Jump to content

Appendix (Melchiades)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix
saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus VIII

Auctor incertus (Melchiades papa?)

AuInMeP.Append 8 Auctor incertus (Melchiades papa?); Constantinus I; Joannes rex Armeniorum Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA MELCHIADI FALSO ADSCRIPTA Seu testimonium de munificentia Constantini erga primitivam Ecclesiam.( Conc. t. I, p. 1562.)

Nemo, qui divinas Scripturas legit, ignorat, quod in principio nascentis ecclesiae discipuli in unum congregati sunt cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique vendentes praedia et possessiones suas, afferebant pretia, et dividebatur singulis, prout cuique opus erat. Futuram namque ecclesiam in gentibus apostoli previdebant, maximeque quia Dominus praedixerat: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium. Vel quia expellendos se noverant a Judaea, et in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo; idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes. At vero cum inter turbines et adversa mundi succrescret Ecclesia, eo usque pervenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui pene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. E quibus vir religiosissimus Constantinus, primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem sub suo degentes imperio, non solum fieri Christianos, sed etiam fabricare ecclesias, et praedia tribuere posse constituit. Denique idem praefatus princeps donaria immensa contulit, et fabricam templi primae sedis beati Petri principis apostolorum instituit: adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes possederant, relinqueret, et beato Petro, suisque praesulibus profuturam concederet. Idem vero praesidens in sancta synodo, quae apud Nicaeam congregata erat, cum querelam quorumdam conspiceret coram se delatam, ait: Vos a nemine dijudicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini. Dii etenim vocati estis, idcirco non potestis ab hominibus judicari. Ab illo etenim tempore, et deinceps, viri religiosissimi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honorem sanctorum martyrum per civitates, ac monasteria innumera, in quibus coetus domino servientium conveniret. Denique reges et praesides ac magistratus, non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes, qui nihil in mundo possidebant, ecclesiaeque Dei fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et ecclesiae ejus rite famulantibus, servisque illius supplementa (ut absque necessitate essent) tribuerentur: ut haec accipientes possent (secundum monita apostoli) orationes, postulationes, obsecrationes, gratiarumque actiones facere pro omnibus hominibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam habeant. Et hoc bonum et acceptum esse coram Deo, idem magister gentium protestatur, cui sollicitudo omnium ecclesiarum incumbit, quippe episcopos regere per Spiritum sanctum constituit ecclesiam Dei. Quibus ait: Pascite qui in vobis est, gregem Dei providentes non coacte, sed sponte secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. Quibus et dicebat: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. Quae autem sint negotia saecularia, sancti canones manifestant et inhibent, dum perspicue docent, quod quidam qui in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua accipiant, domini quidem ministerium parvi pendentes, per saecularium vero domos discurrentes, et propter avaritiam, patrimoniorum sollicitudinem sumentes. Decrevit namque supradicta sancta synodus, nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere, nisi propter curam pupillorum et orphanorum ac viduarum, aut si forte episcopus civitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat. Ubi liquido patet, quia alia sunt negotia saecularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in saeculo erat, cum crebro tabernaculum intraret et exiret? qui intus contemplatione raptus, foris infirmantium negotiis urgebatur: intus Dei arcana considerans, foris onera carnalium portabat. Cujus typum sacerdotes in ecclesia agere debent, ut dum foras exeunt ad exercenda negotia pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant per contemplationem mandatorum: sicut Paulus, qui coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera, carnalium cubile perscrutatur. Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit, quia videlicet rectores Ecclesiae non solum Deum contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando condescendunt. Et Domini sacerdotes horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum onera portant, et videntur tales esse, quales idem egregius praedicator praecepit: ut qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; et qui gaudent, tanquam non gaudentes, et qui emunt; tanquam non possidentes.

EDICTUM CONSTANTINI AD SILVESTRUM PAPAM.( Conc. t. I, p. 1530.)

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, scilicet, et Filii, et Spiritus sancti, imperator Caesar Flavius Constantinus, in Christo Jesu, uno ex eadem Trinitate sancta, salvatore Domino Deo nostro, fidelis, mansuetus, beneficus, Alemanicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus, Hunnicus, pius, felix, victor ac triumphator, semper Augustus, sanctissimo ac beatissimo patri patrum Silvestro urbis Romanae episcopo et papae, atque omnibus ejus successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem saeculi sessuri sunt, pontificibus, necnon et omnibus reverendissimis et Deo amabilibus catholicis episcopis, eidem sacrosanctae Romanae Ecclesiae per hanc nostram imperialem constitutionem subjectis in universo orbe terrarum, nunc et in posterum cunctis retro temporibus constitutis, gratia, pax, charitas, gaudium, longanimitas, misericordia a Deo patre omnipotente, et Jesu Christo Filio ejus, et Spiritu sancto cum omnibus vobis (Galat. V; I Tim. I).

Ea quae salvator et redemptor noster Dominus Jesus Christus, altissimi Patris Filius, per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente patre nostro Silvestro summo pontifice et universali papa, mirabiliter dignatus est operari, liquida enarratione per hujus nostrae imperialis institutionis paginam, ad cognitionem omnium populorum in universo orbe terrarum studuit propalare nostra mansuetissima serenitas. Primum quidem nostram fidem, quam a praelibato beatissimo patre et oratore nostro Silvestro universali pontifice docti sumus, intima cordis confessione ad instruendas omnium vestrum mentes proferentes, et ita demum Dei misericordiam super nos diffusam annuntiantes, nosse vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam jussionem significavimus, nos a culturis idolorum, simulacris mutis et surdis, manufactis, diabolicis compositionibus, atque ab omnibus Satanae pompis recessisse, et ad integram Christianorum fidem, quae est vera lux et vita perpetua, pervenisse; credentes, juxta id quod nos idem almificus et summus pater et doctor noster Silvester pontifex instruxit, in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium: et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum, per quem creata sunt omnia: et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificatorem universae creaturae. Hos, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, confitemur ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis. Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus Sanctus Deus, et tres unum sunt in Jesu Christo. Tres itaque formae, sed una potestas. Nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, per quod semper erant giguenda saecula, verbum. Et quando eodem solo suae sapientiae verbo universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat, cuncta suo arcano componens mysterio. Igitur perfectis coelorum virtutibus, et universis terrae materiis, pio sapientiae suae nutu, ad imaginem et similitudinem suam, primum de limo terrae fingens hominem, hunc in paradiso posuit voluptatis. Quem antiquus serpens et hostis invidens diabolus, per amarissimum ligni vetiti gustum, exulem ab eisdem fecit gaudiis: eoque expulso, non desivit sua venenosa multis modis protelare jacula, ut a via veritatis humanum abstrahens genus, idolorum culturae, videlicet creaturae, et non Creatori deservire suadeat: quatenus per hoc eos, quos suis valuerit irretire insidiis, secum aeterno efficiat concremandos supplicio. Sed Deus noster misertus plasmatis sui, dirigens sanctos suos prophetas, per hos lumen futurae vitae, adventum videlicet Filii sui, Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, annuntians, misit eumdem unigenitum Filium suum et sapientiae verbum. Qui descendens de coelis propter nostram salutem, natus de Spiritu Sancto ex Maria virgine, verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat. Deum perfectum, et hominem perfectum; ut Deus mirabilia perficiens, et ut homo humanas passiones sustinens: ita verbum hominem, et verbum Deum, praedicante patre nostro Silvestro summo pontifice, intelligimus, ut verum Deum, verum hominem fuisse, nullo modo ambigamus. Electisque duodecim apostolis, miraculis coram eis et innumerabilis populi multitudine coruscavit. Confitemur eumdem dominum Jesum Christum adimplesse legem et prophetas, passum, crucifixum secundum scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in coelos, atque sedentem ad dexteram patris, inde venturum judicare vivos et mortuos, cujus imperii non erit finis. Haec est enim fides nostra catholica orthodoxa, a beatissimo patre nostro Silvestro summo pontifice nobis prolata. Exhortamur idcirco omnem populum, et diversas gentium nationes, hanc fidem tenere, colere et praedicare, et in sanctae Trinitatis nomine baptismi gratiam consequi, et dominum nostrum Jesum Christum Salvatorem nostrum, qui cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saecula vivit et regnat, quem Silvester beatissimus pater noster universalis praedicat pontifex, corde devoto adorare. Ipse enim Dominus noster, misertus mihi peccatori, misit sanctos suos apostolos (Hier. in psal. CXXXVIII, et ep. ad Eustochium virginem) , ad visitandum nos, et lumen sui splendoris infulsit nobis, ut abstractum a tenebris, ad veram lucem et agnitionem veritatis me venisse gratularemini. Nam dum valida squaloris lepra totam mei corporis invasisset carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec ullius quidem cura promeruissemus salutem, ad hoc venerunt sacerdotes Capitolii, dicentes mihi debere fieri fontem in Capitolio, et compleri hunc innocentium sanguine et eo calente loto me, posse mundari. Et secundum eorum dicta, aggregatis plurimis innocentibus infantibus, dum vellent sacrilegi paganorum sacerdotes eos mactare, et ex eorum sanguine fontem repleri (leg. replere), cernens serenitas nostra lacrymas matrum eorum, illico exhorrui facinus: miseratusque eas, proprios illis restitui praecipimus filios suos, datisque vehiculis et donis concessis, gaudentes ad propria relaxavimus. Eadem igitur transacta die, nocturno nobis facto silentio, dum somni tempus advenisset, adsunt apostoli SS. Petrus et Paulus, dicentes mihi: quoniam flagitiis posuisti terminum, et effusionem sanguinis innocentis horruisti, missi sumus a Christo domino Deo nostro, dare tibi sanitatis recuperandae consilium. Audi ergo monita nostra, et fac quodcumque indicamus tibi: Silvester episcopus hujus civitatis ad montem Soracte persecutiones tuas fugiens, in cavernis petrarum cum suis clericis latebram fovet. Hunc ad te cum adduxeris, ipse tibi piscinam pietatis ostendet, in qua dum tertio te merserit, omnis te valetudo ista deseret leprae. Quod dum factum fuerit, hanc vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes jussu tuo per totum orbem restaurentur ecclesiae. Te autem ipsum in hac parte purifica ut relicta omni superstitione idolorum, Deum vivum et verum, qui solus est et verus, adores et excolas, ut ad ejus voluntatem attingas. Exurgens igitur a somno, protinus juxta id quod a sanctis apostolis admonitus sum, peregi: advocatoque eodem praecipuo et magnifico patre et illuminatore nostro Silvestro universali papa omnia a sanctis apostolia mihi praecepta dixi verba: perconlatique sumus ab eo, qui isti dii essent Petrus et Paulus. Ille vero, non eos deos vere dici, sed apostolos Salvatoris nostri Domini Dei Jesu Christi, respondit. Et rursum interrogare coepimus eumdem beatissimum papam, utrum istorum apostolorum imagines expressas haberet, ut ex pictura disceremus hos esse, quos revelatio docuerat. Tunc idem venerabilis pater imagines eorumdem apostolorum per diaconum suum exhiberi praecepit: quas dum aspicerem, et eorum quos in somno videram, figuratos in ipsis imaginibus cognovissem vultus, ingenti clamore coram omnibus satrapis meis confessus sum eos esse, quos in somno videram. Ad haec beatissimus idem Silvester pater noster, urbis Romae episcopus, indixit nobis poenitentiae tempus intra palatium nostrum. Lateranense, in uno cilicio, ut de omnibus quae a nobis impie peracta, atque injuste disposita fuerant, vigiliis, jejuniis, atque lacrymis et orationibus, apud Dominum Deum nostrum Jesum Christum salvatorem veniam impetraremus. Deinde per manus impositionem clericorum, usque ad ipsum praesulem veni. Ibique renuntians Satanae, pompis et operibus ejus, vel universis idolis manufactis, credere me in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, spontanea voluntate coram omni populo professus sum. Benedictoque fonte, illic me trina mersione unda salutis purificavit. Positoque me in fontis gremio ( baptisterio seu lavacro Constantiniano ), manum de coelo me contingentem propriis oculis vidi. De qua mundus exurgens, ab omni me leprae squalore mundatum agnoscite: levatoque me de venerabili fonte, induto vestibus candidis, septiformis gratiae sancti Spiritus consignationem adhibuit beati chrismatis unctione, et vexillum sanctae crucis in mea fronte linivit, dicens: « Signet te Deus sigillo fidei suae, in nomine Patris; et Filii, et Spiritus sancti, in consignatione fidei. » Conctusque clerus respondit: « Amen. » Et adjecit praesul: « Pax tibi. » Prima itaque die post perceptum sacri baptismatis mysterium, et post curationem corporis mei a leprae squalore, agnovi non esse alium Deum, nisi Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quem beatus Silvester papa praedicat, trinitatem in unitate, et unitatem in trinitate. Nam omnes dii gentium, quos usque hactenus colui, daemonia, opera hominum manufacta comprobantur. Etenim quantum potestatem idem Salvator noster suo apostolo B. Petro contulerit in coelo ac terra, lucidissime nobis idem venerabilis pater edixit, dum fidelem eum in sua interrogatione inveniens, ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Advertite potentes, et aure cordis intendite, quid bonus magister et dominus suo discipulo adjunxit, inquiens: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis. (Ibid.) Mirum est hoc valde et gloriosum, in terra ligare et solvere, et in coelo ligatum et solutum esse. Et dum haec, praedicante beato Silvestro, agnoscerem, et beneficiis ipsius beati Petri integerrime sanitati me comperi restitutum.

Utile judicavimus una cum omnibus nostris satrapis, et universo senatu, optimatibusque meis, etiam et cuncto populo Romanae gloriae imperio subjacenti, ut sicut in terris sanctus Petrus vicarius filii Dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui successores sunt ipsius principis apostolorum (al. qui ipsius p. a. gerunt vices), principatus potestatem, amplius quam terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum, et ejus successores, firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostram, terrenam imperialem potentiam (al. nost. est terr. i. potentia), sic ejus sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorari et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum, sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem: atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor praecipuas sedes, Antiochenam, Alexandrinam, Hierosolymitanam, et Constantinopolitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei ecclesias. Et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat, et ejus judicio, quaeque ad cultum Dei, vel fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint, disponantur. Justum quippe est, ut ibi lex sancta caput teneat principatus, ubi sanctarum legum institutor, Salvator noster, beatum Petrum apostolatus obtinere praecepit cathedram; ubi et crucis patibulum sustinens, beatae mortis sumpsit poculum, suique magistri et domini imitator apparuit. Et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant, ubi eorum doctor beatus Paulus apostolus pro Christo, extenso collo, martyrio coronatus est. Illic usque in finem quaerant doctorem, ubi sanctum doctoris quiescit corpus: et ibi proni ac humiliati, coelestis regis Dei Salvatoris nostri Jesu Christi famulentur officio, ubi superbi (al. superbo) terreni regis serviebant imperio.

Interea nosse volumus omnem populum universarum gentium ac nationum per totum orbem terrarum, construxisse nos intra palatium nostrum Lateranense eidem Salvatori nostro Domino Deo Jesu Christo ecclesiam a fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos sciatis de ejus fundamentis, secundum numerum duodecim apostolorum, cophinos terrae onustatos propriis asportasse humeris: quam sacrosanctam ecclesiam, caput et verticem omnium ecclesiarum in universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta constituimus. Construximus quoque ecclesias beatorum Petri et Pauli primorum apostolorum quas auro et argento locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora cum magno honore recondentes, thecas ipsorum ex electro (cui nulla fortitudo praevalet elementorum) construximus, et crucem ex auro purissimo, et gemmis pretiosissimus per singulas eorum thecas posuimus, et clavis aureis confiximus. Quibus ecclesiis pro concinnatione luminariorum, possessionum praedia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem jussionem sacram, tam in oriente, quam in occidente, vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Judaea, Graecia, Asia, Thracia, Africa et Italia, vel diversis insulis, nostra largitate eis libertatem concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri pontificis successorumque ejus omnia disponantur. Gaudeat ergo una nobiscum omnis populus, et gentium nationes in universo orbe terrarum; et exhortantes, monemus omnes, ut Deo nostro et salvatori Jesu Christo immensas una nobiscum referant gratias, quoniam ipse Deus in coelis desuper, et in terra deorsum, nos per suos sanctos apostolos visitans, sanctum baptismatis sacramentum percipere et corporis sanitatem dignos effecit.

Pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis beatissimis Petro et Paulo, et per eos etiam beato Silvestro patri nostro, summo pontifici, et universalis urbis Romae papae, et omnibus ejus successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri, atque de praesenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense, quod omnibus in toto orbe terrarum praefertur atque praecellit palatiis: deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium, id est, mitram, necnon et superhumerale, videlicet lorum quod imperiale circumdare assolet collum: verumetiam et chlamydem purpuream atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta, sed et dignitatem imperialium praesidentium equitum; conferentes etiam et imperialia sceptra simulque et cuncta signa, atque banta etiam, et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis, et gloriam potestatis nostrae. Viris autem reverendissimis clericis in diversis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae servientibus, illud culmen singularitate, potentia et praecellentia habere sancimus, cujus amplissimus noster senatus videtur gloria adorari , id est, patricios atque consules effici, necnon et caeteris dignitatibus imperialibus eos promulgamus decorari. Et sicut imperialis militia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae Ecclesiae ornari decernimus. Et quemadmodum imperialis potentia officiis diversis, cubiculariorum nempe et ostiariorum, atque omnium excubitorum, ornatur; ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus praefulgeat, decernimus et hoc, clericorum ejusdem sanctae Romanae Ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est, candidissimo colore decorari equos, et ita equitare. Et sicut noster senatus calceamentis utitur cum udonibus, id est, candido linteamine illustratis, sic utantur et clerici; et sic coelestia sicut terrena ad laudem Dei decorentur. Prae omnibus autem licentiam tribuimus ipsi sanctissimo patri nostro Silvestro urbis Romae episcopo et papae, et omnibus qui post eum in successum, et perpetuis temporibus advenerint, beatissimis pontificibus, pro honore et gloria Christi Dei nostri, in eadem Dei magna catholica et apostolica Ecclesia, ex nostro indicto, ut quem placatus proprio consilio clericali voluerit, et in numero religiosorum clericorum connumerare, nullum ex omnibus praesumentem superbe agere. Decrevimus itaque et hoc, ut idem venerabilis pater noster Silvester summus pontifex, et omnes ejus successores pontifices, diademate (videlicet corona, quam ex capite nostro illi concessimus) ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad laudem Dei et pro honore beati Petri gestare. Ipse vero beatissimus papa, quia super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam beati Petri, omnino ipsa ex auro non est passus uti corona: nos phrygium quoque candidi nitoris, splendidam resurrectionem dominicam designans, ejus sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi illius, pro reverentia beati Petri, stratoris officium illi exhibuimus; statuentes, eodem phrygio omnes ejus successores singulariter uti in processionibus, ad imitationem imperii nostri. Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed amplius etiam quam terreni imperii dignitas, et gloriae potentia decoretur; ecce tam palatium nostrum, ut praedictum est, quamque urbem Romam et omnes totius Italiae et occidentalium regionum provincias, loca et civitates, praefato beatissimo pontifici nostro Silvestro universali papae concedimus atque relinquimus, et successorum ipsius pontificum potestati et ditioni, firma imperiali censura, per hanc divalem nostram et pragmaticum constitutum, decernimus disponendum, atque juri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansurum. Unde congruum prospeximus, nostrum imperium et regni potestatem in orientalibus transferri ac transmutari regionibus, et in Byzantiae provinciae optimo loco, nomini nostro civitatem aedificari, et nostrum illic constitui imperium: quoniam ubi principatus sacerdotum et christianae religionis caput ab imperatore coelesti constitutum est, justum non est ut illic imperator terrenus habeat potestatem.

Haec vero omnia, et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decernimus. Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit, et coram terribili ejus judicio obtestamur, per hoc nostrum imperiale constitutum, omnes nostros successores imperatores, vel cunctos optimates, satrapas, etiam amplissimum senatum et universum populum, in toto orbe terrarum, nunc et in posterum cunctis retro temporibus imperio nostro subjacentem, nulli eorum quoquo modo licere, haec quae a nobis imperiali sanctione sacrosanctae Romanae ecclesiae, vel ejus omnibus pontificibus concessa sunt, refragari aut confringere, vel in quoquam convellere. Si quis autem (quod non credimus) in hoc temerator, aut contemptor extiterit, aeternis condemnationibus subjaceat innodatus, et sanctos Dei principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in praesenti et futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus, cum diabolo et omnibus deficiat impiis.

Hujus vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum corpus beati Petri principis apostolorum posuimus, ibi eidem Dei apostolo spondentes, nos cuncta inviolabiliter conservare, et nostris successoribus imperatoribus conservanda in mandatis relinquere, ac beato patri nostro Silvestro summo pontifici et universali papae, ejusque cunctis successoribus pontificibus, Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo annuente, tradimus perenniter atque feliciter possidenda.

Et subscriptio imperialis: Divinitas vos conservet per multos annos sanctissimi ac beatissimi patres. Datum Romae, sub tertio die Kalendarum Aprilium, domino nostro Flavio Constantino Augusto quater et Gallicano viris clarissimis consulibus.

AUTOGRAPHUM AMORIS ET CONCORDIAE FOEDUS INTER IMPERATOREM CONSTANTINUM, SANCTUMQUE SILVESTRUM PAPAM, ET TIRIDITATEM, REGEM ARMENIAE, DIVUMQUE GREGORIUM, ARMENIORUM ILLUMINATOREM.( Ex Coll. Conc. Mansi. ) Voluntate atque potentia consubstantialis Sanctae Trinitatis, patris incomprehensibilis, et unigeniti Filii ejus Domini ac Redemptoris nostri Jesu Christi, et vivificatoris ac liberatoris Spiritus Sancti, nostrum hoc Caesareum in Deo firmum, atque immutabile testamentum litterarum monumentis relictum est potenti ac independenti mandato nostro semper victoris, et gloria Augusti, Constantini magni regis regum, atque Romanorum oecumenici quocumque terrarum orbis extenti, et insuperabilis principatus imperatoris, qui potentia veri Dei et gloriosae crucis Christi virtute, a finibus vasti Oceani usque ad solis ortum victores universo dominamur in orbe; nec non jussu nostro maximi Romanorum pontificis Silvestri Petri et Pauli principum apostolorum successoris, qui clavibus regni coelorum super omnes christianorum nationes ab occasu ad ortum ligandi, atque solvendi in coelo et in terra potestatem habemus, universaeque Christi Ecclesiae praesidemus. His igitur tabulis testatum apud omnes relinquimus quod a Spiritu Sancto vocati, magnus Armeniorum rex Joannes, qui et Tiridates, atque vivus Christi martyr ac strenuus confessor domnus Gregorius orientalium et septentrionalium illuminator, nostri in Christo fratres dilectissimi, praecipuique sublimis hujus nostri principatus amici et fidelissimi duces, consiliorum nostrorum participes, ad nos huc pervenerunt, visendi studio Urbem hanc occidentis et orientis dominatricem, sanctorumque principum apostolorum haeredem, illorum praeterea successorem, venerabilem papam atque gloriosum christianae recens fidei dicatum imperatorem, magnamque potentissimam imperatricem Helenam. Qua de causa toto hoc nostro in Deo confirmato imperio exultante, summaque perfusa laetitia, obviam tantis viris nobilissimo processimus comitatu: atque ultro citroque consalutati et debito nos ipsos honore invicem prosecuti adorationem obtulimus nostro immortali regi Jesu Christo; mox vero Ecclesiam sanctorum apostolorum ingressi, sacras ipsorum reliquias venerati sumus, Christum sanctorum suorum glorificatorem benedicentes. ( Tum post alia perplura haec sequuntur ): Voluntate divina, mediantibus Dei genitrice, sanctis apostolis et omnibus sanctis. Nos strenuissimi Latini, et insuperabiles Turcomanni; videlicet uterque rex, uterque pontifex, et utraque Romanorum et Armeniorum natio, in fraternam unionem, concordiamque unanimiter conjuravimus: hoc amicitiae votum, ac foedus inter nos sempiternum eoram glorioso crucis Christi vexillo firmavimus; atque in fidem ejusdem foederis nostri firmi et indelebilis hanc utriusque occidentalis et orientalis nationis fraternitatem tremendo ac pretiosissimo Jesu Christi sanguine conscripsimus; quatenus fidem, amorem et concordiam ita nobis ipsis invicem debeamus, quemadmodum et illi, qui frater noster effectus est Christo Deo: alterutros defendentes usque ad mortem, et super alterutros libentissime morientes: alterutrorum amicorum existentes amici, et inimicorum inimici: nullique ex duabus hisce nationibus audeant ensem. Adversus alterutrum stringere: quique hoc violabunt, gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Hoc autem foedus inter has duas initium nationes, firmum usque ad saeculi consummationem permaneat; quicumque vero ab illo se substraxerit, a christiana sit sancta fide discissus, Cainique, Judae, et Christicidarum sacerdotum maledictionem incurrat, dicant angeli et homines fiat. ( Deinde haec iterum habet: ) Nos autem Sylvester supremus Romae et totius mundi pontifex, postquam vidimus quod ornatissimus filius noster Constantinus imperator coronatum Armeniae regem Tiridatem totamque Armeniorum gentem et regionem pro viribus suis magnificavit, summisque affecit honoribus: et ipsi pariter animo lubentissimo inclinavimus ad honorem strenui confessoris Jesu Christi et coepiscopi nostri Gregorii amplificandum. ( Et post alia subdit: ) Unde ipsum in nomine sanctissimae Trinitatis, benediximus imponentes capiti ejus venerando dexteram divi Petri apostoli et sacrum linteum Jesu Christi; atque constituimus eum unaque cum illo suos etiam successores summum Armeniorum omnium patriarcham: volumusque ut in posterum pontifex Armeniae ordinet patriarcham Georgianorum, et potestatem habeat alios instituendi episcopos super illos Armenios, qui inter alias Christianorum nationes ubique dispersi reperiuntur: tumque Albanensium regio sub pecularis patriarchae obedientiam redigatur; qui ex Albanensi rege promotus, ab eodem Armeniorum pontifice consecretur. Praeterea quando tres patriarchae, nimirum Alexandrinus, Antiochenus et Hierosolymitanus novum patriarcham initiabunt, id fiat voluntate et concursu pontificis Armeniae; fideique professionem, quam noviter electus patriarcha nobis significare deberet, pontifici Armeniorum significet; illum etenim in Asiae media regione illa nostrum vicarium instituimus. ( Post alia tandem his concludit idem sanctus Silvester: ) Quamobrem ex hoc sublimi nostro mandato potestas pontifici Armeniorum tribuitur ligandi, atque solvendi in coelo et in terra quemcumque juxta canones apostolicos ipse voluerit. Ab eodem igitur Armeniorum pontifice benedicti, sicut etiam a Christo Domino, a sanctis apostolis, caeterisque sanctis et a nobis ipsis benedicti: atque ab illo excommunicati, in eadem retineantur excommunicatione, quousque ad poenitentiam convertantur.