Migne Patrologia Latina Tomus 59
Appendix II (Auctor incertus (Gelasius I?)), J. P. Migne
1 GELASIUS MAJORICO ET JOANNI EPISCOPIS.
Non esse sumendum corpus Domini sine calice.
Comperimus autem quod quidam in eadem regione, sumpta tantum corporis sacri portione, a calicis sacri cruore abstineant. Qui procul dubio nescio qua superstitione docentur obstringi; aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdem mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire.
GELASIUS MAJORICO ET JOANNI EPISCOPIS.
(0141D) De his qui duos episcopos suos occiderunt ut amplius episcopo careant.
Ita nos quidem Latinorum caedes geminata pontificum horrendi sceleris atrocitate confudit, ut diu constitutio nostrae deliberationis haesitaret; dum et ingerere quemquam parricidialibus exemplis dubitaremus antistitem. Quapropter jam velut usum consuetudinemque sacrilegam declinantes, catenus religioni duximus consulendum ut paroeciae vices ab extrinsecus positis sacerdotibus gubernentur, quia ibidem commanentes ferro didicerunt necare pastores, inauditoque facinore (quod etiam nullis provinciis nusquam prorsus acciderit, quae bellorum continuis diversisque incursionibus affliguntur) haec reperta sit (0142B)civitas, quae praesules ministrando sibi fidem Christianam sine persecutione prosternat. Curandum est igitur ut illic funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum, atque ita saltem furoris tanti materies subtrahatur, eoque modo vel illa, dum in quos saeviat non habebit, ab hujusmodi cessatione desistat, vel aliis imitantibus dira contagia non praebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde depensis, quae sacram in suo gremio collatam fuso crudeliter macularat sanguine dignitatem; quia in utroque hac est ultione plectenda, sive scilicet instinctu domestico, seu furiis incitata, nefas hoc committit exterius. Praebeat ergo dilectio vestra in hoc statu positae (0142C)ministerium visitationis ecclesiae; et aut conveniendo pariter aut vicissim prout qualitas rerum, causaque poposcerit, divina ministeria [ al. mysteria] repraesentet ingratis; ne cum devitamus zizania, dominica videamur praeterire frumenta.
GELASIUS JOANNI EPISCOPO.
Nos ausus impii commovere Aselli, qui archidiaconatus fungebatur officio; nam cum duro casu lethaliter sauciato pontifice prae caeteris ecclesiam custodire debuerit, ac ne quid de episcopali domo subduceretur, et eum ipsum in tumultu praesenti permisit occidi, cum ad fatendum servari debuisset, utrum haec sua voluntate peregerit, aut cujusquam praecipitatus impulsu, et prius ab eo, quia idem creditarius praesulis fuisse dicitur interempti, ecclesiastica requiri substantia. Quis autem non evidenter intelligat propter hoc praecipuum dictum citius fuisse sublatum, quatenus nec complices proderet, et ignorata facultas (0142D)ecclesiae facilius direptionibus subjaceret? Nam et libellarius incisus episcopi perhibetur inventus, et vir bonus Asellus ac suo gradu dignus (quod nunquam ante tentatum est) prius in se decretum, adactis ecclesiae ministris compulit celebrari, quam de excessu secundum tramitem vetustatis ad sedis apostolicae notitiam relatio mitteretur. Quam sit autem intolerabile malum quis Christianus addubitet? ut cum soleat etiam communi sorte defuncto pontifice transitus ejus ante omnia nuntiari, competens deputari visitatio, atque ita de subrogando sacerdote tractari, hic unus exstiterit, qui interfecto religionis antistite, de suo mox honore cogitaverit, quam studuerit deferre quod gestum est. Ubi tametsi latet extrinsecus quid agatur; tamen affectatae potestatis abruptum, conscientiam suspicione non exuit, defuncti locum pariter (0143A)ambientis ( forte ambiens) interim ne quis hoc unquam audeat usurpare, quod ante istum nullus est ausus, ab officio quod gerebat, nostra sit auctoritate submotus, donec quid in perpetuum de tali ordinari censeamus plenius retractetur. Si qua sane juris ecclesiastici subtulisse convincitur modis omnibus reformare cogatur.
GELASIUS ELPIDIO EPISCOPO. Sacrosancta religio, quae catholicam tenet disciplinam, tantam sibi reverentiam vindicat, ut ad eam quilibet nisi pura conscientia non audeat pervenire. Nam quomodo ad divini mysterii consecrationem coelestis Spiritus invocatus adveniet, si sacerdos, et qui eum adesse deprecatur, et criminosis plenus actionibus reprobetur?
GELASIUS HELPIDIO EPISCOPO VOLATERRANO.
Absque auctoritate Romani pontificis ad comitatum episcopi proficisci non audeant.
(0143B)Quo ausu, qua temeritate rescribis Ravennam te parare proficisci, cum canones evidenter praecipiant nullum omnino pontificem nisi nobis visis, atque consultis, ad comitatum debere contendere (quod cum longaevi vel aetate vel honore pontifices Pistoriensis, Lucensis, et Fesulanus nuper monstrentur fecisse, tu qui paucorum dierum fungi sacerdotio videris), quemadmodum tibi putas licere, quod non licet; nisi quod hoc officio carere festinas, quod his excessibus te ostendis indignum?
GELASIUS MAXIMO ET EUSEBIO EPISCOPIS.
Licet regulis contineatur antiquis parochias unicuique ecclesiae pristina dispositione deputatas nulla posse ratione convelli, ne per consuetudinem pessimam exempli mali temeritate crescente ubique universalis confusio nasceretur, tamen etiam decretis nostris ante non multum temporis destinatis omnia jussimus, quae taliter fuerant invasa, restitui; sed quia temeritas pervadentium legem sibi putat posse (0143C)generari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adjungat; ea quae inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantium Camiscanae Ecclesiae sacerdotem, et directos ab Anconitano pontifice decrevimus, per vos impleri cupimus. Tunc formam in caeteris cognitionibus, quae sit sequenda praescripsimus. Nulla igitur praesumptione statum parochiarum, qui perpetuae aetatis firmitate duravit, patimur immutari, quia negligentia pontificis neque temporalis objectio, quae per incuriam forte generatur, nec ignavia faciente consensus, nec subripiente supplicatione praeceptio divellere potest semel dioecesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem, atque consignationem plebs devota convenit; ( in Gratiano additur, sed forte verba sunt ejusdem Gratiani non Gelasii ) territorium enim non facere dioecesim olim noscitur ordinatum.
GELASIUS EPIPHANIO EPISCOPO.
Ad episcopos caeteros direximus jussionem, ut eos qui ecclesias violasse perhibentur, accessu earum (0143D)judicent esse non dignos.
GELASIUS VICTORI, CONSTANTINO, MARTYRIO, FELICISSIMO, SORANO ET TIMOTHEO EPISCOPIS.
Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione suggessit, Benenatum et Maurum Beneventanae municipes civitatis in contumeliam religionis acerba nimis et plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad ecclesiae septa curialem suum, nec illic quidem tutum, aut de injuria securum esse siverunt, ausi temerariae menti admittere quod nec potestatibus quidem vel principibus unquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum, captata sacerdotis absentia, reluctantem, reclamantemque violenter abstraherent, quos, quantum nobis (0144A)sua suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communione judicavit. Et si revera tanti facinoris constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac parte consentit. Nec enim ad supplicandum jure debet admitti, ubi admittere sacrilegium non dubitavit. Nullus enim intra limina tantae venerationi deputata utrumque sibi licere existimet pro suae voluntatis arbitrio, ut humilitatem sibi vindicet et furorem. Et ideo, fratres carissimi, supradictos, si manifesta reos facit conquestio, ab omnibus parochiarum vestrarum ecclesiis nostrae praeceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi qui in injuriam sanctorum locorum prosiluisse probabuntur merito consequantur pro facti sui qualitate vindictam, verum etiam caeteri a tali praesumptione ultionis istius timore revocentur.
De sinceritate hujus epistolae in utramque partem disputat Berardus, et rem in medio relinquit; mihi nihil vere suspiciosum occurrit.
GELASIUS JUSTO EPISCOPO.
(0144B)Dilectio tua studeat quaesita omnium fideliter rerum veritate, ut si de spatis de quibus memoratur orta contentio definitio dudum certa processit, intemerata servetur. Alioquin si nihil unquam constiterit terminatum, tunc de praescriptione temporum si qua pars dissidet praebeat sacramentum; ut tamen quae hactenus possedisse perhibetur, jusjurandum sinatur offerre.
GELASIUS MARTYRIO ET JUSTO EPISCOPIS.
De servis sine consensu dominorum ordinatis.
Ex antiquis regulis et novella synodali explanatione comprehensum est personas obnoxias servituti cingulo coelestis militiae non praecingi. Sed nescio utrum ignorantia an voluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum videatur extorris. Ita enim nos frequens et plurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nihil penitus putetur constitutum. Actores siquidem illustris viri, filii nostri (0144C)Amandiani graviter conqueruntur, homines suo juri deditos, alios adhuc clericos, alios jam diaconos ordinatos, cum non solum post modernum, quod tantorum pontificum collectione sub omnium saluberrimae provisionis assensu constat esse perfectum, hujusmodi personas suscipi non debere, verum etiam si qui forte in divinae cultum militiae ante fuerint ignorantia faciente suscepti, eliminare prorsus, et exutos religioso privilegio ad dominorum possessiones justa debuerint admonitione compelli. Et ideo, fratres carissimi, quos supradicti viri actores in clericatus officio monstraverit attineri, discussos et obnoxios ac probatos custodito legum tramite sine intermissione restituite, ita ut si quis jam presbyter reperitur, in eodem gradu peculii sola amissione permaneat. Diaconus vero aut vicarium praestet, aut si non habuerit, reddatur. Residua officia sciant neminem posse ab obnoxietate, si convincitur vindicari, quatenus ordine custodito nec dominorum jura, nec privilegia illa ratione turbentur.
GELASIUS RUFINO ET JUSTO EPISCOPIS.
(0144D) Honorati et primarii Varulanae ( forte Verulanae) civitatis fusius nobis precibus supplicarunt, sicut habetur in subditis, quibus etiam subscriptionem propriam commodarunt, se ab Agnello diacono gravi contumeliarum genere fuisse maceratos, ut etiam res perjurii (sicut ipsi dicunt) se asserant inclinatos; et ideo, fratres carissimi, secundum petitorii fidem supradicto diacono ad vestrum judicium, imminente Laurentio Romanae Ecclesiae defensore, mox deducto, veritatis assertione discussa, si constiterit integritas supplicantium, aut intenta doceat diaconus, aut de ejus protervitate noveritis esse vindicandum, quatenus de tantis excessibus memoratae improbae (0145A)temeritatis exclusus ultio digna comitetur, et qui se conviciis trivialibus implicavit, sacrae communionis arceatur accessibus.
GELASIUS CRESCONIO ILLUSTRI.
Illud te modis omnibus volumus custodire, ne quis episcoporum Siciliae de parochiis ad se pertinentibus nomine cathedratici amplius quam duos solidos praesumat accipere, neque compellere presbyterum aut clerum parochiarum suarum supra vires suas eis convivia praeparare.
Utrumque affert Ivo p. 3, cap. 135 et 136, et ex Ivone Gratianus 16, q. 3. Dilectio cap. Illud te modis. 10, q. 3. Postremum hoc fragmentum Gratianus non Gelasio, sed Pelagio tribuit; at cum ex Ivone accepisse Gratianus facile judicetur, ideo cum Ivo Gelasium legat, idem et Gratianum scripsisse oportet. Est autem canon a disciplina sive Gelasii sive Pelagii aetate vigente abhorrens.
GELASIUS JUSTINO ARCHIDIACONO ET FAUSTO DEFENSORI.
(0145B)Quod episcopo nullo commento res liceat Ecclesiae alienare, et quod privilegia omni ratione integra convenit servari.
Volatoranae ecclesiae actus vel patrimonium, quod hactenus comperimus destitutum, vel post damnationem Eucharisti, quo fuerat depravante dispersam, curae vestrae decrevimus esse delegandum, ut diligentia qua vos pro ecclesiae utilitatibus existimamus esse vigilantes, praedia culturae restituatis antiquae; revocetis si quas sunt vendita aut donata mancipia, possessiones etiam ab Ennatio et Oppilione episcopis vel caeteris quovis jure videritis teneri (quia contra constituta synodi ab episcopo praedia alienari nullo poterunt commento) nihilominus revocentur; sit emptoribus ad eum recursus, qui praesumpsit aliquid de ecclesiae rebus illicita venditione distrahere; ita ut pensiones annuas ad pontificem deferatis, cui privilegia sua integra convenit omni ratione servari, ut ejus dispensatione portiones proveniant consuetae, (0145C)ita ut portionem quartam, quae ad eos pertinet, sua pontifex ordinatione distribuat, prout cujusque locum meritumque cognoscit. Pariter etiam ex fidelium oblatione faciendum, ut quartam clericis eroget pro consideratione suae electionis, antistes. Fabricarum etiam portio, episcopo sciente et disponente vestra erogatione pendatur, quatenus nihil penitus in detrimentum alicujus rei patiamini generari. Si quid vero in ecclesiae vestrae damnum, aut in his quae sunt praeceptionis nostrae prohibita pontificem vestrum videritis admittere, mox nostris auribus relatione signate, ut quid fieri debeat censeamus. Decimas justo ordine non tantum nobis, sed majoribus visum est, plebibus tantum ubi sacrosancta dantur baptismata deberi.
GELASIUS HERCULENTIO, STEPHANO ET JUSTO EPISCOPIS.
De eadem re.
(0145D)Frequens equidem, et assidua nos querela circumstrepit de his pontificibus qui neque antiquas regulas, nec decreta nostra noviter directa cogitantes obnoxias possessionibus, obligatasque personas venientes ad clericalis officii cingulum non refutant. Nuper etenim actores illustris feminae Placidiae petitorii oblatione conquesti sunt, Sabinum Marcellianensis sive Casilinatis urbis, Antiochum servum juris patronae suae absentis dominae occasione captata, ad presbyterii honorem usque productum, ejusque fratrem Leontium clericalis officii privilegio decorasse. Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos actores, et eos qui conditionis extremae repetuntur, objectam cognitionem vobis nostra auctoritate deputamus, ut omni veritate discussa, si revera objectam sibi maculam justitiae refragationis non potuerit ratione diluere, (0146A)Leontium clericum, quem gradus praefinitus legibus non defendit, ad sequendam cognitionis suae necessitatem modis omnibus redhibete. Antiochum vero, quia per sacerdotium non jam potest retolli, si in suam ecclesiam in hoc in quo est honore desiderat collocare, non veluti redditum sibi, sed habeat pro ministeriorum celebratione susceptum.
GELASIUS PHILIPPO ET CASSIODORO.
Coelestini causa talis est, quas vos quoque non arbitror ignorare, siquidem hic conscius convictus in caede parentis, et episcopi, quemadmodum gestorum tenore monstratur, cunctorum judicio nullatenus aestimatus est officio dignus altaris, eique pro tam detestando facinore unius anni interdicta communio est. Quatenus poenitudine competenti tanti facinoris curaret abruptum. Quod etiamsi a nobis juberetur, ipse magis cogitans divini corporis sacramentum debuit ad hoc mente purgatiori remeare. Quod tempus tamen aut expletum, aut prope jam putamus (0146B)exactum; post quod ei communionis facultatem patere non dubium est, ut et sententia synodalis possit abrumpi, et ut illi magis prosit, valeat majori satisfactione mundari.
GELASIUS SECUNDINO VISINENSI.
De correptione ejus qui magica arte criminatus sit.
Atroces injurias indecorum prorsus ducimus ministrorum Ecclesiae vocibus irrogari, talia laicorum cum plerumque refugiant actiones. Tempus bonum siquidem honesta femina didicerat a magistro Paulo diacono, quae non solum suggerit criminibus appetitam, verum etiam in damnata arte magicae exsecrationis conscientiam miscuisse. Et ideo, frater, in supradictos te decrevimus cognitorem, ut si praedictum diaconum protervitas ista convincit, postquam indecenter probatus fuerit mulier inciviliter appetisse, aut eumdem ad astruenda quae jactavit astringas, aut digna correctione compescas.
GELASIUS QUINIGESIO EPISCOPO. (0146C)
Ut Judaei conversi honorentur.
Vir clarissimus Telesinus, quamvis Judaicae credulitatis esse videatur, talem se nobis approbare contendit, ut merito nostrum appellare debeamus; qui pro Antonio (Antio) parente suo specialiter postulavit ut eum dilectioni tuae commendare debeamus; et ideo fratrem supradictum voluntatis nostrae mandatorumque respectu ita te habere convenit, ut non solum in nullo penitus opprimatur, verum etiam in quo ei opus fuerit tuae se gaudeat dilectionis adjutum.
GELASIUS PAPA QUINIGESIO EPISCOPO.
In nullam transferatur personam res in litigio posita ante cognitionis eventum.
Quia res in litigio posita in nullam transferri potest omnino personam, donec legitimae cognitionis eventu, cui potius debeatur, judiciaria disceptatione possit agnosci, ex eadem re quispiam non sinatur exigere (0146D)pensiones, sed in eodem statu, re eadem posita, in quo videtur (sicut dictum est) ante constituta, quisquis sibi putat quippiam posse competere, juridico pulset examine, praejudiciis omnibus inde submotis.
GELASIUS SIRACUSIO CONSTANTIO ET LAURENTIO EPISCOPIS. Quam diligenter examinandum sit de servis Judaeorum.
Judas, qui Judaicae professionis exstitit mancipium, juris sui quod ante paucos annos se asserit comparasse, nunc ad ecclesiam Venefranam confugisse suggessit, sicut petitorii tenor annexus ostendit, eo quod dicat sibi ab infantia Christiano nuper a praefato domino signaculum circumcisionis infixum. Quapropter diligenter vestra inter utrumque sollicitudo (0147A)rerum fideliter examinet veritatem, quatenus nec religio temerata videatur, nec servus hac obsectione mentitus competentis jura domini declinare contendat.
GELASIUS MAJORICO SERANO ET JOANNI EPISCOPIS. Ne quis contra ecclesiasticam satisfactionem excommunicatis communicet.
Coelestinus presbyter fratris et coepiscopi nostri Serani qui contra pontificale judicium, contraque apostolicae sedis mandata prorumpens supradictis communionem sacram ministrare praesumpsit, cum non potuerit ignorare sententiam proprii sacerdotis ab officio protinus ecclesiastico repellatur, ut nullus Ecclesiae ministrorum contra pontificalia statuta venire contendat.
GELASIUS PAPA FAUSTO MAGISTRO MILITIAE.
Mortuos suscitasse legimus Christum, in errore mortuos absolvisse non legimus, et qui hoc certam (0147B)faciendi solus habuit potestatem beato Petro apostolo principaliter mandat: Quaecunque super terram ligaveritis, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Super terram, inquit, nam in hac alligatione defunctum nunquam dixit absolvendum.
GELASIUS JOANNI EPISCOPO VIVANENSI.
Exemplum vindictae in eos qui se justas habere causas mendaciter fingunt.
Uxor Felicis, et filia Romam (quia sic oportuit) pervenerunt: siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum basilicam conferentem, seque bonas causas habere jactantem egredi sub hac conditione praecepimus, ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nihil contra eum prorsus asperum fieri, durumque pateremur; alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam venisse probaretur, ipse sibimet imputaret, atque ordinationi congruae subjaceret. Qui superveniente filio nostro viro spectabili Orthasio, (0147C)sic est ad singula quaeque convictus, ut os aperire non posset, et vera esse, quae huic objicerentur propria voce fateretur, ideoque tenetur mancipatus custodiae.
GELASIUS HONORIO EPISCOPO.
De hominibus ecclesiastici juris ne testamenti sibi paginam faciant.
Illud etiam sinceritatem tuam non latere volumus ad nos fuisse perlatum, quod ampliatus conductor, quem non solum servum constat ecclesiae, sed ita rationibus a multis temporibus implicatum, ut etiamsi esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit condere paginam testamenti, cujus omne peculium ecclesiastico juri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his praesumptionibus vice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quidquam (0147D)humanitatis forte contigerit, quia grandaevus esse memoratur, mox ejus sine dilatione substantiam unanimitas tua filiis ejus duntaxat, quibus patrimonium probatur commissum sub fideli descriptione contrudat, donec temporibus universis, quibus hoc (0148A)patrimonium gubernasse cognoscitur, partes dominicas cogatur reddere indemnes.
GELASIUS HONORIO EPISCOPO.
Divinae retributionis memor ad pontificalem conscientiam non ambigas pertinere egentium commodis piam sollicitudinem non negare.
GELASIUS CRESCONIO, JOANNI ET MESSALAE EPISCOPIS.
Statuta priorum decessores servare oportet.
Decessorum statuta sicut legitima et justa successores custodire convenit, ita etiam debent malefacta corrigere.
GELASIUS JOANNI EPISCOPO SORANA.
Certum est quidem, et nostris praeceptionibus constitutum, ne quis in ecclesia aut in oratorio sedis nostrae non legitur permissione dedicatum, processionem publicam putaret impendi: ne conditores furtivis subreptionibus contra regularum statuta prosilirent. (0148B)Sed quia Magetia spectabilis femina petitorii nobis oblatione suggessit, in possessionibus propriis suorum corpuscula condidisse: frater carissime, humanitatis intuitur, quod priora statuta non maculent funeribus, et sepulcris tantum, in comprehensis petitorio locis ministeria noveris pro solemnitate praestanda, ut defunctorum nomine solummodo divina celebrentur officia, publica frequentatione, et processione cessante. Data idibus Aprilis.
GELASIUS PAPA SENECIONI EPISCOPO.
In ecclesia quam quis aedificat nihil sibi prae caeteris vindicet.
Piae mentis amplectenda devotio est, qua se Julius U. H. in re Juviana sui juris fundasse perhibetur ecclesiam, quam in honorem S. Viti confessoris ejus nomine cupit consecrari. Hanc igitur, frater carissime (si ad tuam dioecesim pertinere non ambigis), ex more convenit dedicari collata primitus donatione solemni, quam ministris ecclesiae destinasse se praefati (0148C)muneris testatur, sciturus sine dubio praeter processionis aditum, qui omni Christiano debetur, nihil ibidem se proprii juris habiturum. Data XIII cal. Augusti.
De eodem.
Frigentius vero petitoria nobis insinuatione suggessit in re sua quam Sextilianum vocatur, basilicam se sanctorum Michaelis archangeli, et Martini confessoris pro sua defensione fundasse. Et ideo, frater carissime, si ad tuam pertinet parochiam, benedictionem supra memoratae basilicae solemni veneratione dependet. Nihil tamen sibi fundator ex hac basilica non erit vindicandum, nisi processionis aditum, qui Christianis omnibus in commune debetur.
Episcopi a suo metropolitano et ipse ab eodem consecretur.
Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam ecclesiarum jura turbare, ac privilegia quae metropolitanis (0148D)vel provincialibus episcopis decrevit antiquitas temeraria praesumptione pervadere, propter quod etiam communionis apostolicae desiderant dissidium tenere; quo scilicet ab ejus auctoritate divisi, vel impunes proprias usurpationes exerceant, non (0149A)respicientes quia aeterno Judici rationem tam de catholicae sinceritatis injuria, quam de traditionum praejudiciis paternarum non sine perpetuae sint damnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione permanserint, caritatem vestram duximus instruendam, ut vos omnes in commune fratres si per Dardaniam, sive per quamque contiguam provinciam constituti, qui vos sub metropolitanis vestris esse meministis, et ab eisdem substituti decernentes, sicut vetus consuetudo deposcit, unanimiter statuatis antistites, et vicissim si metropolitanus humanae conditionis forte decesserit, a comprovincialibus episcopis, sicut forma transmisit sacrari modis omnibus censeatis: nec quemquam sibi, quam vobis antiqua dispositione concessum est, patiamini vindicare: quatenus et inter ipsas adversantium voluntatum procellas, veterum regulas nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum tempore diversarum patres nostros constanter fecisse non dubium est.
GELASIUS ANASTASIO EPISCOPO. (0149B)
Defensionis propriae desolatis auxilio, et qui suis actibus adesse pro aetatis infirmitate non possunt, exoratum pontificem decet subvenire, quia pupillis tuitionem etiam divinitas jussit impendi. Et ideo Maximo et Januario clericalis officii (qui se solatio parentum vel propinquorum asserunt destitutos) auxilium ex nostra delegatione praestabis, ut adversus improbitates adversariorum suorum protecti, tuae exsecutionis annixu, noxia commenta non sentiant.
GELASIUS FORTUNATO EPISCOPO.
Tueatur Ecclesia quos in sui defensione suscepit.
Irreligiosum prorsus et exsecrabile judicamus, si quisquam vel extraneos in sui tuitione susceptos non omni fide et tota animi sui educaverit sanctitate. At cum Olympius diaconus dilectionis tuae Felicis et Olympi suggeratur avunculus, eosque parvulos tutelae vice susceperit nutriendos, ultra latrocinium esse judicamus, quod eos bonisculis parentum, sicut asserunt, (0149C)reliquit extorres, alia retinendo, alia contra leges et jura vendendo.
GELASIUS JUSTINO ARCHIDIACONO ET FAUSTINO DEFENSORI.
De rebus ecclesiae non est aliquid alienandum.
Vobis enim et famae vestrae consultum duximus, ut pontificis vestri loco, vobiscum ab eodem aliquis subrogetur, qui ejus nomine pariter universa disponat: quatenus omnia praedia ad vestrum revocetis studium, nec cuiquam clerico pro portione sua aliquod solum ecclesiae putetis esse deputandum: ne per incuriam et negligentiam minuatur; sed omnis pensionis summam ex omnibus praediis rusticis, urbanisque collectam ad antistitem deferatis. Ex qua tamen collectione habeatur ratio, quid ad causas vel expensas accidentium necessitatum opus esse perspicitur, ut de medio sequestretur; et quatuor portiones (0149D)vel de fidelium oblatione, vel de hac fiant modis omnibus pensione: ita ut unam sibi tollat antistes, aliam clericis pro suo judicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus sub omni conscientia faciat erogari: fabricis vero quartam, quae competit, ad ordinationem pontificis, erogatione vestra decernimus esse pensandam. Si quid forte sub annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque parte custode, tradatur (0150A)enthecis ut si major emerserit fabrica, sit subsidio quod ex diversi temporis diligentia potuerit custodiri, aut certe ematur possessio, quae utilitates respiciat communes.
GELASIUS CLERO ET ORDINI ET PLEBI BRUNDUSII.
Redituum et oblationum duae portiones clericis committantur.
Concesso vobis, quem petistis, antistite fratre jam et coepiscopo meo Juliano, necessarium fuit (eodem ad ecclesiam suam mox remisso) ad vos nostra scripta pariter destinari: quibus agnosceretis eidem fuisse praeceptum, ne unquam ordinationes praesumat illicitas, et infra. Reditus et oblationis fidelium in quatuor partes dividat quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate distribuat: fabricis tertiam; quartam pauperibus et peregrinis habeat fideliter erogandam: quarum rationem divino est redditurus examini.
GELASIUS EPISCOPIS ORIENTALIBUS DE DAMNATIONE DIOSCORI.
(0150B) Non petenda est absolutio, cum inique fertur sententia.
Cui est illata sententia deponat errorem, et vacua est; sed si injusta est, tanto eam curare non debet, quanto apud Deum et Ecclesiam ejus neminem potest iniqua gravare sententia. Ita ergo se non ab solvi desideret, qua se nullatenus perspicit obligatum.
GELASIUS GERONTIO ET PETRO EPISCOPIS.
Implorantibus patrocinium episcopi debent adesse.
Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus, in quantum possumus, nos negare; plus tamen viduarum et orphanorum causas, et impensius ducimus exsequendas, quas tueri a nobis, vel ab omnibus divina manifestat assertio.
GELASIUS LEONTIO ET PETRO EPISCOPIS.
(0150C)Quisquis in negotiis suis nostri nominis intercessione sperat sibi remedia posse conferri, prona nos convenit animositate praestari.
GELASIUS CLERO, ORDINI, ET PLEBI BRENDESII.
Concesso vobis quem petistis antistite fratre jam et coepiscopo meo Juliano, necessarium fuit eodem ad Ecclesiam suam mox remisso, ad vos nostra scripta pariter destinare, quibus agnosceretis, eidem fuisse praeceptum ne unquam ordinationes praesumat illicitas. Ne bigamum, et qui virginem non est sortitus uxorem, atque illitteratum, vel obnoxium, in aliqua parte corporis debilem notatumque modis omnibus ad sacros ordines permittat accedere. Quod etiam de peregrinis atque incognitis vel expetentibus cavere debebit, quia hujusmodi a venerabilibus prohibentur officiis, ac nihil ex ministeriis atque ornatu postremo de quacunque re quam constat ad ecclesiam (0150D)pertinere, audeat in alterum qualibet ratione transferre. Reditus et oblationes fidelium in quatuor partes dividat, quarum sibi unam ipsi retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate distribuat, fabricis tertiam, quarum rationem divino est redditurus examini. Sacris quoque ordinibus applicandos, hac observatione promoveat, ut jejunio quarti, septimi et decimi mensis vespere sabbati presbyteros (0151A)atque diaconos ordinandos esse cognoscat. Venerabilis etiam baptismi sacramentum nisi in festivitate Paschali et Pentecoste tradere non praesumat exceptis aegritudine laborantibus.
GELASIUS COELESTINO EPISCOPO.
Ad ministerium alicujus ecclesiae clerici ejusdem promoveantur.
Presbyteri, diaconi, et universi clerici Stomensis (Histoniensis) civitatis petitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia beati martyris Eleutherii episcopi (quae in supradicta civitatis parochia probatur esse constructa) presbyterum qui constitutus fuerat defecisse; atque in ejus locum Julianum diaconum ipsius ecclesiae pro celebritate ipsius loci quantocius debere ordinari. Et ideo, frater carissime, si de ejus vita vel moribus nihil est quod contra canonum veniat statuta, suprascriptum presbyterii honore decorabis, sciturus eum visitatoris te nomine non cardinalis creasse pontificis. Pariter etiam et Felicissimum diaconum (0151B)in ejus ecclesiae ministerio si conversatio ejus patitur, subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad mysteriorum consecrationem nec sacerdote indigeat nec ministro.
GELASIUS PAPA EZECHIAE COMITI.
A saeculari judice clericus non est audiendus.
Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum poscitur dignitate praestandum: quia Deo servientibus beneficium negare non convenit. Silvester itaque atque Faustinianus, qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodora se opprimi per violentiam conqueruntur, quia dicunt se ingenuos atque Deo auctore, pristinae conditionis nexibus absolutos, in sortem deterrimae iterum servitutis addici, et per auctoritatem regiam contra leges publicas, cum clericali cingulo tenerentur astricti, per archidiaconum urbis Grumentinae esse conventos, cum constet eum qui coelestem militem pulsat, nonnisi ejus forum debere (0151C)sectari. Et ideo, dilecte fili, depenso salutationis affatu supradictos clericos tibi commendo, ut si ad delegatorum judicium eorum adversarii venire contempserint sublimitatis tuae tuitione vallentur; ne quid illis aut subreptio, aut nimica legibus violenta necessitas imponat, quia qui judicium refugit, apparet eum de justitia diffisum.
GELASIUS CRISPINO ET SABINO EPISCOPIS.
Nonnisi ad episcoporum judicium clericus vocetur.
Silvester et Faustinianus Ecclesiae Grumentinae clerici lacrymosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem sibi domini sui benignitate concessam haeredum ejus oppressione pulsari, sibique in clericatus officio pene a cunabulis servientibus, etiam manumissore vivente, in eodem actu nihilominus constitutis, divinis mysteriis impendere servitium non licere, cum (si petitionem veritas subsequatur) contra patris et auctoris sui factum venientibus, ut indignis, haereditas legibus auferatur, nec eis liceat (0151D)haereditatem capientibus contra auctoris sui prosilire judicium. Et ideo, fratres carissimi, quoniam se etiam ab archidiacono dictae Ecclesiae queruntur oppressos, qui per eorum absentiam moderatoris judicium promisit eos esse secuturos, calcatis omnibus rationibus, et contra leges divinas et publicas pulsatis, forum suum putavit auferri in vestro judicio, quisquis ille est qui clericum lacessit adveniat. ut (0152A)ecclesiae jura quae vetusti principes assidua sanctione firmaverunt, impetitis clericis non negentur.
GELASIUS PAPA FABIANO EPISCOPO.
Baptizandis numerus non imponatur nec cathedraticum ultra vetustum morem exigatur.
Nec numerus baptizandis juste creditur imponendus, cum quanti petierint, vel ad regenerationem festinaverint, non sint pro alterius voluntate repellendi. Et ideo, frater carissime, hujusmodi superfluam constitutionem modis omnibus removebis, ut unusquisque aut in vicina sibi ecclesia, aut in electa pro suae mentis baptizetur arbitrio. Cathedraticum etiam non amplius quam vetusti moris esse constiterit, ab ejus loci presbytero noveris exigendum, et de his quae die dedicationis fuerint offerentium devotione collata, consuetudinem, quae generaliter omnibus ecclesiis est praescripta servabis.
GELASIUS PAPA PHILIPPO ET GERUNTINO EPISCOPIS.
(0152B)In electione episcopi parochus debet adesse.
Plebs Diotrensis data nobis petitione deflevit diu se sine rectoris proprii gubernatione dispergi. Ac, sicut asseritur, is qui a vobis jam probatus dicitur a paucis, et tenuibus jam putatur electus, cum ad vos ( al. nos) pertineat universos assidua admonitione compellere, ut omnes in unum quem dignum sacerdotio viderint, et sine aliqua reprehensione consentiant. Et ideo, fratres carissimi, diversos ex omnibus saepe dicti loci parochiis presbyteros, diaconos, et universam turbam vos oportet saepius convocare, quatenus non prout cuilibet libuerit, sed concordantibus animis talem vobis admonentibus, sibi quaerant sola Divinitatis attentione personam, quam nulla contrarietas a constitutis possit revocare praescriptis.
GELASIUS BONIFACIO EPISCOPO.
Quod servi fugientes dominos suos ad ecclesiam, intercessionem (0152C)debent quaerere non latebras.
Metuentes famuli dominos si ad ecclesiae septa confugerint, intercessionem debent quaerere, non latebras, ne haec ipsa praesumptio tarditatis temeritatem augeat renitendi. Filius enim noster vir spectabilis Petrus queritur servum suum in ecclesia S. Clementis diutius commorari, cui cum deputasset sacramenta praestari, illum egredi nulla ratione voluisse. Et ideo dilectos supradicti hominis de praesenti cum eo quem elegerit esse mittendos, qui cum de impunitate ejus sacramenta praebuerint, eum statim facies ad dominum suum modis omnibus remeare; aut si in hac pertinacia forte perstiterit, post sacramentum sibi praestitutum reddatur invitus.
GELASIUS RUFINO ET APRILI EPISCOPIS.
Quis aut leges principum, aut Patrum regulas, aut admonitiones modernas dicat debere contemni, nisi qui impunitum sibi tantum aestimet transire commissum. (0152D)Actores siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae Maximae petitorii nobis insinuatione conquesti sunt Silvestrum atque Candidum originarios suos contra constitutiones quae supradictae sunt, et contradictione praeeunte a Lucerino pontifice diaconos ordinatos. Ideo, fratres carissimi, tantae praevaricationis excessus noveritis sagacius inquirendos; et si constiterit querelam veritate fulciri, continuo qui (0153A)contradictione praeeunte non legitime sunt creati [ al. consecrati] a sacris officiis repellantur.
IDEM EISDEM.
Leges principum aut regulas Patrum contemni non liceat.
Quis autem leges principum aut regulas Patrum, aut admonitiones paternas dicat debere contemni, nisi qui impunitum sibi tantum existimet transire commissum?
GELASIUS THEODORICO REGI.
Leges Romanorum principum servandae sunt ab omnibus.
Certum est magnificentiam vestram leges Romanorum principum, quas in negotiis hominum custodiendas esse praecepit, multo magis circa reverentiam beati Petri apostoli pro suae felicitatis augmento velle servari.
CELASIUS PAPA PALLADIO EPISCOPO.
(0153B)Tempore sinceritatis dignitas accepta sequente debilitate non amittitur.
Praecepta canonum quibus ecclesiastica regitur disciplina sicut ad sacerdotium debiles corpore non patitur pervenire; ita et si quis in eo fuerit constitutus, ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae sinceritatis accepit. Stephanus siquidem presbyter petitorio nobis deflevit oblato, quod habetur in subditis olim sibi ante annos plurimos collatam presbyteri dignitatem, quam revera immaculati corporis judicio suscepisset: sed nuper propter provinciae vastitatem (quam Thusciae prae omnibus barbarorum feritas diversa sectantium, et ambiguitas invexit animorum) dum imminentes gladios evadere fugae praesidio niteretur, acutis sudibus occurrentia sibi lecta transiliens inferiores partes corporis inseruisse suggessit, quae vix adhibita curatione biennio potuissent abstergi [ al. obstringi]. Et ideo, frater carissime, supradicto locum suum dignitatemque (0153C)restitue, quatenus sacrosancta mysteria sicut consuevit exerceat. Neque enim convenit ab hoc auferri ante susceptum ordinem, in quo postmodum in invaletudinem corporis casu probatur faciente collapsus.
GELASIUS RUSTICO ET FORTUNATO EPISCOPIS. A regimine suspendatur ecclesiae qui in terram frequenter eliditur.
Nuper Foropopulensis Ecclesiae clerici, una cum Sabino episcopo et Pelagio et laicis propria suggestione reserarunt praesulem suum gravi quadam necessitate vexari, cujus eum dicerent incursione frequenter elisum. Quod ne scandalum fidelibus videretur ingerere, et Ecclesiam Dei ubique positam hac offensione turbare, praecipue cum eodem ipso volente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem vestram scripta direximus, ut Ecclesiae cujus rector tali casu tenetur astrictus visitationem congruam reddatis. Verum quia nunc idem ipse venit huc pontifex (0153D)falsaque omnia de se jactata disseminat; sub divini contemplatione judicii, vestraeque conscientiae, existimationisque respectu rerum fide solertissime perquisita, si aliquando scilicet vel in domo vel in processione, vel in alio quocunque loco probatur repente collapsus, vocesque dedisse confusas, et spumas ore jactasse; quanta fieri potest examinatione quaeratur. Quod tamen sive non possit aliquotum factum testificatione firmari, sive nunquam (0154A)contigisse dicatur; non putandum est posse sufficere, sed certum manifestumque documentum, quia de tanta re non segnius agendum est. Faciat rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris et aptam magno pontifici, ut eum triginta diebus tecum esse constituas, eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione compellas.
GELASIUS VICTORI EPISCOPO.
Cum majores ordinare contempserint de minoribus promoveantur ordinibus.
Consuluit dilectio tua de suorum promotione clericorum perhibens, quod diaconi ad presbyterii gradum (quo ecclesiam tuam memoras indigere) venire detrectant. Quapropter quia invitos ecclesiastica moderatio, gravitasque non patitur, ut ex nolentibus fiant nolentes, ordinatio illa potest perficere, si quos habes vel in acolythis, vel subdiaconis maturiores aetate, et quorum sit vita probabilis, hos in presbyteratum studeas promovere, ut qui in suis ordinibus (0154B)proficere noluerint, reddantur suis inferioribus post minores; ipsaque commoda presbyteri propensius, quam diaconi consequantur, ut hac saltem ratione constricti, et honorem, quem refugerant, appetere nitantur, et quaestum.
GELASIUS PAPA.
Testatoris arbitrium servari oportet.
Consideratio ecclesiasticae utilitatis hoc postulat, ex dispositione testatoris servandum arbitrium.
GELASIUS.
Quae sacerdotes dederunt, subsequentes pontifices nullatenus auferre praesumant.
Illud statuendum censuimus ut quascunque munificentias clericis aut sibi servientibus de rebus ecclesiae in usum aut de propriis in proprietatem praecedentes dederint sacerdotes; subsequentes pontifices nullatenus auferre praesumant. Si quid tamen culpae (0154C)exstiterit pro qualitate personarum, vel regula praecedentium canonum in persona habeatur, non in facultate districtum.
GELASIUS PAPA.
Non mentitur qui animum fallendi non habet.
B. apostolus Paulus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est, aut sibi exstitisse contrarius, quoniam cum ad Hispanos se promisisset iturum, dispositione divina majoribus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit. Quantum enim ipsius voluntas interfuit hoc pronuntiavit, quod revera voluisset efficere. Quantum enim ad divini secreta consilii (quae ut homo omnia non potuit licet Spiritu Dei plenus agnoscere) suprema praetermisit dispositione praeventus. Nec quia B. Petrus apostolus divinae reverentiae ipsi Domino respondit: Non lavabis mihi pedes in aeternum, fefellise, quod absit, aut in sua putabitur minime constitisse sententia; quia mox eidem divinae voluntati cesserit, et quod dixerat esse (0154D)facturum, a causis astrictus humanae salutis, passus est prona voluntate faciendum.
GELASIUS AGILULPHO.
Precor autem ut regulam beati Petri apostoli inter Dalmatias constitutam defensare dignemini, et quae vobis, vel frater, vel coepiscopus meus Honorius pro ejus utilitate suggesserit, vel conductores putaverint intimandum, quam fieri potest, praestare jubeatis.
GELASIUS JANUARIO.
(0155A) Sed causas quibus beneficia beati Petri apostoli continuata percupias, fidenter injungo. Praestet igitur tua nobilitas, ut rebus pauperum ejus auxilium defensionemque concedat, et conductores earum pio favore tueatur, ut vicissitudinem praestitorum ab eodem percipiat consequentem, cujus meritis, et honori devotus ista dependit.
GELASIUS FIRMINAE ILLUSTRI FEMINAE. Ad cumulum vero mercedis vestrae pertinere certissimum est, si praedia quae vel a barbaris vel a Romanis inconvenienter invasa sunt, vestris dispositionibus egentium victui reformentur. Cujus tanta de provinciis diversis, quae bellorum clade vastatae sunt, Romam multitudo confluxit, ut vix ei, Deo teste, sufficere valeamus. Conspicitis ergo quantum boni operis acquiratis, si B. Petro apostolo praedia, quae pro sua quisque anima contulit, vestro post Deum praesidio (0155B)liberata reddantur. Cujus benedictionis eulogias, quas pro affectione direxi, peto ut grata suscipere mente digneris.
GELASIUS ACTORIBUS URBICI.
Constat vos intulisse actionibus ecclesiae ex praestatione fundi claculas, quem conductionis titulo tenes, de fructibus (an. 494) anni consulatus Asterii et Praesidii VV. CC., de indictione III, auri solidos XXX, Notavi V cal. Augusti Flavio V. C. consule.
GELASIUS HERELEUVAE REGINAE.
Qui pro victu pauperum domno filio excellentissimo regi cum meis litteris supplicaret, Petrum Ecclesiae defensorem dirigere properavi. Quo veniente sublimitatem quoque tuam salutare non destiti, plurimum deprecans, ut pro vestrae salutis, et prosperitatis (0156A)augmentis egentium causas juvare dignemini. Data V cal. Martii
GELASIUS PETRO EPISCOPO POTENTINO.
Secundum quod vestri portitoris significavit libellus, compertum habemus vos prae manibus habere negotium insolitum. Pertulit, diaconem quemdam commisisse incestum multis indiciis in vicinia notum. Sed quia nemo potest canonice illud stuprum probare, memoratus diaconus omne meritum recusat inde subire judicium. Ad quod ego multis inevitabilibus curis involutus quanta possum brevitate sic rationabiliter respondeo. Nulla quippe judicia inter homines necessaria essent, si omnes veritates cunctis patuissent. Sequitur ergo perquiri a judice debere probationem judicii ordine, unde aliter non cognoscitur veritas culpae. Sed cum culpa non ignoratur, nec synodum ex hoc congregari oportere, nec judicium agitari jubemus. Sed sola modulata sententia in concilio tractetur, quae meritum culpae excedere (0156B)non videatur. Sicut dictum est antiquis, oculum pro oculo, dentem pro dente, et librata mensura, ideo fuit jussa in lege, ut juxta meritum culpae damnatio ponderetur vindictae. Si quidam fortasse minus capaces in his quae praemisimus propterea vacillant, quia scriptum habent in legibus nostris, De occultis nemo judicetur et judicet. Sed hi tales vigili mente pertractent, quia quod de occultis negatur, sub tacito intellectu de manifestis conceditur. Constat ergo consequenter hoc dici de ipsis occultis, quae scandalum Ecclesiae nullum inducunt. Si postquam oriri scandalum contigerit pro crimine, nullo modo est praetereundum quia Ecclesia et satisfactione pacata quiescat, et sedata remaneat culpa sic publiciter punita, ut etiam habeant timorem. Satisfactio namque illa est, qua innocens quisque manifestatur, a quibus reus credebatur.