότητος τὸ ἀπαθὲς, ἀπὸ δὲ τοῦ σώματος τὸ καθητόν. Καὶ ὥσπερ ἀκούοντες τοῦ Παύλου, τὸν Χριστὸν παθητὸν λέγοντος, οὐ μερικῶς ἠκούσαμεν, οὒτε τὴν θεὸτητα παθητὴν ἐνομίσαμεν· οὕτως καὶ τὸ κτιστὸν καὶ δοῦλον οὓτε μερικῶς λέγεται, οὒτε τὴν θεότητα ποῖει κτιστὴν οὒτε δούλην. καὶ πάλιν τὸ ἄκτιστον οὒτε τὴν σάρκα ἄκτιστον ποῖει, οὒτε μερικῶς ἐπὶ τῆς θεότητος μόνης λέγεται.

V. Haec ita sentientes quieti maneant, supervacaneas declinantes quaestiones; ne vocum causa sententiis discordemus. Communi igitur consensu convenit et in confesso est, corpus esse de Virgine, deitatem vero de coelo; corpus efformatum in utero, deitatem vero increatam esse aeternam, ut unito Verbo corpori, indivisa maneat deitas. Si vero Scripturae familiare sit et totum vocare Deum, totumque etiam appellare hominem, sequamur et nos divinas voces, neque indivisa dividamus; neque deitatem separantes a corpore, perinde quasi tunc melius loquentes, quando corpus effictum dicatur ex utero; neque corpus dividentes a deitate, quasi confitentes praesentiam, quando deitas increata glorificatur.

ε'. Ταῦτα δὲ οὓτω φρονοῦντες μενέτωσαν ἐν ἡσυχίᾳ, τὰς περιττὰς ζητήσεις ἐκκλίνοντες, καὶ ῥημάτων ἕνεκα μὴ διαιρῶμεν τὰ δόγματα. Συμπεφώνηται οὖν, καὶ συμφώνως ὡμολόγηται τὸ σῶμα ἐκ τῆς παρθένου, ἡ θεότης ἐξ οὐρανοῦ, τὸ σῶμα πέπλασται ἐν κοιλίᾳ, ἡ θεότης ἄκτιστης, αἰώνιος, ἵνα ἑνωθέντος τοῦ λόγου τῷ σώματι ἀδιαίρετος μείνῃ ἡ θεότης. Εἰ δὲ τῇ γραφῇ σύνηθες, καὶ τὸ ὅλον θεολογεῖν, καὶ τὸ ὅλον ἀνθρωτολογεῖν, ἑπώμεθα καὶ ἡμεῖς τωῖς θείοις ῥήμασι, καὶ μὴ μερίζωμεν τὰ ἀμέριστα, μήτε τὴν θεότητα διαιροῦντες τοῦ σώματος, ὡς δι' εὐφημίαν, ὅταν τὸ σῶμα πεπλασμένον ἐκ κοιλίας λέγηται, μήτε τὸ σῶμα μερίζοντες τῆς θεότητος, ὡς δι' ὁμολογίαν τῆς παρουσίας, ὃταν ἡ θεότης ἄκτιστος δοξάζεται.

VI. Quomodo ergo dolendum non est, eos, qui haec ita recte confitentur aut sentiunt, uti etiam a majoribus traditum acceperunt, invicem propter voces discrepare? quando hi quidem corporis nomine utuntur cum de Verbo loquuntur, sicuti Johannes (Johan. 1, 14) carnem dicens factum fuisse Verbum; illi vero deitatis nomen assumunt cum de toto servo eis sermo est, ut Paulus: Dico autem, novissimus Adam in spiritum vivificantem (I Cor. VIII, 6). Secundum carnem Christus se Patrem adorare fatetur, dicens: Nos adoramus quod scimus (Joan. IV, 22), et non dividitur deitas. Adoratur secundum deitatem, et non sejungitur corpus cum adoramus deitatem. Neque sejungimus a deitate corpus (non enim fieri potest), quando illud mortem passum adoramus; neque separatur deitas, unita enim est, siquidem oportebatvinci mortem a Deo, et victa est. ϛ'. Πῶς οὖν οὐ λυπηρὸν τοὺς ταῦτα καλῶς οὓτως ὁμολογοῦντας, ὴ φρονοῦντας, καθὼς καὶ παρέλαβον, διστάζειν πρὸς ἀλλὴλους διὰ ῥὴματα; ὃταν οἱ μὲν τῷ τοῦ σώματος ὀνόματι χρῶνται ἐπὶ τοῦ λόγου, καθάπερ ὁ Ἰωάννης σάρκα λέγων γεγενῆσθαι τὸν λόγον· οἱ δὲ τὸ τῆς θεότητος ὂνομα λαμβάνουσιν ἐπὶ τοῦ ὅλου δούλου, ὥσπερ ὁ Παῦλος· λέγω δὲ, ὁ ἔσχατος Ἀδὰμ εἰς πνεῦμα ζωοποιοῦν· Προσκυνεῖν ὀμολογεῖ Χριστὸς κατὰ τὴν σάρκα τὸν πάτερα λέγων, ἡμεῖς προσκυνοῦμεν ὅ οἲδαμεν· καὶ οὐ χωρίζεται ἡ θεότης. προσκυνεῖται κατὰ τὴν θεότητα, καὶ οὐ χωρίζεται τὸ σῶμα τῇ τῆς θεότητος προσκυνὴσει. οὒτε ἀφιστῶμεν τὼ σῶμα (οὐδὲ γὰρ δυνατὸν) ὅτε προσκυνοῦμεν τοῦ σῶματος τοῦ πεπονθότος, καὶ οὐ χωρίζεται ἡ θεότης, ἥνωται γὰρ. ἒδει γὰρ νικηθῆναι τὸν θάνατον ὑπὸ τοῦ θεοῦ, καὶ νενίκηται.

VII. Monete autem illos, qui frustra in his quaestionibus discordant, et servetur in dogmate consensus, ne ob verba dissideamus. Doctrina enim discrepare et verbis concordiam simulare impium est; eos autem, qui doctrina concordant, propter voces dissidere, vanum et fatuum. Hoc porro concorditer tenentes, nempe Deum incarnatum Christum, et e coelo et e terra, eumdem esse forma servum, ac virtute Deum, maneant in concordia, et frustra ne dissideant, neque in verborum pugnam haereticis familiarem incidant sed Ecclesiae simplicitatem potius aemulentur. Vale.

ζ'. Παραινεῖτε δὲ τοῖς μάτην περὶ ταῦτα διαφερομένοις, καὶ φυλασσέσθω ἡ κατὰ τὸ δόγμα ὁμολογία, μὴ διαιρώμεθα διὰ τὰ ῥήματα. Τὸ μὲν γὰρ τοῖς δόγμασι διαφέροντας, τοῖς ῥήμασι προσποιεῖσθαι συμφωνεῖν ἀσεβὲς, τὸ δὲ τοῖς δόγμασι συμφωνοῦντας τοῖς ῥήμασι διαφέρεσθαι μάταιον καὶ μωρόν. Τοῦτο δὲ συμφωνούμενον ἒχοντες, ὅτι θεὸς ἒνσαρκος ὁ Χριστὸς, καὶ ἐξ οὐρανοῦ καὶ γῆς, ὁ αὐτὸς τῇ μορφῇ δοῦλος καὶ τῇ δυνάμει θεὸς. μενέτωσαν ἐν ὁμονοίᾳ, καὶ μὴ μάτην διαφερέσθωσαν, μηδὲ εἰς τὴν τῶν αἱρετικῶν λογομαχίαν ἐκπιπτέτωσαν, ἀλλὰ τῆς Ἐκκλησίας τὴν ἁπλότητα μᾶλλον ζηλωσάτωσαν. ἒῤῥωσο.

EPISTOLAE EJUSDEM AD MEDIAM PARTEM NUM. 5 VETUS INTERPRETATIO EX SYNODICI CAPITE 224 DESCRIPTA. Exemplar Julii episcopi urbis Romae, ut asserunt Eutychis, scripta ad Dionysium episcopum, cujus sensu ductus ipse Eutyches decidit in errorem. I. Miror audiens quosdam confitentes quidem in carne Dominum nostrum, incurrentes vero divisionem male a Paulianistis introductam. Illi enim Paulum Samosatenum sequentes, alium quidem intelligunt eum qui ex coelo descendit, Deum confitententes; alium vero terrenum hominem esse dicunt; et illum quidem infabricabilem (alium fabricatum; hunc aeternum, alium hesternum), hunc dominum, alium servum: impium (leg. impii), seu venerentur eum quem servum appellant et fabricatum, seu non colant eum qui nos sanguine suo redemit. Hi vero, qui Deum descendisse de coelo confitentur, et carnem factam (leg. factum) ex virgine, et unum esse cum carne, frustra conturbantur (conturbant), excedentes in verba impietatis illorum.

II. Dicunt enim et ipsi, sicut odio, duas naturas. Ad quod et Joannes evidenter probat (unum) Dominum nostrum, cum dicat, Verbum caro factum est (Joan., I, 14), et Paulus apostolus, cum dicat, Unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor., VIII, 6). Si enim natus ex sancta virgine Jesus nominatur, et ipse est per quem universa facta sunt; una scilicet natura facta est (dele facta), quoniam et una persona, non in duo divisa (unam personam habens in duo non dividitur); cum nec propria natura corporis est, et propria natura deitas sit secundum carnem. Sed sicut homo una natura est, ita et is qui ad similitudinem hominis factus est Christus. Quod si non agnoscunt id quod per adunationem unum est, possunt et unum in plura partiri, et plurimas dicere naturas: quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus, nervis et venis, carne et cute, unguibus et capillis, sanguine et spiritu constet; quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est hominis natura (Baluz. est eorum natura). Unde et deitatis natura cum corpore unum est: et nec in duas naturas dividitur. Nec enim poterat totum filius hominis appellari qui descendisset e coelis, et rursus Filius Dei qui natus ex foemina est, si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem, quod descendisset e coelis, vocaretur Filius Dei, non Filius hominis; et quod natum esset ex muliere, vocaretur filius hominis, non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisionis est. III. Nos autem divinae Scripturae docent tamquam de uno Domino nostro sentire, et cum descendisset e coelis, et cum in terra natus est. Qui igitur sic sentiunt, non excedunt ab inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis praeceptis consentiant, sermonibus discrepent. Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligant (al. dicant), alteram colere, alteram non adorare; et in divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam et impassionabilis deitatis, et passionabilis carnis; ut perhoc sit baptisma nostrum et in Deum et in mortem Domini perceptum. IV. Nec enim veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum. Nec, cum nos unitatem evangelicam atque apostolicam praedicemus, lacerent nos tanquam dicentes carnem esse coelestem, cum e contra divinas scripturas legamus dicentes Filium esse non ex coelo. Nec enim, cum dicimus Filium Dei creatum ex muliere, possumus reprehendi tamquam Verbum ex terra dicentes, et non ex coelo. Dicimus enim utrumque, et ex coelo totum propter deitatem, et ex muliere totum propter carnem, ignorantes divisionem unius personae. IN EPISTOLAM AD DIONYSIUM ALEXANDRINUM SUB JULII I NOMINE EDITAM, DISQUISITIO MURATORII AD ERUDITISSIMUM ET CLARISSIMUM VIRUM ANTONIUM MARIAM SALVINIUM, Graecae linguae in Florentino Gymnasio professorem. SYNOPSIS DISQUISITIONIS. Gennadius, et Centuriatores epistolam hanc Julio I. Rom. pontifici perperam adscribunt. Facundus Hermianensis eamdem ipsi rectius abjudicat. Quod et facit cum Evagrio Leontius Byzantinus. Nihil in illa, quod Julium deceat. Apollinaris haereticus illius auctor creditus, cujus sunt et aliae quaedam Julio affictae. Corpori Christi animam, sive mentem humanam negavit is, quod et facit hujus epistolae auctor. Multa in Apollinari a S. Gregorio Nysseno damnata, quae hic itidem traduntur. Hypatius, Anastasius, Eulogius, Ephraemius, et alii S. Julium ab ista calumnia liberant. Quis fuerit Dionysius, ad quem data fingitur haec epistola.

Non te fugit, Salvini doctissime, quantum mihi alias gratulatus fueris, quod ab amoenioribus artibus ad graviores rursus me receperim, et praecipue ad sacram eruditionem, cujus studium ut jucunditate nulli alii concedit, ita reliquis utilitate antecedere satis constat. Gratissimum autem accidit mihi, te habere hujusmodi consilii mei non solum hortatorem sollicitum, sed etiam laudatorem benevolum. Nam etsi tu hominibus, qui te intime non noscunt, videri interdum possis in unis mitioribus litteris vim, et curam omnem ingenii tui constrinxisse; illud tamen mihi est exploratum, te ita omnigenae eruditionis copia valere, ut maximi ponderis, summaeque auctoritatis apud me semper futura sint cum praeconia, tum hortamenta a te profecta. Atque istud meum de te judicium non solius famae consensu, sed ipsa experientia mea saepe numero confirmatum fuit. Quoties enim te in variis difficultatibus consului, quae se mihi offerebant in amplissimo eruditionis stadio, talem toties in te rerum copiam, et graecae linguae, totiusque antiquitatis peritiam inveni, qualem pauci assequantur, et in paucis demirari solemus. Illud solum (et pace tua dixerim) satis probare non potui, quod nimirum ferme tibi uni scire, tibique in sipario canere contentus, non iis, quibus certissime poteras, rempublicam litterariam affecisti beneficiis. Sed tu maluisti modestiae tuae, ac eruditionis conscientia frui, quam studiorum tuorum fructus his difficillimis evulgare temporibus, quibus quum in fastidiosos, aut maledicos lectores facile impingatur, vix aliis, vix sibi placeat scriptor, honestae quietis, non turbidae gloriae cupidus. Quo in consilio si te sequerer, potiore id etiam, quam tu, ratione facerem, et ingenii mei fortunae, viribusque longe minoribus prudentius consulerem. Verum mihi jam placuit audacius procedere, tuisque potius auscultare adhortationibus, quam exemplo tuo. Quamobrem quum haec edere in animum induxerim, quibus pro tua humanitate, et doctrina non unum contulisti beneficium, nihil antiquius habui, quam aliquem deligere locum, ubi testarer et me gratum, et te omni commendatione dignissimum. Tuo igitur nomini inscriptam volo disquisitionem istam, qua mihi propositum est, Julii I Romani pontificis famam ab haereticorum calumniis vindicare. Et hoc quidem in praesentia facile possumus, quando nobis monumentum illud oblatum est, per quod olim Ecclesiae catholicae, tanti praesulis ementito nomine, se facturos esse fucum speraverant Eutychiani. Quid enim veritatem clarius ostendat, quam ipsam prodere mendacii officinam, ipsumque omnium oculis figmentum objicere? Certe haec illa est epistola, quae dubiam S. Julii fidem apud veteres aliquot fecit, quaeque posterioribus etiam saeculis negotium facessere visa est, incertis nempe in eam, quippe ignotam, prolatis sententiis. Rem igitur cum gratam eruditis, tum S. Pontificis memoriae utilem praestabimus, si edito famosissimo hoc foetu per nosfiet, ut de illius falsitate, et de hae reticorum fraude, omnibus judicare in posterum liceat.

Inter antiquos scriptores qui primus de hac epistola mentionem fecerit, Gennadius est in lib. de Scriptor. Eccles. cap. 2, ita scribens: Julius urbis Romae episcopus scripsit ad Dionysium quemdam de incarnatione Domini epistolam unam, quae illo quidem tempore utilis visa est adversus eos, qui ita duas per incarnationem asserebant in Christo personas, sicut et naturas. Nunc autem perniciosa probatur; fomentum enim est Eutichyanae, et Timotheanae impietatis. Gennadii verba libenter adoptarunt, ac retulerunt centuriatores Magdeburgenses Cent. IV. cap. 10. Quibus haec alia e vestigio adtexunt: Adduxisse ex eadem epistola testimonium de persona Christi videtur Cyrillus Alexandrinus in Apologetico suo hoc modo. Tum haec ipsa epistolae verba proferunt: Praedicatur ad completionem fidei, et incarnatus ex Virgine Maria Dei Filius, qui et habitavit in hominibus, non in nomine (in homine scribendum erat) energiam operans. Hoc enim in prophetis est, et in epistolis: perfectus Deus in carne, et homo perfectus in spiritu, non duo filii; unus quidem germanus filius, qui suscepit hominem: alter vero mortalis homo assumptus est a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus super terram. Tandem centuriatores ita sermonem concludunt: Citat idem testimonium ex Epistola ejus ad Prosdocimum Synodus Chalcedonensis contra Eutychem.

At neque centuriatores, neque Gennadius quidquam protulerunt, quod accuratam rei cognitionem sapiat. Et primo animadvertere juvat, epistolam hanc Gennadio homini latino re minime fuisse perspectam, sed solum de nomine cognitam. Quippe manifesta illius hallucinatio est affirmare, ipsam olim visam fuisse utilem adversus eos, qui ita duas asserebant in Christo personas, sicut et duas naturas. Nullum concilium; nulli Ecclesiae catholicae Patres, hujus epistolae testimonio adversus Nestorianos usi unquam fuerant, neque porro postea sunt usi. Inde autem fluxit Gennadii error, quod Act. 1. concilii Ephesini citatus fuerit contra Nestorium locus ille ex epistola Julii I papae, quem centuriatores nuper adferebant. Nimirum censuit Gennadius, et post ipsum censuere centuriatores quoque, unam eamdemque fuisse Julii epistolam, quae ad Dionysium data ferebatur, cum illa quae in eodem Ephesino concilio citatur. Verum diversae plane sunt epistolae. Quae ad Dionysium, uti fertur, conscripta fuit, nunc à nobis editur, ibique nihil eorum legitur, quibus Ephesina synodus est usa. Altera πρὸς Δόκιον, seu Δόκιμον, hoc est, ad Docium, quem etiam Prosdocium alii appellant, jamdudum intercidit, eademque ab Ephesinis Patribus laudata est. Confudit ergo utramque epistolam Gennadius; utilem olim fuisse ratus conscriptam ad Dionysium, quod ipsam arbitraretur ab Ephesino concilio in verae fidei confirmationem adhibitam.

Facundus episcopus Hermianensis altero post Gennadium saeculo vivens, hoc est, Justiniani temporibus, nonnulla habet lib. I, cap. 5, quae conjecturam nostram firmant, erroremque Gennadii manifestius aperiunt. Scribit adversus Eutychianos, eorumque sobolem acephalos, unam in Christo naturam statuentes. Ita vero inquit: Quid autem illos contra haec evidentissima Patrum testimonia juvare poterit, quod in assertionem vanissimi sui erroris dicunt, Julium Romanum episcopum nescio ubi rescripsisse, quod una sit Christi natura? quum in eadem sancta synodo Ephesina hoc solum ipsius B. Julii contra Nestorium recitatum fuerit ex epistola ad Prosdocium, in qua ait: praedicatur vero ad supplementum fidei et incarnatus ex Maria Virgine etc. Postquam Facundus locum integrum ex act. I. concilii Ephesini retulit supra a centuriatoribus descriptum, ita pergit dicere: Non aliud, praeter hanc ad Prosdocium epistolam, ex dictis B. Julii in illa synodo prolatum est, si qua forsitan alia scripsit, neque ex hac epistola aliquid amplius. Cur igitur non illud potius, quod de una Christi natura isti circumferunt tanquam ab ipso B. Julio scriptum, vel quaeque similia, quae scripsisse autumant alios venerabiles Patres, in synodo recitata sunt contra Nestorium? Nam ipsa magis ejus dogmati contraria viderentur. Hinc igitur elucet, nullam aliam epistolam Julii I usurpatam adversus haereticos Nestorianos olim fuisse, quam quae ad Docium, sive ad Prosdocium conscripta fuerat. Quare ex altera ad Dionysium data nihil utilitatis unquam cepere catholici, ut Gennadius leviter affirmabat. Videtur autem Facundus graecam epistolae illius inscriptionem πρὸς Δόκιον, ad Docium, pro uno verbo accepisse, tanquam scriptum fuerit πρὸς Προσδόκιον, ad Prosdocium.

Deinde validissimum argumentum e Facundi verbis ducere incipimus, ad dignoscendam falsitatem, atque figmentum famosae hujus epistolae a nobis editae. Nam si epistola haec ad Dionysium data jam extabat, quum Nestoriana haeresis tot in Ecclesia turbas excitare coepit, cur ab illa citanda adversus Nestorium abstinuere Patres Ephesini? Cur deinde Eutyches, et Dioscorus nunquam pro se ipsam laudarunt, numquam ejus testimonio suam confirmavere sententiam? Certe Julii Romani pontificis auctoritas maximum attulisset pondus Eutychianae opinioni. Neque tanti pontificis opus graece vulgatum latitare adeo poterat, ut omnium oculos fugeret, quum satis liqueat, ejus generis monumenta per ecclesias, perque eruditorum manus vix edita consuevisse ferri. Aut ergo post synodos Ephesinam, atque Chalcedonensem, conficta fuit, Julioque supposita epistola illa, ideoque ante synodos illas minime extabat; aut si extabat, nemo hactenus noverat, credideratve, Julium ipsius auctorem fuisse. Propterea haec merito Facundus addit: Quid enim jam controversiae remansisset, quod una esset illius Dei Hominis subsistentia, sive persona, si probarentur Patres, quod etiam unam praedicaverint ejus esse naturam? Igitur, ut omnis auferatur quaestio, si non postea epistola illa (hoc est quae ad Dionysium scripta circumferebatur) confecta est (fortasse legendum conficta est) aut B. Julii eam non esse, sicut magis credendum synodus judicavit, aut etiam, etsi ejus esse credidit, quod ego non dico, ut aliam magis (hoc est, quae ad Prosdocium sen Docium conscripta fuit) quam ipsam ejusdem sancti Julii contra Nestorium proferret, non ex eo quod incaute dictum est, contrarium errorem judicavit esse vincendum.

Verum ne hanc quidem ultimam suspicionis umbram admisisset Facundus; imo constanter negasset Julium I ejus epistolae artificem, si quae a Graecis scriptoribus hac in re oculatioribus nos edocti sumus, ipse etiam novisset. Hos igitur audire juvat; corum autem non testimonio solum, sed etiam rationibus constabit, suppositam Julio ab Haereticis famosam hanc epistolam fuisse. Evagrius scholasticus, a quo historiam habemus, et Leontius Byzantinus, a quo librum de Sectis, scriptores multis nominibus commendati, ipsoque saeculo Christi sexto, quo Facundus Hermianensis floruit, et ipsi florentes, huc advocandi sunt. Primus ille de Nestorianis haereticis agens lib. I, cap. 31, inquit: Sanctorum Patrum libros saepe depravarunt, multosque Apollinaris libros Athanasio, Gregorio Thaumaturgo, et Julio, inscriptionibus commutatis attribuerunt, quibus quidem libris plurimos in suum impium errorem induxerunt. Non est mihi ad manus Evagrii historia, sed illam ex Baronii fide produco ipsam citantis ad annum Christi 352, n. 5. Nequeo tamen non mirari, quei Nestoriani imposturae hujus dicantur auctores. Certo certius est, eam, quam nunc proferimus, epistolam Eutychianis ita scatere erroribus, ut Nestorianis oppositam omnino sententiam referat (quod et Gennadius monuit) atque architectum plane sapiat Eutychianum. Quei rogo utraque adversantium haereticorum cohors uni atque eidem Romano pontifici tribuere, ac supponere potuit contraria haec perversarum opinionum monstra. Evagrius proinde forte hallucinatus est, sive, ut ratione potiori dicam, Evagrii locus attentius considerandus fuit cardinali Baronio. At infra de hac ipsa re sermo recurret. Interim satis est cognovisse Apollinaris haeretici libros Julio fuisse ab haereticis per dolum suppositos.

Accedat nunc Leontius Byzantinus, quo nemo luculentius in hujusmodi quaestione versatus est. Actione 8, de Sectis, pag. 526. Eutychianae haeresis fundamenta convellit. Ejus autem sunt verba haec e graeco translata: Adferunt (Eutychiani) aliud quoque dictum, velut a B. Julio profectum, quod extat in epistola scripta ad Dionysium Corinthi episcopum, cujus initium est (Miror de quibusdam audiens, etc.). Estque dictum hujusmodi (Necesse est eos, quum duas naturas dicunt, unam adorare, alteram non adorare; ac in divinam quidem baptizari, et in humanam non baptizari). Aliaque plura isthaec epistola continet. En aliquot epistolae hujus verba, quae quum in exemplari nunc a nobis edito pariter legantur, Ambrosiani codicis fidem confirmant. Porro videamus, quomodo se ab ista difficultate Leontius expediat. « Sed nos » prosequitur ille « pluribus argumentis convincimus, illam epistolam non esse B. illius Julii, sed Apollinaris. Primum ex eo quod si quis eam subtiliter consideret, nihil Juliano dignum nomine habeat. Quin et septem illae epistolae, quas ejus esse dicunt, Apollinaris sunt. Deinde quod in eadem epistola corporis mentione facta, nusquam id mente praeditum, vel animatum dixerit. Erat autem in more Patribus illius saeculi, ut sicubi corporis mentionem facerent, id ipsum mente praeditum, animatumque dicerent: quod quidem usque adeo verum est, ut reformidantibus eis hoc crimen, ideoque deinceps illas voces, Mente praeditum, et Animatum, adjicientibus, nulli posteriorum libri reperiantur, qui hanc veterum appendicem non habeant. Praeterea de hoc quoque non B. Julii, sed Apollinaris esse redarguitur, quod Nyssenus ille Gregorius in opere contra Apollinarem aperte multa recitet, quae hac epistola continentur, eaque ceu prava refutet. Potest et aliunde convinci, quod B. Julii non sit, aiunt enim actis synodi Ephesinae sub B. Cyrillo insertam: quod quidem aperte mentiuntur. Nam nihil ibi in textu tale reperitur, sed alia quaedam inserta est epistola velut a Julio scripta nec ipsa Julii, sed Timothei, quemadmodum ex multis exemplaribus intelligi potest. Enimvero quum nihil nobis illa adversetur, quod eam Julii dicunt, flocci scilicet faciendum. »

Hactenus Leontius accuratissimi profecto critici nomen promeritus, quo auctore discimus, Apollinari epistolam hanc esse reipsa tribuendam. Antequam vero progrediamur, animadvertere opus est, Baronium haec itidem Leontii documenta produxisse. Relatis autem iis epistolae verbis: Necesse est eos, quum duas naturas dicunt, unam adorare, alteram non adorare, etc., mirari se ait, cur Gennadius appellare potuerit utilem epistolam hanc, adeo immanes, manifestasque blasphemias complectentem, quibus Nestoriana haeresis confirmaretur. Ita amplissimus annalium parens; sed aliter locuturus, si quod in posterum fas erit, epistolae ipsius subdititiae textum legere et ipse potuisset. His verbis, quae nunc quoque in exemplari a nobis evulgato occurrunt, non Nestoriana haeresis confirmatur, sed quidem Eutychiana; quippe ab epistolae auctore afferuntur tanquam necessarium, et ut ipse significat, absurdissimum Nestorianae sententiae consectarium. Tantum abest ut ille cum Nestorio sentiat duas in Christo divisas naturas, quarum una adoranda sit, altera vero nequaquam, ut potius utramque simul permisceat, atque confundat, unaque tantum adoratione colendam affirmet, Eutychianis in hoc omnino concors atque consentiens.

Sequamur nunc Leontium κατὰ πόδα, illiusque rationes, atque argumenta sigillatim percurramus, quibus facile palam fiet, qui verus fuerit epistolae hujus faber. Inquit is, non a Julio primo Romano pontifice, sed ab Apollinari haeresiarcha illam fuisse conscriptam. His autem rationibus sententiam suam confirmat. Prima est, nihil ibi occurrere Juliano nomine dignum; hoc est, nihil gravitatis, eloquentiae, sapientiae, aut purae veterisque doctrinae, quod Julium apostolicae sedis antistitem deceret, in eo monumento contineri. Et revera quum nihil antiquius romanis episcopis, totius Ecclesiae magistris, fuerit, quam vetustissima Christi dogmata semper tradere, atque tueri; heic autem reperiantur tot novae, temporibusque Julii inauditae detrinae semina: quis saeculo Christi quinto, quando Eutychetis causa fervebat, Julium tam facile debuit, potuitque credere perniciosae illius epistolae, atque novitatis auctorem? Jam antea reclamassent cum Occidentales, tum Orientales Episcopi, si tale quippiam saeculo Christi quarto Julius tradidisset. Potuit quidem Apollinaris clam desipere, et furtivis litterulis inter suos asseclas quidquid lubebat effutire, atque confingere. Non poterat Romanus episcopus, Ecclesiae totius caput, sese abscondere, conscripta praesertim epistola ad celebrem Graeciae Episcopum, et palam evulgata. Supersunt adhuc germanae duae Julii epistolae a S. Athanasio descriptae (nihil enim moror Isidori Mercatoris pseudepistolas) in quibus diversam plane et styli, et doctrinae, et prudentiae faciem intueare. Addit anonymus scriptor, a quo collectionem habemus contra Severianos, § 6, inscriptionem hujus epistolae consentaneam non fuisse Romanorum pontificum consuetudini. Qua de re judicium ferre nobis in praesentia non licet, quando inscriptione caret exemplar nunc a nobis editum.

Alterum Leontii argumentum est, non hanc tantummodo epistolam, sed et alias septem Julio fuisse suppositas, quae tamen Apollinaris revera forent. En Eutychianorum artes, et doli. Quid igitur mirum, si producta in medium ab Eutychianis epistola ad Dionysium data, fraus ibi quoque nullo negotio deprehensa fuit? Difficile nimis erat, tanto pontifici, qui superiore duntaxat saeculo vivere desierat, tot epistolas affingere, et diu criticis, doctisque imponere hominibus. Tunc argumentum, stylus, causa scribendi, homines, ad quos datae fingebantur eae litterae, quarum nunc nullum extat vestigium, et mille alia, in re, ut ita dicam, recenti statim succurrebant, quae ipsas falsitatis redarguerent, et Apollinari vero ipsarum parenti restituerent. Una proinde alteram accusabat: omnesque simul fortissimo argumento erant, non Julio, sed Apollinari, tribuendam esse istam quoque ad Dionysium conscriptam.

Tertio rectissime Leontius animadvertit, in tota hac epistola Christi quidem corpus memorari, sed mentem, animamque eidem corpori nusquam tribui. Nihil profecto Apollinari detrahere personam apertius potuit, quam hic affectatus loquendi modus. Constat, ex Apollinaris erroribus praecipuum illum fuisse, quem S. Leo Magnus in decretali 23, catholicorum sententia opposita rejicit. Non Deum tantum dicimus Christum, etc., nec ita hominem, ut aliquid ei desit, quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam, sive mentem rationalem, etc. Hinc S. Augustinus in lib. de Haeres. cap. 55: « Apollinaristas » , inquit, « Apollinaris instituit, qui de anima Christi a catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Deum Christum carnem sine anima suscepisse. In quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem, qua rationalis est anima hominis, non fuisse in anima Christi, sed pro hac ipsum Verbum in ea fuisse dicunt. » Ita se habebat falsa Apollinaris sententia, quam proinde quum non obscure epistola Julio adscripta referat, ac inspiret, intelligere continuo possumus, eam Apollinari esse tribuendam. Certe ibi nusquam legas de Christo homine aliud praedicari, quam σῶμα, aut σάρκα, hoc est, corpus, aut carnem, animae autem, sive mentis humanae a Verbo susceptae nulla mentio. Quamobrem Christi corpus, si recte haec perpendas, obtruditur nobis tanquam ἄψυχον, καὶ ἀναίσθητον, καὶ ἀνόητον, id est, in animum, et sensus, ac mentis expers: quod commentum in Apollinari damnavit an. Ch. 362 Alexandrina synodus ab Athanasio, aliisque catholicis episcopis celebrata.

Vide vero, quam sine tergiversatione eadem haec abominanda sententia ab istius epistolae auctore insinuctur. Οὔτε γάρ, inquit, τὸ σῶμα καθ' ἑαυτὸ φύσις ἐπὶ τοῦ ἐνὸς Χριστοῦ, ἐπεὶ μηδέ ζωοποιὸν καθ' ἑαυτὸ, μηδέ διατέμνεσθαι δυνάμενον ἄνευ τοῦ ζωοποιοῦ λόγου. Hoc est: Non enim corpus secundum se ipsum natura est in uno Christo, quia non est vivificum per semetipsum, neque dissecari potest, atque sejungi a vivifico Verbo. En corpus Christi per se minime vivificum, id est vita, ac anima, vitaeque actionibus per se carens. At undenam (petere quis potuit ab Apollinari) vitam, ejusque munia Servator habuit, quatenus homo? A vivifico Verbo, respondebat haereticus, id habuit Christi caro; quippe quod humanae animae mentisque vices in Christo suppleret, atque impleret divinitas ipsa. Concinunt ista cum iis, quae laudatus Leo Magnus de Apollinari eodem scribit homil. IV de Nativ. « Apollinaris, » inquit ille, « fidei soliditate privatus, Filium Dei ita veram humanae carnis credidit suscepisse naturam, ut in illa carne diceret animam non fuisse, quia vicem ejus expleverit ipsa divinitas. »

Quae quum ita sint, et impiam hanc, atque ab Evangelica veritate absonam opinionem soli Ariani, Apollinaristae, atque Eutychiani venditarint: quis dubitare amplius possit, quin epistolae a nobis editae auctor fuerit Apollinaris, aut alius quisquam de grege illius? Quandonam catholici Patres, ac praecipue Romanae sedis antistites in ea fuere sententia? Imo quis eam abominatus non fuit? quis non oppugnavit, non crescentem dicam, sed vix natam, atque auditam? Nemo autem est, qui Julium I, pontificem maximum vel suspicatus fuerit consensisse unquam cum Arianis, aut cum aequali eorum temporum Apollinari. Arianorum potius ipse Julius perpetuus fuit malleus, ac hostis, adeo ut mirari possis Eutychianorum impudentiam, atque imprudentiam, virum hunc deligentium, cui affingerent adulterinam hujusmodi epistolam, illius ingenio, doctrinae, et moribus tam conformem, quam Aethiopi candor. Fieri igitur non potest, ut Julius toties de Christo homine loqueretur, ejusque carnem, seu corpus nominaret, quin et ipsum mente praeditum, ac animatum, sive ἔννουν, καὶ ἐμψυχώμενον diceret, aut aliquid saltem apponeret, quo doceremur, non ex sola nuda carne constare humanam Christi naturam: quod tamen hujus epistolae auctor satis aperte affirmare contra catholicam veritatem non erubescit.

Quarto, inquit Leontius, hinc etiam dignosci potest, non Julio, sed Apollinari haeretico, tribuendam esse epistolam istam, quod Gregorius Nyssenus in opere contra Apollinarem recitet multa, eaque ceu prava refutet, quae hac eadem epistola continentur. Forte fortuna eximium istud Nysseni opus, diu deperditum, diuque ab eruditis desideratum, ante paucos annos e Vaticano codice descriptum evulgavit C. V. Laurentius Alexander Zacagnius Vaticanae bibliothecae praefectus, cujus beneficio cuicumque in posterum conferre licebit cum Apollinaris fragmentis a Nysseno refutatis epistolam istam. Nos interim id experiamur quam brevissime. De Apollinari haec habet Nyssenus § 35. Ἡμᾶς, φησὶ, δύο πρόσωπα λέγειν τὸν Θεὸν, καὶ τὸν παρὰ τοῦ Θεοῦ προσληφθέντα ἄνθρωπον. αὐτὸν δέ, φησι, μὴ οὕτως ἔχειν, ἀλλὰ φάσκειν τὸν σαρκωθέντα, καὶ ὄντα οὐχ ἕτερον παρὰ τὸν ἀσώματον, ἀλλὰ τὸν αὐτὸν καθ' ὁμοίωσιν ἡμετέρας ἐν σαρκὶ ζωῆς. Quae ita vertit laudatus Zacagnius: Duas personas Deum, et a Deo susceptum hominem, nos (id est catholicos) dicere ille asserit, se vero haud ita prorsus sentire; quin imo dicere incarnatum fuisse Christum, eumque non esse ab incorporeo diversum, sed unum eumdemque ad similitudinem nostrae, quam in carne vivimus, vitae. His utique paria, imo eadem habet epistolae nuper a nobis vulgatae auctor, quorum concentum unum eumdemque Apollinarem utrobique indicat. Inquit iste se minime vereri τους συκοφάντας τοὺς διαιροῦντας εἰς δύο πρόσωπα τὸν Κύριον, id est, Calumniatores in duas personas Christum Dominum partientes: quo nomine catholicos et heic significari vides. Nempe censebat bonus Apollinaris, ideo catholicos duas in Christo ponere personas, quod duas ponerent non confusas in ipso naturas. Falsum id profecto; nam duas quidem in uno Christo naturas agnoscebat Ecclesia catholica, sed unam tantum personam. Haereticus contra tam longe a catholicorum semita exorbitabat, ut non tantummodo personam unam, sed unam etiam naturam in Christo Domino nostro fateretur: quod ante ipsum nemo theologorum recte sapientium dixerat.

In verbis supra ex Nysseno descriptis legitur falsa haec Apollinaris sententia, ubi corporeum Christi ab incorporeo non distinguitur. Sed apertius eadem traditur a Nysseno § 13, quum de Apollinari dicit: μίαν ἐποίησε τοῦ Θεοῦ τε καὶ τοῦ ἀνθρώπου τήν φύσιν, hoc est, Unam Dei et hominis naturam constituit. Eulogius quoque Alexandrinus patriarcha apud Photium cod. 230, haec Apollinaris verba refert ex libro de Incarnatione, ubi haereticus ita exclamat: Ὦ καινὴ κτίσις, καὶ μίξις θεσπεσία! Θεὸς, καὶ σὰρξ μίαν ἀπετέλεσαν φύσιν. Id est, O novam creaturam, et divinam mixtionem! Deus, et caro unam effecere naturam. Apollinaris ergo jam sibi finxerat, adeo humanam naturam cum divina in Christo fuisse permixtam, atque confusam, ut nullum amplius inter eas discrimen intercederet, quasi e duabus naturis simul permixtis una tertia consurgeret. Haec eadem sententia fuit Auctori epistolae nunc editae. Apertissime is duas naturas, sive δὺο φὺσεις, in Christo negat, speciosa illa ratione ductus, quod unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, ab apostolo dicatur. Pergit autem ita argumentari tenebrio ille: Εἰ γοῦν εἷς ὁ ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου τεχθεὶς ὠνόμασται, καὶ αὐτὸς ἐστι, δι' οὗ τὰ πάντα γέγονε, μία φύσις ἐστὶν, ἐπειδὴ πρόσωπον ἓν ἐχων εἰς δύο οὐ διαιρεῖται. Id est, si unus igitur e sancta Virgine natus appellatur, idemque ipse est, per quem facta sunt omnia, una natura est; etenim personam unam habens in duo non dividitur. Habes heic non solum in Christo personam unam, quod orthodoxi quoque dicebant, sed unam etiam naturam, quae falsa opinio Apollinari Eutychianorum, ut ita dicam, parenti maxime placuit, quamquam nova, et veterum auctoritate prorsus destituta.

Ex Antirrhetici verbis supra descriptis didicimus etiam, Apollinarem dixisse, unum eumdemque esse Christum ad similitudinem nostrae, quam in carne vivimus, vitae. Idem porro palam edicit epistolae nostrae auctor. Ὥσπερ, ait, ἄνθρωπος μία φύσις, οὕτω καὶ ἐν ὁμοιώματι ἀνθρώπων γενόμενος Χριστός. Quemadmodum homo una est natura, ita et in similitudinem hominum factus Christus. Diffiteri non possum, quin et quidam e SS. Patribus hujusmodi exemplo fuerint usi, ut unam in Christo personam ex unitione duarum naturarum manantem ostenderent. Vide Rusticum diaconum in bibliotheca Patrum, Leontium, Theorianum, et alios. Vide et Symbolum S. Athanasio attributum. At nemo ex iis illuc etiam deferri se passus est, ut ex animae et corporis in uno homine conjunctione probaret, unam quoque exsurgere, et resultare in Christo naturam. Primus Apollinaris hujusmodi similitudine abuti coepit; ideoque et istud opportune cadit, quo epistolam hanc ipsi, et non Julio I, doctrinae orthodoxae propugnatori, adscribendam esse intelligamus. Proinde videas, Nyssenum in Antirrhetico adversus exemplum hoc ex humana natura desumptum, quo Apollinaris suam confirmabat sententiam, pugnare variis argumentis. Quod tamen absurdiorem constituebat Apollinaris opinionem, illud erat, nimirum ex carne tantum humana, et ex Deo, qui loco mentis, aut animae esset, Christum coaluisse, uti ex anima, et corpore natura hominis coalescit. At quomodo, aiebat Nyssenus, in similitudinem hominis Christus factus est, qui aliud quid ab homine diversum est, et a nostra prorsus natura discrepat? Nam si ex anima, et corpore homo constat; et anima in homine, quem ipse confinxit, non reperitur: quomodo in Christo illud simile homini esse poterit, quod a nostra natura alienum est? Neque vero alium suae commentationi titulum Apollinaris indiderat, ἀπόδειξις περὶ τῆς θείας σαρκώσεως τῆς καθ' ὁμοίωσιν ἀνθρώπου. Hoc est, demonstratio divinae Incarnationis ad similitudinem hominis. Quae profecto quum satis aperte congruant cum iis, quae ab auctore epistolae enarrantur, unum etiam eumdemque Apollinarem utrobique produnt.

Progrediamur. Alterum Apollinaris commentum refellit Nyssenus in opere laudato. Censebat insanus haeresiarcha, non in plenitudine temporum humanam carnem a Verbo Dei fuisse assumptam, sed ante saecula id factum; quare hominem, qui apparuit in tempore, antea praeexstitisse, quam manifestaretur, scriptitabat. Vide § 13, Antirrhetici, et Nazianzenum in orat. 46, quae est contra Apollinarem. Consequens proinde erat, ut et diceret, Christum, quatenus etiam est hominis Filius, e coelo descendisse. Atque ita sane, teste Nysseno, Apollinaris palam sentiebat, uti videre est § 6. Qua opinione constituta, hoc ille deinde inferebat: εἰ δὲ καὶ ἐξ οὐρανοῦ υἱὸς ἀνθρώπου, καὶ ἐκ γυναικὸς υἱὸς Θεοῦ, πῶς οὐχ ὁ αὐτὸς Θεὸς καὶ ἄνθρωπος; id est, Si autem et e coelo Filius hominis, et ex muliere Filius Dei, quomodo non idem Deus, et homo censetur? Non aliter sentire videtur epistolae ad Dionysium datae scriptor. Primo enim ait: si duarum naturarum divisio in Christo admitteretur, nefas esset, unum totum vocare Filium hominis, qui de coelo descendit, et Filium Dei, qui de muliere natus est. Οὔτε γὰρ οἷόν τε ἦν τὸ ὅλον υἱὸν ἀνθρώπου καλεῖσθαι καταβεβηκότα ἐξ οὐρανοῦ, καὶ υἱὸν Θὲοῦ γενηθέντα ἐκ γυναικός. Tum heic, tum illic Christus, quatenus hominis Filius, e coelo esse dicitur, uti etiam, quatenus Filius Dei, e muliere dicitur esse. Pergit epistolae auctor effutire, ideo duarum naturarum divisionem in Christo repugnare, quia quod descendit de coelo, vocaretur Filius Dei, et non Filius hominis; quod autem natum est de muliere, vocaretur Filius hominis, et non Filius Dei: quae sententia, si huic inepto sophistae crederemus, haeresi Pauli Samosateni consentanea foret. Hinc ait subinde: Ἡμᾶς δὲ αἱ θεῖαι γραφαὶ διδάσκουσιν, ὡς περὶ ἑνὸς τοῦ Κυρίομ φρονεῖν κατὰ τὴν ἐξ οὐρανοῦ κατάβασιν, καὶ τὴν ἐκ γυναικὸς ἐπὶ γῆς γέννησιν. Hoc est: Nos vero divinae Scripturae docent, et quum ejus e coelo descensum, et quum ex muliere in terra nativitatatem audimus, omnia de uno Domino esse intelligenda. Infra vero alia in hanc rem addit, inquiens, se nihil morari calumniatores in duas personas Christum partientes (id est catholicos, quibus ille hujusmodi sententiam affingebat, uti supra vidimus) quod sibi maledicerent tanquam affirmanti τὴν σάρκα ἐξ οὐρανοῦ, carnem de coelo: quam dicendi formam a se non amolitur, neque rejicit personatus iste haeresiarcha. Tum pergit scribere: Dicimus enim utrumque, et de coelo totum per Deitatem, et de muliere totum per carnem, nescientes divisionem unius ejusdemque personae, neque dissecantes a coelesti terrenum, aut a terreno coeleste; impia quippe dissectio haec foret.

Quae quidem luce non indigent majori. Sed infra occurrunt alia, quibus opinio constituta prorsus turbatur; inquit enim epistolae auctor: Συμπεφώνηται οὖν, καὶ συμφώνως ὡμολόγηται τὸ σῶμα ἐκ τῆς παρθένου, ἡ θεότης ἐξ οὐρανοῦ· τὸ σῶμα πέπλασται ἐν κοιλίᾳ. ἡ θεότης ἄκτιστος αἰώνιος. Concorditer ergo dicitur, et concorditer in confesso est, corpus esse de Virgine, Deitatem de coelo; corpus efformatum in utero, Deitatem creationis expertem, ac sempiternam. Quibus verbis fateri auctor iste videtur Christi carnem de virgine sumptam, quum tamen supra significarit ipsam de coelo esse, ac de coelo dici. Primo dicimus, Apollinarem dissona, et repugnantia adferre potuisse: quod cum caeterorum fere omnium a veritate deflectentium est, tum praecipue de Apollinari dici posse Nyssenus non uno in loco ostendit. Deinde suspicamur, ipsum haereticum non ex animo sensisse, neque proprie affirmare voluisse, corpus a Christo de coelo assumptum, antequam Gabriel Virginem divini consilii certiorem fecerit; sed ideo solum carnem de coelo dixisse, quia secundum ejus opinionem quidquid de Christo uti Verbo Dei pronuntiatur, aeque de Christo uti homine pronuntiandum illi videbatur. Certe § 51, Antirrhetici idem Apollinaris de Verbo Dei haec habet: ὅτε σὰρξ ἐγένετο, τότε αὐτὸν ἐν ἡμῖν ἐσκηνωκέναι. Hoc est: Tunc factum fuisse carnem, quum habitavit in nobis. Quibus verbis indicat, se minime credere, humanitatem Verbi ad nos e coelo descendisse, ut ipse Nyssenus animadvertit, quamquam supra aliud palam docuisse, atque scripsisse haereticus videretur. Eatenus igitur dicebat Apollinaris Christi carnem e coelo esse, quatenus in eam opinionem concesserat, dividendam, atque distinguendam in Christo humanam naturam a divina non esse, ac proinde ita omnia de uno Christo esse praedicanda, ut totus etiam de coelo descendisse recte diceretur. Quare intelligere possumus, ne heic quidem dissentire ab Apollinari auctorem epistolae nostrae.

Caeterum supra vidimus alium capitalem Apollinaris errorem in eo situm, ut affirmaret, Christum anima, aut mente humana caruisse. Illum propterea Nyssenus redarguit § 35, Antirrhetici. Non aliter sensisse personatum epistolae hujus auctorem, pariter ostendimus. Ergo eumdem utrobique scriptorem deprehendas. Accedit, quod Apollinaris in suorum somniorum praesidium abutitur verbis iis Apostoli I, Cor. XV: Novissimus Adam in spiritum vivificantem, ut constat ex § 10 et seq. Antirrhetici. Iisdem noster quoque abutitur, uti videre est in epistola edita. Itaque tamdem intelligas miram intercedere opinionum concordiam inter Apollinarem a Nysseno confutatum, et hujus epistolae auctorem, ut merito eumdem esse cum Apollinari censuerit Leontius. Et sane quis Julium Romanum pontificem umquam dixit, aut audivit absurdissima hujusmodi dogmata tradentem, quae statim ac emersere ex Apollinaris ore et calamo, refutata novimus? Fieri non potuit, ut apostolicae sedis antistes sine magno Christianorum scandalo, atque clamore talia palam traderet

Tandem Leontius Eutychianos, sive Acephalos, falsi arguit, quod locum ex epistola ista dicant productum, atque laudatum a Patribus Ephesini concilii. Aliam epistolam in ejus synodi actibus citatam ait, atque ab ea diversam, quae ad Dionysium conscripta fertur. Imo et alteram illam non Julii esse addit, sed quidem Timothei haeretici Apollinaristae, uti exemplaria multa ejus rei fidem faciebant. Quod est ad calumniam istam ex actis Ephesini concilii petitam, vidimus supra, quid etiam Facundus Hermianensis scriptum reliquerit. Sed Leontius subinde inquiens, enimvero quum nihil nobis illa adversetur, quod eam Julii dicunt, flocci faciendum est: recte fecit, qui non sibi, atque exemplaribus tantum credidit, ut penitus abjudicaret Julio laudatam ejus epistolam ad Docium. Nam praeterquam quod nihil illa continebat ex ipsius Leontii confessione, quod Julio Romano pontifice, et catholicorum principe indignum foret, Ephraemius patriarcha Antiochenus lib. III de sacris Legibus apud Photium cod. 229, ipsam Julio sine dubitatione tribuit, et ex eadem verba etiam nonnulla delibat. Plura itidem ex illa, tamquam ex germano Julii foetu, profert Anastasius presbyter in Eclog. τῶν χρήσεων περὶ τῆς θείας θεολογίας, cap. 38, nisi quod Acacium pro Docio habet, scribens: Ιουλίοῦ ἐπισκόπου ῥώμης ἐκ τῆς πρὸς Ἀκάκιον ἐπιστολῆς : Julii episcopi Romae ex epistola ad Acacium. Fateor tamen dubitari merito posse, an eadem sit epistola ab Anastasio citata cum superiori ad Docium scripta, quum una ex iis esse possit, quas adulterinas, et Julio perperam tributas, supra Leontius affirmabat.

Atque hactenus multa attulimus, quae vel pertinacibus ingeniis persuadere possunt, datam olim ad Dionysium epistolam, et sub Julii Romani pontificis nomine ab haereticis evulgatam, uni Apollinari esse restituendam, sicuti legitimo illius parenti. Nunc addimus, Justiniani temporibus tam certos de ea suppositione fuisse catholicos, tamque robustis pro Julii fama tuenda illos militasse argumentis, ut omnem ea de re se sustulisse dubitandi rationem palam profiterentur. Hypatius episcopus Ephesinus in collatione cum Acephalis habita Constantinopoli, Sirmondo V. C. teste, aiebat: Beati Julii famosam illam epistolam manifeste Apollinaris ostendimus fuisse scriptam ad Dionysium. Paria affirmabat laudatus Anastasius presbyter in Eclog. χρήσεων. Sed et S. Eulogius patriarcha Alexandrinus, qui eodem, quo Justinianus, et Leontius, saeculo floruit, idem testatur apud Phetium cod. 230, ita scribens: Ἀλλὰ γὰρ καὶ ἡ χρῆσις, ἢν ἡ αἵρεσις προκομίζει ἐκ τῆς πρὸς Διονύσιον ἐπιστολῆς τοῦ Ἰουλίου ῥώμης, ἀναμφίβολον μὲν οὐκ ἔχει τὸ γνήσιον. Hoc est: Sed enim testimonium, quod haeresis adfert ex epistola Julii Romani ad Dionysium, haud dubie non est genuinum. Cujus rei argumentum illud Eulogius memorat, quod supra innuimus, nempe S. Cyrillum in synodo Ephesina quemdam quidem adhibuisse locum ex epistola Julii ad Docium, at alterius epistolae ad Dionysium datae, quamquam adversus Nestorianos disertissime pugnantis, nullam fecisse mentionem, non alia sane de caussa, quam quod aut censeret, aut compertum haberet, germanum Julii foetum istam non esse. Testis est idem Eulogius, Eutychianos citasse pro adstruenda una in Christo natura, non solum epistolam nunc a nobis editam sub Julii nomine, sed et alia, quae Athanasio, et Gregorio Thaumaturgo adscribebant. Aut eorum commenta Eulogius explodit, contendens, nunquam sanctissimos illos Patres talia litteris mandasse, sed auctorem quidem eorum fuisse Apollinarem, Eutychetis autem, ac Severi sectatores fraude satis aperta deinde ea supposuisse celeberrimis illis Ecclesiae catholicae episcopis. Eadem, ut supra animadvertimus, et Leontius, et Evagrius tradidere. Quamobrem merito arbitrari jam cogimur, tunc parum circumspecte Baronium scripsisse, quando a Nestorianis cuncta hujusmodi figmenta prodiisse dixit, quae certe non Nestorii, sed Eutychetis patrocinabantur errori.

Porro dolendum est, jamdiu excidisse opera Ephraemii Antiocheni supra a nobis laudati, qui et ipse vixit saeculo Christi sexto. Inde enim nullo fortasse negotio constare posset, quantum ab Apollinaris, et Eutychetis opinionibus abesset Julii nostri doctrina. Quandoquidem tamen ejus libros accurate non solum recensuit, sed etiam multis expressit Photius in biblioth., cod. 228 et 229, delibare juvat inde nonnulla. In epistola ad Zenobium scholasticum Emissenum, testante Photio, ostendit Ephraemius, consensisse S. Leonem Magnum cum reliquis patribus in confitenda gemina in uno Christo natura, non divisa, neque confusa. Tum demonstrat sancti Cyrilli dogmata, in ea potissimum quaestione, prorsus convenire cum ejusdem S. Leonis, et Gregorii Nysseni, et Julii Romani sententia, et esse κατὰ πάντα συμφωνοῦντα, in omnibus consona. Idem Ephraemius in orat. ad Domnum, et Joannem, ut probet, Christum verum Deum nostrum, neque divinitatis, neque humanitatis proprietates divisisse (quod Nestoriani sentiebant) sed per unitionem, sive unionem, ἕνωσιν, tam divina, quam humana sine confusione in se conjunxisse, τοὺς θεοφόρους ἡμῶν πατέρας παράγει μάρτυρας, Ἰούλιον τὸν Ἐπίσκοπον Ῥώμης ἐκ τῶν περὶ τῆς ἐν Χριστῷ ἑνώσεως τοῦ σώματος πρὸς τὴν θεότητα; hoc est, divinos patres nostros testes adducit, Julium nempe romanum pontificem e libris de unione corporis cum deitate in Christo, atque Athanasium, Nyssenum, Basilium, et Cyrillum. Tandem si qua sunt in Julii libris genuinis, quibus abuti consueverint haeretici, ea explicat Ephraemius, sanamque continere doctrinam evincit, atque a Julio ἐν τῷ λόγῳ τῷ περὶ ὁμοουσίου, in oratione de Consubstantialitate, confutatum fuisse ait non Marcionem solum, et Valentinum, sed et Apollinarem, et Eutychem.

Itaque jam nihil amplius dubitandum puto, quin certum sit quod initio probandum suscepimus, videlicet famosam olim epistolam nunc a nobis editam, si non Apollinari ipsi, saltem alicui ex ejus, aut Eutychetis, aut Severi schola, tribuendam, atque restituendam esse. Certe Julio I, Petri in romana sede successori, prorsus abroganda est: idque nihil melius persuadere in posterum valebit, quam epistola ipsa. A tanti pontificis doctrina, et fama immane quantum abhorret, quod heic legitur, quum conceptis verbis, tantoque molimine ipsissima Apollinaris, atque Eutychetis deliria statuantur, et Ecclesiae catholicae sententia improbetur. Restat nunc, ut aliquid etiam de epistolae titulo dicamus. In Ambrosiano codice data legitur πρὸς Διοσύσιον τῆς Ἀλεξανδρείας ἐπίσκοπον, ad Dionysium Alexandriae episcopum. At Leontius Byzantinus, ut vidimus, Dionysium hunc non Alexandriae, sed Corinthiorum episcopum facit. Utrobique erratum suspicor. Et primo loco deserenda mihi est Ambrosiani codicis fides; etenim, dum Julius, cui afficta est epistola, apostolicam cathedram tenuit, nullus Dionysius Alexandrinae praefuit Ecclesiae, sed quidem Athanasius Magnus. Sciolus aliquis videns epistolam hanc Dionysio inscriptam, quem fortassis episcopum fuisse aut per rumorem didicerat, aut somniarat, ingenio suo inscriptionem supplevit. Quum vero Dionysium Alexandrinum episcopum celebrem olim fuisse (hoc est saeculo Christi tertio) audivisset, patenti anachronismo eumdem esse ratus est, ad quem saeculo proxime sequenti Julius litteras illas dedisse affirmabatur. Ita potius juvat credere additam hanc titulo laciniam, quam id fraude ab haereticis factum. Quis enim saeculo Christi quinto, et sexto, quo in controversiam epistola ipsa coepta est adduci, ineptam hanc inscriptionem non risisset? Memoratur quidem in subscriptionibus Sardicensis conciliabuli, quod tempore Julii nostri habitum est, Dionysius episcopus ab Alexandria provinciae. At aliquod in his verbis latere mendum, vel ipsi editores apposito asterisco monuere. Praeterea Alexandrinus episcopus esse ille non potuit, tum quod verisimile est, ipsum subscripturum fuisse digniori loco, tum etiam quod tum temporis, uti dicebamus, Alexandrinam sedem implebat S. Athanasius ex catholicorum parte, ex arianorum vero Gregorius, ad quem etiam legitur data epistola ab ejusdem pseudosynodi episcopis.

Secundo suspicione quoque erroris non carere mihi videtur ea epistolae inscriptio, quam Leontius habet. Uti Alexandriae saeculo tertio vulgaris epochae Dionysius unus celebris episcopus fuit, ita et saeculo praecedenti alter ejusdem nominis Corinthiorum episcopus fuerat, vir celeberrimus, cujus olim legebantur epistolae quaedam canonicae. Si non Leontio exploratae eruditionis viro, certe librariis, quibus est usus Leontius, aut a quibus Leontii opera deinde fuere descripta, imponere potuit Corinthiaci illius Dionysii fama, ut scriptam crederent ad eumdem epistolam sub Julii nomine ab haereticis evulgatam. Equidem in ecclesiastica historia nullum Dionysium reperio, qui Corinthiorum Ecclesiam rexerit Julii Romani aevo. Ad haec anonymus ille scriptor, a quo collectanea habemus contra Severianos, Dionysium, cui inscripta fuit pseudepistola Julii, non episcopum, sed presbyterum appellat. Gennadius ipsum nominat Dionysium quemdam. Reliqui vero scriptores, qui ejus epistolae mentionem fecere, Eulogius, Ephraemius, Hypatius, et si qui sunt alii, nusquam aiunt Dionysium hunc episcopum fuisse. Quamobrem non irascatur nobis Leontius, si ne ipsius quidem in hac parte acquiescimus testimonio.

Atque haec sunt, Salvini eruditissime, quae in epistolam Julio primo ab haereticis suppositam scribenda habui, ut impostura haereticorum majori in luce collocaretur. Tu me, ut facis, amare perge, aeternum mihi amandus, ac suspiciendus.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Epistolae hujus fragmentum habemus tum graece in concilio Ephesino act. 1. pag. 509, in apologetico Cyrilli adversus Orientales ad anathem. 6, apud Photium cod. 230, pag. 845, tum latine apud Marium Mercatorem in excerptis concilii Ephesini et apud Facundum, lib. I, c. 5. Quod autem in Ephesino concilio prolatum est, a Cyrillo Alexandrino excerptum esse Hypatius Ephesinus antistes in Collatione cum Severianis anno 535, habita, necnon Eulogius Alexandrinus apud Photium, cod. 230, pag. 845, testantur. Ipso concilio audiente ac probante lectum et una cum aliis Patrum testimoniis insertum actis fuisse constat. Illud exinde pro authentico Julii scripto habuere Marius Mercator, Vincentius Lirinensis, Facundus, Hypatius Ephesinus, et Eulogius Alexandrinus antistes, quoad Leontius lib. de sectis act. 8, ex plurium exemplarium fide asserere non dubitavit, non Julii, sed Timothei, qui Apollinarium praeceptorem ac magistrum habuit, esse epistolam illam ex qua descriptum fuit.

II. Leontii quidem auctoritas Ephesini concilii auctoritati, si res essent pares, non dicam non anteferenda, sed nec prorsus conferenda judicaretur. At cum de epistolae sinceritate nullam in concilio inquisitionem praecessisse, et contra Leontium ea in re exploranda diligentiam adhibuisse appareat; hujus non videtur parvipendenda censura. Nempe cum forte haec una ad Prosdocium epistola, in qua nihil aperte falsum, Julii nomine circumferretur, nihil erat cur synodus inscriptioni diffideret: verum ubi subinde plures aliae eidem suppositae divulgari coeperunt manifestam Apollinarii impietatem continentes, quibus Eutyches ejusque discipuli abutebantur, coacti sunt fidei defensores, ut hujus sicut et caeterarum auctorem retegerent, operam impendere suam. Qua in re Leontius felicior caeteris, ut et diligentior fuit. III. Quamdiu tamen ex hac epistola nihil aliud videre nobis licuit, quam quod ab Ephesina synodo laudatum est; verebamur, pro nostra in sanctissimum illud concilium observantia, fragmentum Julio adscriptum ei prorsus abjudicare, atque in appendicem amandare. At ex quo Michael Lequien, erudita Damasceni editione notissimus, epistolam integram, ex antiquo exemplari Anglicano erutam, nobiscum pro sua comitate communicavit, Leontii censurae prorsus subscribendum duximus, nisi quis eam Apollinario ipsi, non ejus discipulo Timotheo adjudicare malit. Fatetur quidem Leontius lib. de sectis act. 8. nihil in ea esse, quod nobis, hoc est orthodoxae fidei, adversetur; adeoque quod eam Julii esse dicant, flocci faciendum: inficiandum tamen non est, sub catholicis verbis, veluti speciosis integumentis, operta quaedam latere ubique Apollinarianae doctrinae semina; quod aptius exempla in notis subjicienda confirmabunt. IV. Praeterea et alia argumenta, quibus Leontius et antiquus alter Severianorum adversarius superiorem epistolam Julio indignam, et Apollinario seu ejus discipulo dignam censuerunt, in hanc prope omnia conveniunt. In fronte similis praefigitur inscriptio, Domino meo desideratissimo, etc. Immo cum ibi non addatur, ut in superiore, συλλειτουργῷ; haec cum Romanorum praesulum more eo magis pugnat, quod ille Prosdocius nec episcopus, nec presbyter nominetur. Deinde pariter epistolae hujus auctor, mentione corporis facta, nusquam id mente praeditum vel animatum dicit. Ad haec Athanasius Apollinarium refutans, nonnulla ipsius verba profert, quae in hac epistola contineri aut certe his valde affinia esse ostendemus. De hac quoque id, quod anonymus de superiore, dicere licet, Nec ipsa phrasis (Julio) convenit tamquam conversa e latino, cum sit nimis graeca. V. In hac scripto non solum exstat testimonium a concilio Ephesino laudatum; sed et aliud a Sirmondo notis in Facundi lib. I, c. 5, exscriptum ex collectaneis Anastasii cujusdam presbyteri manu exaratis, quae in bibliotheca collegii Parisiensis soc. Jesu asservantur. Quamquam in his collectaneis non tamquam ex epistola ad Prosdocium, sed velut « ex epistola Julii ad Acacium » citatur. Qua de varietate quid sentiendum sit, suo loco dicturi sumus. Quae autem brevis hujus excerpti beneficio corrigere datum est, aliquod aliud exemplar, unde reliqua epistola emendetur, tanto magis desiderandum suadent, quanto nos de verbis haeretici catholicum se fingentis certiores esse decet, ut in quo sita sit illius simulatio, aut quatenus haeretica placita insinuet, facilius deprehendamus. VI. Argumentum illud, quo Spiritus sancti deitas paulo operosius initio hujus scripti approbatur, indicio est illud non ante, quam Macedonius Spiritum sanctum Deum negare coepit, adeoque post annum 360 elaboratum esse. Quemadmodum autem in Cappadocia et in ecclesiis Ponti Basilius et Gregorius, ita et in Syria Apollinarius Laodicenus, teste Sozomeno lib. VI. c. 22. Ecclesiae de Spiritus sancti divinitate doctrinam acerrime tutabatur. Ex quo et robur accedit iis quae de Epistolae hujus auctore observavimus. EPISTOLA BEATI JULII ROMAE AD PROSDOCIUM. Quid de Trinitate atque Incarnatione Domini sit sentiendum. EPISTOLA JULII I AD PROSDOCIUM. Domino meo desideratissimo Prosdocio Julius in Domino salutem. I. Sententia nostra secundum apostolicam traditionem haec est: Patris et Filii et Spiritus sancti una est vera divinitas: una adoratio et glorificatio Filii ad Patrem in adoratione Spiritus sancti. Qui autem alteram inducit deitatem, anathema sit. Item si quis confessionem ac laudem addiderit aliam ab iis vocibus, quibus Seraphim canentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus (Isai. VI, 3.), divinam Trinitatem laudarunt, sicut Joannes et Paulus testantur: Joannes quidem (Joan. XII, 41) ubi Filii gloriam ac majestatem, quae seraphico hymno celebrata est, Prophetae visam esse dixit: Paulus vero ubi eamdem esse Spiritus sancti gloriam ac majestatem significat (Act. XXVIII, 25), Spiritus sancti veras esse docens voces illas, quas protulit is qui visus atque glorificatus est. Quia Spiritus gloria, gloria est Filii, et Filii gloria item Patris gloria est: idcirco una Trinitatis substantia a conciliis per orbem terrae praedicatur. Quicumque igitur a Dei unici substantia Filium separat et Spiritum, quasi ex voluntate sint quemadmodum et nos, ac non eadem e substantia, sed ad ejusdem substantiae similitudinem, anathema sit.

Τῷ δεσπότῃ μου τῷ ποθεινοτάτῳ Προσδοκίῳ Ἰούλιος ἐν κυρίῳ χαίρειν. I. Τὸ φρόνημα ἡμῶν κατὰ τὴν ἀποστολικὴν παράδοσιν· πατρὸς καὶ υἱοῦ καὶ ἁγίου πνεύματος μία θεότης ἀληθινή. μία προσκύνησις καὶ δοξολογίᾳ υἱοῦ πρὸς πατέρα ἐν τῇ προσκυνήσει τοῦ ἁγίου πνεύματος. ὁ δὲ θεότητα ἑτέραν ἐπεισάγων, ἀνάθεμα. καὶ ὁ προστιθεὶς ἑτέρα ὁμολογίαν παρὰ τὰς φωνὰς τῶν Σεραφεὶμ, τῶν ἅγιος, ἅγιος, ἅγιος κύριος σαβαὼθ, πλήρης πᾶσα ἡ γῆ τῆς δόξης αὐτοῦ, ἀνυμνούντων εἰς τὴν θεϊκὴν τριάδα, ὡς ὁ Ἰωάννης καὶ ὁ Παῦλος μαρτυροῦσιν. ὁ μὲν Ἰωάννης υἱοῦ δόξαν πεπληρωκέναι εἰπὼν τὸν προφήτην ὑμνηθεῖσαν· ὁ δὲ Παῦλος πνεύματος ἁγίου τὴν αὐτὴν δόξαν δηλῶν, ἐν τῷ λέγειν, ἁγίου πνεύματος εἶναι τὰς φωνὰς τὰς ἀληθεὶς, ἃς (forte τὰς) ὑπὸ τοῦ θεωρηθέντος καὶ δόξα σθέντος. ὅτι πνεύματος δόξα υἱοῦ δόξα, καὶ υἱοῦ δόξα καὶ πατρὸς δόξα· διὸ μία αὐσία τῆς τριάδος ὑπὸ τῶν συνόδων διὰ τῆς οἰκουμένης ἀναβοᾶται. πᾶς οὖν ὅς νις σχωρίζει τῆς τοῦ Θεοῦ μόνου οὐσίας τὸν υἱὸν καὶ τὸ πνεῦμα, ὡς ἐκ βουλῆς ὄντα καθάπερ καὶ ἡμεῖς, οὐκ ἐκ τῆς οὐσίας αὐτῆς, ὡς ἐν ὁμοιώματι κατὰ τὴν αὐτὴν, ἔστω ἀνάθεμα II. Praedicatur autem (Ephes. concil. act. I, Cyrillus apolog. adv. Orient.) ad plenitudinem fidei incarnatus esse de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in prophetis juxta et apostolis locum habet. Perfectus Deus in carne et perfectus homo in Spiritu, non duo filii, unus videlicet proprius filius qui assumpserit hominem, alter vero mortalis homo qui assumptus sit a Deo: sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra. Deus in veritate, homo ratione carnis, quam ad ipsius (Dei) similitudinem formavit, salvum faciens mundum, communicatione proprii Spiritus, qui per inspirationem donatur. Qui ut homo in specie humana coelestibus, terrestribus et infernis regnat, ab omnibus ut unus ac solus Dominus glorificatur in gloriam Patris (Philip. II, 10 et 11). Amen. II. Κηρύσσεται δὲ εἰς συμπλήρωσιν τῆς πίστεως καὶ σαρκωθεὶς ἐκ παρθένου Μαρίας ὁ τοῦ θεοῦ υἱὸς καὶ σκηνώσας ἐν ἀνθρώποις, οὐκ ἐν ἀνθρώπῳ ἐνεργήσας τοῦτο γὰρ ἐπὶ προφητῶν ἐστι καὶ ἀποστόλων. τέλειος θεὸς ἐν σαρκὶ καὶ τέλειος ἄνθρωπος ἐν πνεύματι, οὐ δύο υἱοὶ, εἷς μὲν γνήσιος υἱὸς ἀναλαβὼν ἄνθρωπον, ἕτερος δὲ θνητὸς ἄνθρωπος ἀναληφθεὶς ὑπὸ θεοῦ. ἀλλ' εἷς μονογενὴς ἔν οὐρανῷ, μορνογενὴς ἐπὶ γῆς. Θεὸς ἐν ἀληθείᾳ, ἄνθρωπος τῇ σαρκικῇ μορφώσει καθ' ὁμοίωσιν ἑαυτοῦ, σώζων κόσμον κατὰ μετάληψιν τοῦ ἰδίου Πνεύματος, ὃ δωρεῖται δι' ἐμφυσήσεως. ὡς ἄνθρωπος ἐν σχὴματι ἀνθρωπίνῳ βασιλεύων ἐπουρανίων καὶ ἐπιγείων καὶ καταχθονίων, ὑπὸ πάντων ὡς εἷς καὶ μόνος κύριος δοξαζόμενος εἰς δόξαν τοῦ Πατρὸς, ἀμήν. III. Si quis autem filium ex Maria natum dicat hominem a Deo assumptum, unitasque personas duas; a divina spe alienum se sciat. Est enim Deus Verbum per quem omnia, sicut Joannes et Paulus docuerunt, non dicentes verbum assumpsisse Jesum ex Maria genitum, sed ipsum venisse in mundum (f. factum. Gal. IV, 4), natum ex muliere. Neque dixerunt eum qui de coelo est, habitasse in homine de terra terreno (I Cor. XV, 47), sed ipsum secundum Adam coelestem esse: quandoquidem coelestis est sermo qui carnem habet ex Maria, ac nos quidem, qui terreni vere sumus, per id quo coelestis est, coelestes secundum similitudinem facit. Vocati enim sumus in communionem Filli Dei (Heb. II, 14), qui et ipse communem sibi fecit mortem nostram et homini debitam crucem, cum esset Dominus gloriae; non detentus a morte quemadmodum quivis homo, sed ipsam destruens mortem, ac lucem et vitam et incorruptionem propriamque victoriam nobis impertiens.

III. Εἰ δέ τις ἄνθρωπον ὑπὸ θεοῦ προσληφθέντα λέγει τὸν ἐκ Μαρίας υἱὸν, καὶ δύο πρόσωπα ἑνωθέντα, γινωσκέτω τῆς θείας ἐλπίδος ἀλλότριος ὤν. ὁ γὰρ θεὸς λόγος δι' οὗ τὰ πάντα, ὡς Ἱωάννης καὶ Παῦλος ἐδίδαξαν, οὐ τὸν λόγον ἀνειληφέναι Ἰησοῦν τὸν ἐκ Μαρίας τεχθέντα, ἀλλ' αὐτὸν ἐλθεῖν εἰς τὸν κόσμον γεννώμενον (forte γενόμενον) ἐκ γυναικός. οὐδὲ κατῳκηκεναι τὸν ἐξ οὐρανοῦ ἐν ἀνθρώπῳ τῷ ἐκ γῆς χοϊκῷ, ἀλλ' αὐτὸν τὸν δεύτερον Ἀδὰμ ἐπουράνιον εἶναι. ὅτε ἐπουράνιός ἔστιν ὁ λόγος ὁ τὴν σάρκα ἔχων ἐκ Μαρίας, καὶ ἡμᾶς δὲ διὰ τοῦ ἐπουρανίου ἐπουρανίους καθ' ὁμοίωσιν ποῖων ὄντως χοϊκούς. ἐκλήθημεν γὰρ εἰς κοινωνίαν υἱοῦ τοῦ θεοῦ, ὃς ἐκοινώνησεν ἡμῖν καὶ τοῦ θανάτου καὶ ὀφειλομένου ἀνθρώπῳ σταυροῦ, κύριος ὢν τῆς δόξης, οὐ κρατούμενος ὑπὸ θανατου ὡς πᾶς ἄνθρωπος. ἀλλὰ καταργῶν τὸν θάνατον, καὶ φῶς καὶ ζωὴν καὶ ἀφθαρσίαν καὶ τὴν ἰδίαν ἡμῖν νικὴν διδούς. 4. Quapropter anathema sit, quibus filium ex Maria natum non confitetur incarnatum Deum Verbum, consubstantialem Patri, et a principio existentem, immutabilem in Incarnatione, et in passionibus impatibilem. Similiter anathema sit et qui carnem Salvatoris non ex Maria, sed e coelo dicit; aut eum, qui increatus est natura, rem creatam et ex non exstantibus asserit. Qui autem propter unitionem cum increato Deo divinum corpus praedicat, et secundum compositionem qua simul utrumque est, tanquam unum increatum Deum adorat, beatus erit. Ne offensioni tibi sint caro et passiones ejus, sed eum qui una cum proprio corpore adoratur, incorporeo modo adora, ut unum ac solum Filium Dei a saeculo et in saecula. Praeterea secundum ejus adventum confiteri e doctrina sacri baptismatis didicimus. Amen.

IV. Ὥστε καὶ ἀνάθεμα ἔστω πᾶς, ὃς τὸν ἐκ Μαρίας υἱὸν οὐχ ὁμολογεῖ Θεὸν Λόγον ἔνσαρκον, ὁμοούσιον τῷ πατρὶ, καὶ ἐξ ἄρχῆς ὄντα, ἄτρεπτον δὲ ἐν τῇ σαρκώσει καὶ ἀπαθῆ ἐν τοῖς πάθεσιν. ὁμοίως ἀνάθεμα ἔστω καὶ ὁ τὴν σάρκα τοῦ σωτῆρος μὴ λέγων ἐκ Μαρίας, ὰλλ' ἐξ οὐρανοῦ, ἢ ἄκτίστον φύσει τὴν κτίσιν καὶ ἐξ οὐκ ὄντων. τῇ δὲ πρὸς τὸν ἄκτιστον Θεὸν ἑνώσει ὁ λέγων Θεϊκὸν τὸ σῶμα, καὶ προσκυνοῦν κατὰ τὸ συναμφότερον ὡς ἕνα ἄκτιστον Θεὸν, μακάριος ἔσται. μὴ σκανδαλισθῆς ἐπὶ τῇ σαρκὶ καὶ τοῖς πάθεσιν αὐτοῦ· ἀλλ' αὐτὸν ἀσωμάτως προσκύνει τὸν μετὰ τοῦ ἰδίου σώματος προσκυνούμενον, ὡς ἕνα καὶ μόνον υἱὸν τοῦ θεοῦ ἐξ αἰῶνος καὶ εἰς αἰῶνας· ὁμολογεῖν δὲ μεμαθήκαμεν καὶ τὴν δευτέραν αὐτοῦ παρουσίαν, ἐν ᾖ (leg. τῇ) διδασκαλίᾳ τοῦ ἁγίου βαπτίσματος. Ἀμὴν. SUPERIORIS EPISTOLAE NUM. 2, VERBA EX INTERPRETATIONE ANTIQUA CONCILII EPHESINI APUD BALUZIUM NOV. COLL. CONCIL., T. I, P. 467. Julii sanctissimi episcopi Romae de epistola ad Prosdocium. Praedicatur autem, ad plenitudinem fidei, et incarnatus de virgine Maria Dei Filius, et inhabitasse in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in Prophetis et apostolis. Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii. Unus quidem proprie filius assumens hominem, alter autem mortalis assumptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus.

EADEM VERBA EX INTERPRETATIONE MARII MERCATORIS APUD EUMDEM BALUZIUM, IBID. PAG. 613. Julii sanctissimi episcopi Romae epistola ad Prosdocium. Praedicatur autem ad consummationem fidei et incarnatus ex virgine Maria Dei filius: qui habitavit in hominibus, non in homine operatus; hoc enim de Prophetis est et Apostolis. Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii, unus quidem naturalis filius qui assumpsit hominem, alter vero homo mortalis assumptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus in terra Deus.

EADEM VERBA EX FACUNDO, LIB. I, CAP. 5, PAG. 40. Julii sanctissimi episcopi Romani ex epistola ad Prosdocium. Praedicatur vero ad supplementum fidei et incarnatus ex Maria virgine filius, et habitans in hominibus, non in homine operatus; hoc enim in Prophetis fuerat et Apostolis. Perfectus Deus in carne et homo perfectus in spiritu non duo filii, unus quidem proprius filius assumens hominem, alter vero mortalis susceptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus Deus in terra.

CENSURA FRAGMENTI SEQUENTIS. I. Hoc fragmentum nobis asservavit Ephraemius Antiochenus apud Photium, cod. 229, ubi absona prorsus habetur ejus interpretatio latina. Idem in vulgato Leontii libro primo contra Nestorium et Eutychen ita laudatur: S. Julii episcopi Romani. Hanc auctoritatem Cyrillus produxit in synodo Ephesina. Nusquam tamen in toto Ephesino concilio comparet. Neque illud ibi Facundus vidit: nam licet Acephali, Leontio ipso, lib. de Sectis act. 8, teste, pseudepistolam Julii ad Dionysium synodo Ephesinae insertam asserant; atque, uti Facundus, lib. I, c. 5, tradit, in assertionem vanissimi sui erroris dicant Julium Romanum nescio ubi rescripsisse quod una sit Christi natura; eos inde mendacii convincit idem Facundus, quod in eadem sancta synodo Ephesina hoc solum ipsius Julii contra Nestorium recitatum fuerit ex epistola ad Prosdocium, praedicatur. Quo testimonio descripto addit: Non aliud praeter hanc ad Prosdocium epistolam ex dictis B. Julii in illa synodo prolatum est, si qua forsitan alia scripsit, neque ex hac epistola aliquid amplius. Hinc suspicio nobis non deest, Leontii librum contra Nestorium et Eutychen non ejusdem esse, cujus sunt libri de sectis et contra fraudes Apollinaristarum. Is sane accuratior erat, quam ut auctoritatem, de qua nullus in Ephesina synodo sermo est, ibi prolatam esse scriberet, maxime cum libro de sectis, act. 8, Julii nomine solam in hoc concilio citatam esse memoret epistolam ad Prosdocium. Idem quoque oculatior erat et secernendis Apollinaristarum scriptis assuetior, quam ut testimonium infesti duarum Christi naturarum hostis, qui carnis Verbo unitae consubstantialitatem cum Deo data opera propugnat, pro indubitata orthodoxi papae auctoritate poneret, adeo ut illud cum aliis prolaturus, hoc praeloqui non dubitaret: Non produximus auctoritatem ambiguam, aut quae dupliciter accipi possit, nec ignobiles Patres testes citavimus; sed potius clarissimos et qui fuerunt splendidissima orbis lumina ad dicendum testimonium vocavimus, produximusque testimonia manifestissima et minime dubia. Sed de sinceritate tituli, quo liber contra Nestorium et Eutychen Leontio adscribitur, hanc dubitandi causam proposuisse contenti, eam aliis penitius excutiendam permittimus. Interim opus illud, ex quo subnexum fragmentum decerptum est, vel ex titulo ei indito nobis constat fuisse putidi alicujus Apollinaris discipuli (quales erant Polemius et Timotheus), qui carnem Christi post unitionem Deo consubstantialem esse contendebat; quem errorem Valentinus aliique etiam Apollinario addicti asseclae detestabantur. Ephraemius quidem Antiochenus ex hoc fragmento perspicuum esse putat, quomodo S. Julius duas naturas fateatur; indeque compertum haberi debere censet eumdem papam in superiori epistola ad Dionysium unam naturam pro hypostasi accepisse. At utrobique, nostro judicio, eadem haeresis se prodit, quae et unam in Christo naturam post unitionem comminiscitur, et eos mendacii arguit, qui duas credunt. FRAGMENTA SCRIPTORUM JULII. S. JULII EPISCOPI ROMANI IN SERMONE DE HOMOUSIO. Unde necesse est et corporeum de toto et divinum de toto dici. Et qui non potest in unitis differentibus cognoscere quid proprium utriusque sit, in absonas repugnantias incidet. Qui vero propria cognoscit, et unionem servat, neque naturas mentietur, nec unionem ignorabit.

Ἰουλίου ἐπισκόπου Ρώμης ἐν τῳ λόγῳ τῳ περὶ ὁμοουσίου. Ὅθεν ἐξ ἀνάγκης καὶ τὸ σωματικὸν καθ' ὅλου, καὶ τὸ θεϊκὸν καθ' ὅλου λέγεσθαι. καὶ ὃ μὴ δυνάμενος ἐν τοῖς ἡνωμένοις διαφόροις εἰδέναι τί τὸ ἴδιον ἑκατέρου, ἐν ἀντιώμασιν ἀσυμφώνοις περιπεσεῖται. ὁ δὲ καὶ τὰ ἴδια γινώσκων, καὶ τὴν ἕνωσιν φυλάττων, οὒτε τὰς φύσεις ψεύδεται, οὒτε τὴν ἕνωσιν ἀγνοησειεν.

FRAGMENTUM II. Julius Romae patriarcha in epistola V, ita scribit de unione divinitatis Christi cum ejus humanitate. Cum ipse Deus appellatur, nemo humanitatem ejus, quae cum divinitate conjuncta est, inficietur: cum vero humanitatis suae nomine appellatur ob corpus quod assumpsit, nemo dignitatem ac dominium ejus vocet in dubium. Post unionem nemo illum dividat tanquam duarum naturarum principium (cod. Reg. dividat in duas naturas). Ut enim homo constans ex duabus perfectis partibus natura distinctis (cod. Reg. ex duabus rebus singulis quae natura diversae sunt), anima scilicet et corpore, post unionem tamen est unius naturae, et uno nomine designatur. Cum vocatur corporeus, non ab eo anima excluditur: ut cum vocatur animatus, seu spiritalis, non ab eo corpus excluditur.

FRAGMENTUM III. Sanctus Julius. Non invenitur in sacris litteris distinctionem fieri inter Verbum Filium et corpus quod Christus assumpsit: sed ipse est una natura, una persona, suppositum unum, totus Deus et totus homo, et ipse est qui operatur.

OBSERVATIO. Liturgia sacra Julii nomine a Jacobitis recepta. Ex his fragmentis aliisque epistolae ad Dionysium, quae in Jacobitarum Doctorum scriptis saepe laudantur, liquet quanta veneratione exciperetur ab hac secta, quidquid Julii papae nomen prae se ferret. Ad eos autem ab Apollinario ejusque asseclis manasse videtur haec veneratio. Cum enim Apollinarius sese acrem Arianorum hostem, eaque in re laudabilem praeberet; haud dubie pergrata ei fuit Julii epistola, in qua tam sapienter impugnantur iidem haeretici, tamque invicte confutantur. At cujus in Ariana doctrina impugnanda consensu gaudebat, eumdem in ea propugnanda, quam excogitavit, secum ostendere nequiit consentientem, nisi ejus nomine propria ipsius scripta inscriberentur. Hoc saltem a discipulis ejus praestitum esse superius in epistolam ad Dionysium probavimus. Tanti nominis, ut et caeterorum Patrum, quibus Apollinaristae similia scripta supposuerunt, auctorite seductus Eutyches, ab unius naturae defensione dimoveri non potuit. Iisdem quoque testimoniis decepti Jacobitae, seu Monophysitae, quamvis in caeteris detestentur Eutychen, in unius naturae tuendo dogmate non minus pervicaces extiterunt. Horum porro erga Julium papam observantia eo etiam manifesta est, quod ipsius quoque nomine insignitam habeant sacram liturgiam, cujus editionem parat Euseb. Renaudotius, pluribus hujusmodi liturgiis jam in lucem emissis et illustratis de Ecclesia bene meritus.

CENSURA EPISTOLARUM CYRILLI AD JULIUM ET JULII AD CYRILLUM DE DIE NATALI DOMINI. I. Franciscus Combefisius Joannis Nicaeni, qui circa saeculi X exitum florebat, epistolam de Nativitate Domini edidit ex codice Regio olim 696, nunc 2428, pag. 149, descriptam, in qua Cyrilli ad Julium epistola sic laudatur: « Scripsit aliquando Cyrillus, non is qui epistolam ad Constantinum (leg. Constantium), sed qui post ipsum in ejus sede successit, ad Julium Romanum episcopum. » Tum is Joannes ex eadem epistola probare volens, quomodo ut Natale Domini 25 decembris die celebraretur, constitutum fuerit, istud ex ea profert. CYRILLI VERBA A JOANNE NICAENO RELATA. « Magnus labor ac dispendium magnis ac praeclaris festivitatibus contingit, quod una die celebrantur. Nam ambarum festivitatum lectiones et ordo (officii) imperfecta manent, eo quod nativitas et baptisma Domini (simul) celebrari nequeant. Quoniam itaque non possumus in una die (in Bethleem, et) in locum baptismatis occurrere; si quidem Bethleem tribus millibus ad meridiem ab Jerusalem distat, et Jordanis quindecim millibus ad Orientem, jubeat sanctitas tua omnia Judaeorum commentaria investigari, quae praedatus Caesar Titus Romam Jerosolymis avexit. Fortassis certo reperies diem nativitatis Christi et Dei nostri. »

Μέγας κόπος καὶ στέρησις γίνεται εἰς τὰς μεγάλας καὶ λαμπρὰς ἑορτὰς, ὅτι τελοῦνται ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ. καὶ τὰ ἀναγνώσματα, καὶ ἡ ἀκολουθία ἀπομένουσιν ἡμιτελῆ τῶν δύο ἑορτῶν, διὰ τὸ μὴ δύνασθαι τὴν γέννησιν καὶ τὸ βάπτισμα ἐκ τελέσαι τοῦ Κυρίου. ὡς δὴ οὐ δυνάμεθα ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ ἀπαντῆσαι εἰς τόπον τοῦ βαπτίσματος· ἐπει ἡ Βηθλεὲμ τρία μίλια ἀπέχει ἀπὸ Ἱερουσαλὴμ κατὰ νότον, καὶ ὁ Ἰορδάνης ιέ μίλια ἀπέχει κατὰ ἀνατολάς· προσταξατω οὖν ἡ ἁγιωσύνη σου ἐρευνῆσαι πάντα τὰ συγγράμματα τῶν Ἰουδαίων, ἅ τινα σκυλεύσας ὁ Καίσαρ Τίτος ἀπήγαγεν ἀπὸ Ἱερουσαλὴμ εἰς Ρὥμην· ἴσως εὕροις βεβαίως τὴν ἡμέραν τῆς γεννήσεως τοῦ Χριστοῦ καὶ Θεοῦ ἡμῶν.

II. Alius autem scriptor, cujus opus Ἀναγκαία διήγησις, « Necessaria narratio, » inscribitur, in memorato codice Regio 2428, pag. 120, asservatum, idem fragmentum aliter citat in hunc modum: « Scripsit autem ea de re patriarcha Jerosolymitanus Juvenalis ad Julium patriarcham Romanum: » illudque deinde sic refert, ut non tantum verbis, sed et rebus a Joanne Nicaeno dissentiat. Ita porro ab illo exhibetur.

EADEM EX ANONYMI RELATIONE. Non possum una die conferre me ad Bethleem, et ad Jordanem. Etenim Jordanis distat ab urbe Jerusalem ad Orientem millibus 25, sancta vero Bethleem ad Austrum civitatis millibus sex; nec possum una die ambo festa peragere. Rogo itaque sanctitatem tuam, pater, ut scruteris commentaria et accurata inquisitione facta, tuo scripto, venerande, nobis notum facias qua die natus sit Christus Dominus, et qua die baptizatus fuerit. Probe enim scimus commentarios ab initio Jerosolymis Romam delatos fuisse per Titum et Vespasianum.

Οὐ δύναμαι ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ ἀπαντῆσαι εἰς Βηθλεὲμ, καὶ εἰς τὸν Ἰορδάνην. καὶ γὰρ Ἰορδάνης ἀπέχει τῆς πόλεως Ἱερουσαλὴμ κατὰ ἀνατολὰς μίλια κέ, ἡ δὲ ἁγία Βηθλεὲμ κατὰ νότον τῆς πόλεως μίλια ἕξ· καὶ οὐ δύναμαι ἐν μιᾷ ἡμέρᾳ τὰς δύο ἑορτὰς ἀποτελεῖν· παρακαλῶ οὖν νὴν σὴν ὁσιότητα, πατὲρ, ἵνα ἐρευνήσῃς τὰ ὑπομνήματα, ἢ καὶ δώσῃς ἡμῖν ἐν ἀκριβεῖ ἐρεύνῃ διὰ γραφῆς σου, τίμιε, τὴν περὶ τούτων εἴδησιν, ἐν ποίᾳ ἡμέρᾳ ἐτέχθη Χριστὸς ὁ Κύριος, καὶ ἐν ποίᾳ ἡμέρᾳ ἐβαπτίσθη. ὡς γὰρ ἀκριβῶς ἔγνωμεν, ὅτι τὰ ἐξαρχῆς ὑπομνήματα ἐξ Ἱεροσολύμων εἰς τὴν Ρὥμην ἤ χθησαν ὑπὸ Τίτου καὶ Οὐεσπασιανοῦ.

III. Verum advertit quisque, duos illos scriptores et verbis et rebus inter se dissentire. Deinde ut observavit sodalis noster, qui novissimam Cyrilli Jerosolymitani editionem adornavit, manifesta est anonymi hujus scriptoris hallucinatio: cum a Julii aevo Juvenalis centum prope annis distet. Nec melius cum hujus papae temporibus componi potest Cyrillus ille, cui Joannes Nicaenus idem scriptum attribuit. Cyrillo enim qui ad Constantium scripsit, hoc est celebris illius epistolae de cruce, quae Jerosolymis in Pentecoste visa est, scriptori nullus excogitari potest successisse, qui Julio superstite Jerosolymitanam sedem obtinuerit. Epiphanius quidem haer. 66, n. 20, inter Jerosolymitanos antistites, duos recenset Cyrillos, unum Maximi successorem, qui mox dictam de cruce visa epistolam scripsit, et alterum Hilarionis filium qui Valentis anno 13, hoc est Christi 375, Jerosolymitanae ecclesiae praeerat. Sed valde verendum est, ne unum eumdemque Cyrillum ab exsilio ad Ecclesiam redeuntem, Epiphanius alterum juniorem existimarit. Sive autem uni eidemque Cyrillo post exsilium ad ecclesiam suam regresso, sive alteri in hujus locum subrogato tribuatur memorata epistola, falso haec Julio inscribitur, cum is papa quatuor saltem annis ante obierit, quam Cyrillus e sede sua primum exturbaretur.

IV. Falsum est igitur, quod Joannes Nicaenus et Anonymus Julium Cyrillo tum rescripsisse narrant, Joannes quidem his verbis: « Tunc Julius Romanus studiose unde huic (Cyrilli) petitioni satisfaceret quaesivit. Cumque omnia collegisset Judaeorum scripta quae capta et Romam deportata fuerant, Josephi chronographi quemdam nactus est commentarium, ab ipso conscriptum, in quo habebatur, mense septimo in festo tabernaculorum, expiationis die, angelum Dei apparuisse, sacerdotemque mutum sinc voce mansisse ad illud tempus, quo Elisabeth ejus uxor in senectute peperit. » Anonymus vero rem ita refert: « His litteris acceptis, Julius Romae patriarcha investigavit commentarios, invenitque quod 25 Decembris die natus est Dominus noster Jesus Christus, et post annos 30 a nativitate sua baptizatus est a Joanne in Jordane fluvio sexta mensis Januarii die. Cum ergo Patres investigationi huic morem gerentes festum divisissent, inter multos ortum est murmur, etc. » V. Praeterea narrationis hujus falsitatem pluribus evincere licet. Primo quidem prope certum est natalis ac baptismi Domini festivitates nunquam a Cyrillo fuisse separatas. Quod probari putat novissimus ejus editor verbis Basilii Seleuciensis in homilia de S. Stephano, in qua laudatur Juvenalis, « quod gloriosum ac salutarem Domini natalem celebrare coeperit. » Ibi enim notari censet, natalis Domini 25 Decembris die celebrandi morem primum a Juvenale in Jerosolymitanam ecclesiam inductum esse. Si tamen antiquo scriptori Cosmae nomine, qui Justiniano imperante florebat, fidem habeamus, Jerosolymitani morem illum ipsius aevo, hoc est saeculo V, nondum susceperant. Sic enim in novissima Chrysostomi editione t. II, p. 353, citatus loquitur: « Soli Jerosolymitani ex conjectura probabili, non tamen ex accurata ratione, in Epiphaniis natale agunt. » Deinde quod de invento Josephi commentario apud Joannem Nicaenum dicitur, post Chrysostomi atque mox dicti Cosmae tempora excogitatum esse, colligere est ex iis quae ambo de natali Domini die disserunt. Pro certo enim ponentes, quamvis praeter veritatem, Zachariam fuisse summum sacerdotem, eique cum in sancta sanctorum introisset, angelum Domini visum esse, ac Joannis ortum spopondisse, hinc consequi putaverunt, ut decima septembris die, qua una per totum annum summo sacerdoti in sancta sanctorum ingredi licebat, contigerit illa promissio; adeoque Christus post sex menses conceptus, mense decembri, non januario natus sit. Quod quidem Chrysostomus cum dedita opera ac multo labore persuadere nitatur, istud non veluti rem a Josepho jam traditam, sed veluti novum argumentum, quod ipse primus e Scripturis eliciat, proponit. Cosmam quoque, cum eodem argumento utitur, illud non e pseudo Julii epistola, sed e Chrysostomi potius homilia sumpsisse inde manifestum est, non modo quod nullam Josephi faciat mentionem, sed et Jerosolymitanos natale Domini in Epiphaniis agendi more nondum abstitisse conceptis verbis tradat. Ignotae igitur ipsi erant commentitiae illae Cyrilli Juliique epistolae, quas idcirco post saeculum V, confictas non immerito suspicemur. VI. Sane, ut taceamus Josephum non eum fuisse, qui Zachariam simplicem sacerdotem « in ordine vicis suae » sacerdotio fungentem, et « sorte » ingressum in templum Domini, inter summos sacerdotes computaret, si Cyrillus verum natalis Domini diem edoceri, ac duas festivitates uno die celebrandi labore levari cupiens Julium consuluisset, illius consultationi non satisfecisset is papa ex ignoto antea, nec nunc magis noto Josephi commentario, ex quo ad summum dies quo Joannes promissus, non quo conceptus, aut quo Christus natus est, certo ediscitur. Si vero auctoritatem aliquam petiisset Cyrillus, in promptu erat Julio, ut Chrysostomus observavit, ex Romanae urbis archivo proferre scripturam census, cujus occasione Maria cum sponso suo Bethleem se conferens, ibi Christum peperit. Sed inquisitionibus his relictis, dubitari vix potest quin potius auctor ei fuisset, ut morem sequeretur, quem tota Ecclesia latina ex traditione servabat. Traditionis hujus meminere cum Januarius, ubi ab Augustino quaesivit: « Cur anniversarius dies celebrandae Dominicae passionis non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua TRADITUR NATUS, » tum Augustinus ubi respondet (August. epist. an. 119, nunc 65, n. 2): « Oportet noveris diem natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam revocari quod natus sit, ac per hoc nil opus erat, nisi revolutum anni diem, QUO IPSA RES ACTA EST, festa devotione signari. » Hujus autem traditionis vi cessere tandem orientales. Quocirca Chrysostomus primo anno, quo presbyter est inauguratus, adeoque anno Christi 386, Antiochiae in die natali Domini concionem habens n. 1, ita loquitur: « Nondum decimus annus est, ex quo hic ipse dies manifeste nobis innotuit, ab exordio iis qui in Occidente habitant cognitus. » Et n. 2: « Romani multo ante et EX ANTIQUA TRADITIONE ipsum celebrantes, ad nos usque notitiam illius transmiserunt. » Unde conficitur, ut Antiochena ecclesia natale Domini 25 decembris die celebrare tantum anno 376, aut 377, coeperit. Item ex concione, quam Alexandriae Paulus Emesenus episcopus 25 decembris die anni 432, habuit, morem eumdem in illa civitate tum receptum fuisse liquet. Gregorius vero Nyssenus homil. de Nat. Dom. ait: « Nunc per totum orbem habitatum diem festum » (natalis Domini) « celebrantium concors sonus auditur. » Cui favere videtur et Chrysostomus in homilia laudata. Gregorii quoque Nazianzeni orationem 38 habemus de Nativitate Domini Constantinopoli editam, qua hoc festum in illa urbe 25 decembris die actum esse nobis persuadetur. Certe sub ejus finem de ortu Christi praelocutus, subdit: « Ac quidem paulo post et Jesum purgatione mea in Jordane purgari videbis. DECRETA JULII PAPAE I DECEM JUXTA GRATIANUM ET IVONEM. PRIMUM. Turpe lucrum sequitur qui minus emit ut plus vendat, vel quid sit usura. Quicumque tempore messis vel vindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem comparat annonam vel vinum, verbi gratia, de duobus nummis comparat modium unum, et servat usquedum venumdetur denariis quatuor aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.

SECUNDUM. Reus est animarum presbyter, qui poenitentiam morientibus abnegat. Si presbyter poenitentiam morientibus abnegaverit, reus erit animarum, quia Dominus dicit: Quacumque die conversus fuerit peccator ad poenitentiam, vita vivet, et non morietur (Ezech. 18; Luc. 23). Vera enim confessio ultimo tempore esse potest, quia Dominus non solum temporis, sed etiam cordis inspector est: sicut latro, unius momenti poenitentia, meruit esse in paradiso in hora ultimae confessionis.

TERTIUM. Post mortem alicujus nullus de ejus consanguinitate sponsam accipiat. Si quis desponsaverit uxorem, vel subarraverit, et sive praeveniente die mortis, sive irruentibus aliis causis, minime eam cognoverit, neque ejus superstes frater, neque ullus de consanguinitate ejus, eamdem sibi tollat in uxorem ullo unquam tempore.

QUARTUM. Licet servo matrimonia contrahere Omnibus nobis unus est Pater in coelis (Matth. XXIII) et unusquisque dives pauper, servus, et liber, aequaliter pro se, et pro animabus eorum rationem reddituri sumus. Quapropter omnes cujuscumque conditionis sint, unam legem (quantum pertinet ad Deum) habere non dubitamus. Si autem omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti non potest, sic nec servus semel conjugio copulatus ulterius dimitti poterit.

QUINTUM. Ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris, usque in septimum gradum, nullus ducat uxorem. Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris, usque septimum generis gradum, uxorem ducere vel incesti macula copulari. Praeterea quoque illud adjecimus, quoniam sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suae conjugem ducere propter carnis unitatem.

SEXTUM. Ecclesia semel Deo consecrata quando est iterum consecranda. De fabrica vero cujuslibet ecclesiae, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus officere, si per eam minime jactetur aqua exorcizata, quia in consecratione cujuslibet ecclesiae, in qua Spiritus sancti arra non ponitur, celebritatem scimus tantum esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis fuerit innovata sine altaris motione, sine aliqua dubitatione, cum in ea fuerit missarum solemnitas celebrata, totius consecratio sanctificationis implebitur. Si vero sanctuaria quae habebant ablata sunt, rursus eorum depositione, et missarum solemnitate, reverentiam sanctificationis accipiat.

SEPTIMUM. De his qui sacrificando varie errabant. Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro expiatione delictorum Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere; quosdam etiam expressum vinum in sacramento Domini calicis offerre; alios vero pannum lineum musto intinctum per totum annum reservare, et in tempore sacrificii partem ejus aqua lavare, et sic offerre; quod quam sit evangelicae et apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probatur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, nulli lac (al. non illis), sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus dedisse. Legitur enim in evangelica veritate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis (Matth. XXVI). Cesset ergo lac sacrificando (al. in sacrificio) offerri. quia manifestum et evidens exemplum veritatis evangelicae illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non liceat. Illud vero, quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex Evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum commendavit et sanguinem. Seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, exepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est, de uvarum granis populis communicatur, valde est omnino confusum; sed, si necesse sit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur: quia calix dominicus juxta canonum praecepta, vino et aqua permixtus debet offerri, quia videmus populum in aqua intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credit copulatur et jungitur; quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut mixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini efficacia (al. efficientia) tantum designatur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod aqua significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum manavit sententia, omnis deinceps talis error atque praesumptio cessare debet, ne perversorum et inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nulli deinceps erit licitum aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum et calicem vino et aqua permixtum. De caetero aliter quam praeceptum est faciens, tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima poenitentiae satisfactione correctus, ad gradus sui officium redeat quod amisit.

OCTAVUM.( Ex decreto Ivonis Carnotensis desumptum.) Quid sit Ecclesia. Ecclesia graecum nomen est quod in latinum vertitur convocatio, propter quod (al. propterea quod) ad se omnes vocet. Catholica (id est universalis) ideo dicitur, quia per universum mundum est constituta. Vel quoniam catholica, hoc est generalis, in eadem doctrina est ad instructionem.

NONUM.(Ex eodem.) De illis qui ecclesias incenderunt. Si quis ecclesiam comburit, quindecim annos poeniteat, et eam sedule restituat, et pretium pauperibus distribuat.

DECIMUM.(Ex eodem.) Libertam domino legitime nubere posse. Si quis ancillam suam libertate donaverit, et in matrimonio sibi sociaverit, dubitabatur apud quosdam, utrum hujusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non. Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes, talia connubia legitima esse censuimus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, et nihil impium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare praedictas nuptias inhibendas existimaremus?

EPISTOLA I INCREPATORIA JULII PAPAE I AD ORIENTALES EPISCOPOS PRO CAUSIS ATHANASII, ET EXCESSIBUS CONTRA ROMANAM ECCLESIAM.( Conc. t. II, col. 475.) I. Quod soli Romano pontifici liceat generale concilium cogere, et episcopos judicare. II. Non oportet praeter sententiam pontificis Romani concilia celebrare, vel episcopos damnare. III. Ut accusatores et accusationes, quas leges saeculi non admittunt, repellantur. IV. Si quis episcopum praeter auctoritatem sedis apostolicae damnaverit, vel a sede expulerit, de gradu suo dejiciatur, et excommunicetur; et episcopi ejecti restituantur. Venerabilibus fratribus universis orientalibus episcopis Julius. Decuerat vos, fratres, alios ecclesiasticis instruere disciplinis, et non talibus arguere machinamentis, dicente Joanne Baptista: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis (Luc. III), et reliqua. De qua re et apostolus Paulus nos instruit, dicens: Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI), et reliqua. Et alibi Petrus apostolus ait (I Pet. III): Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere, et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia sua ne loquantur dolum. Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur (al. persequatur) eam: quia oculi domini super justos, et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII). Quid pejus est, fratres, quam ut sacerdotes Domini, qui ab omni mala coinquinatione, et a nocumento omnium Christianorum, quanto magis a fratrum et coepiscorum, alieni debent existere, quos tueri et sublevare ab insidiis debent, et quos fovere et diligere summopere oportet, persequantur eos, et communione privare decertent? Nec recordamini Sapientiam, quae ait: Perversae enim cogitationes separant homines a Deo (Sap. I)? Si perversae cogitationes separant homines a Deo, quanto magis opera iniqua? Quid enim nequius est, quam ut illos, de quibus Dominus ait, Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II), quisquam avertere, persequi, destruere nitatur? Probata autem virtus portat, protegit et consolatur oppressos, et docet insipientes. Est enim Deus testis cordis hominis (al. humani), scrutatorque verus singularum conscientiarum, et linguarum singularum auditor: quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis (Psal. XVII). Et alias idem ipse ait (I Joan. IV): Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere. Deum nemo vidit unquam: si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum, Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo, et nos cognovimus, et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis. Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam paenam timor habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Nam et ipsa sapientia ait (Prov. XV): Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Lingua placabilis, lignum vitae: quae autem immoderata est, conteret spiritum. Domus justi plurima fortitudo: et in fructibus impii conturbatio. Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit. Victimae impiorum abominabiles erunt Domino: vota justorum placabilia. Qui sequitur justitiam diligitur a Domino. Item alibi (Prov. X): Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa. Simplicitas justorum diriget eos; et supplantatio perversorum vastabit eos, justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. Justus de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo. Simulator ore decipit amicum suum, justi autem liberabuntur scientia. In bonis justorum exaltabitur (al. exultabit) civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. Benedictione justorum exaltabitur civitas. Nec consideratis, qui fratres persequi non cessatis, qualia Job patientissimus, inter caetera exorsus, loquitur (Job. XXIX): Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum: et vestivi me sicut vestimento et diademate judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Et paulo post: Si negavi, inquit, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae expectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea: quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Nam si quis haec recto omnia consideraverit oculo, nequaquam fratres (al. fratribus) nocere, sed liberare festinabit, quia nihil deterius est, quam cives civibus invidere, et fratres fratribus insidiari, aut calumnias facere. Talibus enim refragari volentes insidiis patres sancti, synodum congregaverunt generalem in Nicaea, vitam corrigere hominum cupientes in Ecclesia commorantium. Licet dudum instituta sanctorum multa Patrum essent conscripta, posuerunt leges, quas sacros canones appellamus, quibus multa pernecessaria ad statum Ecclesiae sanctae Dei, et supplementum columnarum ejus, id est episcoporum, qui eam propriis humeris gestant, sunt decreta, et nocumenta eorum prohibita, ita ut qui talia agere tentaverint, aut eis nocere praesumpserint, si quidem clerici fuerint, a proprio gradu decidant, si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur. Quibus armati exemplis, oportere arbitrati sumus, ab omnipotente Deo inspirati, ut hanc accensam discordiae flammam extinguere apostolica debeamus auctoritate, et non concedere eam ulterius animas depasci humanas. Quapropter una cum omnibus apostolicae subjectionis regulae sancimus, ne quisquam deinceps Christianorum talia perpetrare, aut episcopis temere nocere praesumat, cum et doctor gentium idipsum prohibeat, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (I Tim. V), et reliqua. Bonum est namque procul dubio, et omnibus timentibus Deum desiderabile, cohibere dissensiones et altercationes, fratribusque subvenire, et invicem non invidere, sed adjuvare. Audite, inquam, jam factam in Nicaena civitate synodum, cui et ipse conscientiae meae cultum decenter exhibui, nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricare, et prae cunctis arguere et removere hanc insidiantium altercationem: quas praevidentes sancti Patres insidias et illicitas altercationes, unanimiter in praedicta Nicaena statuerunt synodo, ut nullus episcopus, nisi in legitima synodo, et suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, id est, judicetur vel damnetur. Sin aliter praesumptum a quibusdam fuerit, in vanum deducatur (al. deducetur) quod egerint, nec inter ecclesiastica ullo modo reputabitur.

I. Ipsi vero primae sedis Ecclesiae convocandarum generalium synodorum jura et judicia episcoporum singulari privilegio evangelicis et apostolicis atque canonicis concessa sunt institutis, quia semper majores causae ad sedem apostolicam multis auctoritatibus referri praeceptae sunt. Nec ullo modo potest major a minore judicari. Ipsa namque omnibus major et praelata est ecclesiis, quae non solummodo canonum et sanctorum Patrum decretis, sed Domini Salvatoris nostri voce singularem obtinuit principatum. Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), et reliqua. Et quaecumque ligaveris super terram et solveris, erunt ligata et soluta in coelo et in terra.

II. Porro dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum, in praefatis antiquis decretum fuerat statutis, quae hactenus sancta et universalis apostolica tenet ecclesia, non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari (Socr. II, 8 et 17), nec episcopum damnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatem (al. primaria) omnium ecclesiarum esse voluerunt. Et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec ecclesia ipsius nomine consecrata, Domino instituente, prima et caput fit caeterarum, et ad eam, quasi ad matrem atque apicem, omnes majores Ecclesiae causae, et judicia episcoporum recurrant, ejusque justa sententia (al. et juxta ejus sententiam) terminum sumant, nec extra Romanum quidquam ex his debere decerni pontificem, quatenus non ita proterve, et pro libitu cujuspiam, suo proprio arbitrio, quibusque metropolitanis, sicut agere solebant, liceat, inconsulto Romano pontifice, aut majores Ecclesiae causas deturbare, aut episcopos damnare, sed communi sanctae Romanae sedis episcopi consilio et concordi actione quaeque sunt Christi zelo agenda disponant unanimiter, recteque sentiant, et ea quae senserint, non sibimet discrepando, sed Deo placita perficiant.

III. Est etiam in jam fata Nicaena concorditer statutum synodo, accusatores et accusationes, quas saeculi leges non admittunt, a sacerdotali funditus averti nocumento. Ecce, inquit Propheta, quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, aut fratribus insidias praeparant. Non alieno vos, fratres, patiamini peccato gravari (S. Leo, ep. 25), quia quod necesse est, nos dicere veremur, id est, ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. Prae oculis habete, et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et cum ipso communes omnium apostolorum coronas, cunctorumque martyrum palmas, qui pro fratrum non destructione, sed confirmatione et veritate in Christo passi sunt.

IV. Nos ergo, qui Domini discipuli et dici et esse volumus, portare crucem Christi, et compati fratribus debemus, et non persequi. Subtrahite (rogamus) actus cogitationesque a talibus nocumentis, si non vultis ipsam in vos suscipere ultionem: quoniam talionem meretur qui fratri foveam praeparat. Et nos scitote hunc (Africani P P. in. ep. ad Bonifacium) typhum deinceps non esse passuros, ut ea quae ad hanc specialiter sanctam pertinent sedem, sicut judicia episcoporum et majores Ecclesiae causae, ut paulo superius praelibatum est, vos patiamur nobis inconsultis invadere absque vestri status periculo. Sed si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare, aut propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sunt ejecti sententia vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus: quoniam et prius, a tempore scilicet apostolorum, haec huic sedi sanctae concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo, propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones, et insidiantium molimina fratrum, sunt concorditer ab omnibus corroborata, ut magis singuli provideant (al. praevideant), ne talia audeant perpetrare, et caveant, si non propter Deum et amorem fratrum (al. fraternum), tamen propter opprobrium hominum, ruborem suum atque canonicam ultionem, saltem haec timore et verecundia compressa, silentioque comprimantur, amputato scilicet totius (S. Leo, ep. 84) usurpationis excessu, quia nullus debet praesumere quae sibi non videntur esse concessa. Quam culpam nullo modo potuissetis incidere (S. Leo, ep. 4, cap 7), si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis: et beati apostoli Petri sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistra rationis. Unde sicut multum nos ea quae a vobis pie recteque sunt acta laetificant, ita nimium ea quae sunt perperam gesta contristant, quoniam necesse est post multarum talium experimenta causarum haec in posterum sollicitius prospici, et diligentius praecaveri, quatenus ea, quae sunt ab apostolis eorumque successoribus statuta, nulla desidia negligantur, nulla dissentione violentur, nulla concertatione turbentur. Nam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Rom. XII) Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit; et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum, quibus etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quaedam orta est distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursum quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem ejus susciperent ampliorem, per quos ad unam beati Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Doctrinis variis et extraneis nolite abduci (Hebr. XIII). En instituta apostolorum et apostolicorum virorum canonesque habetis (Dist. II, Nolite errare), his fruimini, his circumdamini, his delectamini, his armamini, ut his freti, circumdati, delectati, armati, contra cuncta inimicorum jacula persistere valeatis. Satis enim indignum (Gelasius, ep. 9, c. 10) est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere. Multum enim convenit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quae inde auctoritatem habet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum, dicente Scriptura: Ordinate in me charitatem (Cant. II). Et iterum: Omnia cum ordine fiant (I Cor. XIV). Iterumque Psalmista praedicante: Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra, in virtute ejus, ut enarretis in progenies alteras, quoniam hic est Deus, Dominus (al. Deus) noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula (Psalm. XLVII). Officii enim nostri considerati ne non est nobis dissimulare, non est tacere libertas (al. liberum), quibus major cunctis christianae religionis zelus incumbit, nec per taciturnitatem aut favere aut consentire videamur fratrum nocumentis. Data Kalendis Octobris, Feliciano et Maximiano (fort. Titianio) viris clarissimis consulibus (anno 337).

EPISTOLA ORIENTALIUM AD JULIUM PAPAM I.( Conc. t. II, col. 481.) Causantur quod in communionem receperit Athanasium, et caeteros quos ipsi damnaverant. Domino beatissimo et honorabili patri Julio, apostolicae sedis venerabili episcopo; Eusebius, Theognius, Theodorus, et Berinthus una cum reliquis fratribus et coepiscopis nostris, in Antiochia congregatis.

Licet circa omnes Romanam ecclesiam sciamus esse munificam, et apostolicam habere curam, et semper matrem existere pietatis, quamquam ab Oriente ad eam praedicatores (Hist. Trip. IV, 16, et Soz. III, 7) pietatis advenissent, tamen optaremus vos nobiscum concordare, et quos a communione suspendimus, a vobis esse suspensos: et quos in ordine confirmamus episcoporum, a vobis esse confirmandos: nec nos secundo loco habendos; cum ex his partibus ad vos usque dogmatizantes apostoli pervenerint. Nec enim nos vestris resultavimus quamvis hoc agere potuissemus, quando Novatianus a Romana pulsus est ecclesia, quoniam (ut juxta vulgarem consuetudinem loquamur) inimicitias quaerit omnis qui vult recedere ab amico (Prov. XXVIII). Nec crimine carere potest, qui alterius excommunicatum, absque ejus licentia, a quo communione est privatus, in communionem susceperit, canonibus scilicet jubentibus, ut excommunicatus ab aliis, ab aliis non suscipiatur, viventibus illis a quibus communione privatus esse dignoscitur. Nec solum in his nobis contumeliam irrogatis, sed etiam in his, quod concilia nostra dissolvitis, neque ea rata sinitis esse. Sunt namque a nobis, et maxime a totius Orientis episcopis damnati, Athanasius Alexandrinus, Paulus Constantinopolitanus, Marcellus Ancyrae, Asclepius Gazae, Lucianusque Hadrianopolites, pro certis criminibus, quibus adversarii sunt apud nos inscripti, quae per praesentes hujus epistolae latores omnia sub certa relatione vestrae innotescere non omittimus sanctitati. Quibus agnitis; si nostris placitis magis quam eorum machinationibus assentire, et ordinatos episcopos (Hist. Trip. IV, 16) in damnatorum loco firmare eligitis, pacem vobiscum et communionem habere volumus: si vero aliter egeritis, et eis amplius, quam nobis assentire judicaveritis, contraria celebrabimus, et vobiscum deinceps nec congregari, nec vobis obedire, nec vobis vestrisque favere volumus, sed per nos, quidquid melius elegerimus, agere conabimur. Nam nullus est in hac parte terrarum aetatem habens, qui ignoret praedictorum molimina seductorum, propter eos enim multa sunt mala peracta, multa concilia diversis et asperis temporibus celebrata, multae seditiones, multae machinationes (seductiones), multa nobis opprobria illata, et alia multa quae enumerare perlongum est. Nam si his consentire eligitis, tunc liquet quod nos perdere vultis, et non, ut pater filios, fovere. Dicunt enim et affirmant tam cives istorum, quam etiam sacerdotes eorum, hos fovere vos velle homicidas (Athan. apol. II, et ad solit. Hil. in fragm.), sacrorum templorum eversores, virginum stupratores, sacrorum librorum incensores, sacrorumque vasorum, ac caeterorum sacrorum ministeriorum fraudatores, officiorum neglectores, imperatorum infidos, gentis et patriae proditores, et inter sacerdotes maximam generantes discordiam, eo quod consubstantialitatis vocem, quae scripta non invenitur, in fidei doctrina posuissent. Quid plura enumerare necesse est, cum propter eos nobis et cunctis hujus regionis habitatoribus scientibus, tanta caedes hominum sit perpetrata, ut amplius quam mille homines sint prostrati? Talibus autem favere quid aliud est, quam sceleribus eorum consentire, cum sacra scriptura haec prohibeat, dicens: Non solum qui faciunt culpabiles existunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I). Talibus enim vos obsistere totis viribus oportet, ne involvamini in peccatis eorum, et excommunicationem eorum ne suscipiatis. Tales enim a vobis procul abjicite, ne propter animositatem talium hominum, infirmae animae et ignari populi, sacrilega dissentione dispereant. Itaque oportet (Martinus I, cons. 2 conc. Later.) vos improbis probe resistere. Quapropter si neglexeritis deturbare perversos, liquet quod eorum protegatis errorem. Nec vero caret scrupulo societatis occultae, qui manifeste (al. manifestis) facinoribus desinit obviare (Felix III, in ep. ad Acacium). Decet enim vos ad arguendam proterviam eorum linguam vestram exacuere, et velut venenosos a vobis repellere, ne eorum veneno vos vestrique in aliquo sauciemini. Igitur (Idem Martinus) sufficiunt nobis querimoniae contra eos delatae, quoniam derelinquet nos tempus, secundum quod ait Apostolus, si voluerimus omnium obloquentium oblatas contra eos producere querelas: maxime cum haec nobis sufficiant quae superius dicta sunt. Nec nobis necesse est iterum eorum divulgare mala, cum ipsa per se prodeant, et maxime omnes orientales testes super eorum malis existant. In ore enim (juxta quod scriptum est) duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII): quanto magis in multitudine tantorum sacerdotum et populorum, abbatum vel monachorum, in scripto et sine scripto contra horum pravitatem nos quotidie vox acclamantium? Nos vero diu expectavimus eos per multam patientiam, ut crearent uvas, sed illi e contrario fecerunt labruscas. Vos ergo non oportet de caetero negligere et differre tales, ne (quod absit) memoratis criminibus eorum submittamini (subdamini), irrationabiliter eos episcopos ponentes. Ipsi enim, nisi cito corrigantur, juxta quod beatus apostolus protestatur, secundum duritiam eorum, et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II). Qui corrigendi sunt, ne per temporalem delectationem (S. Greg.), et per mendacia atque figmenta sua vobis assensum praebentibus, aeterna perdant praemia, quae per veram poenitentiam consequi potuerunt, Nec haec, quae praedicta sunt, solummodo Athanasio et sequacibus ejus irrogamus, sed etiam quod contra regulam egerit, quam nos decreveramus, quia non decreto communis concilii (Trip. hist. IV, 9 et 16, X, 17, ex Socr. et Soz.) episcoporum recepit sacerdotium, sed sibimet arrogando ecclesiam fuisset ingressus, et in sede resedisset, cum dudum decretum fuisset, nullum a pauciore numero restitui debere, quam depositum fuisse constaret. Deinde, quoniam ejus adventu sit turba generata, plurimique seditione sint mortui, et non solum haec per eum et propter eum sunt peracta, sed etiam quidam jam a dicto Athanasio caesi, judicibus dicuntur esse contraditi. Haec et alia innumerabilia sunt ab eo suisque sequacibus impudenter perpetrata, quos excommunicatos, communioni (ut audivimus) contra regulam in contumeliam omnium orientalium sociastis. Praefato itaque debitae salutationis (Ep. Africanorum ad Coelestinum I papam) officio propter beati Petri honorem impenso, postulamus, ut deinceps ad vestras hinc venientes aures non tam facile admittatis, neque a nobis excommunicatos ultra velitis excipere, ne canonum transgressores inveniamini, sed magis salva fraterna charitate, erratum hoc in posterum minime patiamini.

Et subscriptio: Orantem (Ep. Tarracon, ad Hilarum papam) pro nobis apostolatum vestrum Dominus aevo custodiat longiore, beatissime pater. Amen.

EPISTOLA II. SIVE RESCRIPTUM JULII I CONTRA ORIENTALES, PRO ATHANASIO ET CAETERIS.( Cons. t. II, col. 483.) I. De vocatione orientalium episcoporum ad Julium, et restitutione damuatorum episcoporum ab ipsis. II. Ut episcopi accusati appellent sedem apostolicam. III. De eadem re. IV. Si quis putat se gravari a proprio metropolitano. V. De accusatoribus, vel accusationibus, quas saeculi leges non admittunt. VI. Ut nullus episcopus alterius parochiam retineat, vel ordinet, etc. VII. Si quis adversus episcopum, vel auctores Ecclesiae negotium habuerit. VIII. De episcopis rebus suis expoliatis, vel a sede sua pulsis. IX. De accusatoribus et testibus. X. Si accusatus vel damnatus episcopus sedem apostolicam appellaverit, et de eis qui adversus Patres armantur, vel cum inimicis morantur. XI. De accusationibus clericorum. XII. Quae metropoles primates vocentur. XIII. Qui sint infames. XIV. De causis episcoporum. XV. Ut non admittantur ad accusationem errantes, vel a proposito recedentes, sive canonibus inobedientes. XVI. De peregrinis judiciis. XVII. Ut nullus extra provinciam vocetur ad judicium, vel si quis judices suspectos habuerit. XVIII. De se confessis, non esse credendum supra crimen alienum. XIX. De incertis non judicandis XX. De criminationibus majorum natu. XXI. De provinciali synodo retractanda a papa. XXII. Si quis judices majoris auctoritatis appellaverit. XXIII. Ut metropolitanus nihil agat sine consilio episcoporum, nec illi sine ipsius; nisi quantum ad proprias pertinet parochias. XXIV. Ne judices in absentem proferant sententiam, et ut proditor non audiatur. XXV. De accusationibus clericorum. XXVI. De episcopis accusatis. XXVII. De injusta episcoporum damnatione. XXVIII. Detractores et fautores inimicorum ab accusatione removendos, nec majorem a minore debere impeti, nec in re dubia certa judicari sententia, et de judiciis inordinatis. XXIX. Si possit episcopus a pauciori numero episcoporum restitui, quam fuerat damnatus. XXX. Si sit fugiendum episcopis causa persecutionis, et de privilegiis apostolicae sedis. XXXI. Quanta cautela judicare oporteat, nec damnandum quemquam, priusquam accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat. XXXII. Ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. XXXIII. Qui non debeant admitti ad accusationem. XXXIV. Nullum alterius judicis, nisi sui sententia teneri, et quales debeant esse. XXXV. De episcopis rebus suis expoliatis, vel a sede sua pulsis. XXXVI. Quod excommunicati episcopos non possunt accusare, nec illi qui eos in sua non recipiunt accusatione, nec majorem a minore posse damnari vel judicari. Julius sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae episcopus Eusebio, Theognio, Theodoro, Berintho (Leg. Theodoro Perinthio), et caeteris orientalibus episcopis.

Decuerat vos adversus sanctam romanam ecclesiam et apostolicam limate, et non ironice loqui (Hist. Trip. III, 7) quoniam et ipse Dominus noster Jesus Christus eam decenter allocutus ait: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Habet enim potestatem, singulari privilegio sibi concessam, aperire et claudere januas regni coelestis, quibus voluerit. Nam si ei detrahere (quae Domini ore sacrata atque desuper exaltata est) non renuistis (al. timuistis), nec mirum si fratribus injurias irrogare minime cessatis. Unde jam silentio non reguntur quae vestro in concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam tumultuosa quadam indisciplinatione veritas est oppressa: vobis quippe inconsiderantibus quae placent Deo, propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota nostra inevincibilia esse contenditis. Sed erit opus divinae providentiae, quatenus e contrario aperte deprehensa possint (al. et haec contentio aperte deprehensa possit) evacuari, et quidquid illic convenientes, sine qualibet gratia, odio aut inimicitiarum causa gessistis, funditus repelli. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad hujus sanctae sedis reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vosipsos possitis ostendere. Nam nec dubitare vos credo Athanasium sacrae legis doctorem non solum a nobis, sed etiam a Nicaena synodo verae fidei cultorem esse comprobatum, qui defuncto Alexandro mirabili sene, qui Arii prostraverat blasphemias post quinque menses Nicaeni concilii Alexandrinorum ecclesiae suscepit praesulatum: adversus quem ejusque sectatores multa mendacia texentes, et nudas valde calumnias quasi veras accusationes componentes, nobis multorum malorum eum causam et caput esse perhibuistis, et non solum apud Aegyptum, sed etiam apud Palaestinam et Phoenicen, vicinasque gentes, scriptis vestris illum perturbatorem esse significastis. Qua de re ecclesiasticam sequentes regulam, vos et illos Romae regulariter ad judicium die statuta, non sub Augusto temporis spatio (ut excusatio locum non inveniat) litteris et apocrisiariis evocavimus: illique, vocatione suscepta, ad diem praestitutum venere, sed vos, ne vestris mendaciis caperemini, vestraque calumnia enudaretur, venire distulistis. Nec his machinationibus solummodo contenti estis, sed etiam videntes oves pastoribus desolatas, lupos pro pastoribus super eas posuistis. Decuerat ergo, ut ad regularem veniretis convocationem, qualiter de his et de aliis vestris praesumptionibus veram redderetis rationem, quoniam occurreret veritas (Coel. ep. 1 ad Gallos), si falsitas displiceret et nullus dubitat quod ita judicium (Bonif. ep. 2 ad Gallos), nocens subterfugit, quemadmodum qui est innocens ut absolvatur requirit. Nec suspicione caret qui alium calumniis derogat falsa dixisse, cum ipse ad judicium, ut probet quae intulit, evocatus venire distulerit. Vellem enim vos magis ad jam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum ecclesiarum et fratrum in (Trip. IV 9, et Socr. II, 8) Anthiochia subvertendum, et Nicaeni magni concilii destructionem fecistis, aut cur nobis inconsultis episcopos in eam convocastis, ad quam nec Maximus Hierosolymitanus venit, nec nostra interfuit legatio, canonibus quippe in (Ejusdem IV, 19) Nicaena synodo jubentibus, non debere praeter sententiam Romani pontificis ullo modo concilia celebrari, nec episcopos damnari: aut cur in praedictorum loco fratrum alios adulteros posuistis, antequam penes nos aut apocrisiarios nostros eorum causa canonice esset examinata, finemque perciperet rectum. Isti enim qui ad memoratam regulariter venere vocationem, videntes vos a praedictis subtrahere calumniis, multa adversus vos lacrymabilia et doloribus plena referunt, accusantes vos, et dicentes, multa se importabilia (intolerabilia) a vobis esse passos. Vobis ergo refugientibus venire, illisque perseverantibus in vera ratione, suasque calumnias reclamantibus, super quibus et Aegyptiorum episcopi (Trip. IV, 19; et Socr. II, 17) litteris nobis missis protestantur suis, falsa esse quae contra Athanasium suosque sectatores machinantur, cunctaque Arianorum machinata (fort. machinamenta) blasphemiis et talibus plena figmentis, liquet eos esse (Trip. IV, 15, ex Soz. III, 7), inculpabiles vosque culpabiles: quia si de vera confideretis innocentia, nullo modo a jam dicta vos canonica subtraheretis evocatione, quae non subito, sed spatiose denuntiata est: sed omni subducta apologia, absque tardatione venire, et causas reddere festinaretis. Quibus ita gestis, scripsi (Trip. IV, 9) vobis, et omnibus qui in Antiochiam contra apostolicam canonicamque regulam, nobis inconsultis, fueratis congregati, arguens vos primum de injuriis litterarum, deinde cur Athanasium suosque consectatores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus scilicet praecipientibus, nihil extra Romanum decerni pontificem, cui haec et majora ecclesiarum negotia, tam ab ipso Domino, quam ab omnibus universorum conciliorum fratribus, speciali (ut jam dictum est) privilegio contradita sunt. Vobis vero refugientibus, et, ad concilium toties convocatis, adeste nolentibus, illis quoque in sua reclamatione et justa ratione persistentibus, vestraque cognoscentes crimina, et illorum justam examinantes rationem, omnesque eos Nicaeno concilio comperientes et nostris apostolicis jussionibus obtemperantes, visum est nobis ac universo concilio, ut nos divinis praeceptis et apostolicis monitis (S. Leo, ep. 4) informati, qui pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilare debemus affectu, si quidquam reprehensioni usquam invenitur obnoxium celeri sollicitudine ab ignorantiae imperitia aut a praesumptionis usurpatione revocemus.

I. His taliter consideratis atque discretis, tamquam (Trip. IV, 15) omnium curam gerentes, propter sedis propriae dignitatem, suscepimus eos in communionem singulisque cum suis, auctoritate hujus sanctae sedi, rebus, proprias reddidimus ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter pravorum hominum insidias, ipso Domino instituente, et sanctis apostolis, eorumque successoribus per singula concilia roborantibus, hoc semper licuit, licebitque, Domino auxiliante, in perpetuum. Unde, qui se scit aliis esse (S. Leo, ep. 84) praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum: sed obtemperantiam, quam ab aliis requirit, gratis et ipse dependat. Quapropter increpando vobis scribo (Eadem Trip., ibid.), quia non recte tractastis viros inculpatos, et a nobis minime examinatos, de suis ecclesiis communione privatos pellentes, et ecclesiasticae disciplinae injuriam irrogantes constitutumque Nicaeni concilii minime servantes, talia indisciplinate agere non formidastis. Idcirco quoniam dudum venire vocati renuistis, modo ad certum diem, id est quinto decimo kalendas Novembris, vos iterum regulariter literis missisque evocamus, ut coram vostis ostendamus nos justam in eos protulisse sententiam, et de caetero non talia esse passuros. Est etenim in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut aliena qui invadit, non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat. Unde et in Evangelio scriptum est: Quod si aliquid (Vulg. quid aliquem) de fraudavi, reddo quadruplum (Luc, XIX). In lege quoque cautum est: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen (Deut., XXVII).

Quare miror vos tam audaces esse, et tam impudenter egisse, et terminos ac jura beati Petri apostolorum principis invasisse. Sui enim (ut paulo superius comprobatum est) juris erat, ut absque ejus sanctae sedis auctoritate, nullus deberet aut concilia (Socr. et Soz. alias citati) celebrare aut episcopos ad synodum convocare, vel damnare eos, aut propriis pellere sedibus, aut alios in eorum loco ordinare, quae omnia vos temerare non timuistis. Quid ergo est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum eorumque successorum decreta transgredi, et maledictionem superius comprehensam, in lege scilicet cautam, quam omnis populus uno ore consonaque responsione per Amen, id est, fiat, confirmavit, suscipere non timuistis? Nam (ut reor) talibus transgressionum funiculis constricti, nostrum, ne vestra proderentur flagitia, examen declinastis, et ad supradictam vocationem venire distulistis. Sane manifestum est suum eos confiteri (Bonf., ep. 2) crimen, qui toties evocati, absque inevitabili causa venire distulerunt, et purgandi se voluntate non utuntur. Nam si de vestris dictis confideretis, etiam in faciem (Trip. IV, 24, ex Theod., II, 8, referente synodicam conc. Sard.) probare non distulissetis. Tales insidiatores spiritu praevidentes sancti Patres in Nicaea congregati, leges statuerunt (Eadem IV, 14, ex Socr. I, 22), quas nos canones appellamus, ne facile probi ab improbis damnarentur, ex quibus nonnullas sententias his inseri judicavimus, ut tantorum Patrum auctoritate nostra roboraretur epistola, atque omnes orientales, sive reliquarum partium episcopi haec audientes, in tantam foveam non incidant, ne damnationem a patribus decretam percipiant. Sequuntur enim haec ex praedicto concilio Nicaeno capitula, id est, 18, 19, 21, 23, 26, 27, 28, 33, 41, 45 et 47 et 49 (al. 48) ac 51, 52, 53, 54, 55, 57, 58, 59, 60, 61, 63, 66 (al. 67).

II. Ut omnes episcopi (2, qu. 6, Omnes episcopi) qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem (Conc. Sard. c. 7), atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea (sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur, et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas, et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit.

III. Placuit (3 qu. 6, Accusatus Conc.), ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter (Sard., c. 4, 5 et 17) appellet, et adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos, ejus retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam audit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quamquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri, inconsulto Romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo, et non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth., XVI).

IV. Si quis putaverit (2 qu. 6: Si quis putaverit) se a proprio metropolitano (conc. Calch., 9 et 17; Hadr., col. 6, 18, 26) gravari, apud primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae ecclesiae papam, judicetur.

V. Accusatores et accusationes (3 qu. 5: Accusatores), quas leges saeculi non adiciscunt (Hadr., II ex c. 2 conc. VII Carth.), et nos unanimiter submovemus. Nec fiat in districta probatione impietas, cum recta sit judicii in electione sententia (Ennodius, ep. 18, lib. I).

VI. Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, aut ordinare absque ejus episcopi voluntate, vel judicare (Hadr. 16), salva tamen in omnibus apostolica auctoritate: quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et dijudicatio: quoniam censemus nullum (Annianus, in const. unicam tit. 16, lib. IV cod. Theod.) alterius judicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit.

VII. Si quis erga episcopum (2, qu. 7: Si quis erga, et in decret. Alex pap.), vel actores ecclesiae, se proprium habere crediderit negotium, non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio (Hadr. II, ex c. 17 conc. V Aurel.), ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur.

VIII. Nemo (2, q. 2: Nullus potest convocari) pontificum deinceps aliquem episcopum suis expoliatum rebus, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat; quia non est privilegium quo possit spoliari jam nudatus (Ex syn. V Rom., sub Symmacho).

IX. Pari tenore decernimus, non credi accusatori (Anianus in const. IX, et XIII, tit. 39, lib. XI, cod. Theod.), qui absente adversario causam suggerit ante utriusque partis discussionem. Nec accusatores vel testes suscipi, qui non sunt idonei.

X. Placuit (6, qu. 1: Sacer. qui), ut si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem (Hadr., 21, ex c. 7 Sardicensi), id statuendum, quod ipse juste censuerit. Et omnes qui adversus (Ex Proclo ad Domnum) patres armantur, infames esse censemus: neque eos, qui cum inimicis morantur (sent. 1 tit. 15 libri V Pauli), ad accusationem vel ad testimonium recipiendos.

XI. Placuit, ut semper in accusatione clericorum, primo persona, fides, vita et conversatio blasphemantium perscrutetur (Hadr., 4). Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est (Sixti sent. 5 et 156). Nec eis omnino est credendum, quia veritatis fidem ignorant, nec rectae conversationis vitam ducunt: quoniam tales et facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda, neque accusatoribus suspectis, et de inimicorum (sent. 1 tit. 15 lib. V ejusdem Pauli) domo prodeuntibus est credendum.

XII. Quod non aliae metropolitanae ecclesiae, vel primates sint, nisi illae, quae prius primates erant, et post Christi adventum, auctoritate apostolica et synodali primatum habere meruerunt. Reliquae vero non primates, sed metropoles vocentur, eorumque episcopi, non primatum (Hadr., 23), sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruantur.

XIII. Infames esse censemus omnes, qui suam aut christianam praevaricantur legem, aut canonicam postponunt auctoritatem.

XIV. Salvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio, nullus (Hadr, 34, ex can. 35 Apost., interprete Dionysio Exiguo) metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt, imo et causam in synodo pro facto dabit.

XV. Alienis erroribus (3, qu. 4: Alienis erroribus) sociatum, vel a sui propositi tramite recedentem, aut sacris canonibus inobedientem, suscipere non possumus, nec impetere recte credentes, vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes, permittimus.

XVI. Peregrina judicia (3, q. 7: Peregrina judicia) generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab exteris judicentur, qui comprovinciales et a se electos (Had., 17, ex cod. Theod.) debent habere judices.

XVII. Salva apostolicae Ecclesiae auctoritate (Hadr., 18), nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur: sed evocatus (fort. vocato eo) ipse canonice, in loco omnibus congruo, tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam; quoniam si hoc minoribus, tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infensos senserit, apud primates dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontifices judicetur.

XVIII. Nemini (15, qu. 3, Nemini) de se confesso credi potest super crimen alienum (Ennodius, ep. 4, lib. I), quoniam ejus atque omnis rei professio periculosa est (Hadr. 64, ex Aniano. In decr. Sixti papae 2), et admitti adversus quemlibet non debet.

XIX. Incerta nemo unquam pontificum judicare praesumat, quia quamvis vera sint (Isid. II, syn. 16), non tamen credenda, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.

XX. Criminationes majorum (2, qu. 7, Criminationes) natu per alios ne fiant nisi per ipsos qui crimina intendunt (Conc. II Carth. c. 6), si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint, omni se carere suspicione (Conc. I Arelatens. c. 13), atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem atque conversationem ducere.

XXI. Et provincialis (Hadr. 39) synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit.

XXII. Placuit, ut a quibuscumque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos (ubi est auctoritas major) fuerit provocatum, audienta non negetur (Et in concil. Carth. III, cap. 10, 2, q. 6, Placuit, ut a quibuscumque).

XXIII. Si quis metropolitanus episcopus (nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam) sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum, aliquid agere tentaverit (Hadr. 43, ex can. apost. 35), gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quidquid de comprovincialium episcoporum causis, suarumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omni consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi adminstratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Et alibi: Qui major est vestrum, erit minister vester (Marc. X), et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales (Antioch. 9, Ephes. act. 6, Calch. c. 12) episcopi, cum ejus consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parochias) agant, juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno ore, uno animo concorditer sancta glorificetur trinitas in saecula.

XXIV. Caveant judices Ecclesiae (3, q. 9, Caveant judices), ne absente eo, cujus causa ventilatur, sententiam proferant (Hadr. 49, ex conc. IV Carth. c. 10), quia: irrita erit; quippe et rationem pro actione reddent in synodo, et, ut proditoris calumnia, nec eorum postea vox (ex Aniano et cod. Theod.) audiatur. Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille, qui injuriam ejusque sustinet nequitiam.

XXV. Si quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit (3, qu. 6, Si quis cler.), in provincia, in qua ille consistit (Hadr. 8) qui pulsatur, suas exerceat actiones. Nec aestimet eum accusator suus alibi, aut longius pertrahendum ad judicium. Illi vero qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare.

XXVI. Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant (Hadr. 55) damnationis, quam apostolica freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur.

XXVII. Irritam (3, q. 6, Irritam) esse injustam episcoporum damnationem decernimus ( censemus ), et idcirco a synodo retractandam (Hadr. 54), ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.

XXVIII. Detractores (3, q. 4, Detractores quoque; 2, q. 7, Majorum quispiam) qui divina autoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum, ab episcopali submovemus accusatione. Similiter, ne summorum quispiam minorum accusationibus impetatur aut dispereat; neque in re dubia detur sententia (S. Greg. ep. 30, lib. VIII, et 52, lib. XI), nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur.

XXIX. Plura de his ideo hic non inserimus (vide Hincmar, lib. LV, c. 20), ne vacuare vilemve praedictam facere synodum videremur, aut fastidium legentibus audientibusque prolixa faceret epistola. Si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostrae ecclesiae sedis scrinio et ea quae praediximus invenire poterit. Verum me (Ennod, lib. I, ep. 20) dixisse testis est divinitas. De receptione vero sedis, et sacerdotii, atque honoris, quae dixistis Athanasium absque concilii decreto suscipere, non ita invenimus sicut calumniati estis: sed quorumdam episcoporum consilio atque decreto recepit suum quod injuste perdiderat sacerdotium, ac resedit in sede (Trip. X, 17, ex Socr., Soz., etc.). Quod enim scripsistis, non eum posse a pauciore numero episcoporum restitui, quam depositus fuerat, non ita est; nec haec regula orthodoxorum sanctae ecclesiae est episcoporum; sed Arianorum, sociorum videlicet vestrorum, haec adinventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum contexta est. Nam, ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando Antiochiae pro damnatione fidei de consubstantialitate prolata fuistis congregati, odio praedicti Athanasii hanc regulam protulistis, quae nullas habet vires, nec habere poterit; quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae ecclesiae legatio interfuit, canonibus praecipientibus sine ejus auctoritate concilia fieri non debere (Trip. IV, 9 et 19). Nec ullum ratum est aut erit unquam concilium, quod non fultum fuerit ejus auctoritate.

XXX. Igitur de fuga, super qua Athanasium reprehenditis, non bene (al. recte), agitis cum ipse Dominus mandatum hoc nobis dederit. Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X), Et ipse Dominus, per semetipsum exemplum nobis demonstrans (al. demonstravit), quando Pharisaei concilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent: Sciens autem Jesus, discessit inde (Matth. XII), Et alibi: Tulerunt lapides Judaei, ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo (Joan. VIII), Et transiens per medium eorum, abivit, et ita discessit (Luc. IV). Nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt, celantes semetipsos. Et Paulus (II Cor. XI) in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit. Et alii quamplurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri Testamento, quam in Novo, fugisse leguntur. Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes. Nam sive perimatis eos, mors semper contra vos exclamat: sive rursus exilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt. Unde et Dominus ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, aninam autem non possunt occidere. Sed potius cum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X). Multos enim cognovimus pessimis machinationibus injuste depositos: ideo summopere a me (al. mihi), cui vice apostolorum principis universalis Ecclesiae cura commissa est, providendum est, auxiliante ipso summo apostolo, ne deinceps talia fiant: quoniam ideo huic sanctae sedi (2, qu. 6, Ideo huic sanctae sedi) praefata privilegia specialiter sunt concessa, tam de congregandis conciliis et judiciis ac restitutionibus episcoporum, quam et de summis ecclesiarum negotiis, ut ab ea omnes oppressi auxilium et injuste damnati restitutionem sumant, et talia (concil. Rom. III, sub Symmacho) ab improbis ne praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque (al. sua) damnatione. Non ergo recte egistis, quod praedictos fratres calumniati estis, dicente Domino: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum (Levit. XIX). Nec recte egistis, quod nobis inconsultis concilium celebrastis, eosque ad concilium vocastis, et damnare praesumpsistis, canonibus (ut praemissum est) jubentibus (Trip. IV, 9) nihil ex his absque hujus sanctae sedis auctoritate fieri debere. Non recte egistis quod regulariter a nobis ad concilium vocati venire distulistis. Non recte egistis quod contra eos rationem reddere, ut vestra erga eos aut probaretur recta sententia aut improbaretur, non venistis, nec rationalem mandastis causam, ut quid haec renuistis.

His ergo omnibus perpensis, manifestum est vos reos existere, et illos innocentes remanere: et vos recte excommunicatos, illosque juste liberari. Noluit itaque Dominus tam leviter suos tractari ministros, sicut facitis; aut a vobis damnari, sed (sicut memoratum est) aut ab hac sancta sede, cui commissi sunt, aut suo reservari judicio. Ait enim: Qui vos contristabit, me contristabit (Luc. X). Qui fecerit injuriam vobis, recipiet id quod inique gessit (Coloss. III). Et quanta poena expectet eos qui Domini scandalizant discipulos. Evangelium sufficienter exponit, ubi de scandalizantibus discipulos loquitur. Nam quod a vobis non sint damnandi, sed aut ab hac sancta (ut praefatum est) sede, aut sibi reservandi, ipse manifeste dat exemplum, quando peccantes sacerdotes, quorum locum modo in sancta ecclesia tenent episcopi, non per alium, sed per semetipsum vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo (Matth. XXI; Marc. II; Luc. XIX; Joan. II). Et ipse alibi ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI), et reliqua talia et his similia. Et alibi idem ipse ait: Nolite judicare, ut non judicemini, nolite condemnare, ut non condemnemini (Matth. VII). In quo enim judicio judicaveritis judicabimini (Luc. VI).

XXXI. Quapropter (30, qu. 5, Jud. opus: et in decret. Eleutherii) non tam temere (ut vos facitis) quispiam suam praesumat evomere iniquitatem, sed judicantem cuncta oportet rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec de illis, quae ei inconcessa sunt, ullo modo judicium praesumere interrogandi ac proponendi adjiciendique, patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus (al. prius judex) sua velit sententia obviare, nisi quando illi, peractis omnibus, jam nihil amplius habuerint in quaestione quod proponant. Nec oportet quemquam judicari aut damnari, antequam suos accusatores praesentes habeat, locumque defendi accipiat spatiosum ad abluenda crimina (Hadr. XX).

XXXII. Similiter in jam fata synodo statutum est (2, q. 6, Ultra provinciarum), ut ultra provinciae terminos accusandi licentia non (Hadr. X, ex cod. Theod.) progrediatur, nisi ad hanc apostolicam fuerit sedem provocatum, ad quam omnes qui voluerint libere, et absque ullo impedimento a quibusdam agendo, confluere debent.

XXXIII. Similiter in jam (3, qu. 5, Similiter in praefato) praefixa (al. praefata) synodo est decretum, ne suspecti, aut infames (Hadr. XV), aut criminosi, aut gratiosi, vel calumniatores, vel affines, aut facile litigantes suspiciantur accusatores, sed tales, qui omni careant suspicione, quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit, nec a quibuscumque agitari.

XXXIV. Similiter statuit praefata synodus, ut nullum sententia, nisi a suo judice dicta, constringat. Judices autem alii (1, quaest. 1, Judices autem alii) esse non debent, quam quos ipse qui impetitur elegerit, aut quos suo cum consensu haec sancta sedes, aut ejus primates auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint. Ex his enim et aliis quae tam in hac sancta sede quam et ab apostolis eorumque successoribus sunt statuta, nihil praefatis episcopis concessistis, sed vim eis inferentes, injusteque (ut superius commemoratum est) eos damnantes, aliquos absentes expulistis, quod omni christianae religioni est inimicum. In quibus apparet, quod nec Domino sua servastis jura, nec huic sanctae matri et apostolicae Ecclesiae, quae (ut praescriptum est) eos suo judicio, aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis (sicut estis) hominibus damnarentur aut ejicerentur, in his omnibus vos stultos et praevaricatores Evangeliorum et canonum esse, nulli sane sapientium est absconditum.

XXXV. Nec his contenti in vestra estis praevaricatione (2, q. 2, Nullus potest convocari), sed etiam, quod prius expulsos eos, et suis expoliatos rebus, quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari aut judicari possit, antequam sit regulariter restitutus, et sua omnia ei legibus (conc. Rom. III, sub Symmacho) sint integerrime reformata. Est namque in saepe jam dicta sancta synodo ab omnibus unanimiter decretum et apostolica auctoritate roboratum, ut si quis episcoporum (2, qu. 2, Si episcopus suis fuerit; et in decr. Eusebii papae sententialiter) suis fuerit rebus expoliatus, et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet et decet sanctum propositum prima fronte cedere, ut omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo potestati ejus ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul regulariter prius statui pristino reddatur, et ipse, dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam, et si ita juste (al. justum) videtur, accusantium propositionibus respondeat. Quare ergo transgressi estis terminos Patrum, judicantes et damnantes eos quos non debuistis? Quare judicastis eos quos non regulariter approbastis? Non observastis (Anast. II papa, in ep. ad Anast. Aug., c. 2) quod in Regnorum libro scriptum est: Non, quomodo videt homo, videt Deus: quia homo videt in facie, Deus autem in corde videt (I Reg. XVI). Et in Paralipomenon: Omnia corda scrutatur Deus, et omnem cogitationem novit (II Par. XXVIII). Et alibi scriptum est: Non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit judicio (Hadr. c. 55). Haec omnia summopere praecavenda sunt, nec accusatio episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii (Exod. XXIII). Et Apostolus inquit: Adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam, absque duobus vel tribus idoneis testibus (I Timoth. V). Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis? Quibus cognitis, magis (S. Leo, ep. 84, c. I) vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat ad superbiam: et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Decuerat namque vos juxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum ut, si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura. Et nihil prius aut aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione recederetis. Cesset (Bonifacius, ep. 3) hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta; quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Merito (S. Coelest., ep. 1) namque nos causa respicit, si silentio faveamus errori.

XXXVI. Est insuper in praedicta sancta Nicaena synodo (1, qu. 7, In sancta Nicaena) statutum, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione: nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos. Et sicut (Gelas. de vinculo anathematis) major non potest a minori judicari, ita nec colligari: quia rarum (Zos. cap. 1, ep. 1) est omne, quod magnum est. Portamus onera omnium (Siricius ep. 1) qui gravantur, quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis. Data Kalendis Novembris, Feliciano et Maximiano viris clarissimis consulibus.