Jump to content

Appendix (Nicolaus I)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix
saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

NicI.Append24 119 Nicolaus I Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De constitutionibus Ecclesiae, tit. I.

I. (Dist. 10, c. 1, Episcopis in concil. apud Const. VI congreg.)

Imperiali judicio non possunt jura ecclesiastica dissolvi; nec possunt imperatorum leges evangelicis et apostolicis, atque canonicis decretis, quibus postponendae sunt, inferre praejudicium. II. (Dist. 12, Ridiculum.) Ridiculum est, et satis abominabile dedecus, ut traditiones quas antiquitus a patribus suscepimus, infringi patiamur. De consuetudine, tit. II. I. (Dist. 8, c. 8, Mala.) Mala consuetudo non minus quam perniciosa corruptela abjicienda et vitanda est. II. (Dist. 22, Mich. imp.) Nihil obsunt saluti credentium diversae pro loco et tempore constitutiones vel consuetudines, si illis canonica non obsistat auctoritas. III. (Dist. 21, Denique.) Illi qui ante nos fuerunt, providam in Ecclesiis consuetudinem tradiderunt, hodieque in Romana Ecclesia, quae magistra est omnium Ecclesiarum, impraetermisse servatur, ita ut nullus sacerdos, majore suo non innuente consacerdote, cujuslibet rei benedictionem dare nitatur. Sed et anterior stans ad pronuntiandam aliquam lectionem, benedictionem quidem postulat, sed ei quilibet inferior non audet benedicere, quia in Epistola ad Hebraeos legimus quod minor a majore benedicitur (Hebr. III). De judiciis, tit. III. I. (Dist. 12, c. Inferior.) Inferior sedes potiorem absolvere, aut judicio ligare non potest, nec propriis diffinitionibus subjugare.

II. (Ibid., c. Nolite.) Filios circa spiritualem patrem, ut discipulos erga magistrum, ita sobrios ac devotos esse decet, ut nulla penitus temeritate ad eorum vitam dijudicandam, nec saltem tenuiter reprehendendam, prosiliant. III. (Ibid., c. Nunc.) Non potest quisquam rite ab his qui inferioris ordinis vel dignitatis sunt, judicialibus submitti diffinitionibus. Unde factum est ut in concilio episcoporum nullus in Marcellinum papam, qui tempore Diocletiani et Maximiani Augustorum idolis compulsus sacrificaverat, sed postea insignis martyr effectus est, sententiam proferre ausus fuerit, dum ei saepissime omnes dicerent: Tuo ore judica causam tuam, non nostro judicio. Et iterum: Noli audiri in nostro judicio, sed collige in sinu tuo causam tuam, etc. IV. (Ibid., c. seq.) Acephalum liquet esse concilium, ubi de tanta persona agitur, et majorum non exspectatur sententia, cum et in causa clericum inferioris gradus solius episcopi sui judicium tantummodo postulandum [ al., praestolandum] fit. V. (Ibid., c. seq.) In tantum hanc praesumptionem sancti Patres apud Chalcedonem detestati sunt, ut Dioscorum Alexandrinum antistitem inter caetera idcirco potissimum sine ulla restitutione damnaverint, quod ponens in coelum os suum, lingua ejus transeunte super terram, excommunicationem in sanctum Leonem papam dictavit. VI. (2, q. 2, c. 2, Carolo regi Francorum.) Omnes leges, tam ecclesiasticae quam vulgares et publicae, praecipiunt ut omnia sibi ablata restituantur ei qui suis est rebus exspoliatus. VII. (3, q. 5, c. 2, Mich. imp.) Quod suspecti et inimici judices esse non debeant, et ipsa ratio dictat, et plurimis probatur exemplis. Nam quid gratius et amabilius dare quis inimico potest, quam si ei ad impetendum commiserit, quem laedere forte voluerit. VIII. (3, q. 9, Revera.) Revera justus mediator non est, qui uno litigante, et altero absente, amborum emergentes lites decidere non formidat. IX. (Ibid., c. Indicans.) Indicas Hermannum episcopum super quibusdam frequenter fuisse accusatum: pro quibus, quia ex parte ipsius persona deest, nos uni parti ad discrimen alterius credere procul dubio non possumus. X. (Ibid., c. 6, Si forte.) Necesse est secundum sacrarum Scripturarum documentum, ac secundum justitiae tramitem, et accusatum et accusatorem simul adesse, et unam partem, quantacunque et qualicunque praedita sit auctoritate, sic prorsus audiri ut alteri parti nullum praejudicium irrogetur. XI. (4, q. 1, c. 2, Michael imp.) Haereticis non licet accusationes contra orthodoxos episcopos pro ecclesiasticis facere negotiis. Haereticos autem dicimus tam eos qui olim ab Ecclesia projecti sunt, quam qui post hoc a nobis anathematizati sunt. Praeter hos autem et eos qui fidem sanam negant vel simulant confiteri. XII. (4, q. 4, c. fin.) Contra ritum ecclesiasticum contraque venerandas leges producitur accusator vel testis de imperialibus aedibus, et cui imperari potest, ad falsum dicendum testimonium adhibetur; fiunt suspecti judices; et lupi, custodes. XIII. (6, q. 4, Quod bene Carolo regi Francorum.) Quod bene semel diffinitum est, et interpositis juramentis deliberatum, nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi fuerit major auctoritas, retractari. XIV. (24, q. 1, Ait Mich. imp. August.) Ait Coelestinus papa, Orientalibus episcopis scribens: Si quis ab episcopo Nestorio, vel ab aliis qui eum sequuntur, ex quo talia praedicare coeperunt, vel excommunicatus vel exutus est seu antistitis seu clerici dignitate, in nostra hunc communione durasse et durare manifestum est. Nec judicamus eum esse remotum, quia non poterat quemquam ejus removere sententia, qui jam se praebuerat ipse removendum. XV. (33, q. 2, Historia. Carolo regi Francorum.) Historia ecclesiastica ab Eusebio Caesareensi episcopo confecta, de muliere quadam quae de castitate a marito accusabatur, ait: Praeceptum est ab imperatore, lege lata, ut primo permitteretur ei rem familiarem libere diutius ordinare, tunc demum responderet objectis. Hoc omnes leges tam ecclesiasticae quam vulgares publicaeque praecipiunt. Si autem de mulieribus et saecularibus viris haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis hominibus et sacerdotibus sunt concessa. XVI. (Ibid., c. Sive. Eidem.) Sive de conjugii foedere sive de adulterii crimine judicium agitandum sit, nulla ratio patitur Theutbergam cum Lothario posse inire certamen, nisi prius ad tempus fuerit reddita suae potestati, et consanguineis propriis libere sociata. Itaque etiam locus providendus est, in quo nulla vis multitudinis formidetur, ne sit difficile testes producere vel caeteras personas, quae tam a sanctis canonibus quam a venerandis Romanis legibus in hujusmodi controversiis requiruntur. De Romana Ecclesia et sede apostolica, tit. IV. I. (Dist. 22, c. 1, Mediolanensibus.) Omnes, sive patriarchae cujuslibet apicem, sive metropolis primatus, aut episcopatuum cathedras, vel ecclesiarum cujuscunque ordinis dignitatem instituit Romana Ecclesia. Illam vero solus ipse fundavit, et supra petram fidei mox nascentis erexit, qui beato Petro, aeternae vitae clavigero, terreni simul et coelestis imperii jura commisit (Matth. XVI). II. (Dist. 79, c. 1, Si quis pecunia.) Si quis pecunia vel gratia humana, aut populari seu militari tumultu, apostolicae sedi sine concordi et canonica electione cardinalium ejus Ecclesiae ac deinde sequentium clericorum religiosorum inthronizatur, non papa vel apostolicus, sed apostaticus habeatur. Liceatque cardinalibus et aliis clreicis Deum timentibus, et laicis, invasorem illum anathematizare, et humano auxilio a sede apostolica pellere. III. (Dist. 97, c. Ludov. imp.) Licet nunquam apostolicae sedis modus fuerit absque signatis apicibus undecunque legationem suscipere, nos tamen sublimitatem vestram in nobilissimo viro ac strenuo legato vestro honorantes, ejusque gravitatem et eloquiorum illius veridicas cognoscentes assertiones, nihilo minus eum absque epistola vestra suscepimus. IV. (1, q. 1 et 9, q. 3, c. Per principalem. Mich. imp.) Per principalem beatorum apostolorum Petri et Pauli dextram, et potestatem et jus habemus, non solum in monachos, verum etiam in quoslibet clericos de quacunque dioecesi, cum necesse fuerit, atque ecclesiasticis exigentibus opportunitatibus, invitare. V. (2, q. 6. Arguta Rhemensi archiepiscopo.) Arguta sapientia tua materiam depositionis adversus Rothadum assumpsit, et ab itinere apostolicae sedis removit, et continuatim apostolicam sedem appellantem damnavit, et carcerali custodiae mancipavit. Privilegia tamen apostolicae sedis vos oblivioni tradere nullo modo debuissetis, quibus venerandi canones judicia totius Ecclesiae ad hanc deferri jubent. VI. (6, q. 3, Patet. Mich. imp.) Patet profecto sedis apostolicae, cujus auctoritate majus non est, judicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio. Nec de ejus judicio canones unquam praeceperunt judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandaverunt. VII. (15, q. 6, c. 2, Episcopis Galliae.) Auctoritatem venerabilium praedecessorum nostrorum secuti, et nominatim beatissimi papae et martyris Alexandri quinti, a beato Petro, ab omnibus juramentis et cujuscunque obligationibus, quibus illi sese, coacti violentia impiorum, obligaverunt, absolvimus, et ne illa serventur vetuimus, tam archiepiscopum Trevirensem quam ejus praepositum, et omnes qui tunc temporis capti se illis quoquomodo obligaverunt. Neque ullam eos proinde infamiam vel calumniam, aut a suis bonis sequestrationem unquam, auctore Deo et sanctis apostolis et nostris praedecessoribus, sustinere permittimus, sicut per prophetam Dominus dicit: Dissolve colligationes impietatis, etc. (Isa. LVIII). VIII. (17, q. 4, Nemini. Omnibus episc.) Nemini est de sedis apostolicae judicio judicare, aut illius sententiam retractare permissum, videlicet propter Romanae Ecclesiae primatum, Christi munere in beato Petro apostolo divinitus collatum. IX. (55, q. 2, Si quis. Universali synodo praesidens.) Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones vel decreta pro catholica fide vel ecclesiastica disciplina, pro correctione imminentium vel futurorum malorum, a sedis apostolicae praesule salubriter promulgata contempserit, anathema sit. X. (35, q. 9, Sententiam. Michaeli imp.) Sententiam Romanae sedis non negamus posse in melius commutari, cum aut subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum vel temporum seu gravium necessitatum, dispensatione quaedam ordinare decreverit; quoniam et egregium Paulum apostolum dispensatorie legimus quaedam fecisse, quae postea reprobasse legitur. Quod tamen observandum est, quando illa Romana videlicet Ecclesia discretissima consideratione fieri delegerit; non quando ipsa quae bene sunt diffinita retractare voluerit. XI. (De consec. dist. 1, Ecclesia. Clero et plebi Viennensis Ecclesiae.) Ecclesia, id est catholicorum collectio, quomodo sine apostolicae sedis instituetur nutu, quando juxta sacra decreta, nec ipsa debet absque praeceptione papae basilica noviter construi, quae ipsam catholicorum intra semet amplecti catervam dignoscitur. De decretis Romanorum pontificum, tit. V. I. (Dist. 11, c. 2, Mich. imp.) Quod a sedis apostolicae rectoribus plena auctoritate sancitur, nullius consuetudinis occasione removeatur. II. (Dist. 19, c. 1, Archiepiscopis et episcopis per Galliam constitutis.) Si Romanorum pontificum decreto caeterorum opuscula tractatorum approbantur vel reprobantur, ita ut quod vere sedes apostolica probavit, hodie teneatur acceptum; et quod illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto potius ea quae ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro variis et multifariis Ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus [ al. motibus] diverso tempore scripsit, omni honore debent praeferri, et ab omnibus prorsus in quibuslibet necessitatibus vel opportunitatibus, discretione vel dispensatione magistra, reverenter assumi, etc. III. (Dist. 20, c. fin., Clero Constantinopolitano.) Si decreta Romanorum pontificum non habetis, de neglectu atque incuria estis redarguendi; si vero habetis et non observatis, de temeritate estis corripiendi et increpandi. De imperatoribus, tit. VI. I. (Dist. 10, c. 1, Mich. imp.) Imperator suis reipublicae quotidianis administrationibus debet esse contentus, non usurpare quae sacerdotibus Domini solum conveniunt.

II. (Dist. 96, c. Ubinam. Eidem.) Ubi legistis imperatores antecessores vestros synodalibus conventibus interfuisse, nisi forte in quibusdam ubi de fide tractatum est, quae universalis est, quae omnium communis, quae non solum ad clericos, verum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos? III. (Ibid. c. seq. Denique. Eidem.) Denique hi quibus tantum humanis rebus, non divinis praeesse permissum est, quomodo de his per quos divina ministrantur, judicare praesumant, penitus ignoramus. IV. (Ibid., c. Cum ad verum. Eidem.) Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, idem rex et pontifex, actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, ut Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur; quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et Deo militans minime se negotiis saecularibus implicaret; ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur qui esset saecularibus negotiis implicatus. V. (Ibid., c. seq. Satis. Eidem.) Satis evidenter ostenditur a saeculari potestate nec solvi prorsus nec ligari pontificem, quem constat a pio principe Constantino Deum appellatum, cum nec posse Deum ab hominibus judicari manifestum est. VI. (1, q. 1, Non quales. Eidem.) Non quales sacerdotes Domini sint, sed quid de Domino loquantur, est vobis magnopere praevidendum. Nec in vicariis beati Petri apostoli vobis est attendendum quid sint, sed quid pro correctione Ecclesiarum, quid pro salute vestra satagant. Nec enim illos dicetis inferiores Scribis et Pharisaeis sedentibus super cathedram Mosis, de quibus Dominus praecepit, dicens: Quaecunque dixerint vobis, facite, etc. (Matth. XXIII.) De regibus, tit. VII. I. (Dist. 63, Porro. Lothario regi.) Relatum est nobis quod quicunque ad episcopatum in regno tuo provehendus est, nonnisi faventem tibi permittas eligi. Idcirco apostolica auctoritate, sub divini judicii obtestatione, injungimus tibi ut in Trevirensi urbe et Agrippina Colonia nullum eligi patiaris, antequam relatum super hoc nostro apostolatui fiat.

II. (2, q. 1, Quae Lotharius. Carolo regi Francorum.) Quae Lotharius rex nepos vester fecit, accusatione non indigent. Manifesta enim sunt, teste Apostolo, opera carnis, fornicatio, immunditia, etc. (Galat. I.) In manifestis enim calliditate accusantium non opprimitur reus, nec tergiversatione proprium crimen celatur, cum culpa sub oculis omnium sponte se ingerat; atque ideo in talibus judiciarius ordo non requiritur. III. (Ibid., c. fin. Episcopis per Galliam, Italiam et Germaniam constitutis.) Scelus quod Lotharius rex, si tamen rex veraciter dici possit qui nullo salubri regimine corporis appetitus refrenat, sed lubrica enervatione magis illicitis ejus motibus cedit, in duabus scilicet feminis Theutberga et Waldrada commisit, omnibus manifestum est; sed dudum episcopos Theutgaudum et Guntharium in tali facto eum habuisse tutores atque fautores, pene totus orbis undique ad limina seu sedem confluens apostolicam referebat. Igitur decernente nobiscum sancta synodo, in praesentia depositi, et ab officio sacerdotali excommunicati, atque a regimine episcopatus alienati indubitanter existunt. IV. (11, q. 3, Praecipue. Lothario regi.) Praecipue Waldradae pellicis tuae, et dudum a te repudiatae, communionem declina. Excommunicata est enim, et usque ad praesentiam nostram ab omni contubernio Christianorum sequestrata. Excommunicata est, ne cum ea pari mucrone percellaris sententiae, ac pro unius mulierculae passione vinctus et obligatus, ad perenne trahatis exitium. V. (Ibid., c. Ita corporis. Eidem.) Ita corporis tui motibus cedere consensisti, et relaxatis voluptatum habenis, temetipum in lacum miseriae et in lutum faecis prohibitum dejecisti, ut qui positus fueras in gubernatione populorum, effectus sis ruina multorum. Probat hoc Theutgaudi et Guntharii dudum episcoporum legitimus casus, qui pro eo quod te minime competenter erudierint, quin imo, quia praevaricationem tuam argumentis suis tegere, et sub quadam justitiae specie, fucatis quibusdam exquisitis adinventionibus, aequitatem obruere studuerunt, nostra sunt apostolica depositi auctoritate, et ab omni episcopatus regimine regulariter sequestrati. VI. (Ibid. Excellentissimus. Hincmaro Rhemorum archiepiscopo.) Excellentissimus rex Carolus apostolatum nostrum consuluit, qui agendum sit de his qui cum Ingeltrude saepe damnata communicant femina, quoniam eam cum communicatoribus suis et fautoribus pari vinculo anathematis constat esse astrictam. Quapropter nunc beatitudini tuae injungimus, ut super hoc nostra auctoritate fretus, curam de his sumere studeas. Et quia docta divinitus sanctitas tua valde novit aliud esse ex necessitate, aliud ex ignorantia, atque aliud quod de studio delinquitur; istudque posterius duobus prioribus districtius esse puniendum: idcirco solerter invigilet, et cauta districtione singulorum modos dijudicet, quatenus qui ex necessitate aut ignorantia delinquunt, auctoritate nostra per te absolvantur. Illos autem qui studio suo obligantur, et contemptu interdicta nostra postponunt, nonnisi digna satisfactione praeveniente, volumus a te prorsus absolvi. VII. (24, q. 3, An non. Lothario regi.) An non districta ultione feriendus es, qui in duabus uxoribus adulterium Lamech et flagitium imitatus esse dignosceris? quod Dominus nonnisi post septuaginta septem generationes suo salutifero adventu delevit, cum Cain fratricidium septima generatione aquis abolitum sit cataclysmi, id est diluvii (Gen. VI). De patriarchis et archiepiscopis, tit. VIII. I. (Dist. 63, Episcopos. Joanni Ravennati archiepisc.) Episcopos per Aemiliam non consecres, nisi post electionem vel consensum cleri et populi. II. (3, q. 6, Haec quippe. Salomoni regi Britonum). Haec ordinatio Dei Patris tui, et haec est lex Ecclesiae matris tuae, videlicet ut omnes episcopos regni tui ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes, ipsiusque judicium postulare non dedigneris. Ipse est enim metropolitanus, et omnes episcopi regni tui suffraganei ejus sunt, sicut conscriptiones praedecessorum meorum evidenter ostendunt. Neque enim Ecclesias Dei per discordias regum divisionis aliqua damna pati necesse est, cum, quantum ex se est, pacem quam praedicant, servare studeant in invicem et omnes. III. (9, q. 3, Conquestus. Bituricensi archiepiscopo.) Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus, archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos, eo invito, ad judicium tuum venire compellas, et de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus, eo inconsulto, quasi jure patriarchatus tui disponas: cum hoc neque antiquitas (cui sancti Patres sanxerunt reverentiam) habeat, et auctoritas sanctorum canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis quae apud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum provocaverint per appellationes, vel si episcopus suus decesserit, res Ecclesiae suae judicio tuo dispensare voluerint. Primates enim vel patriarchas nihil privilegii habere prae caeteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt, et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus. IV. (11, q. 3, Theutgaudum. Omnibus episcopis Galliae et Germaniae.) Theutgaudum Trevirensem primatem Belgicae provinciae, et Guntharium Agrippinae Coloniae archiepiscopos, nunc coram nobis et sancta synodo sub gestorum insinuatione, qualiter causam Lotharii regis et duarum mulierum ejus, Theutbergae scilicet et Waldradae, recognoverint et judicaverint, scriptum super hoc propriis manibus roboratum offerentes, et sententiam quam a sede apostolica in Ingeltrudem uxorem Bosonis, sanctissimus frater noster archiepiscopus Mediolanensis Thado et caeteri coepiscopi nostri petiverunt emittendam, et nos divino succensi zelo, sub anathematis attestatione canonice protuleramus, publice se viva voce violasse confitentes; in quibus omnibus invenimus eos apostolicas atque canonicas sanctiones in pluribus excessisse, et aequitatis normam nequiter temerasse, ab omni judicamus sacerdotii officio manere penitus alienos. Et ideo sancti Spiritus judicio, et beati Petri per nos auctoritate, episcopatus exutos regimine consistere diffinimus. De sacris ordinibus, tit. IX. I. (Dist. 23, Praeterea. Rodulfo Bituricensi archiepiscopo.) Quae in consecrationibus et ordinibus observanda sint, beati Innocentii papae canonica decreta, praesertim principia paginae ad Decentium Eugubinum episcopum emissae, affatim edocebunt.

II. (1, quaest. 1, Statuimus, c. 2.) Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores, secundum ecclesiasticos canones, a proprio gradu decidant. Simoniaci quoque simoniace a non simoniacis ordinati, similiter ab officio male accepto removeantur. Simoniacos autem non simoniace a simoniacis ordinatos, misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate in officio concedimus permanere. De episcopis, tit. X. I. (Dist. 34, c. 1. Alvino archiepisc. Januensi.) Episcopi ab omni bestiarum vel volucrum venatione penitus alieni existere, et ab immoderata filiarum suarum familiaritate, unde male oriatur fama, abstinere debent. Nullum enim sanctum, ut ait beatus Hieronymus, venatorem legimus. II. (D. 43, c. fi. Mich. imp.) Episcopis dispensatio coelestis seminis injuncta est. Vae si non sparserint, vae si tacuerint, sicut vas electionis formidat et clamat. (I Cor. IX.) III. (6, quaest. 3, Denique.). Si quaelibet ambiguitas vel aliqua fortasse super Suffredi examinatione vel episcopatus abrenuntiatione oborta fuisset contentio, ex more ad sedem apostolicam referri convenerat, et nostra his omnibus debuerunt cuncti decreta penitus exspectare. Quod quia omissum est hactenus, dolemus. Dilectissimi, igitur gloriam vestram vehementer efflagito, ut jam dictus Suffredus episcopus proprio restituatur episcopio; et hic, si aliquid reprehensione dignum gessit, postea vel correctione vel digna animadversione diffinietur. IV. (7, q. 1, Pontifices. Alvino Januensi.) Pontifices qui aliqua occupantur infirmitate vel aegritudine, abjiciendi non sunt; nec alii in loco eorum consecrandi sunt, nisi ex hac fuerint luce subtracti. Quod si de ministerio sibi concesso conqueruntur, quae licita sacerdotes expleant. In his vero quae his praesumere non licet, vicinorum usque ad recipiendam sanitatem episcoporum auxilia subrogentur. V. (Ibid., c. eodem. Eidem.) Episcopos vero qui Dominici gregis suscipiunt curam atque sollicitudinem, ab administratione eorum discedere non oportet, ut accepti talenti pulchritudo non deleatur, sed certamen eorum salubriter augeatur et triplicetur fructus. VI. (Ibid., Sciscitaris. Huntfrido Morinensis Ecclesiae episcopo.) Sciscitatis utrum cum a Nortmannis de episcopio depellaris, debeas de caetero in monasterio conversari. In quo scias, charissime frater, quod si perniciosum est proretam in tranquillitate navim deserere, quanto magis in fluctibus? Ubi non dicimus quod persecutorum non fugiamus, maximeque paganorum, insidias, cum ad tempus saeviunt, et ob multitudinem delictorum nostrorum nocendi facultatem divinitus assequuntur, praesertim cum eis prodire ultro non debeamus, et multos prophetas et apostolos, ipsum quoque Dominum hujusmodi fugisse insecutores, luce clarius constet: sed quod praecipue nos, qui tanquam arietes ducatum gregibus praebemus, imo qui et horum pastores sumus, Deo auctore, cum eis in periculis pro viribus persistere pro certo conveniat. Et cum tranquillitas reddita divina fuerit pietate, sopitaque furentium infestatio, mox gregem perquirere, et in unum colligere, et ejus animos coelestis patriae pace potissimum securitate praedicata sursum erigere debemus. VII. (23, quaest. 8, Reprehensibile. Carolo regi-Francorum.) Reprehensibile valde constat esse quod subintulisti, dicendo, majorem partem omnium episcoporum die noctuque cum omnibus aliis fidelibus tuis contra piratas maritimos invigilare, et ob id episcopi impediantur venire; cum militum Christi sit, Christo servire; milites vero saeculi serviant saeculo, secundum quod scriptum est: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (I Tim. II). Quod si saeculi milites militiae student, quid ad episcopos et milites Christi pertinet, nisi ut vacent orationibus. VIII. (De cons. D. 1. Porro. Rodulfo, Bituricensi archiepisc.) Porro Gloria in excelsis Deo ab episcopis in Coena Domini intra missarum solemnia more nostro dicenda est. Pallio vero apostolico eadem die uti est illis licitum, quibus est ab apostolica sede permissum. De presbyteris, tit. XI. I. (Dist. 32, Nullus. Omnibus episcopis.) Nullus missam audiat presbyteri, quem scit concubinam indubitanter habere aut subintroductam mulierem. II. (Dist. 50, Sacerdotes. Carolo archiepiscopo Moguntino et ejus suffrag.) Sacerdotes si in fornicationis ceciderint laqueum, et criminis manifestus sive ostensus sit actus, sacerdotii honorem habere non possunt, secundum canonicae institutionis auctoritatem. III. (Ibid., c. Studeat. Osvaldo coepiscopo Quadrantino.) Si presbyter aliquem percusserit, non ad mortem, pro percussione poenitentiam agat, et aliquanto tempore a missarum solemniis suspendatur. Si vero qualicunque percussione ejus aliquis mortuus fuerit, nulla ratione ministrare sacerdotis more debet; quoniam etsi voluntatem occidendi non habuerit, furor tamen et indignatio in omnibus, et praecipue in Dei ministris, multiplicer inhibetur atque damnatur. IV. (2, quaest. 1, Notum sit. Herardo Turonensi archiepisc.) Presbyter iste dicit se falsis criminibus impetitum, et ab ecclesia sua, non convictum neque confessum, irrationabiliter fuisse ejectum. Nam tua diligentia per tres vices inquisitione facta, nulla in se neque de fornicationis crimine, neque de homicidii confessione, de quibus impetebatur, reperiri potuit culpa. Idcirco magnopere monemus reverentiam tuam, ut quae, te forte ignorante, Gieziaca cupiditate peracta esse videntur, tuae fraternitatis censura celeri emendatione corrigantur, scilicet restituendo ecclesiae propriae jam dictum sacerdotem, atque ei reddendo tua pietate pristinum quem perdidit honorem. V. (15, quaest. 8, c. fin. Ad consulta Bulgarorum.) Sciscitantibus vobis si a sacerdote qui fuerit comprehensus in adulterio, sive de hoc sola fama respersus est, debeatis communionem recipere necne, respondemus: Non potest aliquis quantumcunque pollutus sit, sacramenta divina polluere, quae purgatoria cunctarum contagionum existunt. Qualiscunque enim sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinari non possunt. Idcirco ab eo, quotcunque judicio episcoporum reprobetur, communio percipienda est, quoniam mali bona administrando se tantummodo laedunt. Fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat: et unde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium praebet. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepidi Christi mysteria, quia omnia in fide Christi purgantur (fides est enim, quae hunc mundum vincit), et quia non dantis meritum, sed accipientis fit, dicente beato Hieronymo: Ad credendum omni animae baptismus est perfectus, et in omni sacerdote corpus Christi est perfectum. VI. (17, quaest. 4, De presbyterorum. Thadoni archiepisc. Mediolanensi.) De presbyterorum flagellatoribus et occisoribus, praedonibus scilicet, qui saeculari brachio minime coercentur, juxta praeceptum Domini placet, ut fraterno amore conveniantur secundo et tertio: qui requisiti si te non audierint, conveniente Ecclesia, eos sacra communione privare, atque si in sua obstinatione permanentes sacerdotalia monita forte contempserint, ab Ecclesiae compage sub anathematis interdictione resecare licentiam tribuimus. De clericis, tit. XII. I. (Distinct. 12, De illo. Adoni Viennensi archiepiscopo.) Clericus, qui per ordines ecclesiasticos usque ad subdiaconatum caste vixit, uxorem ducere non potest. Nullis enim datur licentia, exceptis illis, quibus ecclesiastica regula uxorem habere permittit. II. (Dist. 50, Clericum. Osvaldo coepiscopo Quadrantino.) Clericum qui paganum occiderit, non oportet ad gradum majorem provehi, qui carere etiam debet acquisito, homicida enim est. Nam discreti sunt milites saeculi a militibus Ecclesiae, quibus militare saeculo non convenit. III. (Ibidem, c. Hi qui arborem.) Hi qui arborem incidere videntur, si contigerit ut cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque innoxii, quia nec voluntate eorum nec desiderio homicidium perpetratum est. Si vero aliqua culpa eorum vel neglectu morientis hominis interitus cognoscitur advenisse, abjiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus suscipiendi. De votis monasticis, tit. XIII. I. (Dist. 27, Quod interrogasti. Adoni Viennensi archiepisc.) Femina quae post obitum mariti sui sacrum velamen super caput suum imposuit, et finxit se sub eodem velamine monialem esse, postea vero ad nuptias rediit, debet poenitentiam agere de illusione nefanda, et reverti ad id quod spopondit. II. (20, quaest. 3, Praesens. Omnibus episcopis in regno Ludovici.) Praesens clericus, nomine Lambertus, una cum patre suo nomine Atto, quondam videlicet comite, nunc autem clerico, ad limina apostolorum properans, adiit praesentiam nostram, asserens qualiter idem pater ejus in laicali adhuc ordine, in praediis propriis aedificasset duo monasteria, voluntatem gerens ut post suum decessum praesens ejus filius Lambertus in locum ejus succederet, quem infra teneram aetatem inter octavum et decimum annum constitutum, memoratus pater proprio arbitrio, absque regulari institutione, extra omnem illius voluntatem cucullam induit. Igitur post quoddam ipsius temporis spatium, ut ipse dicit, Salomon episcopus, cum quibusdam aliis, absque patris oblatione vel abbatis percepta benedictione, eumdem Lambertum monasticum habitum induere fecit, ut ferunt, invitum. Et sub hac occasione paterna seu materna haereditate a fratribus suis privatum esse, atque contra omnem, ut dictum est voluntatem suam quasi regularem illum monachum permanere volunt. Et infra: Quapropter consulte Psalmographi verba recolentes, quibus voluntarie se Deo sacrificare pronuntiat, et voluntaria oris sui beneplacita fieri in conspectu Dei obsecrat (Psal. XXXIII), praesentem clericum nomine Lambertum minime debere existimavimus sub tali violentia fieri monachum. Quod enim quis non eligit nec optat, profecto non diligit: quod autem non diligit, facile contemnit. Nullum ergo bonum, nisi voluntarium. Idcirco Dominus non ferendam in via virgam (Matth. X), per quam violentia ulli inferatur, praecepit, etc. III. (27, quaest. 1, Vidua. Carolo archiepiscopo Moguntino et ejus suffrag.) Vidua quidem, quae capiti sacrum velamen imposuit, si inter caeteras velatas feminas in ecclesia oraverit, et oblationes cum illis obtulerit, si professa est se in eodem habitu permanere, spondens nunquam religionis velamen deponere, a religionis observantia discedere non praesumat. De laicis, tit. XIV. I. (Dist. 18, c. fin. Ad consulta Bulgarorum.) De presbyteris, vobis qui laicis estis, nec judicandum est, nec de vita eorum quidquam investigandum, sed episcoporum judicio, quidquid id sit, est reservandum. II. (Dist. 96, In scripturis. Ludovico II imp.) In scripturis narratur Constantinus imperator dixisse: Vere si propriis oculis vidissem sacerdotem Dei, aut aliquem eorum qui in monachi habitu circumamicti sunt, peccantem, chlamydem meam exspoliarem et cooperirem eum, ne ab aliquibus videretur. Hoc dicimus, cautos vos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus, qui jure patres animarum dicuntur, aliquid contigerit vos audire quod confusionem piis mentibus ingerat, non infrunitum, sed pudoratos filios Noe imitantes, patriam de reliquo verecundiam contegatis (Gen. IX), ut affluenti, quemadmodum et illi, benedictione repleri, moderante Domino, mereamini. De ecclesiis, tit. XV. (22, quaest. 1, c. Nulla. Ex ejus decretis.) I. Nulla aedificia in atrio ecclesiae ponantur, nisi tantum clericorum.

II. (11, quaest. 2, De rebus. Adoni Viennensi archiepisc.) De rebus quae semel Deo contributae atque dicatae sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam invaduntur atque diripiuntur, sancimus ut prius consulatis principem ad resecandam tam praesumptivam factionem, et cognoscendum utrum sit illius concessio, an invasoris praesumptio. Quod si principis inordinata fuerit largitio, et ipse princeps sit pro emendatione redarguendus; si autem invasoris declaratur praesumptio, usque ad emendationem, excommunicationis sit vindicta coercendus.

III. (37, quaest. 4, Sicut antiquitus. Omnibus episcopis.) Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus ut major ecclesia per circuitum quadraginta passus habeat. Capellae vero vel minores ecclesiae triginta. Qui autem confinia eorum confringere tentaverit, aut personam hominis aut bona ejus inde subtraxerit, nisi publicus latro erit, quousque emendet, et nisi quod rapuerit reddat, excommunicetur. De baptismo, tit. XVI. I. (De consec., dist. 4, A quodam. Ad consulta Bulgarorum, cap. 104.) A quodam Judaeo, nescitis utrum Christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid inde sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine Trinitatis, vel tantum in nomine Christi sicut in Actibus apostolorum legitur baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus Ambrosius exponit), quia non illorum, sed ejus est, rebaptizari non debent II. (Ibid., Catechismi.) Catechismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscujusque ecclesiae possunt fieri, sicut in hac sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore ministerium exhibemus nostri famulatus, solemniter fieri comprobantur. De poenitentia, tit. XVII. I. (12, quaest. 2, De viro. Frotario archiepiscopo Burdigalensi.) De viro nefando, Burgando nomine, qui, rabie insana commotus, diabolicis se irretire laqueis non dubitavit, atque gentilium more per abrupta itinera et compita insidians, vobis in vestrae ecclesiae villa una cum clericis vestris manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum monitis decertantibus, paneque spiritualis verbi vacua hominum corda reficientibus, atque laudabile propriae salutis desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli limina visitare, collectis malitiae suae sequacibus, et iniquitatis complicibus, nefarias invasiones et depraedationes violentas inferre, daemoniaco ausu praesumpserit, et ut epistolae vestrae textus eloquitur, sacrum altare sacraque Dominici corporis et sanguinis vasa, insuper et sanctum chrisma pollutis arripere manibus, quasi vilia et ad communem usum apta, praesumpserit, dilectio nos vestra consulit, si ipse vel qui cum eo in tam impio et iniquo scelere fuerunt, ad poenitentiam quandoque, gratia tacti divina, venire voluerint, quo eos poenitentiae vinculo constringatis, institutionis nostrae censuram exposcere curastis. De quibus tamen si ita est, jubemus, cum ad poenitentiam quandoque reverti acceleraverint, uno anno extra ecclesiam Dei consistere, cujus sacratissima vasa extra ritum fidei Christianae deripiendo auferre non dubitaverunt. Secundo vero anno ante fores ecclesiae sine communione maneant. Tertio vero anno ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes astent sine oblatione, non manducantes carnem, neque bibentes vinum, praeter Nativitatis et Resurrectionis Dominicae dies. Quarto praeterea anno, si his prioribus tribus annis eorum fructuosus fuerit poenitentiae labor, communioni fidelium restituantur, totaque mentis intentione spondentes talia se ulterius nunquam facturos, corpus et sanguinem Domini suscipere mereantur, et usque ad septimum annum tribus in hebdomada diebus sine esu carnium et vini potatione maneant poenitentes. II. (26, quaest. 7, De his.) De his vero qui pro criminibus poenitentiam egerunt, et ad cingulum militiae convertuntur, constat eos contra sacras regulas agere; verum quia crimina non aequalia sunt, porhibes quoque alios horum propter nimiam hebetudinem in desperationem cecidisse, alios ob hoc ad paganos fugisse: tibi hoc committimus decernendum, nimirum qui loca et tempora regionis illius, et modum culpae, nec non et poenitentiam et gemitus hominum ad confessionem venientium praesens positus inspicere vales. III. (33, q. 2, Interfectores. Rodulfo Bituricensi archiepisc.) Interfectores suarum conjugum sine judicio, cum non addis, adulterarum, vel aliquid hujusmodi, quid aliud habendi sunt quam homicidae, ac per hoc ad poenitentiam redigendi? Quibus penitus conjugium denegatur, exceptis adolescentulis, de quibus est beati Leonis papae vigesima quinta regula decretalium, imo indulgentia, observanda. IV. (Ibid., c. 2. Latorem. Rataldo episcopo sanctae ecclesiae Argentoratensis.) Latorem praesentium matricidam esse cognovimus, cui praecipimus ut sub poenitentiae jugo permaneat, ita ut per annum integrum ecclesiam non egrediatur, sed ante fores basilicae stans, et orans et deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo introeundi in ecclesiam licentiam habeat, tantum inter audientes stet, sed nondum communicet. Completis autem trium annorum curriculis, sacrae communionis ei gratia concedatur. Oblationes vero non offerat, nisi prius aliorum septem annorum curricula expleantur. His autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere praesumat, exceptis festivis diebus atque Dominicis, et a Pascha usque ad Pentecosten. Et quocunque ire voluerit, nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur, arma non sumat nisi contra paganos. Jejunet autem tribus diebus per hebdomadam usque ad vesperam; a propria et legitima conjuge non separetur, ne in fornicationis voraginem corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante annorum trium cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis et sanguinis Domini nostri particeps fiat. Sin autem, ut supra statuimus efficiatur. Tamen si illius conversionem et lacrymarum fontem in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum sollicitudo pervigil appareat, mitisque in omnibus demonstretur. V. (Ibid., cap. seq. Ad consulta Bulgarorum. Conc. Wormat., cap. 33.) Si quis cum duabus sororibus fuerit fornicatus, aut cum his personis de quibus sancta Scriptura prohibet, si dignam egerit poenitentiam, et castitatis non valuerit continentiam sustinere, liceat ei legitimam in conjugio uxorem accipere. Similiter et mulier quae tali fuerit scelere lapsa, ut fornicationis non perducatur ad chaos. Sed hoc de laicis viris ac mulieribus solummodo statuimus. De matrimonio, tit. XVIII. I. (27, q. 2, Sufficiat.) Sufficiat solus secundum leges consensus eorum, de quorum quarumque consensu et conjunctionibus agitur. Qui solus si defuerit, caetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur.

II. (Ibid., cap. Scripsit. Carolo regi Francorum.) Scripsit nobis Theutberga regina se regia dignitate vel maritali copula velle exui, et sola vita privata esse contentam desiderare. Cui nos scripsimus non aliter hoc fieri posse nisi eamdem vitam conjux ejus Lotharius elegerit. Nam licet sit scriptum: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XV), Deus autem, et non homo, separat, quando divini amoris intuitu, ex consensu utriusque conjugis, matrimonia dissolvuntur. Aliter autem fieri mutuam separationem vestram prohibemus. III. (10, q. 2, c. 1.) Ubi non est consensus utriusque, ibi non est conjugium. Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis, et e converso, nihil faciunt, nisi uterque puerorum, postquam venerit ad annos discretionis, consentiat. IV. (30, q. 5, Nostrates. Ad consulta Bulgar.) Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream vel argenteam, aut ex quolibet metallo compositam, quando nuptialia foedera contrahunt, in capitibus deferunt; sed post sponsalia, quae futurarum sunt nuptiarum promissio, foedera quoque consensu eorum qui haec contrahunt, et horum quorum in potestate sunt, celebrant. Et postquam arrhis sponsam sibi sponsus per digitum fidei annulo insignitum desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ejus, scripto pactum hoc continente, coram invitatis ab utraque parte tradiderit, aut mox, aut apto tempore, ne videlicet ante tempus lege diffinitum tale quid facere praesumant, ambo ad nuptialia foedera perducuntur. Et primum in ecclesiam Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo, per sacerdotis manum statuuntur, sicque demum benedictionem et velamen coeleste suscipiunt. V. (31, q. 2, Lotharius. Rhadoaldo Portuensi, et Joanni Ficolens. episcopis.) Lotharius rex in commonitorio profitetur Waldradam se a patre praemissis dotibus accepisse, et sororem postmodum admisisse Hucberti. Ubi primum diligenti investigatione inquirite. Et si eumdem gloriosum regem praedictum Waldradam praemissis dotibus coram testibus, secundum legem et ritum quo nuptiae celebrari solent, per omnia inveneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Waldrada in matrimonium ipsius admissa est, restat ut perscrutemini cur illa repudiata sit, vel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus rex metu Theutbergam admisisse se dicit, metu unius hominis tantus rex non debuit contra divinum praeceptum in immane praecipitium mergi. In hoc certo se magis reprehensibilem ostendit, in quo amorem Dei amori mundi postposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi, contra justitiam hominem impellentes. Nihil itaque vobis aliud praecipimus, manifestatione sua eodem rege convicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem, nostra vice freti, causam illius diffinitatis, etc. VI. (32, q. 1, Quidquid. Ad consulta Bulgar.) Quidquid mulier contra te cogitaverit, aut fecerit, vel si te accusaverit, non est, excepta causa fornicationis, rejicienda, vel odio prorsus habenda. VII. (52, q. 8, Hi qui. Carolo Moguntinensi archiepiscopo.) Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus dementia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem et causam conjugia talium solvi non possunt. Similiter sciendum est de his qui ab adversariis excaecantur, aut membris truncantur, aut a barbaris exsecti fuerint. VIII. (33, q. 2, Inter haec. Alvino archiepiscopo Januensi.) Inter haec sanctitas vestra addere studuit ut si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito illius liceat secundum mundanam legem eam interficere: sed sancta Dei Ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus. Gladium non habet nisi spiritualem, qui non occidit, sed vivificat. IX. (33, q. 4, Nec uxorem. Ad consulta Bulgarorum.) Nec uxorem ducere, nec convivia facere in quadragesimali tempore convenire posse ullo modo arbitror. De impedimentis matrimonii, tit. XIX. I. (30, q. 1, Nosse. Salonitano episcopo.) Nosse desideras utrum mulier quae viri filium ex alia femina genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari. Quos ideo conjungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem. Pertinet autem ad ingens uxoris exitium, quae habens odio virum, vel infirmitatem ejus non considerans, quasi causa pietatis operatur impietatem, maxime cum Apostolus praecipiat: Nolite, inquiens, fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII). II. (Ibid. De his Rodulfo Bituricensi archiepisc.) De his qui filiastros suos ad confirmationem coram episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de priori viro dum chrismantur ab episcopis, super se sustinent, si in scientia (sicut asseris) fiat, licet sit peccatum, non tamen usque ad separationem conjugii puniendum est. Lugeant tamen, et digna poenitentia hoc diluentes Domino dicant: Delicta ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXXIV). III. (30, q. 5. Ad consulta Bulgarorum.) Ita diligere debet homo eum qui suscepit ipsum de sacro fonte, sicut patrem. Item: Est inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta communio, quae dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibet legale conjugium. Quandoquidem nec inter eos qui natura et eos qui adoptione filii sunt venerandae Romanae leges matrimonia contrahi permittunt. Item: Si inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio jungit quanto potius a carnali oportet inter se conturbernio cessare illos quos per coeleste sacramentum regeneratio sancti Spiritus jungit? (c. 2, ad consulta Bulgar.) Longe ergo congruentius filius patris mei, vel frater meus appellatur is quem divina gratia potius quam humana voluntas ut filius patris mei vel frater meus esset, elegit, prudentiusque ab alterna corporis commistione secernitur IV. (30, q. 4, c. 1. Salomoni Constantiensi episc.) Sciscitatur a nobis sanctitas vestra si aliquis homo duas commatres habere valeat unam post alteram. In quo meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una (Gen. II). Itaque cum constet quia vir et mulier una caro per connubium efficiuntur, restat nimirum verum compatrem constitui illi mulieri, cujus matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur. V. (33, q. 2, Si quis.) Si quis cum matre fornicatus fuerit spirituali, anathematis, ut scitis, percutitur ictibus. Similiter et illum percutere promulgamus, qui cum ea quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut cum illa quam ante episcopum tenuerit, cum sacro chrismate fuerit uncta, fornicationis perpetraverit scelus, legitimam tamen, si habuerit, non dimittat uxorem. VI. (35, quaest. 2, De consanguinit. Suffraganeis Ecclesiae Amalsitanae.) De consanguinitate sua uxorem nullus ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci poterit. Laicus vero uxorem simul et concubinam habens non communicet Ecclesiae. De bellis, tit. XX. I. (2, q. 4, Monomachiam, Exejus decretis.) Monomachiam in lege non assumimus, quam praeceptam fuisse non reperimus, cum haec et hujusmodi sectantes, Deum solummodo tentare videantur. II. (15, q. 6, c. 2, § Quin etiam. Episcopis Galliae.) Quin etiam praefato fratri nostro, filiisque Trevirensis Ecclesiae, illiusque defensoribus, haec in mandatis damus ut spirituali simul et materiali gladio tandiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate possessiones vel quaecunque res ecclesiasticae hoc facto vel quocunque pacto distractae seu direptae sunt, revocentur. III. (23, quaest. 5, Omnium. Exercitui Francorum.) Omnium vestrum nosse volumus charitatem, quoniam quisquis, quod non optantes dicimus, in hoc belli certamine fideliter mortuus fuerit, regna illi coelestia minime negabuntur. IV. (23, quaest. 8, Si nulla. Ad consulta Bulgarorum.) Si nulla urget necessitas, non solum quadragesimali tempore, sed etiam omni tempore est a praeliis abstinendum. Si autem inevitabilis urget importunitas, nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam patriae seu legum paternarum est bellorum praeparationi procul dubio parcendum: ne videlicet Deum videatur homo tentare, si habet quod faciat, et suae ac aliorum saluti consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non praecavet. V. (24, quaest. 3, Illi qui. Omnibus episcopis.) Illi qui peregrinos vel oratores cujuscunque sancti, sive clericos, sive monachos, vel feminas, aut inermes pauperes depraedati fuerint, vel bona eorum rapuerint, vel in malum eis obviaverint, anathematis vinculo feriantur, nisi digne emendaverint. Pax vero illa, quam treguam Dei dicimus, fideliter observetur, sicut ab archiepiscopis et episcopis uniuscujusque provinciae constituta est. Qui autem eam infregerit excommunicationi subdatur.