Jump to content

Appendix 1 (Gregorius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix 1
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 77

Appendix 1 (Gregorius I), J. P. Migne

1283 I. Symbolum fidei dictatum a beato Gregorio papa. (1327D)

Credo in unum Deum omnipotentem. Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres personas, unam substantiam. Patrem ingenitum, Filium genitum; Spiritum vero sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum, de Patre et Filio procedentem. Confiteor unigenitum Filium consubstantialem et sine (1328D)tempore natum de Patre. Omnium visibilium et invisibilium conditorem. Lumen ex lumine. Deum verum de Deo vero. Splendorem gloriae. Figuram substantiae, Qui manens Verbum ante saecula, perfectus homo creatus est, juxta finem saeculorum; conceptus et natus ex Spiritu sancto, et Maria virgine. Qui naturam nostram suscepit absque peccato. Et sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus; tertia die resurrexit a (1329A)mortuis. Die autem quadragesimo ascendit in coelum. Sedet ad dexteram Patris. Unde venturus est judicare vivos et mortuos. Positurus ante oculos omnium omnia occulta singulorum. Daturus sanctis perpetua praemia regni coelestis, iniquis autem supplicia ignis aeterni. Innovaturus saeculum per ignem. Confiteor unam fidem, unum baptisma; unam, apostolicam et universalem Ecclesiam, in qua sola possint laxari peccata. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

II. De Laurentii archidiaconi depositione, et Honorati in ejus locum subrogatione. Temporibus papae Gregorii, consulatus Mauricii Augusti anno septimo, depositus est Laurentius, qui primus fuerat in ordine diaconii sedis apostolicae, propter superbiam et mala sua, 1284 quae tacenda duximus, et factus est archidiaconus Honoratus (1329B)coram omnibus presbyteris et diaconibus, notariisque, subdiaconibus, vel cuncto clero in basilica aurea.

III. Charta quae relicta est de litania majore, in basilica sanctae Mariae. Solemnitas annuae devotionis nos, filii dilectissimi, admonet, ut litaniam quae major ab omnibus appellatur sollicitis ac devotis debeamus, auxiliante Domino, mentibus celebrare, per quam a nostris excessibus, ejus misericordiae supplicantes purgari aliquatenus mereamur. Considerare etenim nos convenit, dilectissimi, quam variis continuisque calamitatibus pro nostris culpis atque offensionibus affligamur, et qualiter item coelestis pietatis nobis subinde medicina subveniat. Sexta igitur feria veniente, a (1329C)titulo beati Laurentii martyris, qui appellatur Lucinae, egredientes, ad beatum Petrum apostolorum principem, Domino supplicantes cum hymnis et canticis spiritualibus, properemus, ut ibidem, sacra mysteria celebrantes, tam de antiquioribus quam de praesentibus (1330A)beneficiis pietati ejus, in quantum possumus, referre gratias mereamur.

IV. Privilegium monasterio sancti Medardi concessum. De Gairaldo abbate sancti Medardi, et de illius monasterio Suessionensi, quod amplissimis privilegiis decorat.

Gregorius omnibus episcopis.

Pretiosissimis lapidibus in diademate Christi merito renitentibus, omnibusque sanctae Dei Ecclesiae membris, quorum universale caput est Christus, 1285 Gregorius licet sanctae Romanae sedis pontificio sublimetur, humillimus tamen servorum Dei servus.

Quando catholicorum regum corda ad ea quae pontificalibus sunt monitis provocanda ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo (1330B)concedenda, quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde juxta filiorum nostrorum praecellentissimorum scripta regum Brunichildis ac nepotis ejus Theoderici, monasterio sanctae Dei genitricis Mariae, ac beatorum Petri apostolorum principis, necnon protomartyris Christi Stephani, quod est in Suessorum civitate situm, ubi sanctus Medardus requiescere et vir venerabilis Gairaldus abbas praeesse videtur, hujusmodi privilegia auctoritatis nostrae decreto indulgemus, et ea plenius confirmamus privilegia quae a bonae memoriae domino papa Joanne, comitante illustrium regum clementia, Clotarii scilicet et Sigeberti hujus nostrae filiae jugalis, ipsi loco sub anathematis vincula sunt concessa vel indulta, concedimus atque firmamus. Statuentes nullum (1330C)regum, antistitum, vel judicum, nullum, quacunque praeditum dignitate, ea quae a praecellentissimis regibus vel quibuslibet aliis Deum timentibus loco concessa sunt vel conferentur, sub cujuslibet occasionis (1331A)specie, minuere vel auferre, vel suis usibus applicare; sed cuncta quae Deo servientibus monachis oblata sunt vel offerri contigerit perenni tempore illibata et sine aliqua inquietudine volumus possideri, eorum usibus pro quorum sustentatione concessa sunt modis omnibus profutura. Concedimus etiam ut obeunte abbate, non alius ibi quicunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem communis consensus monachorum elegerit, aut praeviderit ordinandum. Caveant autem praefati monachi simoniacam haeresim, ne, potentia regum vel antistitum convicti, loco pastoris suscipiant tyrannum. Quod omnino fieri prohibemus, et eumdem abbatem causa ordinationis suae aliquid dare praesumere vetamus, ne hac occasione quae a fidelibus piis locis offeruntur vel oblata sunt, consumantur. (1331B)Et quia fama religionis Deo servientium monachorum nostras pervenit ad aures, quibus vir vitae venerabilis Gairaldus praeesse dignoscitur, justis petitionibus praecellentissimorum regum Brunichildis atque Theoderici faventes, ob amorem domini Medardi, tantam divini honoris dignitatem et securitatem concedimus perenni tempore mansuram. Auctoritate igitur divina, vice beati Petri apostolorum principis, consensu omnium Romanorum pontificum et voluntate totius senatus Romani, suadente nobis viro apostolico Anserico Suessorum urbis pontifice, et omnium Galliae episcoporum favente judicio, decernimus ut nullus archiepiscoporum, vel archidiaconorum fratres praefatae basilicae de ordinatione sui abbatis vel ecclesiasticorum graduum assumptione (1331C)inquietet, sed secundum praerogativam ipsius loci vobis modo recitatam, beatissimi praedecessoris nostri domini Joannis papae tempore decretam, 1286 et apostolica auctoritate firmatam, ordinationem sui abbatis ipsi fratres peragant, et ecclesiasticorum graduum dignitatem suscipiant. Consecrationes quoque fontium, et scrutinii mysteria in ipso monasterio celebrent. Chrismatis quoque ac olei, altaris, calicis, corporalis, a quocunque voluerint pontifice benedictionem expetant, ne tantus honor a quoquam rectore, ullius occasionis causa vel necessitatis, intermittatur, ne vilescat tantae sublimitatis locus sanctae Mariae, et beati Petri, necnon et protomartyris, et domini Medardi meritis sacratus, quem caput monasteriorum totius Galliae constituimus, nulliusque ditioni (1331D)patimur subesse. Sed velut haec sedes Romana speculationem suam toto orbi indicit, et novas consuetudines omnibus mittit, et omnium personarum servitio caret. ita praefatus locus, remota omni consuetudine pessima regum, antistitum, judicum, exemplum divinae religionis et honestatis caeteris exhibeat monasteriis, et super ea plena gaudeat libertate. Cujus rectores et filii, praesentes et successuri, tantum sub regum custodia positi, admonitionem sancti Petri et successorum suorum hujus sanctae Romanae sedis pontificum auctoritate proclament. Et si incumbit necessitas, adeant. Hujus rei gratia fratribus dirigendis in via tanti itineris filia nostra Brunichildis regina XX mansos ingenuos, et totidem serviles, cuncta integritate (1332A)aeternaliter facta praeceptione juxta finem Alpium contulit, et multos alios reditus terrarum ob hanc causam delegavit, sitos in ejusdem itineris spatio. Tusiacum vero et Mortinetum fiscos regios communiter ad stipendia fratrum dedit, et ita omnes villas Deo et sancto Medardo traditas, vel tradendas, sua praeceptione conclusit, ut quicunque super terras domini Medardi habitare voluerit, vel steterit, sive servus sive liber, cujuscunque sit, alterius dominio privetur, et sanctae Genitricis servitio aptetur, nec ultra redeundi licentiam habeat. Quod si fugerit, reputetur ut servus nunc ejusque sanctae Dei Ecclesiae. De altaribus quoque juxta institutionem domini papae Joannis apostolica auctoritate confirmamus, ut qui fuerit rector praefati monasterii, fiat praeterea altarium (1332B)praesul, et omnium ecclesiarum sibi pertinentium, et inde praefatorum sanctorum praecipuo altari luminaria exhibeantur, et hospitalitas peregrinorum cum reverentia agatur. Subjungimus et aliud edictum, si causa capitalis criminis abbas est deponendus, non prius deponatur, donec depositores apostolicam auctoritatem requirant, et ita sint tres metropolitani cum suffraganeis suis et abbates quamplurimi. In ipso autem concilio accusatores unusquisque cum XII testibus praesentes assistant, et ita veri judicii examine probent se vidisse, ut audiente concilio obtestentur. Ad ultimum vero ipse abbas rationes suae excusationis reddat, et jurejurandi pacto supra sacrorum mysteria quatuor Evangeliorum satisfaciat. Tunc vero si convictus fuerit, correctione deponatur; sin autem, (1332C)suo honori reddatur, et ecclesiasticae dignitatis mysteria recipiat, et inter sacra missarum solemnia benedictionem 1287 et praedicationem juxta instituta domini papae Joannis peragat, et suae conversationis vitam melioribus exemplis deducat. Monachis quoque hanc proponimus sententiam, ut nullus eorum invidia aut odio abbatis, quod absit, comprimatur, vel extranearum personarum censura plectatur. Quod si culpa principalis vitii deliquerit privatim intra claustrum ejusdem monasterii ab ipso abbate et spiritalibus fratribus arguatur, et a corpore sanctae congregationis segregetur. Quod si perseverante contumacia abscissus fuerit, praecipimus illi ut precatorias accipiens litteras, quodcunque voluerit ingrediatur monasterium, aut causa poenitentiae hujus sedis apostolicae (1332D)licentiam petat, et susceptis a domino papa litteris, liber suum monasterium repetat. Haec igitur omnia, quae hujus apostolicae auctoritatis et nostrae praeceptionis privilegio continentur, praefati monasterii rectoribus et filiis, praesentibus et futuris, et omnibus monasteriis ipsi loco subjectis vel sociatis, sub anathemate servanda constituimus. Si quis autem regum, antistitum, judicum, vel quarumcunque saecularium personarum, hujus apostolicae auctoritatis et nostrae praeceptionis decreta violaverit, aut contradixerit, aut negligenter duxerit, vel fratres inquietaverit, vel conturbaverit, vel aliter ordinaverit, cujuscunque dignitatis vel sublimitatis sit, honore suo privetur, et ut catholicae fidei depravator, vel (1333A)sanctae Dei Ecclesiae destructor, a consortio Christianitatis et corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi sequestretur, et omnium maledictionum anathemate, quibus infideles et haeretici ab initio saeculi usque in praesens damnati sunt, cum Juda traditore Domini, in inferno inferiori damnetur, nisi digna poenitentia praefatorum sanctorum sibi propitiaverit clementiam et fratrum communem reconciliaverit concordiam.

Ego Gregorius sanctae Romanae sedis antistes huic privilegio subscripsi. Etherius Arelatensis archiepiscopus subscripsit. Gregorius Portuensis episcopus subscripsit. Andreas Albanensis episcopus subscripsit. Augustinus Cantuariorum episcopus subscripsit. Anastasius Tyburtinae episcopus subscripsit. Sergius Praenestinae episcopus subscripsit. Petrus (1333B)Anagniae episcopus subscripsit. Agnellus Sutrinae episcopus subscripsit. Mellitus Lundoniae episcopus subscripsit. Joannes Veliteruensium episcopus subscripsit. Tiberius Silvae candidae episcopus subscripsit. Marinianus Ravennatis Ecclesiae episcopus subscripsit. Vitulinus 1288 Sipontinensis episcopus subscripsit. Joannes Syracusanorum episcopus subscripsit. Sabinianus Tudertinorum episcopus subscripsit. Eulogius Alexandriae episcopus subscripsit. Dominicus Carthaginensis episcopus subscripsit. Fortunatus Neapolitanorum episcopus subscripsit. Joannes Surrentinus episcopus subscripsit. Primaevius Nurciensium episcopus subscripsit. Felix Portuensium (1334A)episcopus subscripsit. Gloriosus Ostiensium episcopus subscripsit. Constantius Narniensis episcopus subscripsit. Constantius Mediolanensis episcopus subscripsit. Sutellius Burdegalensium episcopus subscripsit. Vitalis Vesoncensium episcopus subscripsit. Bonifacius Placentiae episcopus subscripsit. Siagrius Augustodunensium episcopus subscripsit. Flavius Rhemorum archiepiscopus subscripsit. Ansericus Suessorum episcopus subscripsit. Theodericus rex subscripsit. Brunichildis regina subscripsit. Ego Petrus sanctae Romanae sedis [Notarius] subscripsi, et sigillavi. Datum VII Kalend. Junii, anno ab Incarnatione Domini 594, indict. 11.

V. Decreta sancti Gregorii papae I. I. De officio diaconorum sedis apostolicae.--II. Qui vel quales ad cubile pontificis deserviant.--III. Si quis (1334B)ecclesiasticorum titulos ponere praesumpserit.--IV. De non velando feretro Romani pontificis.--V. Ut nihil pro ordinatione vel pallio, etc., detur vel accipiatur.--VI. Si quis de servis Ecclesiae ad Dei servitium converti desideret. Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, temporibus piissimi ac serenissimi domini Mauricii Tiberii, et Theodosii Augustorum, ejusdem domini imperii Mauricii anno tertio decimo, indictione tertia decima, quinto die mensis Julii, Gregorius papa coram sanctissimo beati Petri corpore, cum episcopis omnibus ac Romanae Ecclesiae presbyteris residens, astantibus diaconibus, et cuncto clero dixit:

(1335A)In sancta Romana Ecclesia (Grat., dist. 92, c. 2), cui divina dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo est valde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad praedicationis officium eleemosynarumque studium vacare congruebat. Unde fit plerumque ut ad sacrum ministerium dum blanda vox 1289 quaeritur, quaeri congrua vita negligatur, et cantor minister Deum moribus stimulet, cum populum vocibus delectat. Qua in re praesenti decreto constituo ut in hac sede sacri altaris ministri cantare non debeant, solumque evangelicae lectionis officium inter missarum solemnia exsolvant. Psalmos vero ac reliquas lectiones censeo per subdiaconos, vel si necessitas (1335B)fuerit, per minores ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum venire tentaverit, anathema sit. Et omnes responderunt: Anathema sit.

2. Verecundus mos tempore indiscretionis inolevit, ut hujus sedis pontificibus ad secreta cubiculi servitia laici pueri ac saeculares obsequantur; et (Grat. 2, q. 7, c. 58) cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplo, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, quam tamen, ut dictum est, pueri sciunt saeculares. De qua re praesenti decreto constituo ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubiculi pontificalis obsequantur, ut is qui in loco est regiminis habeat testes tales qui vitam ejus in secreta conversatione videant, et ex visione sedula (1335C)exemplum profectus sumant.

3. Consuetudo nova in Ecclesia hac (Grat. 16, q. 6, c. 1) et valde reprehensibilis erupit, ut cum rectores ejus patrimonii urbana vel rustica praedia juri illius competere posse suspicantur, fiscali more titulos imprimant, atque hoc quod competere pauperibus (1336A)aestimant, non judicio, sed manibus defendant. Et cum per praedicatores suos Veritas dicat: Nihil per contentionem (Philip. II, 3), etiam ipsum litigiosae contentionis malum transcendunt; et res quaelibet cum aestimatur Ecclesiae posse competere, per vim tenetur. Proinde praesenti decreto constituo ut si quis ecclesiasticorum unquam titulos ponere sive in rustico sive in urbano praedio sua sponte praesumpserit, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit. Is autem qui Ecclesiae praeest si hoc vel ipse fieri praeceperit, vel sine sua praeceptione factum digna punire animadversione neglexerit, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit.

4. Sicut indignos nos beati apostoli Petri reverentia mens fidelium veneratur, ita nostram infirmitatem (1336B)decet semetipsam semper agnoscere, et impense sibi venerationis onera declinare. Ex amore quippe fidelium hujus sedis rectoribus mos ultra meritum erupit, ut cum eorum corpora humanda 1290 deferuntur, haec dalmaticis contegant, et easdem dalmaticas pro sanctitatis reverentia sibimet partiendas populus scindat; et cum adsint multa a sacris corporibus apostolorum martyrumque velamina, a peccatorum corpore sumitur quod pro magna reverentia reservatur: de qua re praesenti decreto constituo ut feretrum quo Romani pontificis corpus ad sepeliendum ducitur nullo tegmine veletur. Quam decreti mei curam gerere sedis hujus presbyteros ac diaconos censeo. Si quis vero ex eorum ordine haec curare neglexerit, anathema sit. Et responderunt (1336C)omnes: Anathema sit.

5. Antiquam Patrum regulam sequens, nihil unquam de ordinationibus accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione chartarum, neque ex ea quam nova per ambitionem simulatio invenit appellatione pastelli. Quia enim ordinando (1337A)episcopo pontifex manum imponit (Grat., 2, q. 7, c. 58), evangelicam vero lectionem minister legit, confirmationis autem ejus epistolam notarius scribit, sicut pontificem non decet manum quam imponit vendere (1, q. 2, c. 4), ita minister vel notarius non debet in ordinatione ejus vocem suam vel calamum venundare. Pro ordinatione vero, vel pallio, seu chartis, atque pastello, eumdem qui ordinandus vel ordinatus est omnino aliquid dare prohibeo. Ex quibus praedictis rebus si quis hinc aliquid commodi appellatione exigere vel deferre forte praesumpserit, in districto Dei omnipotentis examine reatu subjacebit. Is autem qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus, neque petitus, post acceptas chartas et pallium, aliquid (1337B)cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa dare voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia ejus oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae ex accipientis ambitu non processit.

6. Multos de ecclesiastica seu saeculari familia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare (Grat., dist. 54, c. 23), ut, ab humana servitute liberi, in divino servitio valeant familiarius in monasteriis conversari; quos si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici juris dominium occasionem praebemus. Si vero festinantes ab omnipotentis Dei servitio incaute retinemus, illi invenimur negare quaedam qui dedit omnia. Unde necesse est ut quisquis ex juris ecclesiastici vel saecularis militiae servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius (1337C)in laico habitu constitutus; et 1291 si mores ejus (1338A)atque conversatio bono desiderio ejus testimonium ferunt, absque retractatione servire in monasterio omnipotenti Domino permittatur, ut ab humano servitio liber recedat qui in divino obsequio districtiorem appetit servitutem. Subscriptio episcoporum.

Gregorius Dei gratia episcopus his decretis subscripsit. Marinianus episcopus civitatis Ravennae subscripsit. Paulus episcopus civitatis Nepesinae. Joannes episcopus civitatis Surrentinae. Gratianus civitatis Numentanae. Joannes episcopus civitatis Falerinae. Agnellus episcopus civitatis Tarracinensis. Romanus episcopus civitatis Bleranae. Dominicus episcopus civitatis Centumcellensis. Pelagius episcopus civitatis Anagninae. Felix episcopus civitatis (1338B)Portuensis. Joannes episcopus civitatis Veliternae. Candidus episcopus civitatis Fulginiensis. Luminosus episcopus civitatis Ferentinae. Baldinius episcopus civitatis Rosellanae. Secundinus episcopus civitatis Tauromeniae. Martianus episcopus civitatis Ferensis. Homobonus episcopus civitatis Albanensis. Dominicus episcopus civitatis Utriculanae. Constantius episcopus civitatis Narniensis. Fortunatus episcopus civitatis Neapolitanae. Anastasius episcopus civitatis Tiburtinae. Proculus episcopus civitatis Praenestinae.

Subscriptio presbyterorum.

Laurentius presbyter sancti Silvestri subscripsit. Joannes presbyter sancti Vitalis. Speciosus 1292 presbyter sancti Clementis. Deusdedit presbyter (1338C)sancti Joannis et Pauli. Andromachus presbyter (1339A)Apostolorum. Craeseus presbyter sancti Laurentii. Rusticus presbyter sanctae Susannae. Vibilus presbyter sancti Marcelli. Petrus presbyter sancti Julii et Callisti. Spectatus presbyter sancti Vitalis. Stephanus presbyter sancti Marci. Felix presbyter sancti Sixti. Petrus presbyter sanctae Balbinae. Justus presbyter sanctorum Nerei et Achillaei. Speciosus presbyter sancti Damasi. Maurus presbyter sanctae Priscae. Placitus presbyter sanctae Sabinae. Victor sanctae Caeciliae. Joannes sancti Chrysogoni. Aventius sanctae Praxedis. Andreas sancti Marci. Joannes sanctorum Joannis et Pauli. Agapitus Apostolorum. Felix sanctae Sabinae. Bonus sancti Eusebii. Bassus. sancti Prudentis. Joannes sancti Silvestri. Albinus sanctorum Marcellini et Petri. Antonius sanctae (1339B)Balbinae. Candidus sancti Clementis. Romanus sancti Marcelli. Leo sancti Damasi. Aventius sancti Quiriaci. Fortunatus sanctorum quatuor Coronatorum

VI. Alia sancti Gregorii papae I decreta. Gregorius, gratia Dei episcopus, his decretis subscripsit, et confirmaverunt episcopi et presbyteri numero LVIII.

Gregorius sanctissimus apostolicus papa, ante corpus beatissimi Petri in synodo residens dixit: Hinc maxime nimium dolens et ingemiscens dico, quia aliquot ex Christianis in Occidentis partibus constitutos audio temere contra catholicam fidem 1293 et Patrum statuta agere, ita ut consecratas feminas ducere praesumant mulieres, et propinquas conjugio (1339C)sortiantur. Quod opportunum est spiritali amputare mucrone, atque, si vestrae placet sanctitati, radicitus evellere, ne seges boni agricolae, iniquorum mixta horrentibus frutetis, sordescat. Sanctissimi episcopi seu venerabiles presbyteri responderunt: Vere cognoscimus gratia sancti Spiritus cor apostolatus vestri succensum, ut tantae miseriae squalorem a fidelium mentibus detergatis. Post hanc omnium consonam responsionem, Gregorius apostolicus papa ante corpus memoratum venerabile Christi apostolorum principis, inferendo sententiam dixit:

I.
Si quis presbyterum in conjugium duxerit, anathema sit.
II.
Si quis presbyter vel diaconus duxerit uxorem anathema sit.(1340A)
III.
Si quis monacham, quam Dei ancillam appellant, in conjugium duxerit, anathema sit.
IV.
Si quis commatrem spiritalem duxerit in conjugium, anathema sit.
V.
Si quis fratris uxorem duxerit in conjugium, anathema sit.
VI.
Si quis neptem duxerit in conjugium, anathema sit.
VII.
Si quis novercam aut nurum suam duxerit in conjugium, anathema sit.
VIII.
Si quis consobrinam duxerit in conjugium, anathema sit.
IX.
Si quis de propria cognatione, in qua cognatas habuit, duxerit in uxorem, anathema sit.
X.
Si quis virginem rapuerit vel furatus fuerit eam, (1340B)cum sibi consentientibus anathema sit.
XI.
Si quis virginem quam sibi non desponsaverit rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, una cum sibi faventibus anathema sit.
XII.
Si quis hariolos, aruspices vel incantatores observaverit, aut filateriis [ Forte phylacteriis] usus fuerit, anathema sit.
XIII.
Si quis in quamlibet partem praecepta ante emissa apostolicae Ecclesiae de cameris et locis diversis temeraverit, et non in omnibus observaverit, anathema sit.
XIV.
Si quis homicidium fecerit, agat poenitentiam decem annis.
XV.
Si quis in scelere permanserit, anathema sit.(1340C)
XVI.
Si quis ex clericis laxaverit coronam, anathema sit.
XVII.
Et responderunt omnes per singula capitula tertio: anathema sit.
Subscriptio beati Gregorii papae.

Gregorius sanctae catholicae atque apostolicae Romanae Ecclesiae, huic constituto a vobis promulgato subscripsi. Agnellus episcopus civitatis Ferentis huic constituto a nobis promulgato subscripsit. Et caeteri subscripserunt. Valete.

294 VII. Concilium Romanum III, sive Lateranense, tempore sancti Gregorii papae I, in quo anno Domini 601 pro monachis sequens constitutum edidit. Gregorius episcopus, servus servorum Dei omnibus episcopis.

Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, (1341A)et de eorum perpetua securitate tractare, anteactum nos officium, quod in regimine monasterii exhibuimus, informat. Et quia in plurimis monasteriis multa a praesulibus praejudicia atque gravamina monachos pertulisse cognovimus, oportet ut fraternitatis vestrae provisio eorum de futuro quietem salubri ordinatione disponat, quatenus conversantes illic in Dei servitio, ipsius quoque gratia suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea quae magis emendanda est consuetudine, quisquam monachis quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumerare curavimus ita fraternitatis studio episcopi debeant custodire, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. Interdicimus igitur, in nomine Domini (1341B)nostri Jesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis, cujus vice huic Ecclesiae praesidemus, prohibemus, ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat de reditibus, rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis quae ad ea pertinent, quocunque modo, [seu] qualibet occasione minuere, vel dolos, vel immissiones aliquas facere. Si qua causa forte inter terram venientem ad partem suarum Ecclesiarum et monasteriorum evenerit, et pacifice non potuit [potuerit] ordinari, apud electos abbates et alios patres timentes Dominum, sine voluntaria dilatione, mediis sacrosanctis Evangeliis finiatur. (Vide lib. VIII, epist. 5.)

Defuncto autem abbate cujusque congregationis, non extraneus eligatur, nisi de eadem congregatione, (1341C)quem sibi propria voluntate concors fratrum societas elegerit; et qui electus fuerit, sine dolo vel venalitate aliqua ordinetur. Quod si aptam inter se personam invenire nequeant, solerter sibi curent de aliis monasteriis similiter ordinandum. Neque constituto abbate quaecunque persona qualibet occasione praeponatur, nisi forte exstantibus (quod absit) criminibus, quae sacri canones punire monstrantur.

Pariter autem custodiendum est ut, invito abbate, ad ordinanda alia monasteria, aut ad ordines sacros, vel clericatus officium, tolli exinde monachi non debeant .

Descriptiones quoque rerum et chartarum monasterii ab episcopo ecclesiasticas fieri omnino vetamus (1342A)[denegamus]; sed si quando res exigit, abbas loci cum aliis fratribus causas [notitiam] rerum inventarum faciat, et eorum consilio et judicio finiantur [concilia sine praejudicio finiat]. 1295 Obeunte quoque abbate, episcopus in describendis providendisque rebus monasterii acquisitis, vel datis perquirendis [acquirendisve] nullatenus se permisceat. Missas quoque publicas ab eo in coenobio fieri omnino prohibemus, ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis [popularibus corruentibus] praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus eorum; neque audeat ibi cathedram collocare, vel quantamlibet [quamlibet] potestatem habere imperandi, nec aliquam ordinationem quamvis levissimam (1342B)faciendi, nisi ab abbate loci fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, nullumque monachum sine testimonio vel concessione abbatis in aliqua ecclesia teneat, vel ad aliquem promoveat honorem.

Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni futuro tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque servari, ut et suae Ecclesiae juvante Domino tantummodo contenti [sint], et monasteria ecclesiasticis conditionibus seu angariis, vel quibuslibet obsequiis saecularibus nullo modo subjaceant, nullis canonicis juribus [curis] deserviant, sed remotis vexationibus in [ac] cunctis gravaminibus diurnum [divinum] opus cum summa animi devotione perficiant.

(1342C)Universi episcopi respondere [presbyteri et diaconi dixerunt]: Libertati monachorum congaudemus, et quae nunc de his statuit beatitudo vestra firmamus.

Subscriptiones.

Gregorius episcopus catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae huic constituto a nobis promulgato subscripsi.

Agnellus episcopus sanctae Ecclesiae Ferentinensis huic constituto a vobis promulgato subscripsi. Humilis [Joannes humilis] episcopus Belitrensis [Veliternensis] huic constituto a vobis promulgato subscripsi.

Et sic alii omnes episcopi, numero viginti; quatuordecim presbyteri, et diaconi quatuor, die nonas Aprilis, indictione 4 [alias, 3].

(1343A)1296 Concilium Romanum IV, sub Gregorio papa I.

In causa Andreae monachi impostoris et falsarii, celebratum anno Domini 601.

Concilium. In hoc concilio damnatus est Andreas, Graecus homo sub monachali habitu degens apud basilicam sancti Pauli, detectus impostor atque falsarius. Qua de re plura Gregorius lib. IX, epist. 69 (Nunc epist. 74 lib. XI), ad Eusebium Thessalonicensem episcopum.

VIII. De causa Maximi praevaricatoris, ejusque satisfactione et poenitentia. Levatus est Maximus praesumptor in Dalmatia contra votum domini papae Gregorii, a militibus, per indictionem 11, et in contumacia vel praesumptione fuit annis VII. Post haec, post castigationem et flagella (1343B)beatissimi atque apostolici papae Gregorii, egressus Dalmatias venit in civitatem Ravennatem ad beatissimum Marinianum archiepiscopum, et jactavit se tensus intra civitatem in media silice, clamans et dicens: Peccavi Deo, et beatissimo papae Gregorio. Et acta poenitentia per tres horas, cucurrit exarchus Callinicus, Castorius chartularius Ecclesiae Romanae (1344A)cum archiepiscopo Mariniano, et elevatus, coepit ampliorem poenitentiam coram eis agere. Tunc duxit eum ad sanctum corpus beati Apollinaris, et juravit de omnibus quae adversus eum dicta de mulieribus vel ex schismate simoniaco fuerant mistum se non esse. Tunc revertens Castorius chartularius adduxit secum diaconum ejusdem Maximi, nomine Stephanum relatorem omnium quae a Maximo satisfacta essent. Tunc motus ad misericordiam beatissimus papa Gregorius, direxit pallium ad confirmationem ejusdem episcopi, id est VII Kalend. Septembris, indictione secunda.

1297 IX. Testandi facultas Probo Sancti-Andreae abbati concessa. In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu (1344B)Christi, imp. d. n. m. Mauricio Tiberio pp. Aug., anno 13, eodemque don. cons. anno 11, sub diem tertium nonarum Octob., indictione 4, praesidente beatissimo et apostolico papa Gregorio, atque considentibus reverendissimis Menna episcopo Telesino, Basilio Capuano, Constantio Numentano, Montano Sabinense, Victore Fausanense, Joanne presbytero (1345A)tituli sanctorum Gervasii et Protasii, Deusdedit presbytero tituli sanctorum Joannis et Pauli, Andromacho presbytero tituli Eudoxiae, Rustico presbytero tituli sanctae Susannae, Vibulo presbytero tituli sancti Marcelli, Probino presbytero tituli sancti Cyriaci, Joanne presbytero tituli sanctorum Joannis et Pauli, Agapito presbytero tituli Eudoxiae, Felice presbytero tituli sanctae Sabinae, Gratioso presbytero tituli sanctorum Nerei et Achillei, Bonifacio presbytero tituli sancti Sixti. Astantibus etiam diaconis et clero, Paterius Secundicerius dixit: Probus abbas monasterii sanctorum Andreae et Luciae, vestris, si praecipitis, desiderat aspectibus praesentari. Gregorius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Veniat. Cumque (1345B)ingressus fuisset, dixit: Cur adesse volueris fateri te convenit. Probus abbas dixit: Petitionem prae manibus habeo. Postulo a beatitudine domini mei ut eam suscipi et vobis relegi jubeatis. Gregorius dixit: Fiat. Quae cum suscepta fuisset, Paterius in his recitavit: In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi, imperante 1298 domno Mauricio Tiberio piissimo August., anno 14, post consulatum ejusdem domini nostri 13, die tertio Kalend. Octobris, indictione quarta. Ea quae nunc beatitudini vestrae intimare desidero olim domino meo bene comperta sunt, vestramque mihi conscientiam testem esse scio quae suggero, quoniam dum ante hos annos ex laico ad religiosum migrassem officium, disposueram in cellula mea super me solitarius habitare, (1345C)ibique ipsis paucis diebus qui supersunt vitam transigere: propter quod nec aliquid de substantiola mea ante ordinavi sive disposui, sciens tam ab intestato quam ex testamento filium mihi posse succedere. Quadam autem die, dum inter alios ad obsequia domini mei fuissem ingressus, subito atque inopinato introire in monasterium, atque ut onera abbatis debuissem suscipere praecepistis. Statimque surgentes, (1346A)non indulto ad deliberandum vel tractandum mihi spatio, ad monasterium jam cum monachis ambulare coactus sum. Unde quia nihil antea quod de substantiola mea occurrit potui ordinare; idcirco lacrymabiliter supplico, ut, concessa per constitutionem vestri decreti licentia, fas mihi sit de omnibus rebus meis voluntatem meam disponere, quatenus nec mihi obedientia mea officiat, nec filio pauperi possit esse damnosa. Nam cunctis notum est quia illos legalis sanctie quidquam de substantia sua prohibet, postquam monasterium ingressi fuerint, ordinare, quibus disponendarum rerum suarum suppetit ante licentia, non autem eos quos ad hoc quod nunquam tractaverant praepositorum suorum parere cogit instantia. Quia sicut legis voluntas hoc ex deliberatione facientibus (1346B)contradicit, ita eis qui compelluntur a majore succurrit. Hanc autem suggestionem supplicationemque meam Aemiliano 1299 notario sanctae Ecclesiae Romanae noto meo scribendam dictavi, eique propria manu ego Probus servus vester subscripsi, et vobis beatissimo domno meo Gregorio papae porrexi. Ego Probus servus vester huic petitioni a me oblatae subscripsi. Gregorius dixit: Postquam textus oblatae petitionis nobis innotuit, Probus abbas paulisper abscedat, ut de his quae petit cum fratribus filiisque nostris quid statuendum sit deliberare possimus. Quo recedente, postquam diu de ejus petitione tractatum est, dixit: Probus abbas, quem abesse paululum feceramus, rursus adveniat, ut ea quae nobis cum fratribus filiisque nostris in commune visa sunt censeamus. (1346C)Cumque praesentatus fuisset, dixit: Ubi veritas cum ratione concordat, desideria petentis implere non minus justum est quam benignum. Perpensa igitur serie a te petitionis oblatae, omnia quae in ea locutus es, ita esse recolimus. Neque enim vel in nostram unquam antea cogitationem ascenderat, ut in quocunque monasterio abbatis tibi curam debuissemus injungere. Sed quodam die, dum de ordinando (1347A)monasterio cui praeesse dignosceris cum nostris filiis tractaremus, atque diu aptam personam huic officio quaereremus, ex improviso te ingrediente, cordi nostro et eorum qui nobiscum ad tractandum aderant subito natum est ut te illic abbatem Deo propitio constituere deberemus. Quod quia renitenti tibi constat impositum, et voluntatis tuae rigorem vix nostrae potuerunt adhortationes inflectere, necesse fuit, ne forte habere potuisses post spatium redeundi, ut jam ordinatum abbatem ad ipsum te monasterium, cujus nec monachus fuisti, antea mitteremus. Ne ergo haec obedientia vel dilectioni tuae tristitiam vel aliis possit inferre jacturam, universas res tuas alienandi, vel ut volueris disponendi liberam tibi per hujus constituti nostri tribuimus statuta licentiam. Per quam (1347B)eam te in disponendis eis ut tibi placuerit habere noveris facultatem, quam habere poteras antequam monasterium introires. Nec quidquam tibi abbatis officium, quod, sicut dictum est, repente ac invitus nosceris suscepisse, formides obsistere, quia ut in ordinandis disponendisque rebus tuis non haberes licentiam, dilectionem tuam ne post se rediret nostra, ut diximus, coegit instantia. Proinde ne qua te dubium faciat de his quae volueris ordinare suspicio, nullum unquam Ecclesiae nostrae vel monasterii tui, sive quolibet nomine alio ex monachicae conversionis statu vel abbatis officio, quocunque ingenio, vel cujuslibet excusationis specie, contra praesentis seriem constituti venire posse 1300 decernimus; sed tanquam si ingressus monasterium non fuisses, ita omnia (1347C)quae de universa facultate tua ordinaveris, disposuerisve, illibata et sine aliqua. Deo auctore, statuimus refragatione servanda.

X. Promissio cujusdam episcopi, haeresim suam anathematizantis, quam solvi fecit in nomine domini imp. Constantinopoli, sub die 10 mensis Februar., indict. 5. Quoties cordis oculus nube erroris obductus supernae illustrationis lumine fit serenus, magna cautela nitendum est ne latenter auctor schismatis irruat, et ab unitatis radice eos qui ad eam reversi fuerant telo iterum erroris abscindat. Et ideo ego ille civitatis illius episcopus, comperto divisionis laqueo quo tenebar, diutina mecum cogitatione pertractans, prona (1348A)et spontanea voluntate ad unitatem sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum. Et ne non pura mente seu simulate reversus existimer, sub mei ordinis casu spondeo, et anathematis obligatione, atque promitto tibi, et per te sancto Petro apostolorum principi, atque ejus vicario beatissimo Gregorio, vel successoribus ipsius, me nunquam quorumlibet suasionibus vel quocunque alio modo ad schisma, de quo Redemptoris nostri misericordia liberante ereptus sum, reversurum, sed semper me in unitate sanctae Ecclesiae catholicae et communione Romani pontificis per omnia permansurum. Unde jurans dico per Deum omnipotentem, et haec sancta quatuor Evangelia, quae in manibus meis teneo, et salutem geniumque illustrium dominorum nostrorum rempublicam gubernantium, (1348B)me in unitate, sicut dixi, Ecclesiae catholicae, ad quam Deo propitio sum reversus, et communione Romani pontificis semper et sine dubio permanere. Quod si, quod absit, aliqua excusatione vel argumento ab hac me unitate divisero, perjurii reatum incurrens, aeternae poenae obligatus inveniar, et cum auctore schismatis habeam in futuro saeculo portionem. Hanc autem confessionis promissionisque meae chartulam notario meo, cum consensu presbyterorum et diaconorum atque clericorum qui, me in hac unitate obligantes, in suprascriptis omnibus prona simul voluntate secuti atque propriis manibus subscripturi sunt, scribendam dictavi, et propria manu subscribens tibi tradidi. Acta in loco illo, die et consulibus suprascriptis. Subscriptio episcopi illius. Ego (1348C)ille episcopus civitatis illius huic confessioni 1301 promissionique meae, praestito de conservandis suprascriptis omnibus sacramento, subscripsi.

XI. Exemplum concessionis pallii. Dilectissimo fratri Petro Gregorius. Omni convenire novimus rationi ut eos amictu pallii decoremus quos in illis civitatibus, divina inspirante misericordia, sacerdotii honor illuminat, in quibus hoc etiam ab illis qui praeteritis temporibus pontifices fieri meruerunt, et ab apostolica sede constat esse indultum. Ideoque charitati tuae usum pallii, sicut decessores tui habuisse noscuntur, praesenti auctoritate concedimus, atque ea omnia circa honoris tui privilegium (1349A)volumus permanere quae anterioribus temporibus Ecclesiae tuae constat esse servata, ut nihil prorsus de privilegiis ejus doleas diminutum. Et subscriptio domini papae. Deus te incolumem custodiat. Datum X Kalend. Octob., imperante domno Justino [ Al. Justiniano] August. Et subscripsit domnus papa.

XII. De Phoca coronato, et Mauricio interfecto cum filiis suis. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, per indictionem sextam, die 23 mensis Novembris, temporibus domini et beatissimi papae Gregorii, coronatus est Phocas, et Leontia Augusta septimo in palatio, quod dicitur Secundianas, et occisus est Mauricius imperator 1302 cum omnibus filiis suis masculis, id est Theodosio jam coronato, (1349B)Tiberio, Petro, Paulo et Justiniano, simul et Petro fratre suprascripti Mauricii Augusti. Sed et aliqui (1350A)procerum qui ei cohaerebant, id est Constantius patricius et curator, et Placidas, sed et Georgius notarius principis. Venit autem icona suprascriptorum Phocae et Leontiae Augustorum Romam VII Kal. Maii, et acclamatum est eis in lateranis in basilica Julii ab omni clero vel senatu. Exaudi, Christe: Phocae Augusto et Leontiae Augustae vita. Tunc jussit ipsam iconam dominus beatissimus et apostolicus Gregorius papa reponi in oratorio sancti Caesarii martyris intra palatium. (Joan. Diac., lib. IV, c. 20.)

XIII. Fragmenta epistolarum quas Gratianus sancto Gregorio tribuit. Gregorius Augustino Anglorum episcopo.

Denique sacerdotes et diaconi (Dist. 4, can. 6), et reliqui omnes quos ecclesiastici gradus dignitas exornat, (1350B)a Quinquagesima propositum jejunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae institutionis (1351A)adjiciant et eorum qui in laicali ordine consistunt observantiam, sicut loco, ita religione praecellant.

De ipsa vero die Dominica haesitamus quidnam dicendum sit, cum omnes laici et saeculares illa die plus solito caeteris diebus accuratius cibos carnium appetant; et nisi nova quadam aviditate usque ad mediam noctem se ingurgitent, 1303 non aliter se hujus sacri temporis observationem suscipere putant. Quod utique non rationi, sed voluptati, imo cuidam mentis caecitati ascribendum est; unde nec a tali consuetudine averti possunt, et ideo cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte pejores existant, si a tali consuetudine prohibeantur. Ut enim ait Salomon: Qui multum emungit, elicit sanguinem (Prov. XXX, 33).

Et post pauca.

(1351B)Par autem est ut quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus quoque quae sementinam carnis trahunt originem, jejunemus, lacte videlicet, caseo, et ovis.

Et post pauca.

Caeterum piscium jus ita Christiano relinquitur, ut hoc ei infirmitatis solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum belluarum convivia praeparet.

Vinum quoque ita bibere permittitur, ut ebrietatem omnino fugiamus, alioqui restat ut omnia quae corpori libent similiter faciamus.

(1352A)De moribus, vita et morte Agapiti primi papae.

( Ex vetusto Codice Registri sancti Gregorii papae in bibliotheca Vaticana asservato.)

Agapitus papa vas catholicum, Evangelii tuba, praeco justitiae, sacra altaris sedisque 1304 velamina sacrilegis Anthimi infecta fabulis suis catholicis precibus eluit (De consecr. dist. 1, c. 23).

Fragmentum epistolae laudatum a Joan. Diacono lib. II, c. 16.

Multos ex ecclesiastica seu saeculari militia novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi, in divino servitio videantur familiarius in monasteriis conversari. Quos si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici vel saecularis juris dominium occasionem praebemus. Si vero festinantes ad omnipotentis Dei servitium incaute retinemus, (1352B)illi invenimus negare quaedam qui dedit omnia. Unde necesse est ut quisquis ex juris ecclesiastici vel saecularis militiae servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus; et si mores ejus atque conversatio bono desiderio illius testimonium ferant, absque ulla retractatione, servire in monasterio omnipotenti Deo permittatur, ut ab humano servitio liber recedat, qui in divino obsequio districtiorem subire appetit servitutem. Si autem et in monachico habitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fuerit conversatus, post praefixa sacris canonibus tempora, licenter jam ad quodlibet ecclesiasticum officium provehatur, si tamen illis non fuerit criminibus maculatus quae in Testamento Veteri morte multantur.