Migne Patrologia Latina Tomus 99
Appendix II (Auctores varii), J. P. Migne
PRAEMONITUM.
Ineditorum Actorum vocamus hanc appendicem, non quod omnia quae produntur non hactenus lucem publicam viderint, sed quod pleraque non edita et nonnulla etsi aliquando edita, ad mss. exemplaria denuo emendata producuntur. Sequentis autem chartae, quam primam locamus, duo exemplaria nacti sumus. alterum ex scripturis monasterii sanctae Mariae in Valle civitatis Austriae, dicti monasterii Majoris: alterum communicatum a generosis viris Petro Antonio patre, et Nicolao et Fabio filiis, comitibus de Maniaco, qui selectam et uberem, quantum provinciae nostrae privato homini datum est, chartarum veterum seriem tenent et in gratiam litteratorum nedum sine invidia, sed et libenter alacriter communicant. Quorum humanitati (0629)cum et praesens et nonnulla ex sequentibus documentis et diplomatis debeamus, in grati animi argumentum id publice testatum esse voluimus. Verum cum utrumque exemplar nedum pluribus mendis scateat, sed in nonnullis ab altero enormiter differat, suberat animo nullum prodere, quia genuinum et legitimum agnoscere ex defectu primitivorum exemplarium non dabatur. Quia tamen utrumque convenit in recensione Sigualdi patriarchae, a quo epocham ducere rebus nostris apprime conducit, neutrum omittimus. Seligat lector quod sibi magis arridet. Sufficit nobis, ut aetas Sigualdi, tempusque ab hoc tempore non convellatur. Erunt igitur ambo exemplaria e regione posita prout nobis communicata fuerunt: quorum alterum Civitatense, alterum Maniacense ad distinctionem dicemus.
I. CIVITATENSE. An. 762, ex chartis monasterii Majoris Civitatensis. (0629A)
Exemplum cujusdam privilegii de fundatione aliquorum monasteriorum in patria Forijulii, transcriptum per me Bernardinum Ameliensem, coadjutorem in cancellaria abbatiae Sextensis prout inveni, nihil addendo, vel mutando, vel corrigendo.
Privilegium hoc concessum fuit currente anno Domini sexcentesimo [ pro septingentesimo] sexagesimo secundo.
Jam dudum animis nostris inserit monasterium singulare praepositorum declarare, illa omnia meritorum preconia recensere, quo et ipsi miore studio in Domino crescamus, et aliis formam esse possimus ad exemplum, ex quibus generatim fundamentum omne atque profectum Dominum Christum esse (0629B)Apostolus contestatur dicens: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus. Sicut itaque instrumentis humana arcana fundatis statim universa vitia cedunt, et omnes corruptelle carnis velut cera sumpta igni liquescunt, item tentationes, atque omnes versutias diaboli protinus extinguuntur, nec ultra potest resistere, ubi virtus quae possedit non invenerit locum, quia tamdiu in homine dominatur satanas, quandiu instrumenta possessionis suae cognoscit; depulsis autem perturbationibus inimici ab homine Christiano templum incipiat esse Dei, et tamquam pulcherrimum habitaculum Spiritus sanctus exultans ingrediatur. Quapropter Erfo, Zaneto, seu Marco germani, in laico tamen constituti, divina inspirante gratia, edificavimus monasteria duo in finibus forojulianensis, unum in loco qui vocatur Sexto ad honorem semperque virginis Dei genitricis Mariae, et beatorum Joannis Baptiste, et Petri apostoli Christi, et statueramus ut inibi tum fratres sub jugo regulari in Dei servitio (0629C)viverent. Et aliud monasterium aedificavimus in ripa quae vocatur Salto super Hetorum semperque virginis Dei genitricis Marie, et Joannis Baptiste et Petri apostoli Christi sanctorum honore, ubi Piltruda domina et genitrix nostra cum aggregatis feminis monacorum habitu habitare deberent, sed quia divinam illam audientes profeticam vocem in quadragesimo quarto psalmo Deus loquitur ad animam humanam: Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum 256 patris tui; hanc nos secuti vocem exivimus de terra et cognatione nostra, et disposuimus habitare in Tussiae partibus; sed quia de has nominatas monasterias nos homines nostri ac fratres, quos in monasterio relinquimus, inquietare non dissimulare, quod in nostra potestate eos habuimus, ideoque providimus nos Erfo et Marco, quamvis indigni abbates per hanc presentem paginam omnes res nostras judicare, seu in supradicta monasteria dispensare, et dona nostra (0629D)decernere primum omnium in monasterio in Ripa Salto, ubi domina et genitrix nostra tam reliquas monacas esse dignoscitur, donamus atque concedimus curtem nostram, ubi ipse monasterium a nobis fundatum est cum omni laboratione sua terras aratorias, vineis, pratis, pascuis, silvis, astalariis, et medietatibus de Casteneto in Ausemano, unde relique medietates in monasterio sexto donavimus, nec non Molino in Palatiolo medietate, et medietatem in monasterio predicto virorum, ita tamen dum domina et (0631A)genitrix nostra advixerit ipsum frumentum in integrum de ejus pertineat potestate; grano vero rustico equaliter amodo dividant: post vero ejus decessum omnia comuniter de ipso Molino habitare in monte in Carnea quod nos pertinuit medietatem supradictum monasterium monacharum habeant, et medietatem monasterium in Sexto: volunt simul pascere, volunt dividere eorum sit potestatis. De casas quidem massaritias nominative determinamus, quae ad ipsum monasterium puellarum pertinere debeant: item casas in Sogiaco, casas in Magretas, casas in campo Majora, casas in Maras, casas in Fara juxta Turriam, casas in Ardeliaco, casas in Mattiarlo, casas in duas Basilicas, casas in Aureliano, casas in Avenianico, casas in Gratialeo, casas in Carnea in vico Ampetio, casas Joannis Mattiarlo. Itaque concedimus in redito ipso, quod annuatim debent dare, casas in Ramacieto, et terras et vineas vel prata quod habemus in (0631B)Daunino, et quidquid habere visi sumus in Coloniola, et vinea in Grobagnas, quem tenent filius, et nepotes Antonii. Item addemus in curte nostra in Medegia con omni pertinentia sua, similiter casas in Cisiario secundum qualiter cartas earum continetur centum anforas vino ad ipso monasterio puellarum regant; quod superfuerit annue concedimus nostro monasterio Sexto: feno faciant in Mariano, et ad Molino laborent in Palatiolo sicut consueti sunt, simulque habeant Sylvas in vento et Comariola puellarum monasteriis Porti de senodochio prope est positus sine omne sentiro cum potestate de predicto monasterio pabulent. In monasterio quidem virorum in Sexto volumus, ut dona nostra habeant inter fluvio Taliamento et fluvio Liquentiae quidquid inter ipsos ad nostram potestatem pertinere dignoscitur, sive curte in sexto, ubi ipsum monasterium edificavimus, sive curte in Laurentia cum oratorio Domi Salvatoris, qui ibi situs est, seu in curte in sancto Focato cum casis, curtis, campis, (0631C)pratis, vineis, silvis, astalariis, montibus, vivis, pascuis, atque paludibus, nec non molinas, seu mobilia et immobilia quidquid ad ipsas cartes supernarratas de nostro jure inter ipsa flumina pertinere dignoscitur. Similiter et casas Massaritias in vico macerano teritorio Veronense; item casas in Belluno, judiciaria Conetense transfluvio Taliamento, casa in Ramussello cum omni pertinentia sua, seu in Saleto, vel quid quid inibi ex vita conjugis mee habere videntur. Unde ego Erfo exinde vegaria feci, etsi super ipsa vegaria inibi fuerit juxta considerationem suam ipse Abba, qui pro tempore fuerit exinde in elemosina, vel missas aut Psalmodia annue persolvant, et prescripto, quam jam ante in ipso pertinuit monasterio, et casas in Carnos in Vinearetum seu et casa nostra in Mariano, cum omni pertinentia sua, et medietatem de Castenetto in Ausemano, et medietate de Molino in Palatiolo, sicut superius definivimus, et monte in Carnea qui ad nos pertinet, medietatem in omnibus ipsa monasteria equaliter possideant. De servis nostris vel (0631D)ancillas, Aldiones vel Aldionas utriusque sexus omnes liberas dimisimus, et cartas eorum de libertate fecimus similiter et de casaria ipsorum seu et ad eos dicti jam antea liberi fuerunt, fecimus et volumus atque definimus, ut nullus eorum super impositionem faciat, sed sicut eorum continent carte, ita facere debeant. Abbas vero vel successores ejus, qui pro tempore in ipso monasterio in Sexto ordinatus fuerit, regulariter cum ipsis vivat monachis, et ordinando atque disponendo de monasterio feminarum in Salto, 257 seu in Senodochio regente atque disponente ipso abbate. Abbas vero cum monachis sibi commissis regulariter debent, et sub nulla deinceps nostra, vel heredum nostrorum redigatur potestate, sed supersit suis ipse monasterio virorum, excepto defuncto abbate jusso olim fieri solent monachi. Unum consensum in unam concordare personam, aut quod absit, malum sibi elegerint caput; tunc sedis Aquileiensis pontifex eos ad una redeat concordia, ac meliorem de (0633A)ipsis monachis constituat abbatem. Humiliter ipse abbas cum consensu pontificis sedis Aquileiensis ordinare debeat abbatissam, quod est quam una concors elegerit, aut pars que melior fuerit, ut exinde eorum magna merces adveniat, et ipsas sine morsu diabolico in Dei persistant servitio. Nam nulla alia eorum vel earum habeant licentiam super impositione facere neque sibi receptu, neque missum suum aut aliqua imperatione neque in monasterio neque in rebus monasteriorum, nisi invitatus fuerit pontifex ab ipso abbate vel abbatissa, et si, quod absit, ipsa congregatio regulariter vivere neglexerit; ipse Pontifex eos comoneat, quantum sic decere juvant. Quod si contempserint, correpti iterum atque iterum sub allegationes ejus distringi debeat, et si, quod non optans in deterius iruerint, qui de eodem monasterio, tunc mutetur ipse monasterium in senodochio regente atque disponente ipso abbate una cum consensu sedis Aquileiensis pontificis, (0633B)sicut superius diximus de monasterio puellarum. Nam alia in ipsis rebus vel monachis seu monachas nullam faciat lesionem. Te vero qui presens pontifex, et Deo dignus esse dignosceris domino Siguald patriarca per Patrem et Filium et sanctum adjuramus Spiritum, et per beatum Petrum principem apostolorum ut nulla eis, vel earum permitti patiaris violentias, nec ipse facias; sed hanc cartam perpetualiter firma sit sub anathemate scripta, ut tui successores majorem habeant curam, et tibi magna merces acrescat. Quod si facere contempseris, Dominum cum angelis suis formida. Hanc cartam ad nos facta Amsperto monaco scribere rogavimus. Hoc autem ad monasterium sanctorum omnium apostolorum sito Nonantulas territorio in Motinense anno dominorum nostrorum Desiderii et Adelchis regibus sexto, tertio Madio indictione quinta decima. + Ego ergo indignus monachus in hanc cartam a me factam manu mea scripsi et subscribere rogavi. + Ego Marcus indignus (0633C)abba in hanc consentiens manu mea scripsi. + Ego Anto indignus monachus manu mea scripsi. + Ego Victorianus peccator in hanc cartam manu mea scripsi. + Ego Silvester indignus abba vocatus, rogatus ab Erfone in hanc cartam manu mea scripsi. + Ego Guidulfus indignus monachus sanctorum apostolorum rogatus ab Erfone pro jussione domini Silvestri abbatis in hanc cartam manu mea scripsi. + Ego Ursus licet indignus presbyter et monachus aut Christi et archangeli Michaelis rogatus ab Erfone in hanc cartam manu mea scripsi. + Ego Beatus indignus diaconus sanctorum et apostolorum rogatus ab Erfone manu mea scripsi. + Ego Theophilus indignus monachus sanctorum rogatus ab Erfone pro jussu Domini Silvestri abbatis in hanc cartam nostram manu propria scripsi. + Ego Anselmus licet indignus monachus sanctorum omnium Apostolorum rogatus ab Erfone modo abbate, et jussione domini Silvestri abbatis hanc cartulam donationis atque definitionis istam ad Monachorum in Sexto conscripsi, similique (0633D)alia carta pari tenore et sensu quem debent habere monasterius monachorum in Salto, unde et reliquas cartas una pro Ursone presbitero et alia pro Beato diacono scripta, quod in simul sunt quatuor. Ista data est ad monasterium in Sexto, et alia data est ad monasterium feminarum in Salto. Tertia in monasterio domino Victoriano abbati in monasterio sancti archangeli Michaelis. Quarta quidem in monasterio domini Erfonis in Tussia, ut absque alia fraude pereniter ipsi venerandi loci persistant. Explicit. Deo gratias. Amen. Orate pro nobis omnes sanctos.
I. MANIACENSE. In chartis comitum de Maniaco ex archivo abbatiae Sextencit. p. XIX et 203. (0630A)
Fundatio et dotatio monasterii abbatiae sanctae Mariae de Sexto in Foro Julii anno Domini 770.
Jam dudum animis nostris inserit monachorum singularem praepositum velare, aliis omnium meritorum preconia recensere, quoniam ipsi majori studio in Domino crescamus, et aliis formam esse possimus ad exemplum, et quibus generatim fundamentum omne atque profectum Dominum Christum esse, Apostolo (0630B)contestante dicens: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus. His itaque intra mentis humanae arcana fundatis, statim universa vitia cedunt, et omnes corruptelle carnis, velut cera suposita igni liquescunt. Hinc tentationes hominum, atque omnes versutiae diaboli protinus extinguuntur, nec ultra potest resistere, ubi victos possidere non invenit locum, quia tandiu in lumine dominatur satanas quandiu possessionis suae instrumenta cognoscit. Depulsis autem partibus inimici ab homine Christiano, templum incipit esse Dei, et tanquam pulcherrimo habitaculo Spiritus sanctus exultans ingreditur. Quapropter nos fratres germani Herto, Anto, et Marcus in laico ante constituti, divina inspirante gratia, aedificavimus duo monasteria in finibus forojuliensibus, unum in loco qui vocatur Sexto ad honorem semper virginis Dei genitricis Mariae, et beatorum Joannis Baptistae, et Petri apostoli Christi et statueramus, ut inibi cum fratribus sub jugo regulae in Dei servitio viveremus. (0630C)Et aliud monasterium aedificavimus in Rippa, quae vocatur Salto sup. m semper virginis Dei genetricis Mariae, Joannis Baptistae, et Petri apostoli Christi sanctorum honore, ubi Geltruda domina et genitrix nostra cum aggregatis feminis in monachorum habitu habitare deberent, sed quia divinam illam audivimus profeticam vocem in quadragesimo quarto psalmo, ubi Deus loquitur ad animam humanam: Audi, filia, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Hanc nos secuti vocem exivimus de terra et de cognatione nostra, et disposuimus habitare in Tusciae partibus, sed quia de his nominatis monasteriis nos homines ac fratres nostros, quos in monasterio reliquimus, ne quis inquietare dissimulet, quod in nostra potestate ea habuimus; Ideoque providimus nos Herto et Marco, quamvis indigni abbates, per hanc praesentem paginam omnes res nostras judicare seu in supradictis monasteriis dispensare, et dono nostro decernere. Primum omnium in (0630D)monasterio in Rippa Saltu, ubi domina genitrix nostra cum reliquis monachis esse dignoscitur, donamus atque concedimus curtem nostram, ubi ipsum monasterium nobis fundatum est cum omni laboratione sua, Terris aratoriis, vineis, pratis, pascuis, silvis, astalariis, et medietatem de castro Ausimano, unde reliquam medietatem monasterio Sexti donavimus. Nec non de Molino in Palaciolo medietatem, et medietatem in monasterio predicto virorum concessimus; Ita tamen dum domina et genitrix nostra (0632A)advixerit ipsum frumentum in integrum in ejus pertineat potestatem. Granum vero rusticorum aequaliter amodo dividatur: post vero ejus discessum ab eisdem omnia communiter de ipso Molino habeatur, et Montis in Carnea, qui ad nos pertinuit medietatem supradictum monasterium monacharum habeat, et medietatem monasterium in Sexto, velint insimul pascere, velint dividere, eorum sit potestas. De casis quidem masaritias nominare decernimus quae ad ipsum monasterium puellarum pertinere debeant. Item casas de Logiaco, casas in Macretas, casas in campo Majore, casas in Avora, casas in tara juxta tunionem, casas in Adeliaco, casas in Maitiuculo, casas in duas basilicas, casas in Aureliano, casas in Aviniaco, casas in Gratiolaco, casas in Carnia anvico ampitio, et casas Joannis, et Martiolo. Itaque concedimus tibi reddito tempore quod annue debent dare casae in Remacetto, et trans, et vineas vel prata quae habemus (0632B)in Dauvino, et quidquid habere visi sumus in Coloniola, et vineam in Brombagiis, quam tenent filii seu nepotes Budoni, et addemus tibi curtem nostram in Medeja cum omnibus pertinentibus suis, similiter casas in Cisiano secundum et qualiter carta eorum continet. Centum amphoras vini ad ipsum monasterium puellarum vehatur, quod superfuit annue concedimus in monasterio Sextensi; Fenum faciant in Marciano, et ad Molinum in Palatiolo sicut consueti sunt. Simulque habent silvas in Vetreto et Carnariola puellarum monasterium Porci de Senodochio, qui prope est positus sine omne scarico cum porcis de praedicto monasterio pabulent. In monasterio tandem virorum in Sexto volumus, ut dominium habeat inter fluvium Taliamenti et fluvium Liquentiae, et quidquid inter ipsa ad nostram potestatem pervenire dignoscitur; sive curtem in Sexto, ubi ipsum monasterium aedificavimus, sive curtem in Laurentiaca cum oratorio Domini et Salvatoris, qui ibi situs est, seu curtem (0632C)in sancto Focato cum casis, curtis, campis, pratis, vineis, silvis, astalariis, montibus, rivis, pascuis, atque paludibus, nec non et molendinis, seu mobilia vel immobilia quid quid ad ipsas curtes suprannominatas, vel nostro jure inter ipsa flumina pertinere dignoscitur. Similiter et casas et massaritias in vico Mariano, in teritorio Veronense, et casas in Belluno, Vicaria Cenetense, et trans fluvium Tiliamenti curtem in Ramussello cum omni pertinentia sua, seu et Saletto, et Paludes, vel quid quid inibi est, quae omnia fecerunt conjugis meae. Curtes in Rippa fracta, curtes in Bivero, curtes in Azano, curtes in Pissettana cum omnibus pertinentiis suis, curtes in Silo cum Oratorio, curtes in Blessaga cum Cella. Curtem de Villa, curtem aquae, quae dicitur Hedago: decurrit ex una parte Lemida, et ex allia usque ad fossam Savonarum, atque Coibulam. Curtem de Anone, curtem in Sacco, curtem in Crispinaga cum Castello. Curtem de Veruo et de Mulinego, et de Lutrano: Curtem de Salto cum Cella, Curtem de Ribaria: Curtem de Porpirio. (0632D)Curtem de vico Leonum cum Cella sancti Floriani: Curtem de Medeja, et quid quid habere videtur nostri juris inter aquas defluentes, hoc est inter Tiliamentum et Liquentiam, et sicut via Ungarorum cernitur, et paludes maris, et quid quid ad regiam potestatem pertinet, et cum omni dominio quid quid dici vel nominari potest. Insuper et curtem nostram de Mariano cum omnibus pertinentis suis. De servis nostris vel ancillis Aldiones vel Aldionas utriusque sexus omnes liberos dimisimus, et chartas eorum de libertate fecimus: similiter et de salariis ipsorum, seu ad eos qui jam antea liberi fuerunt, fecimus chartas, et volumus, atque definivimus, ut nullus eorum super impositionem faciat, vel sicut eorum continent cartae ita facere debeant, Abbas vero vel successores sui, qui tempore in ipso monasterio in Sexto ordinatus fuerit, regulariter cum ipsis vivat monachis, ordinando atque disponendo de monasterio feminarum in Salto, seu in Senonachio regente (0634A)atque disponente ipso abbate. Abbas vero cum monachis sibi commissis regulariter vivere debeant, et sub nulla deinceps nostra vel heredum nostrorum redigatur potestate; sed semper praesit ipse in monasterio virorum excepto defuncto abbate, ut jussu Dei fieri solet, et tunc si monachi in unum contentum unanime non concordarent personam, aut, quod absit, malum sibi eligerent caput, tunc sedis Aquileiensis pontifex ad unam eos reddat concordiam, ac meliorem de ipsis monachis constituat abbatem, humiliter ipse abbas cum consensu pontificis sedis Aquileiensis ordinare debeat abbatissam, et hoc quando omnes non concorditer eligerent, aut major pars, quae melior fuerit, ut exinde earum magna merces adveniat, et ipsas sine morsu diabolico in Dei persistant servitio. Nullam tamen aliam eorum vel earum habeat licentiam super impositionem facere, neque sibi receptum, neque missum suum, aut aliquam imperationem (0634B)neque in monasterio neque in monasterium, nisi invitatus fuerit pontifex ab ipso abbate, vel abbatissa, et si, quod absit, ipsa congregatio regulariter vivere neglexerit, ipse pontifex eos comoneat, quatenus sicut condecet, vivant, quod si contempserint, correpti iterum atque iterum sub allegatione constringi debeant. At si, quod non optamus, ulterius creverint, qui in eodem monasterio nullam monasticam habuerint observantiam, tunc mutatum ipsum monasterium in senodochio regente ipso abbate una cum consensu sedis Aquileiensis pontificis, sicut superius diximus de monasterio puellarum, nec amplius rebus vel monachis, seu monachae nullam faciat laesionem. Te vero qui praesens pontifex, et Deo dignus esse dignosceris D. Sigoalde patriarcha per Patrem, et Filium et sanctum adjuramus Spiritum, et per beatum Petrum principem apostolorum, ut nullam eis vel earum permitti patiaris violentiam, nec ipse facies, et haec carta perpetualiter firma sit (0634C)sub anathemate scripta, ut tui successores majorem habeant curam, et sibi magna merces accrescat. Quod si facere contempseris, D. cum angelis suis formida. Hanc cartam a nobis factam Anspertum notarium scribere rogavimus. Hoc actum ad monasterium sanctorum omnium apostolorum situm Nonantula teritorio Mutinense. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 760. Indictione 14. Tempore dominorum nostrorum Desiderii et Adelchis regum. Tertio die intrante mense Maio.
Ego Herto indignus abbas manu mea scripsi in hac carta a me facta, et hos subscribere rogavi.
Ego Marcus indignus abbas in hac consentiens manu mea scripsi.
Ego Anto indignus abbas manu mea scripsi.
Ego Victorianus peccator abbas manu mea scripsi.
Ego Silvester indignus abbas vocatus, et rogatus ab Ertone in hac carta manu mea scripsi.
Ego Gandulfus abbas rogatus Hertone manu mea scripsi.
(0634D)Ego Ursus licet indignus abbas Archangeli Michaelis rogatus ab Hertone in hac carta manu mea scripsi.
Ego Beatus indignus abbas sanctorum apostolorum rogatus ab Hertone manu mea scripsi.
Ego Theophilus peccator abbas rogatus manu mea scripsi.
Ego Ansbertus aulae regiae notarius rogatus ab Hertone illustre abbate ex jussione III. mº Dmm. Anti et Marci hanc cartam donationis atque definitionis factam ad monasterium monachorum in Sexto conscripsi, simulque aliam cartam pari tenore et consensu, (0633)quam debent habere in monasterio monachorum in Salto, unde et reliquas duas cartas una pro Urtone praedicti, et alia pro Beato diacono scriptae sunt, quae fiunt quatuor in simul. Ista data est ad monasterium in Sexto, et alia data est ad monasterium Feminarum in Salto. Tertia in monasterio D. Victoriani abbatis (0635)in monasterio sancti archangeli Michaelis: Quarta quidem in monasterio D. Hertoni in Tuxia, ut absque aliqua fraude perenniter ipsi verendi loci persistant. Explicit. Deo gratias. Amen. Omnes sancti orate pro nobis.
II. DIPLOMA CAROLI MAGNI PAULINO GRAMMATICO. (0635A)
Carolus, etc. Reliqua vide inter Opera Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVII, col. 957.
III. DIPLOMA CAROLI MAGNI PAULINO PATRIARCHAE, Pro libertate clero aquileiensi servanda in electione patriarcharum.
Carolus gratia Dei, etc. Caetera vide inter Opera Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII, col. 1447.
IV.
Hic reponendum esset diploma Caroli Magni Paulino ann. 801, Regenoburgi datum, quo ei subdit domum hospitalem a Feroce abbate Veronae constructam, (0635B)de quo Fontaninus agit libello delle Masnade, pag. 21, dicitque ibi, apud se exemplar habere ex originali extractum an. 1195 Aquileiae; sed quia incassum hucusque desudavimus, ut nobis copia fieret, producere haud possumus. Non magni autem faciendum esse carere tali diplomate collectionem nostram duximus, ex quo a marchione Scipione Maffeio circa finem lib. XI Veronae illustratae docemur non a Feroce abbate, sed a Lupone duce, et Ermilenda ejus conjuge fuisse constructam domum illam hospitalem: Monasterio seu sinodochio S. Mariae que edificavit b. m. Lupo dux cum conjuge sua Ermilenda, sunt verba cujusdam judicati ann. 845, eruta ab eodem Maffeio ab archivo ipsius monasterii. Ideoque quia ut suppositum a Veronensibus rejicitur, nos quoque eo carere haud dolemus.
V. DIPLOMA CAROLI MAGNI PAULINO PATRIARCHAE. (0635C)
Carolus gratia Dei, etc. Reliqua vide tomo, ut supra, col. 1448.
VI. SPONSIO EPISCOPORUM AD SANCTAM AQUILEJENSEM SEDEM. Doctoris legis mundi praecepta testantur oportere episcopum irreprehensibilem esse, et bonam eum famam habere ab his etiam qui foris sunt, atque ad omne esse opus bonum paratum; sed valde reprehensibilem, et nimis infamiae turpe famosum et indignae opinionis esse obscurum videtur, si perjurii crimine reus ab intus et foris quis accusetur; quatenus lingua, quae veritatem quae Christus Dominus est, sive in venerandis missarum solemnitatibus, sive in utrorumque testamentorum paginis, sive in psalmis, ymnis et canticis spiritualibus, vel etiam in cotidiana locatione lympidissimo studio praedicare, mendacii (0635D)sit ante iniquissima foeditate polluta. Unde summopere considerandum est, ac tota mentis intentione studiose a pontificibus primae sedis cavendum, ne forte inconsiderate elationis zelo succensi eos, quos (0636A)sacri ordinis gradus sublevare festinant, in foveam mendacii, a qua eos, ne cadant, debent modis omnibus retinere, in jurisjurandi laqueos inevitabiliter implicatos impellant quantocius praecipites ut incedant. Quamobrem omissis his peccatorum vinculis, in quibus quilibet, si mentis gressus implicare non pertinuerit, nullo ab his procul dubio puto absque animae avelli poterit detrimento. Ego ergo ille praesentis temporis ordinandus episcopus idcirco non juxta aliam, sed secundum illam, quam magistrum gentium didici formulam Paulum religiose jurasse apostolum, testor nunc tactis sacrosanctis evangeliis coram Domino et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos et adventum ejus, catholicae fidei regulam juxta definitionem Nicaeni Concilii, et ut tomus beati declarat papae Leonis, secundum vires nimirum intelligentiae meae, et in quantum auxiliante Domino potuero, et in corde inviolabiliter retinere, et in ore, si quando necessitas exegerit, juxta captum ingenii mei audientibus sinceriter praedicare. Repromitto (0636B)etiam statuta canonum ab orthodoxis salubriter digesta praesulibus, quae sanctae fidei non adversantur, et per desuetudinem non sunt in Ecclesiae gremio abolita, secundum possibilitatem, mensuram, et ut virium concesserit qualitas mearum, et qualiter temporis dictaverit ordo, et intelligentiae meae subministraverit facultas, pleno inviolatoque pectore conservare spondeo, et hoc igitur solo sub hujus jurisjurandi praeconio, quia sine examine secundum canonica documenta promoveri ad sacerdotale culmen non [ Exemplar D. a Turre non habet non] debeo. Idcirco praeter illa quae non latentia, sed manifesta sunt peccata, ut est homicidium, furtum, falsum testimonium, et his similia, quae quia probari possunt, ideo de his jurare omitto. Ab his ergo capitulis, in quibus occulta latent peccata, quae nominatim expressa leguntur, alienum me esse profiteor, idest ab impia videlicet peste symoniaca a primo nihilominus Ecclesiae anathematizata pastore, quae nulli est incognita (0636C)canonico viro, et a nefandissimi criminis lepra, quod peccatum non dubie dicitur Sodomitarum, et a spurcissimo quadrupedum scelere nec non a maledicto alterius uxoris concubitu vel certe a corruptione virginis Domino dicatae. De his haec sint satis. De reliquis vero diversarum rerum negotiis hoc non jure jurando repromitto, sed sola litterarum conligatione sub hujus chirographi titulo ecclesiasticis me correptionibus subdo, et, quod est potius, proprii me honoris censeo periclitari dispendio: ea videlicet ratione si in aliis rebus, de quibus accusari videar, verius me temere deliquisse adprobatum fuerit et non me juxta excusationem necessitatis scilicet intentione compulso offendisse defendi potuero. Si vocatus quoque ad synodum cessante prorsus juxta excusatione, jactantia quidem inflatus venire contempsero; si secundum virium qualitatem, et intelligentiae quantitatem primae sedis episcopo, hoc est metropolitano meo inobediens exstitero, et non, ut dignum est, saluberrima (0636D)ejus praecepta, quae rectae fidei et canonicis non sunt contraria institutis, et a veritatis tramite non divertunt, sive per verba edita, sive per sacras litteras explicata, sincera non obtemperavero affectione, (0637A)missos etiam ejus honorifice suscipere, et obsequia humanitatis eis corde non renuero exhibere perfecto. In officiis quippe ecclesiasticis, vel in sedula missarum celebratione, in psalmis, ymnis et canticis modulatis, in luminariis candelabrorum, et in fumigandis tymiamatibus diversorum temporum horis exhibendis sollicitum me officiosissime repromitto. In rebus quidem ecclesiasticis mobilibus sive immobilibus, seseque moventibus studiose me agere juxta ut vires mihi intelligentiae effectum efficiendi praehuerint, repromitto. Ac per hoc si vis mihi temporalium potestatum inlata non fuerit, quatenus necessitate injecta a recto exorbitare itinere compellar invitus, secundum canonicas regulas gubernare vel disponere me non abjuro. Quod si de praefatis his negotiis per incuriam reprehensibilem me per veritatis adprobationem exhibuero, superius comprehensa me judico percelli vindicta. Quam vero promissionem manu mea subter subscribens vel qui subscriberent de praesenti (0637B)admonui et rogavi, et vobis ter beato Paulino patriarchae optuli de praesenti. Anno dominorum nostrorum Caroli et Pipini filii ejus viris excellentissimis regibus 29 et 19, sub indictione nona feliciter.
VII. DIPLOMA CAROLI MAGNI MAXENTIO PATRIARCHAE Pro Aquileiensi ecclesia reparanda. Carolus serenissimus, etc. Reliqua vide inter Opera B. Caroli Magni Patrologiae tomo XCVIII, col. 1449.
VIII. DIPLOMA LUDOVICI, ET LOTHARII IMPP. Pro monasterio sanctae Mariae in Valle Civitatis Austriae Maxentio patriarchae. In nomine Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotarius divina ordinante providentia imperatores Augusti.
(0637C)Si liberalitatis nostrae munere aliquid locis Deo dicatis auxilii conferimus, id nobis procul dubio ad stabilitatem imperii nostri et animae emolumentum profuturum liquido credimus. Proinde noverit experientia omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae tam praesentium quam et futurorum, quia veniens in praesentiam culminis [ deest f. nostri] Maxentius ecclesiae Aquileensis patriarcha precibus quibus valuit, nostram imploravit clementiam, ut monasterium puellarum, quod dicitur sanctae Mariae, quod est situm juxta basilicam sancti Joannis, constructum infra muros civitatis Forojuliensis, in loco qui dicitur Vallis, praedictae matri ecclesiae sancti Marci evangelistae, et sancti Hermacorae martyris atque pontificis, ubi auctore Deo ipse patriarcha praeest, traderemus: quod ita et nos fecisse omnium vestrum cognoscat industria. Et ideo ob firmitatis studium hos nostros imperiales apices praedictae matri ecclesiae fieri jussimus, per quos praecipimus atque jubemus, (0637D)ut praedictum monasterium puellarum cum rebus et hominibus ad eum juste et legaliter praesenti tempore aspicientibus, abhinc in futurum in jure et potestate praefatae ecclesiae et rectorum ejus consistat. Ita videlicet, ut quidquid exinde rectores et ministri memoratae ecclesiae ob utilitatem et profectum ejus canonice ordinare atque disponere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quidquid (0638A)elegerint. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, manibus propriis subterfirmavimus, et annuli nostri impressione adsignari jussimus.
Signum Ludovici serenissimi imperatoris.
Signum Lotarii gloriosissimi Augusti.
Durandus diaconus ad vicem Federici rogatus.
Data III Idus Novembris, anno Christo propitio 17, domini Ludovici serenissimi imperatoris, et Lotarii Augusti 9.
Actum Neumega palatio regio in Dei nomine feliciter.
261 IX. DIPLOMA BERENGARII IMPER. PRO CASTRO PUZIOLO In favorem Friderici patriarchae Aquileiensis. In nomine Dei aeterni, Berengarius divina favente clementia imperator Augustus.
(0638B)Noverit omnium fidelium, sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria Grimaldum gloriosum marchionem dilectumque fidelem nostrum humiliter nostram exorasse clementiam quatenus cuidam Friderico fidelissimo nostro patriarche concedere dignaremur quoddam castellum juris imperii nostri, quod dicitur Puziolum pertinens et adjacens in comitatu Forojuliano cum omnibus suis apendicis et pertinentiis simul cum judiciariis et districtionibus atque proprietatibus ad ipsum castellum pertinentibus in circuitu ipsius castelli ex omni parte quantum extenditur ad spatium unius milliarii legitimi, sicut antiquitus et modo legaliter et rationabiliter ad ipsum comitatum pertinuit: confirmantes illi omnia suarum instrumenta cartarum, que igne aut aliqua negligentia seu paganorum incursione perdita sunt, vel quidquid ipse Fridericus patriarcha juste et legaliter acquisivit, vel ei ex paterna vel materna parte succedit, (0638C)aut hereditario jure a suis parentibus recte devolutum est, et investitus juste et legaliter cernitur sive per cartulas, sive absque cartulis usque in perpetuum: cujus precibus acclinati eidem Friderico patriarchae prenominatum castellum juris imperii nostri quod dicitur Puziolum pertinens et adjacens in comitatu Forojuliano cum omnibus suis appendiciis simul cum judiciariis et districtionibus atque proprietatibus ad ipsum castellum pertinentibus in circuitu ipsius castelli ex omni parte quantum extenditur ad spatium unius milliarii legitimi sicut antiquitus et modo legaliter et rationabiliter ad ipsum comitatum pertinuit, concedimus et largimur, ac de nostro jure et dominio in ejus jus et dominium omnino transferendum delegamus: confirmantes illi omnia suarum instrumenta cartarum, que igne aut aliqua negligentia sive paganorum incursione perdita sunt, vel quidquid ipse Fridericus patriarcha juste et legaliter acquisivit; vel ei ex paterna vel materna parte succedit, aut hereditario jure a suis parentibus recte (0638D)devolutum est, et investitus juste et legaliter cernitur sive per cartulas sive absque cartulis usque in perpetuum, cum casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, salectis, sationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, servis et ancillis, aldionibus et aldianis, montibus, vallibus, paludibus, planiciebus, omnibusque ad se juste et legaliter pertinentibus. Ad habendum, tenendum, firmiterque (0639A)possidendum tam ipse Fridericus sancte Aquilensis ecclesie preclarus patriarcha, quam cuncti sui successores absque totius potestatis contradictione. Si quis igitur hoc nostre auctoritatis et concessionis preceptum infringere vel violare temptaverit, sciat se compositurum auri optimi libras centum med. camere nostre, et med. predicto Friderico preclaro patriarche. Quod ut verius credatur et diligenter observetur, manu propria roborantes de anulo nostro subscriptum insigniri jussimus.
Signum Domini Berengarii piissimi imperatoris Augusti.
Joannes episcopus et cancellarius ad vicem Ardengi episcopi et archicancellarii recognovit.
Dat. V Non. Octobr., anno Dominice incarnationis 821, domini vero Berengarii piissimi regis 28, imperii autem sui ind. 10.
Actum Papie in Christi nomine feliciter. Amen.
X. DIPLOMA BERENGARII IMPER. PRO CASTRO SAVORNIANO In favorem Petri presbyteri Aquileiensis. (0639B) In nomine Domini Dei aeterni, Berengarius divina favente clementia imperator Augustus.
Noverit omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum industria Grimaldum gloriosum marchionem, dilectumque fidelem nostrum humiliter nostram exorasse clementiam, quatenus cuidam presbytero sanctae Aquileiensis ecclesiae nomine Petro praesenti auctoritate concedere dignaremur licentiam suum castellum proprium Saburniano dictum in sua videlicet proprietate constructum confirmare et muniri merulis et propugnaculis, bertistis atque fossatis. Cujus precibus inclinati praenominato Petro presbytero hoc nostrae concessionis praecepto licentiam et largitatem (0640A)dedimus castellum suum Saburniano confirmare et muniri merulis et propugnaculis, bertistis atque fossatis: praecipientes et omnino jubentes, ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, sculdasio, gastaldio, decanus, aut aliqua magna parvaque persona in ipsum castellum ingrediens aliquam inferat controversiam vel molestationem. Nemo inibi publicis ministerialibus placitum aut mansionaticum faciat potestativum, sed liceat eidem presbytero praenominatum castellum suum jure quieto possidere usque in perpetuum absque omni publica inquietudine vel contradictione. Et hoc ante omnia decernimus atque jubemus, ut homines ipsius presbyteri, qui in suis proprietatibus resident ante nullum publicum ministeriale placitum custodiant, nisi in praesentia marchionis, qui pro tempore fuerit tribus vicibus in anno. Si quis vero hoc nostrae concessionis praeceptum infringere tentaverit, sciat se compositurum auri optimi libras quinquaginta medietatem camerae nostrae, et medietatem praedicto presbytero suisque (0640B)haeredibus, aut cui ipse dederit, vel habere concesserit. Quod ut verius credatur, et diligentius observetur manu propria roborantes de anulo nostro subter jussimus insigniri.
Signum Berengarii serenissimi imperatoris Augusti.
262 Joannes episcopus et cancellarius ad vicem Ardengi episcopi archicancellarii recognovit.
Anno Dominicae incarnationis 921, domini vero Berengarii regis 28, imperii autem 7, indict. 10.
Actum Veronae in Dei nomine feliciter. Amen.
XI. FORMULAE PROMISSIONIS FIDELITATIS Praestitae patriarchis Aquileiensibus a futuris episcopis suffraganeis. 1. (Circa an. 1015.) Polliceor atque promitto ego Marcianus sanctae Mantunae [ pro Mantuanae] ecclesiae (0641A)futurus episcopus me fidelem et obedientem esse sanctae Aquilegensi ecclesiae, et tibi domno Heverardo patriarchae tuisque successoribus secundum ordinem meum, salva fidelitate Heinrici regis, sic me Deus adjuvet, et haec sancta quatuor Evangelia. 2. (Circa an. 1024.) Polliceor atque promitto ego Artulfus Vicentinae Ecclesiae futurus episcopus fidelem et obedientem esse sanctae Aquilegensi Ecclesiae, et tibi domno Popponi patriarchae tuisque successoribus secundum ordinem meum, salva fidelitate Cuhonradi imperatoris, filiique ejus Einrici, si me Deus adjuvet, et haec sancta quatuor Evangelia. 3. (Circa an. 1027.) Polliceor atque promitto ego Joannes sanctae Pollensis Ecclesiae futurus episcopus me fidelem et obedientem esse sanctae Aquilegensi Ecclesiae, et tibi domno Popponi patriarchae, tuisque successoribus secundum meum ordinem, salva fidelitate Cuhonradi imperatoris, filiique ejus Henynrici, si me Deus adjuvet, et haec sancta quatuor Evangelia.(0641B) 4. (Circa an. 1027.) Polliceor atque promitto ego Ruodbertus sanctae Concordiensis Ecclesiae futurus episcopus me fidelem atque obedientem esse sanctae Aquilegensi Ecclesiae, et tibi domno Popponi patriarchae tuisque successoribus secundum meum ordinem, salva fidelitate Cuhonradi imperatoris, filiique ejus Heinrici, si me Deus adjuvet, et haec sancta quatuor Evangelia. XII DOCUMENTUM DONATIONIS COMITIS CANCELLINI, Pro fundatione abbatiae ac monasterii Mosnicensis sive Mosacensis. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: quapropter notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam praesentibus qualiter comes Cancellinus alodium suum patenter et absque omni (0641C)contradictione Friderico patriarchae tradidit, summopere rogans quod in eodem predio divinum famulatum ordinaret. Quod quia Fridericus patriarcha morte praeventus solvere non potuit, successor ejus Udalricus patriarca feliciter adimplevit. Quoniam (0642A)hunc locum ad honorem sancte et individue Trinitatis, et sancte crucis, sancteque Dei genitricis Marie et sancti Joannis Baptiste, sancti Joannis evangeliste, et sanctorum apostolorum Andree, Bartholomei et Matthei, sanctorum etiam martirum Blasii, Cancii, Canciani, Grisogoni, Tatiani, Germani, Gervasii et Protasii, atque beatorum confessorum Martini, et nomine sancti Galli magni, Othmarii, necnon sanctarum virginum Cecilie, Margarite, Columbe construxit, atque antedicti comitis alodio dotavit.
Hec autem sunt loca, que comes Cacellinus in odorem suavitatis Domino libavit, que etiam Udalricus patriarca, tamquam fidelis et prudens servus supra familiam Domini constitutus perenniter huic ecclesie copulavit.
In primis quidquid in hoc loco predictus comes habuit cum omnibus pertinentiis apud Valach superius et inferius viginti tres mansos et Sartum montem ad montem habilem, et cum omnibus ad ista (0642B)pertinentibus huic monasterio dicavit ac tribuit. Ad hoc etiam quidquid Mariani et montem unum lanachs et apud fustrech quidquid in proprium possedit et habuit.
Ad Adelarium 11 mansos, in loco qui Fortis appellatur. Lacum etiam qui dicitur Ingan, sicut ipse possederat, omni jure omnique possessione et habitu huic loco semper fixum et immobile stabilivit. Apud Bellunum octo mansos contradidit.
Preterea idem patriarcha perpendens, quod qui seminat in benedictionibus de benedictionibus metet vitam eternam; hunc locum etiam et sui parte decenter ampliando magnificavit. In villa que dicitur Plaguths 263 quinquaginta mansos: apud Walchen 14 mansos, apud Colles 16 mansos, apud Salcanum 10, Utini unum, apud Basilianum 11 mansos, in villa que Impons vocatur 11 in Versegna unum in nemore Schint: in villa Caum unum ad nutriendos porcos, et pro utilitate communionis villarum Plaguths et Ingan. In Castellano 16 mansos, Bagnaric tres mansos: (0642C)in Aventione unum, et in Istria locum qui Portus vocatur cum omnibus sibi pertinentibus isti ecclesie datum confirmavit. Duas etiam molas in Lecina sitas dedit: decimas quoque de Furnich, et de quibusdam aliis villis in plebe sancte Marie de (0643A)Villach, et in plebe sancti Joannis de Gilsitis, quas ipse in proprios usus habuit cum decimis juxta locum de Vinchirese, et duobus mansis piscatoriis huic loco dedit et stabilivit.
Tres etiam plebes his supradictis rebus conjunxit: unam videlicet de Clausach, et alteram de Ingan cum omni jure plebis et placiti Christianitatis: tertiam de Corto absque jure placiti Christianitatis.
Similiter hospitale quod est ad Clansam, et hospitale quod est Aquilegie utrobique ab eodem patriarcha ordinatum et constructum cum omnibus que sibi attinent ad hoc monasterium dedit, ordinavit, subjecit sic scilicet ut ab ipsius loci abbate regatur, quodque super duas prebendas ibidem quotidie pauperibus ordinatas exercuerat, totum ad utilitatem ipsorum confratrum componatur.
Si quis autem, quod absit, ex omnibus his que sic ecclesie collata sunt, aliquid auferre, aut imminuere presumpserit, de libro viventium deleatur, et (0643B)ab eterno Judice et omnibus sanctis ejus condemnetur, cum Juda traditore in perenni supplicio comburatur.
Super hoc aream unam in Carinthia, que Erro vocatur, quam dux Henricus pro advocatia Aquilegiensi patriarche dederat cum piscationibus atque omnibus ad eandem curiam pertinentibus, et transitum apud Ponbenvelch, quod specialiter ad fratrum vestimenta ordinavit.
Hujus rei testes sunt Andreas Novae-Civitatis episcopus, abbas Gaudentius de Sirriacho, abbas Robono de sancto Udalrico, de capellanis octo Aquilegen. archidiaconus, Sefridus et Walpertus, Cuono Austrie prepositus, et Wolfredus, Hilprandus et Benedictus archipresbiter. De laicis vero Joannes filius Hechonis, Lupoldus filius Pobonis, Joannes Aquilegien. vicedominus, Hiltepoldus dapifer, Gotfredus, Germanus, Cuono villicus Rocchi, Hermannus, Bedinus, Riccarius, Sigibotto, Udalricus, Cheamordus, Udalricus Stolich, Hilipoldus, Joannes Bertaldus Pericchio, (0643C)Bertaldus de Glemona et fratres ejus, Pericho Duringus, et Articus, et alii quamplures clerici atque laici.
Actum est hoc anno incarnationis Dominicae 1072, quarto Idus Novembris, 12 indictione.
Ego Udalricus Aquilegen. patriarcha manu propria subscripsi atque ut postmodum ratum ut permaneat, hanc cartam sigillo nostro jussimus insigniri.
XIII. DONATIO AZONIS ET MACTILDAE CONJUGUM CANONICIS AQUILEJENSIS ECCLESIAE. Breve recordationis. Qualiter ego Azo de Azmurgen cum Mactilda uxore mea pro remedio animae nostrae, et parentum nostrorum dedimus Curtem nostram in perpetuo . . . sita cum omnibus pertinentiis suis, et duas massaritias, una in villa quae dicitur Bicinis, altera in Clavenzano super altare sanctae Dei genitricis Mariae ad usus fratrum . . . . . . donatione (0643D)hoc modo fecimus; quod ego et uxor mea usque ad obitum meum sine censu habeamus et possideamus. Si autem uxor mea supervixerit, usufructum a fratribus pro parvo censu in vita sua habeat: post obitum vero suum sine omni contradictione in pace et quiete omnia quae dedimus fratribus ipsis, expedita remaneant. Actum est hoc Aquilegiae anno millesimo (0644A)centesimo vigesimo nono incarnationis Domini nostri Jesu Christi . . . Idus Martii, indictione 7, nullo patriarcha Aquileg. existente. Hujus autem rei testes sunt comes Poppo de Celsa, Meginardus de Suarcemburg, Pellegrinus, Franciscus, Carolus, Fridericus, et Hermenardus de Sancto Stefano, Roduldus, Vener. et Dranosa, Marinus, Vvernerus, Arpo, Baron. et Henricus, Bertoldus.
XIV. DOCUMENTUM COMMUTATIONIS JURIUM ADVOCATIAE AQUILEJENSIS, Firmatae auctoritate Peregrini I patriarchae Aquilejensis. Antiquorum Patrum exempla nos instituunt, ut in Ecclesia Dei famulantium justis petitionibus annuamus. Annuentes paterna gratia pietatis, et fraternae studio . . . . . in novitatibus eorum consilium eis et auxilium sollicite impendere studeamus. Hinc ego Peregrinus (0644B)Dei gratia sanctae Aquilejensis Ecclesiae patriarcha omnibus Christi fidelibus tam futuris, quam praesentibus volo esse notissimum, qualiter dilectus frater noster Hatturicus sancti Stephani praepositus ad nos saepe accedens lacrymabiliter conquestus est, quod exactores advocati Minghinardi rusticos Ecclesiae suae malitia et pravitate sua injustis et immoderatis exactionibus incessanter et intolerabiliter vexarent, ac tanta acerbitatis suae varietate gravarent, quod multi facultatibus suis expoliati recedentes domos vacuas reliquissent, et nisi eis nostra citius auctoritate subvenissemus, idem facere cogerentur residui, qui remansissent. Quorum afflictionibus et necessitatibus paterna pietate condolentes, et fraterna affectione compatientes pro tempore eis consulere et subvenire non distulimus, et ut necessitas perurgebat, a tanta nos oppressione liberare decrevimus.
Itaque Menghinardum advocatum, filiumque ejus (0644C)Henricum eidem advocatiae consortem vocantes, querimoniam nobis factam eis exposuimus, ut exactores suos talia facere prohibeant sub obtestatione gratiae et auctoritatis nostrae rogavimus atque praecepimus, ut quoquomodo monitis et jussionibus acquiescere et precibus nostris obedire, et iniquos placitatores suos de malignitate, quam exercebant in pauperes rusticos, 264 corripere coercereque voluerint. Hattuvicus sancti Stephani praepositus rusticorum suorum afflictionem et bonorum Ecclesiae suae destructionem ferre non praevalens communicato consilio cum fratribus et ceteris fidelibus suis, cum bonis Ecclesiae beati Stephani, nostra licentia et auctoritate a praedictis M. advocato, filiaque ejus H. in duabus villis, videlicet Praedemano, et Terenzano, nec non et in Carnia . . . . . in reliquis vero bonis Ecclesiae stabili . . . . . et perpetuo jure transferre proposuit. Et ut hoc Deo auxiliante ad effectum perduceret, omni studio per se et per omnes quoscumque potuit, indefesse laborare non cessavit. Tandem ex Dei nutu, qui fidelium (0644D)suorum semper votis annuet, talis inter eos conventio facta est . . . . . Ut praedictus H. de praediis Ecclesiae suae viginti quatuor massaritias, quae ab antecessoribus suis in beneficium tradita fuerunt, quarum quatuor in Praedemano, duas in Terenzano, quatuor in subcollibus, sex in Carnia, octo in Sancto Daniele simul et telonium in Mercato sancti Danielis, et ad (0645A)haec viginti Marcas argenti eidem Menghinardo advocato, et filio ejus Henrico daret, sub ea scilicet conditione, ut M. advocatus pater, et filius ejus H. placitum et omne advocatiae jus, quod in praenominatis bonis, hoc est in Praedemano, in Terenzano, et in Carnia (in ceteris utique praediis Ecclesiae non habuerunt) possidere videbantur, in manus nostras refutarent et una nobiscum in jus et possessionem ipsius Ecclesiae transferrent et confermarint. Hac denique facta conventione ad praesentiam nostram venientes, et universa nobis supradicta per ordinem intimantes, nostrumque super his assensum implorantes idem M. advocatus, et filius ejus H. placitum et omnem utilitatem advocatiae, quod in praedicta Ecclesiae sancti Stephani villa habebunt, in manus nostras refutaverunt, atque ut superius continetur, eidem Ecclesiae donari rogaverunt: ipsique videlicet pater et filius viginti quatuor mansus, qui fundati sunt in praescriptis locis Ecclesiae, et telonium in sancto Daniele, (0645B)a nobis per has conventiones susceperunt.
Nos ergo, ut in principio praesignavimus pauperum afflictionem considerantes, et eos a tanta violentia eripere cupientes, Ecclesiae quoque et fratrum in ea famulantium utilitatem per omnia diligentes, placitum advocatiae cum omni plenitudine et justitia, quae fieri debet in praefatis bonis, quae Ecclesia beati Stephani habere vel possidere cernitur, vel deinceps quolibet tempore acquirere vel liberare poterit, in jus et proprietatem ipsius Ecclesiae transfundimus et concedimus, perpetuoque jure possidendum largimur et confirmamus sub anathemate omnipotentis Dei et nostro: statuentes, ut nullus posthac advocatus, nullaque parva vel magna persona in praedictae Ecclesiae bonis placitare, aut violentiam, seu aliquam molestiam inferre praesumat; sed praepositus, qui pro tempore in eadem Ecclesia praeerit, prout melius poterit, fratribus exinde fideliter ministrare studeat. Quod ut verius credatur, et ab omnibus inviolabiliter custodiatur hanc donationis nostrae chartulam conscribi (0645C)decrevimus, et manu propria subscribentes, et ceteros, qui interfuerunt, clericos et laicos similiter subscribere invitavimus, sicque sigilli nostri impressione insignire jussimus.
Actum in Civitate Australi Forijulii in cappella sancti Paulini patriarchae anno incarnat. Domini 1134.
Signum Peregrini patriarchae.
Signum Berturici episcopi.
Signum Vudaltici archidiaconi.
XV. STATUTUM VOLDARICI PATRIARCHAE AQUILEJENSIS, Pro officio solemni sanctae Mariae Magdalene in ecclesia Aquilejensi celebrando. Voldaricus Dei gratia sanctae Aquilegiensis Ecclesiae patriarcha, apostolicae sedis legatus, dilectis in Christo fratribus Liuprando decano, caeterisque ejusdem (0645D)Ecclesiae canonicis tam futuris, quam praesentibus in perpetuum.
Si justas et honestas eorum petitiones prompta benignitate admittimus, quorum fides et constantia circa sanctam Aquilegiensem Ecclesiam et personam nostram multiplici rerum claruit experientia, et ipsos ad devotionem nostram ferventiores reddimus, et aliorum hoc considerantium animos ad servitium Aquilegien. Ecclesiae spe condignae retributionis accingimus. (0646A)Ea propter karissimi fratris et capellani nostri, et concanonici vestri magistri Romuli, cujus circa nos et Ecclesiam nostram fides copiosa et grata admodum existunt merita, precibus annuentes, quas humiliter et devote nobis porrexerat, statuimus, et praesentis scripti privilegio sancimus, ut festum beatae Mariae Magdelenae, quam idem frater noster magister Romulus in specialem, ut moris esse solet, patronam elegit, quod hactenus in Ecclesia nostra solepniter celebrari non consuevit, deinces novem lectionum officio diligenter et solepniter celebretis. Quod licet in antiqua consuetudine Ecclesiae nostrae non fuerit, digne tamen et debita devotione statuenda sunt et admittenda quoad venerationem sanctorum Dei, et praesertim beatissimae Mariae Magdalene spectant obsequia, quam etsi ceteris supernis civibus excellentiorem non dixerimus; prima tamen dominicae resurrectionis extitit praenuncia, et per suae conversionis et poenitentiae exempla nobis, qui peccatorum (0646B)mole tenemur oppressi, potissima divinae clementiae praemonstrat indicia. Ad petitionem quoque praetaxati magistri Romuli stationem quam in foro Aquilegiensi a nobis tenebat et possidebat, quam in praesentiarum Bertlottus Venetus per ipsum tenet, cujus fictum est una marca ex XVI den. frisac. vobis habendam et possidendam jure proprietario conferimus, donamus, et praesenti privilegio communimus, ita videlicet ut in praefato festo sanctae Mariae Magdalene de praedicto ficto servitium integrum habeatis, et quod superfuerit in die anniversario obitus sui ad communem commodum expendatis. Quod ut verum credatis, et perpetuis temporibus firmum et indivulsum permaneat, nec alicui successorum nostrorum immutare aut perturbare liceat, praesentem in paginam conscribi et sigilli nostri impressione insigniri jussimus. Testes sunt Girardus Paduanus . . . . . Jonathas Concordiensis, Joannes Emoniensis episcopi, Herremanus . . . electus, Magister Dominicus, Reginhardus capellani. Herremanus Aquileg. thesaurarius, (0646C)Bertholdus de Albo et alii multi.
Actum Paduae anno Dominicae incarnationis 1180, indictione 13, tertio die intrante Aprili.
Ego Chunradus domini patriarchae capellanus ex mandato ipsius hanc cartam scripsi et dedi.
XVI. INSCRIPTIO PLACITI ADVOCATIAE In porticu ecclesiae Aquilejensis Notum sit omnibus fidelibus Christi qualiter ego Henricus dux totum placitum advocatiae canonicae huic ecclesiae pro mea anima et Luicardae uxoris meae sanctae Mariae et fratribus his coram clericis et laicis, collaudante et confirmante domino Vodolrico patriarcha dederim, videlicet eo tenore ut semper in festivitate omnium sanctorum optimum servicium canonicis his in vita mea a preposito eorum fideliter amministretur, 265 et Christi pauperes pascantur; (0646D)post mortem vero meam in meo anniversario totum istud supradictum adimpleatur.
Anno Domini 1196, indict. 14, 8 die mense ineunte Octobri. Ego Vilelmus sacri palatii notarius in civitate Aquilejae ante fores majoris Ecclesiae prout in autentico inveni nichil addens nichil diminuens rogatus istud scripsi privilegium.
XVII EXEMPTIO CAPELLAE S. QUIRINI, Ubi feminae conversae detinebantur, a subjectione Plebani Utinensis per Bertholdum patriarcham Aquilejensem. (0647A) In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Amen. Anno Domini 1242, ind. 15, octava die exeunte Julio.
Sicut sacra testatur pagina promeretur a summo Judice sua sibi laxari debita, qui relaxat ancillas a debito servitutis: et etiam institutum est a viris prudentibus, ut quod vellet aliquis permanere stabilius, litterarum suarum indicio praenarretur. Sciant ergo praesentes et posteri, quod nos Pertoldus Dei gratia sanctae sedis Aquilegiensis patriarcha notum fieri volumus omnibus, ad quos praesens pagina devenerit, quod de nostro consensu et voluntate est, quod de cetero capella sancti Quirini de Utino, ubi conversae commorantur, plebi de Utino non debeat pertinere (0647B)vel ei subjacere nisi quod ei annuatim unam libram cerae solvere teneatur, et quod de cetero nullus plebanus de Utino, vel vicarius, vel sacerdos nullum dominium habeant super praedictam capellam, nisi persona illa, quam nos et nostri successores loco et nomine nostri ibi ordinabimus Deo deservire: et si aliquo tempore aliquis existens plebanus, vel vicarius, vel sacerdos in Utino, vel alia persona temporalis, vel spiritualis, quae contra supradicta venire tentaverit, indignationem Dei et omnium sanctorum, et nostram et nostrorum successorum se sentiat incurrisse. Unde ne qua possit imposterum oriri calumnia, quae attemptet donum, quod fecimus, infirmare, praesentem paginam subscriptione testium, et sigilli auctoritate nostri volumus confirmare. Hujus rei testes fuerunt Vuilhelmus decanus Aquilegiensis, Jacobus archipresbyter, Vvolricus de Cucanea, Joannes de Roncas, Naus de Mels, Bonacontus et alii.
(0647C)Actum Utini in ecclesia sanctae Mariae.
Ego Martinus sacri palatii notarius ex mandato dicti domini Pertoldi patriarchae Aquilegiensis scripsi et corroboravi.
XVIII. JURA ARCHIDIACONATUS AQUILEIENSIS A Gregorio de Monte Longo patriarcha reformata. In nomine Christi, amen. Anno a nativitate ejusdem 1263, indict. 7, apud civitatem Austriam in anticamera patriarchali, die 15 Decembris: praesentibus dominis Arnardo Petenensi episcopo, Transimundo de Anagia domini papae capellano, fratre Leonardo lectore fratrum Praedicatorum, Jacobo filio magistri Cettonelli de Civitate, Sclavo de Campo Domini Gregorii Dei gratia patriarchae Aquilejensis capellano, Joanne de Cucanea, magistro Ascanio Phisico, qui fuit de Perusio, domino Rufino de Ponto de Placentia testibus ad hoc vocatis et rogatis, et aliis (0647D)quampluribus.
Reverendus Pater et dominus Gregorius Dei gratia sanctae Aquilejensis sedis patriarcha infrascriptam ordinationem seu statutum praetulit in hunc modum, videlicet: Dilectus filius Joannes archidiaconus Aquilejensis quaedam jura et consuetudines, quae, vel quas super constituendis seu habendis juratis in archidiaconatu suo ad denunciationem excessuum faciendam dignoscitur habuisse: necnon quoddam jus aliud, quod super certa quantitate annonae, et quam sibi ab habitatoribus in burgis et mercato de Utino sibi deberi de jure dicebat, mota super hoc ipsis habitantibus (0648A)per eumdem archidiaconum in judicio quaestione, sponte ac libere ad requisitionem nostram in nostris manibus resignavit in praesentia mei subscripti notarii et testium praedictorum, ut de illis disponeremus secundum de jure et utilem statum terrae pro nostrae arbitrio voluntatis.
Ad majorem ergo rei evidentiam, eodem archidiacono praesente et consentiente sic duximus judicandum, statuendum et ordinandum: ut idem archidiaconus et successores sui nullum juratum de cetero in aliquo loco constituere debeant vel habere. Volumus etiam et ordinamus, ut illa quantitas annonae, quam sibi archidiaconus ab habitantibus in burgis et mercato de Utino deberi dicebat, ab ipsis per eumdem archidiaconum vel successores suos nullatenus exigatur: nec ipsi habitantes ipsi solvere de cetero teneantur, cum praedicta omnia nobis et ecclesiae nostrae duximus retinenda.
Statuimus insuper et praecipimus, ut archidiaconus (0648B)Aquilejensis qui pro tempore fuerit, per se procuratorem vel vicarium, si voluerit, visitatorem nullam denunciationem deinceps recipiet, vel inquisitionem faciat de auditu. De manifestis tamen excessibus ad ecclesiasticum forum spectantibus, qui ad eum, procuratorem vel vicarium suum per accusationem, vel querimoniam pervenerint, cognoscere possint, et debeant judicare, et poenam infligere consuetam ad haec cetera jura archidiaconatus et consuetudines tam in visitationibus quam procurationibus eidem archidiacono vel vicario suo ratione visitationis praestandis petitionem et receptionem cujusdam quantitatis annonae a certis hominibus sui archidiaconatus sibi debitae.
Insuper petitionem et receptionem denariorum a plebibus, qui denarii dicuntur denarii Pasce, seu archidiaconatus ac aliorum denariorum in omnibus locis et poenis, in quibus et a quibus archidiaconus recipere consuevit, seu habere debet de consuetudine vel de jure, et generaliter omnia jura, quae archidiaconus (0648C)vel sui praedecessores habuerunt de consuetudine vel de jure, in quibus eis detractum non est privilegio speciali, sibi [ pro ipsi] integrum reservamus.
Ad praedictam autem nostram ordinationem faciendam multiplex ratio nos induxit: praecipue tamen fuit multorum remotio scandalorum, et ipsorum evidens malitia juratorum: sicut enim pro certo didicimus, idem jurati non quaerentes quae Dei sunt, sed quae sua, ex concepta malitia denunciabant innoxios, culpabiles relinquentes gratia vel amore, et quoque propter illicitas pactiones, unde sequebatur (quod) ad denunciationem eorum damnabantur innoxii; vel saltem etsi non juris, facti tamen infamiam incurrebant: quod quidem inter subjectos nostros gravia scandala suscitabat. Ad haec cum petitiones et supplicationes instantium dilectorum nostrorum communis de Utino [ deest aliquid, puta accederent], Ecclesiae nostrae nihilominus ac ipsius loci utilitate non (0648D)modica suadente certos canonicos in praedicto loco de Utino decernimus ordinandos.
Volumus, ordinamus et statuimus, ut medietatem reddituum quondam plebis vacantis, et ecclesiae, quae nunc dicitur sancti Vorlici de Utino canonici instituendi, cum a nobis instituti fuerint, quod percipere debeant et habere.
Attendentes autem, quod ex praedicta ordinatione nostra archidiaconus Aquilejensis in annuis redditibus non modicum damnum incurrit: considerantes etiam alios ipsius archidiaconatus redditus fuisse et esse tenues et exiles, aliam medietatem reddituum (0649A)quondam praedictae plebis vacantis, et praedictae ecclesiae sancti Vorlici in compensationem redituum subtractorum eidem archidiacono pro se et successoribus suis duximus assignandam: investientes ex nunc manu propria eumdem archidiaconum de medietate reddituum praedictorum.
Praeterea institutionem et restitutionem in capellis et inferiorum sacerdotum, et clericorum in praedicta ecclesia, quae dicitur sancti Vorlici ad archidiaconum Aquileiensem, qui pro tempore fuerit, de caetero volumus et statuimus pertinere: statuentes atque praecipientes, ut nullus apud ecclesiam, quae est in castro de Utino, quae quondam plebs erat, debeat de caetero sepeliri, seu etiam baptizari, aut alia recipere sacramenta, 266 nec ibi populus conveniat solemniter ad divina: sed apud ecclesiam inferiorem, quae nunc dicitur sancti Vorlici omnes sepeliantur, baptizentur, et conveniant ad divina ibidem recepturi ecclesiastica sacramenta: quam eamdem ecclesiam, quae (0649B)quondam plebs erat, eidem ecclesiae quae dicitur sancti Vorlici de Utino, tanquam capellam suae matrici volumus et ordinamus in omnibus esse subjectam.
In cujus rei evidentiam, et publicam et stabilem firmitatem memoratus dominus Gregorius patriarcha Aquileiensis instrumentum praesens fecit sui pendentis sigilli munimine roboratum.
XIX. STATUTUM Editum per Dominum Raimundum patriarcham Aquileiensem pro emendis domibus ad vitam communem canonicorum Utinensium. In nomine Christi, amen. Anno a nativitate ejusdem 1278, indict. 6, apud Utinum in casaturi domini patriarchae die tertio intrante Februario. Praesentibus fratre Humili ordinis Fratrum Minorum, et magistro Martino de Crema plebano plebis de Flambrio domini rev. Dei gratia patriarchae Aquileien. (0649C)capellanis, domino Lippo Capon mercatore Florentin. Rolando de sancto Angelo ostiario, et Burla de Mediolan. familiaribus dicti domini Patriarchae testibus ad hoc vocatis et rogatis, et aliis.
Reverendus pater et dominus Raimundus Dei gratia sanctae Aquileien. sedis patriarcha diligenter intendens ad statum, augmentum, et decus ecclesiae sancti Vorlici de Utino, volensque quod canonici ejusdem ecclesiae domos habeant, in quibus valeant habitare sicut in aliis ecclesiis habentibus capitula fieri ordinavit praesentibus et consentientibus dominis Naticlero custode, Leone presbytero, Henxutto de Attens, Mattheo de Carate, et Fraino de Mediolano per se ipsorum nomine et nomine aliorum canonicorum dictae ecclesiae absentium, statuit ac ordinavit et praecepit inviolabiliter observari, quod medietas reddituum omnium praedictae ecclesiae sancti Vorlici quocunque nomine censeantur, sive spectent ad dominum archidiaconum Aquilegen. sive ad praedictos (0649D)canonicos poni debeant in sequestro conservanda per duos ex canonicis memoratae ecclesiae, de quibus praefati canonici inter se contenti fuerint et concordes, et convertenda per eosdem duos canonicos in comparanda terra juxta illam terram, quam habent ipsi canonici prope dictam ecclesiam sancti Vorlici ac construi faciendo domos juxta consilium praedictorum domini patriarchae et canonicorum, in quibus iidem canonici commode valeant habitare. Ita tamen quod praedicti duo canonici de ipsis redditibus coram dictis domino patriarcha et canonicis quandocunque requisiti fuerint, debeant integre ponere rationem, statuto hujusmodi usque ad consummationem dictarum domorum nihilominus firmo et inviolabiliter (0650A)perdurante. Item idem dominus patriarcha praesentibus et consentientibus supradictis canonicis pro se et aliis canonicis absentibus statuit et praecepit perpetuo in praedicta ecclesia sancti Vorlici inviolabiliter observari, quod quotidianae oblationes ejusdem ecclesiae inter canonicos ipsius ecclesiae, qui die oblationum in eadem ecclesia praesentes fuerint aequanimiter compartiri debeant atque dari. Ita tamen quod custos qui nunc est, et qui pro tempore fuerit in eadem ecclesia tanquam major et potior inter dictos canonicos semper cum praesens fuerit de hujusmodi oblationibus, quantum duo ex canonicis, qui praesentes fuerint, percipere debeat et habere et quod praedicti omnes et singuli canonici praefatae ecclesiae sancti Vorlici dicto custodi qui nunc est et qui pro tempore fuerit in eadem ecclesia, obedire debeant in licitis et honestis. Quodque idem custos ad tractatus ejusdem ecclesiae utiles praedictorum canonicorum, qui ejusdem tractatibus commode potuerint interesse consilium (0650B)et assensum requirere debeat et habere. Et si forsan dictus custos, vel aliquis ex praedictis canonicis infirmus existens in terra Utini praesens fuerit, suam de praedictis oblationibus nihilominus sicut unus ex aliis canonicis praesentibus suam habere debeat portionem, prout superius est expressum. Etsi extra terram praedictam Utini fuerit, nihil omnino percipiat ex eisdem. In cujus rei testimonium praefatus dominus Raymundus patriarcha instrumentum praesens fecit sui sigilli pendentis munimine roborari.
Ego Joannes de Lupico sacri imperii publicus notarius hiis praesens interfui, et rogatus scripsi in formam publicam reducendo.
XX. JUS UTINENSIS ECCLESIAE Assertum contra archidiaconum Aquileiensem. In nomine Christi, amen. Anno Nativitatis ejusdem (0650C)1289, indict. 2, die nona intrante Julio. Praesentibus dominis Augustino decano sancti Felicis Aquilejensis, Lazaro archipresbytero, seu vicario venerabilis viri domini archidiaconi Aquileiae, Christophorus de Utino, plebanus de Luzinico testibus, et aliis.
Dominus Jacobus custos majoris ecclesiae Utini in praesentia venerabilis viri domini Servillionis de Villalta Aquileiae archidiaconi constitutus proposuit dicens: Domine archidiacone, vos vocatis clerum vestri archidiaconatus hodie ad synodum celebrandum in majori ecclesia Utinensi, neque me, neque capitulo requisito, ubi nihil habetis facere, quia ego, ecclesia, et capitulum Utinense immediate spectamus ad dominum patriarcham Aquilejensem; neque hujusmodi unquam jus spectavit ad praecessorem vestrum. Quare nomine meo, ecclesiae, et capituli Utinensis, quatenus placeat vobis in hoc taliter vos habere, quod non sit ecclesiae nostrae, neque nobis possit (0650D)propterea convocationem hujusmodi praejudicium imposterum generare.
Quibus sic propositis dictus dominus archidiaconus respondit, quod bene sciebat, et recognoscebat quoque in ecclesia majori Utinensi nihil facere habebat, neque in clerum ipsius ecclesiae; sed rogabat hoc de gratia speciali, quia commodius in ecclesia Utinensi poterat synodum vocari, propter opportunitatem loci, et terrae meditulium. Eidem petitioni ob hoc annuit dictus custos nolens per hoc sibi, et ecclesiae Utinensi, et capitulo praejudicium imposterum generari.
Actum Utini in domo domini Nicolai dominae Palmae.
(0651A)Ego Nicolaus de Utino imperiali auctoritate notarius praedictis omnibus interfui, et rogatus scripsi.
XXI. JURAMENTUM FIDELITATIS Exhibitum a Stephano Jordani canonico Patavino nomine Joannis Patavini episcopi Raimundo patriarchae Aquileiensi. 1296. Nonae indict. Utini in castro in capella majoris palatii domini patriarchae Aquileien. die Lune 12, exeunte Augusto, presentibus domino Nicolaio Dalfino de Venetiis archidiacono Polens., dominis Philippono della Turre Aquil. et Becacio Paduano canonicis, et fratre Bonetto de Civitate ordinis Minorum, Domino Folchero plebano de Wrazlau et domino Bono de Labereta reverendi patris domini reverendi Dei gratia patriarchae Aquilejen. capellanis testibus ad hoc vocatis et rogatis, et aliis quam pluribus. (0651B)Vir nobilis atque prudens dominus Stephanus domini Jordani de Urbe canonicus Paduanus, domini PP. capellanus, nuntius et procurator venerabilis patris domini fratris Joannis permissione divina episcopi Paduani ad ea que in infrascripto procuratorio continentur, constitutus in presentia reverendi patris domini Raimundi Dei gratia sancte sedis Aquileiensis patriarche presentavit et dedit ipsi domino patriarche ex parte dicti domini episcopi et ecclesie Padoane quodam procuratorium, cujus tenor de verbo ad verbum noscitur esse tale.
267 Noveritis universi praesens instrumentum publicum inspecturi, quod cum nos frater Joannes permissione divina Paduanus episcopus occupati simus variis negotiis nostrae ecclesie Paduane, propter que nos ab ipsa nostra ecclesia Paduana ad presens comode absentari non possumus, nec etiam ad ven. patrem dominum . . . patriarcham Aquilegen. accedere personaliter, prout de jure tenemur, facimus, (0651C)constituimus et ordinamus providum virum dominum Stephanum domini Jordani de Urbe canonicum Paduanum domini pp. capellanum consanguineum et socium nostrum dilectum presentem et recipientem, nostrum procuratorem et nuntium specialem ad se presentandum nostro nomine et nostre ecclesie Paduane coram ven. patre domino . . . patriarcha Aquil. prefato, et ad prestandum eidem nomine Aquil. ecclesie juramentum sibi debitum secundum canonicas sanctiones, et ad visitandum ipsam ecclesiam Aquileg. secundum modum debitum de jure et consuetudine approbatum: promittentes nomine nostro et ecclesie Paduane mihi publico notario infrascripto recipienti nomine omnium quorum intererit ratum et firmum habere quidquid per ipsum procuratorem actum fuerit in predictis. In cujus rei testimonium presens instrumentum per infrascriptum notarium . . . fieri fecimus ad majorem cautelam nostri sigilli munimine roboratum.
Actum Padue in Palatio nostro anno Domini a Nativitate (0651D)1296, indict. 9, die 15 Augusti. Presentibus magistris Ricicherio canonico Parentino vicario, Johane Cio de Urbe camerario, et Jacobo de Actara notario ex familiaribus nostris testibus. Et Ego Manfredus Thome de Auximo pub. imp. auctor. notarius et nunc domini episcopi, predictis omnibus interfui, ipsaque ipsius mandato scripsi et publicavi, et signum meum apposui consuetum.
Quo procuratorio lecto coram supradicto domino patriarcha memoratus dominus Stephanus procurator (0652A)procuratoris nomine memorati domini fratris Joannis episcopi Paduani et pro ipso prestitit juramentum fidelitatis supradicto domino Raimundo patriarche Aquilegen. in haec verba:
Ego Stephanus domini Jordani de Urbe canonicus Paduanus domini pp. capellanus, procurator et nuntius specialis ven. patris et domini Joannis Dei gratia episcopi Paduani ad ea, que in supradicto procuratorio continentur, nomine et vice ipsius domini fratris Joannis episcopi Paduani juro in animam ejus, quod ipse dominus frater Joannes episcopus Paduanus ab hac hora in antea fidelis et obediens erit beato Hermachore, et sancte Aquilegen. ecclesie ac reverendo patri et domino suo domino Raimundo patriarche Aquilegen. suisque successoribus canonice intrantibus: nunquam erit in consilio aut consensu, vel facto, ut vitam perdant aut membrum, aut capiantur mala captione. Consilium vero quod sibi . . . per se, aut per nuntios suos, seu per litteras ad eorum dampnum se sciente nemini pandet. Patriarchatum (0652B)Aquilegen. et regalia patriarchatus ejusdem adjutor eis erit ad retinendum, et defendendum, salvo ipsius ordine, contra omnem hominem. Legatos et nuntios ipsius domini patriarche et ecclesie Aquilegen. eundo et redeundo honorifice tractabit, et in suis necessitatibus adjuvabit; vocatus ad synodum veniet, nisi prepeditus fuerit canonica prepeditione; limina ecclesie Aquileg. annis singulis visitabit aut per se, aut per suum nuntium, nisi dicti domini patriarche absolvatur licentia; possessiones vero ad mensam sue ecclesie Paduane pertinentes non vendet, neque donabit, neque impignorabit, neque de novo inleudabit, neque alio modo alienabit, inconsulto domino patriarcha Aquilegen. Sic Deus me et eumdem dominum episcopum Paduanum adjuvet et haec sacra Dei Evangelia. In cujus rei causa memoratus dominus frater Joannes episcopus Paduanus instrumentum presens fecit sui sigilli pendentis munimine roborari.
(0652C)Ego Joannes de Lupico sacri imperii publicus notarius supradictis omnibus presens interfui, et de mandato suprascripti domini Raimundi patriarche scripsi in formam publicam reducendo.
XXII. DESIGNATIO TERRAE SEU FORI, Appellandi Mediolanum Raimundi. 1297, decime indictionis. In quodam campo Raynerussii junioris de Scarelis de Clemona, qui parum distat a monte in quo solet esse quoddam castrum, quod vocabatur Grossembeh juxta viam publicam, per quam itur ad hospitale de Collibus de Clemona. Die Martis 10, exeunte Maio. Presentibus nobilibus viris dominis Muscha de Lature marchione Istrie, Mathia et Adelghera fratribus de Clemona, et dominis Albertino de Reponio, scolastico ecclesie Aquilegen. et magistro Fulchero de Wrazlau, et Nicolao de Goriach plebium plebanis, et domini Raymundi (0652D)Dei gratia patriarche Aquilegen. capellanis, et domino Milano de Paona habitatore castri de Utino, Stephano Vilich, et Pizulo filio quondam domini Ottollini de Portis de Clemona testibus ad hoc et aliis multis.
Reverendus pater et dominus Raymundus Dei gratia sancte Aquilegen. sedis patriarcha tenens manum dexteram ad quamdam perticam, in cujus summitate fixa erat quedam crux ferrea, et stans in predicto campo dixit. Nos ad honorem Dei, et gloriose (0653A)virginis Marie matris ejus, et beatorum martirum Hermacore et Fortunati patronorum nostrorum, et ad honorem status, et exaltationem nostram et ecclesie Aquilejen. et ad comodum omnium subjectorum nostrorum et dicte Aquilejen. ecclesie, fiximus, et figi precipimus hanc perticam cum signo sancte crucis in hoc campo in signum quod hic volumus dante Domino construere, et construi facere quamdam terram et forum nostrum nomine Aquilejen. ecclesie, quod Mediolanum Raymundi volumus et statuimus nuncupari, et predictam perticam cum cruce figi fecimus in campo predicto.
Ego Joannes de Lupico sacri imperii publicus notarius suprascriptis omnibus presens interfui, et de mandato suprascripti domini Raymundi patriarchae scripsi in formam publicam reducendo.
XXIII. FUNDATIO ECCLESIAE Sancti Nicolai de Sacillo. (0653B) Paganus Dei et apostolicae sedis gratia sanctae sedis Aquilegensis patriarcha. Universis praesentes inspecturis salutem in Domino sempiternam.
Universitati vestrae volumus esse notum, quod volentes postulationibus subvenire, viso et undique diligenter inspecto quodam privilegio bonae memoriae Bertoldi patriarchae Aquilejensis sigillo ejus cereo pendenti non corrupto nobis per dilectum filium Sygebaldinum plebanum ecclesiae sancti Nicolay de Sacillo exhibito, ipsum ad ejusdem plebani instantiam et supplicationem humilem per manum infrascripti notarii nostri transcribi et renovari praecepimus. Volentes, decernentes, et statuentes, ut hoc ejus transumptum, sive exemplum eamdem vim habeat eumdemque vigorem ac idem robur optineat per omnia quod originale praedictum noscitur optinere, etiamsi illud nunquam imposterum appareret. Utque idem Sygebaldinus plebanus, et ejus successores (0653C)eamdem a nobis auctoritatem habeant compescendi per censuram ecclesiasticam detemptores jurium et possessionum dictae ecclesiae, canonica monitione praemissa, nec non violatores dictorum jurium et possessionum, seu contradictores et rebelles, quam idem noster praedecessor quondam Bono ejusdem ecclesiae plebano, et ejus successoribus per privilegium ipsum noscitur concessisse. Cujus tenor talis est:
Bertoldus Dei gratia sanctae sedis Aquilejen. patriarcha. Dilecto filio Bono plebano ecclesiae sancti Nycolay de Sacillo salutem et benedictionem in Domino. Prudentia tua nobis cum instantia multa supplicavit frequenter, 268 ut per scripta nostra sygilli nostri roborata munimine, per que tibi et successoribus tuis ac aliis imposterum manifesta pateret veritatis cognitio, te cautum facere dignaremur certificantes in illis prout opinio nostra tenet nostraque jura fatentur, si ecclesia beati Nycolay de Sacillo (0653D)predicta, que immediate spectat cum omni jure suo ad ecclesiam Aquilejen. et nos, maxime quia inter Concordiensem diocesim et Cenetensem ibidem sita est, habere debeat populum et cimiterium proprium, ac sit ecclesia baptismalis, nec non exemptionis gaudeat libertate. Preterea cum etiam non constet per scripturas publicas, quibus juribus et possessionibus dicta ecclesia, cujus es tu plebanus et pastor, dotata fuerit ab antiquo: supplicasti nobis humiliter et instanter, ut saltem ex notitia quorumdam (0654A)privilegiorum Aquilejensis ecclesiae, quibus fit mentio de promissis, dignaremur te reddere certum per eadem scripta nostra plenius in hac parte: ne defectu talium scripturarum ipsa ecclesia nostra de Sacillo super aliquibus juribus et possessionibus suis dampnum pateretur seu aliquod detrimentum.
Nos vero devotionis tue supplicationibus inclinati benigne, quas in Domino plurimum commendamus tenore presentium, sicut per quedam privilegia nostra didicimus, te ac successores tuos et universos has litteras inspecturos scire volumus manifeste.
Quod temporibus illis, quibus vir illustris bone memorie dux Henricus, qui licet de genere fuisset, Alemanorum nobili stirpe genitus, tunc temporis dominabatur in partibus istis circa Liquentie flumen, pro remedio anime sue in Sacillo ad honorem beati Nycolay gloriosi confessoris et episcopi dictam ecclesiam inter fines diocesis Concordiens. et Cenetens. fundavit, sperans ibi tunc et per subsequens tempus (0654B)vita comite opidum seu munitionem construere laudabilem, quae suo nomini gloriam et magnificentie sue rederet incrementum.
Idem tunc a Romana curia videtur optinuisse de gratia speciali sicut patet per nostra privilegia supradicta, quod non opstantibus privilegiis et jurisdictionibus diocesis Concordiens. et Cenetens., dicta ecclesia beati Nycolay de Sacillo sit baptismalis, cimiterium habeat, ac populum sibi subjectum interius et exterius libere, quantum munitiones et claustra dicti loci de Sacillo, et circonstans et adjacens undique villa sibi caperet tunc et temporibus successivis.
Ita tamen quod supradicte dioceses Concordiens. et Cenetens. non teneant in aliquo, sed ab utroque prorsus episcopatu cum omnibus suis juribus atque possessionibus ipsa ecclesia sit exempta. Ita eadem privilegia nostra testari videntur: et asserunt quod cum idem vir magnificus dux Enricus fundavit ecclesiam sancti Nycolay de Sacillo predictam, tunc in remissione (0654C)peccatorum suorum ei dedit, donavit, et contulit libere predium quoddam ad trium quantitatem agrorum, in quo construxit eamdem cum quodam territorio non lunge multum ab ipsa juxta ripam Liquentie, simul cum quartesiis omnibus, qui deinde per subsequentia tempora de novalibus certorum nemorum, et aliis terris excultis et laboratis de novo in confinio et districtu Sacilli provenerint Domino largiente.
Item quoddam terratorium versus montes a parte superiori prope rivum quod appellatur Orzale. Item quedam predia in loco qui dicitur Viganorum et in ejus confinio et districtu. Item a parte inferiori justa Liquentie flumen per duas Leguvas ab eadem ecclesia quoddam aliud terratorium sibi dedit. Item in districtu et confinio Canipe aliud etiam terratorium cum quibusdam prediis et servis habitantibus in eodem.
Hys itaque sancti Nycolay predictam ecclesiam de (0654D)Sacillo prediis, possessionibus et terratoriis, servis atque quartesiis dotatum predictis, idem vir illustris dux memoratus Henricus cum omnibus ejusdem exemptionibus, honoribus, atque juribus cunctisque possessionibus, auctoritate summi pontificis, ecclesie Aquilejensi supposuit cum quibusdam aliis ecclesiis, ut pote ipsius et nostra ferunt privilegia predicta penitus et precise.
Ut ergo conscientie tue, tuisque successoribus plenius in hac parte satisfaciant scripta nostra, volumus, (0655A)ut dicta ecclesia sancti Nycolay de Sacillo exemptionibus et honoribus, jurisdictionibus et possessionibus supradictis, necnon cunctis juribus suis tam gratia predictorum privilegiorum sancte Aquilejensis ecclesiae, quam jure prescriptionis antique gaudere debeat, et uti libere nunc et semper salvis tamen honoribus circa predicta Aquilejensis ecclesie, cui ut dictum est vir idem magnificus eamdem supposuit ecclesiam de Sacillo.
Ad haec autem devotionis tue tam per nos, quam per successores nostros per presentes committimus et mandamus, quatenus dictas exemptiones cum honoribus suis et omnia jura cum jurisdictionibus dicte ecclesiae sancti Nycolay de Sacillo manutenere debeas ac successores tui hoc modo viriliter et tueri: detemptores jurium et possessionum ejusdem auctoritate nostra, debita monitione premissa per censuram ecclesiasticam, nec non et violatores dictorum jurium atque possessionum plebis predicte, seu contradictores et rebelles intrepide compescendo.
(0655B)In cujus rei evidentiam, et stabilem firmitatem presentes litteras nostras tibi et successoribus tuis concedimus sigilli nostri pendentis munimine roboratas.
Data Aquileje millesimo ducentesimo quadragesimo nono die secundo intrante Novembri indict. 7.
Datum et actum Utini in patriarchali palatio nostro anno Dominice Nativitatis millesimo trecentesimo vigesimo octavo indict. 11 die tertio decimo mensis Maii. Presentibus ven. viris dominis fratre Joanne abbate monasterii Rosacensis, et Petro Mora rectore ecclesiae de . . . Mediolanensis diocesis . . . Berosino canonico Aquilejensis, Eusebio de Romagnano, fratre Bernardo monacho Catevah Mediolani capellani domini patriarchae predicti, Odorico et Francisco Nassutti notariis de Utino, presbytero Tadeo plebano plebis de Circhinis, Francisco de Manzano, et Guillelmo magistri Gualdi de civitate testibus, et aliis ad hoc specialiter vocatis et rogatis.
(0655C)Ego Gubertinus quondam Ressonandi de Novate Mediolanensis dioecesis publicus imperiali auctoritate notarius et scriba dicti domini patriarchae privilegium predictum, ut premittitur in nulla sui parte suspectum, una cum eodem domino patriarcha et testibus suprascriptis vidi, et diligenter inspexi, ac de mandato ipsius domini patriarchae exemplavi, innovavi, et in hanc publicam formam redegi, meque cum signi mei impositione in ejus fine subscripsi rogatus.
XXIV. TRANSLATIO PRAEPOSITURAE SANCTI ODORLICI In ecclesiam sanctae Mariae M. Utinensis. Bertrandus Dei et apostolicae sedis gratia sanctae sedis Aquilejensis patriarcha. Ad perpetuam rei memoriam.
Inter alias sollicitudines nostras illa potissimum mentem nostram perurget, ut in ecclesiis nostris nostrae (0655D)ordinationi commissis, et in locis insignibus constitutis, cultus divinus, sicut excrevit populus, augeatur. Dudum siquidem piae memoriae Innocentius papa quartus patriarchae Aquilejen. praedecessori nostro, proprio nomine non expresso, apostolicas concessit litteras in hac forma:
Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri . . . patriarchae Aquilejen. salutem et apostolicam benedictionem. Cum, sicut in nostra proposuisti praesentia constitutus, dilecti filii . . . praepositus et capitulum ecclesiae sancti Odorlici ecclesiam ipsam, pro eo quod sita est in loco non tuto ad securum locum videlicet castrum Utinen. in spiritualibus et temporalibus tibi pleno jure subjectum transferre (0656A)desiderent, tuque praeposituram ipsam cupias augmentare: nos devotionis tuae precibus inclinati, annectendi eidem praepositurae plebem ipsius castri plenam tibi concedimus auctoritate praesentium facultatem. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni XII Kalendas Augusti pontificatus nostri anno tertio.
Quia igitur inundantibus supradictum praedecessorem nostrum et alios successores ejus, qui fuerunt usque ad nos, negotiis, nullus eorum negotium hujusmodi ad effectum deduxit: Nos quamvis in promotionis nostrae addictam 269 ecclesiam Aquilejen. primordio redderet eorumdem negotiorum inundatio non minus attonitos, excitati frequentibus cleri et populi exhortationibus intendere cepimus unioni seu annexioni jam dictae; et habito super hoc cum dilectis (0656B)filiis canonicis nostris et capitulo ecclesiae nostrae Aquilejen. praedictae diligenti tractatu, de ipsorum consilio et assensu plebem seu matricem ecclesiam sancti Odorlici dictae terrae Utini nostrae dioecesis, quae nunc sub beatae Mariae vocabulo nuncupatur vulgariter, et eam de caetero sic nuncupari decernimus, ubi divina gratia favente multitudo excrevit fidelium, collegiatam ordinaria auctoritate erigimus et perpetuo collegiatam esse decernimus: eique praeposituram ecclesiae sancti Odorlici juxta Tulmentum ejusdem nostrae dioecesis seu ecclesiam ipsam cum omnibus juribus et pertinentiis suis tam eadem auctoritate ordinaria, quam etiam apostolica supradicta qua fungimur in hac parte, incorporamus, annectimus, et unimus, atque de loco ubi sita est, pro eo quod ibi non est tuta, transferimus, et de caetero translatam censemus manere: statuentes et ordinantes, quod eadem ecclesia sanctae Mariae Utinensis collegiata per nos, ut praemittitur, cum adjectione (0656C)dictae praepositurae, et iis quae inferius eidem adjicimus, de novo erecta, deinceps extincto nomine custodis, qui prius erat major in ea, per decanum, qui caput sit capituli, et de obventionibus duplicem portionem recipiens, animarum curam habeat, de caetero gubernetur, eodem custode, Francisco scilicet, quoad vixerit canonico remanente: ita quod suo tempore praebendam, et alia quae solebat recipere, cum duplicitate recipiat. Is autem qui nunc praefatam praeposituram sancti Odorlici juxta Tulmentum obtinet, Franciscus videlicet della Turre, mutato nomine praepositi sit praefatae ecclesiae sanctae Mariae Utinensis decanus, omnesque praefatae praepositurae canonici sint de caetero praefatae ecclesiae sanctae Mariae canonici: et tam ipse Franciscus decanus, quam ipsi dictae praepositurae canonici canonicatuum et praebendarum suarum (fructus) quos obtinent in praepositura praefata quandiu ipsi vixerint cum ea integritate percipiant, cum qua hactenus perceperunt cum honoribus et jurisdictionibus solitis. Eis autem (0656D)cedentibus vel decedentibus tam dicti Francisci praepositi, quam eorumdem canonicorum cedentium vel decedentium praebendae in dictam ecclesiam Utinensem collegiatam perveniant, et eorum successoribus assignentur, prius tamen eisdem praebendis adaequatis cum praebendis, quae erant antea in dicta ecclesia Utinensi. Ad haec, quia deficiunt in eadem ecclesia Utinensi officia necessaria, sine quibus nec honorifice nec congrue stare potest, sacristia videlicet, et etiam cantoria: nos pensatis omnibus quae attendenda sunt in talibus, et exquisitione diligenti praehabita, plebem sive ecclesiam sancti Joannis evangelistae de Variano ejusdem nostrae dioecesis ad ordinationem nostram similiter spectantem, in qua (0657A)sunt plebanus et clericus, auctoritate ordinaria de dictorum capituli et canonicorum nostrorum consilio et assensu ipsi ecclesiae Utinensi annectimus et unimus, ac eosdem plebanum mutato nomine sacristam, clericum vero cantorem ejusdem ecclesiae Utinen. de novo creamus: ita quod ipsi sacrista et cantor habeant et percipiant fructus et redditus ipsius plebis sicut hactenus perceperunt. Ne autem curam populi, seu alia spiritualia tam in ipsa plebe, quam in jam dicta ecclesia sancti Odorlici juxta Tulmentum negligere videamur, decernimus et ordinamus, quod in utraque earumdem unus perpetuus existat vicarius, presbyter videlicet qui per nos et successores nostros instituatur, et destituatur ibidem quoties fuerit opportunum. Alii vero presbyteri titularii sive filiarum ecclesiarum dictarum plebis et ecclesiae in suis prioribus remaneant juribus, quorum etiam institutionem et destitutionem nobis et eisdem successoribus reservamus. Insuper cum sicut (0657B)ad nostram pervenit notitiam bonae mem. Gregorius praedecessor noster ex certis causis non justis nec rationabilibus medietatem reddituum ecclesiae supradictae sanctae Mariae Utinensis, quae plebs sancti Odorlici tunc temporis vocabatur, eidem ecclesiae suisque ministris nulla servata juris solemnitate subtraxit, ipsamque medietatem archidiacono Aquilegen. qui tunc erat et suis successoribus assignavit; volentes Ecclesiae praedictae indemnitatibus providere, ipsamque velut matricem insignis et populosi loci honoribus et proventibus augmentare, dictam assignationem, quae de facto, non de jure processerat, annullamus de nostri capituli praedicti consilio et assensu, dictamque medietatem reddituum, quam vigore praedictae consignationis Aquilegen. archidiaconus sibi hactenus indebite vindicavit, in quibuscunque rebus vel juribus consistere dignoscatur, auctoritate ordinaria de consilio tamen et assensu nostri capituli memorati ad jus et proprietatem ejusdem ecclesiae Utinen. revocamus; decernentes quod de (0657C)fructibus et obventionibus ipsius medietatis fiant duae portiones aequales, quarum una inter decanum et canonicos residentes, qui tamen divinis officiis interfuerint, pro quotidianis distributionibus dividatur: de altera vero quatuor constituantur praebendae pro quatuor canonicis, videlicet Tristano nato Fedrici de Savorgnano, Nicolao Gabrielis quondam Henrigini de Pistoriis de Cremona, Francisco Missotti de Meduno et Raymundino Jacobini de Paona clericis Utinen. quos ex nunc ad praedictas praebendas ultra numerum consuetum ibidem canonicos de novo constituimus et creamus. Insuper statuendo decernimus, quod quotiescunque dignitas decanatus in ecclesia praedicta Utinen. vacabit, electio decani ad capitulum ipsius ecclesiae spectet, confirmatione tamen ipsius nobis in omnibus reservata. Porro quando continget decanum vel aliquem canonicum ecclesiae praedictae Utinen. decedere, fructus et obventiones primi anni post ipsum decessum integraliter (0657D)sicuti si viverent, et divinis officiis interessent, pro anniversario in ipsa duntaxat Ecclesia celebrando per capitulum debeant reservari, et de ipsis aliquae possessiones emantur, quarum redditus et proventus singulis annis inter decanum et canonicos anniversario interessentes fideliter dividantur. In quorum omnium testimonium praesentes litteras seu publicum instrumentum per Petrum Joannem de Baono notarium infrascriptum scribi et publicari mandavimus, et nostro sigillo pendenti muniri.
Datum et actum in praedicta ecclesia Utinensi sub anno Nativitatis Dominicae 1334, indict. 2. Praesentibus venerabilibus et discretis viris domino fratre Joanne abbate monasterii Rosacensis, et domino fratre Giberto abbate monasterii Mosacensis dioecesis (0658A)praefatae Aquilegen. domino Guilelmo decano Aquilegen. domino Guidone de Manzano decano ecclesiae sanctae Mariae Civitaten. dioecesis praedictae, ac domino fratre Albertino custode conventus ordinis Fratrum Minorum Utinen., fratre Paulo de Mantua ejusdem conventus, et fratribus Artrusio de Brazzacho priore et Gregorio lectore conventus ordinis Fratrum Praedicatorum Utinen. ac dominis Guilelmo Majorani decretorum doctore, Geraldo Regis priore de Saumana Cavalicen. dioecesis. Guilelmo de Salvagnaco rectore ecclesiae de Able Tolosan. et Guilelmo Bertrandi rectore ecclesiae sancti Martini de Monte equino capellanis ipsius domini patriarchae, domino Morando de Porciliis canonico Aquilegen. ac dominis Odorlico de Cuchanea, Hectore de Savorgnano, et Guilelmo de Grusimpach militibus, necnon Gerardo nato dicti domini Odorlici de Cuchaneo, Frederico Savorgnano, et Hermanno et Endrico fratribus de Carnea, Philippusio et Thoma fratribus de civitate habitatoribus (0658B)Utini s. Odorlico notario de Utino, magistro Francisco de Utino grammaticae professore, magistris Bonaventura, et Manino Phisicis de Utino, et aliis quampluribus tam clericis quam Laicis in multitudine copiosa ad praemissa vocatis specialiter et rogatis. Die vigesimo tertio mensis Decembris, anno Nativitatis Domini et indictione supradictis.
Et ego Petrus Joannis de Roano clericus Tervisinus publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius praedictis omnibus et singulis una cum supradictis testibus et aliis pluribus praesens interfui, eaque de mandato dicti reverendi patris domini patriarchae ac rogatus scripsi, et in hanc publicam formam redegi, signoque meo consueto signavi in testimonium praemissorum.
S. N.
270 XXV. CHARTA DE ACCESSU NICOLAI PATRIARCHAE Prima vice ad sedem Aquilejensem. (0658C) In Christi nomine, amen. Anno nativitatis ejusdem millesimo trecentesimo quinquagesimo primo die sabbati vigesimo primo mensis Maii, indictione quarta.
Congregato canonicorum, mansionariorum, capellanorum, et clericorum omnium ecclesiae Aquilejensis in unum capitulo, et processione facta cum cruce, vexillis usque ad portam omnium Sanctorum ad quam obviam ivimus domno patriarchae infrascripto, in qua processione fuerunt reverendi Patres domni episcopus Joannes Aemon, Albertus, abbas sancti Prosperi de Regio, et Guido abbas Mosacen. Ex canonicis interfuerunt domni Guilelmus decanus, Oduinus de Pergamo, Gambinus de Roddan, Conradus Ambrosius, Franciscus, et Beltramolus de Laturre, Guill., Mattheus, Maffeus, Jacobus, Joannes de Car., canonici. Ex mansionariis fuerunt Simoninus, Henricus, Bassanus, Jacobus, Mazochus, Liberalis, (0658D)Dondinus, Johanninus Lanzelotus, Zanetus et Jacobus de Civitate, etc.
Cum perventum fuit ad ecclesiam, dominus patriarcha descendit de equo super lapidem consignatum: intrato in ecclesiam et genuflexo in medio Ecclesiae dominus decanus fecit benedictionem. Facta benedictione monachi exspoliaverunt eum capa qua indutus erat. Tunc domni decanus una cum canonicis duxerunt eum ad sedem, et ibidem eundem reverendum in Christo patrem et dominum dominum N. sanctae sedis Aquilegen. patriarcham installarunt in sede, qui dominus patriarcha omnes canonicos ibidem ad pacis osculum recepit, et ibidem resedit cantato Te Deum laudamus, et tunc patriarchatum accessit.
S. N..
(0659A)Ego Jacobus quondam Ture civitatis Austriae clericus Aquilegen. supradictas notas et abbreviaturas in anno Nativitatis Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo, indict. 4, mea propria manu et signo et nomine apposito consuetis scripsi, signavi, et abbreviavi rogatus et interfui cum testibus ubilibet nominatis.
XXVI. MANUMISSIO SERVI CUJUSDAM Per testamentum commissa. In Christi nomine, amen. Anno Nativitatis ejusdem 1351, ind. 4, die 14 mensis Aprilis. In ecclesia Aquilegensi. Praesentibus presbytero Nicolussio plebano Aquilegen. Lancelotto de Cucanea mansionario Aquilegen. Johanne quondam Lamfranchini de Utino et aliis.
Ven. vir dominus Gambinus de Rodan, canonicus Aquilegen. nomine et vice Aquilegen. ecclesie praedicte obtulit Leonardum quondam Lazarini de Villalta (0659B)super altare sancte Marie Aquilegen. Qui Leonardus ibidem produxit quoddam pubblicum instrumentum faciens fidem de manumissione de eo facta tenoris infrascripti.
In Christi nomine, amen. Anno ejusdem Domini 1348, ind. prima, die primo mensis Octobris, Utini in domo que fuit olim Galdenerii de Burgo superiori Utini. Praesentibus domino presbytero Francisco de Mugla capellano in Colloreto, nobb. viris dominis Vicardo de Colloreto, Nicolusio quondam domini Federici de Villalta, Johanne filio domini Francisci de Villalta, Clizogo filio domini Bernardi de Colloreto, Johannino dicto testera de Faganea, Bruno de civitate in Villalta commorante, Machoro de Castro novo quondam Lempse, et Arnosto de Colloreto testibus, et aliis pluribus ad hoc specialiter per infrascriptum testatorem vocatis et rogatis.
Nobilis vir dominus Nicolusius de Villalta quondam domini Odorici de dicto loco sanus per Dei gratiam (0659C)mente, sensu, et intellectu, licet corpore languens, nolens ab intestato decedere, suarum rerum, et bonorum omnium mobilium et immobilium, presentium et futurorum dispositionem suam per presens suum nuncupativum testamentum sine scriptis in hunc modum facere procuravit. In primis quidem sepulturam sui corporis elegit apud ecclesiam sancte Marie Madalene de Villalta, cui ecclesie legavit pro anima sua pro anno presenti denarios XL Aquilegenses Item inter cetera, que legavit in suo ultimo testamento, legavit, voluit, et ordinavit, et reliquit ecclesie sancte Marie Aquilegen. pro anima sua Leonardum quondam Lazarini de Villalta animo manumettendi, et eum totaliter manumittens, et heredes suos nascituros de cetero ex ipso tam masculos quam feminas, cum toto ejus peculio, et eum absolvens et liberans et descendentes ab eo, ut dictum est, ab omni vinculo servitutis: ita quod de cetero ipse possit et valeat quemadmodum liber homo facere potest, (0659D)testari, vendere, obligare, donare, emere, recipere, contrahere, et alia omnia et singula facere, et liberaliter exercere tam in judicio quam extra que quelibet legitima persona et libera facere potest. Item legavit predicto Leonardo campos tres, quos sibi dictus testator acceperat ipsi Leonardo dandos, et assignandos per heredem infrascriptum sitos in pertinentiis de Villalta ad faciendum de ipsis campis omnimodam suam voluntatem. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus, juribus, et actionibus, et excossis sibi heredem universalem instituit et esse voluit nob. virum dominum Maynardum de Villalta filium quondam domini Henrici de dicto loco. Et hanc voluit esse suam ultimam voluntatem, et suum ultimum testamentum, quam et quod valere voluit jure testamenti et ultime voluntatis, et si valere (0660A)non posset jure testamenti, valeat saltem jure codicilorum, et cujuscumque alterius ultime voluntatis, et jure quo et quibus melius valere et tenere potest. Et ego Guirgelminus de Faganea notarius imperiali auctoritate hiis omnibus interfui et rogatus scripsi.
Quibus sic factis dictus dominus Gambinus duxit eumdem Leonardum ter per manum circum circha dictum altare, delato etiam sibi per me notarium sacramento de observando fidelitatem et legalitatem domino patriarche et ecclesie Aquilegen. ut moris est cetera faciendo in signum libertatis et manumissionis.
XXVII. MANUMISSIO ALIA Hominis de Masnata. In Christi nomine, amen. Anno Nativitatis ejusdem 1351, indict. 4, die 17, Novembr. In ecclesia (0660B)Aquilegen. prope altare sancte Marie Aquileg. Presentibus Leonardo filio Missii clerico, presbytero Johanne de Pergamo prebendato in dicta ecclesia, Francisco quondam Saraceni notarii de Aquilegia et aliis.
Constantinus filius s. Federici de Castilirio habitans Budrii, nomine dicti ejus patris et heredum, et fratrum ipsius omnium, tanquam nuntius specialiter ad hoc deputatus per ipsum s. Federicum ejus patrem, obtulit Martinum quondam Vincentii de Ronches juxta Palmatam, olim ipsorum hominem de Masnata, quem manumisit idem s. Federicus, et libere eum donavit ecclesie sancte Marie Majoris Aquilegen. super altare sancte Marie Majoris Aquilegen. et habere eum donavit eidem ecclesie cum omnibus heredibus suis presentibus et futuris, et cum toto ejus peculio castrensi, vel quasi castrensi, et cum omnibus bonis suis presentibus et futuris, mobilibus et immobilibus, ita quod amodo possit facere, emere, vendere, testari, codicilari, contrahere, (0660C)et pacisci et omnia alia et singula facere quemadmodum liber homo ecclesie Aquilegen. et quod amodo nec dominus patriarcha nec capitulum vel aliquis alius vel alii, qui pro tempore essent rectores ecclesie Aquilegensis possint vel debeant eumdem in dicto servitutis honore subjugare. Qui Martinus percepto debite fidelitatis sacramento in signum libertatis super dicto altare obtulit atque dimisit unum denarium novum monete Aquilegen. atque alia faciens prout in talibus est fieri consuetum.
Cum omni melioratione, etc.
271 XXVIII. DENUNCIATIO LIBERTATIS Et declaratio solemnis manumissorum, quorum manumissio impugnabatur. In Christi nomine, amen. Anno Nativitatis ejusdem (0660D)1352, indict. 5, die 12 mensis Julii. Presentibus presbitero Jacobo Florentino, et Anzelotto de Cuchanea mansionariis Aquileg. et presbitero Gabrielo supradictus et aliis.
Joseph nuncius juratus patriarchalis curie domini Nicolai patriarche Aquilegen. ex comissione et mandato domini Jacobi Maroeli de Luca vicarii dicti domini patriarche, optulit super altare sancte Marie Aquilegen. Margaretam dictam Muyans, et Indrynam, et Catherinam sorores filias dicte Margarete, et Johannem eorum fratrem, ut moris est (ut supra). Qui ibidem exhibuit unam litteram infrascripti tenoris.
Jacobus Maroelus de Luca domini nostri patriarche vicarius generalis Istrie marchio, etc., salutem. Cum Margareta dicta Muyans de sancta Margareta (0661A)cum tribus filiis et totidem filiabus coram nobis, ut comissario in hac parte domini nostri domini patriarche Aquilegen. per laudum et sententiam fuerint absoluti ab omni nebula servitutis et libertate, ad quam Fradonus de Brazaco eosdem intendebat provocare; honestatem vestram requirimus quatenus predictos Margaretam filios, atque filias in ecclesiis vestris, cum ibi aderit populi multitudo liberos, ut ceteros Aquilegen. ecclesie denuncietis, et propaletis.
Datum Utini die 10 Junii, indict. 5, honestis viris presbiteris Henrico, et Francisco capellanis plebis sancte Margarete, et ipsorum cuilibet. S. N. Et ego Jacobus quondam Ture notarius scripsi et notas suprascriptas abbreviavi, et presentibus signo et nomine consuetis communivi.
XXIX. STATUTUM In perturbantem jus custodiendi Festum. (0661B) In Christi nomine, amen. Anno Nativitatis ejusdem 1358, indict. 11, die 27 mensis Decembris. Presentibus reverendo in Christo Patre Domino fratre Bartolomeo Dei gratia episcopo Caprulano, ven. et sapiente viro domino Benevenuto de Utino decano civitatensi decretorum doctore, ac nob. milite Domino Francisco de Savorgnano Istrie marchione testibus et aliis.
Reverendissimus in Christo pater et dominus dominus Nicolaus Dei gratia sancte sedis Aquilegen. patriarcha dixit, et protestatus fuit, quod Rizardus de Castello reinciderat penas et sententias proditionis et confiscationis omnium bonorum suorum secundum pacta cum eo habita per ipsum dominum patriarcham, quando eum reduxit ad gratiam suam. Et hoc quia contumaciter et violenter ac etiam pertinaciter contra mandata et inhibitiones ipsius domini patriarche, festum et forum sancti Pelegrini manu armata noviter custodivit, et custodiebat, (0661C)et expulit vice marescalcum ejusdem domini patriarche ac ejus socios de hospitio in quod descenderant in Gonaro, missos ad custodiendum festum et forum hujusmodi nomine ipsius domini patriarche sine prejudicio predicti Rizardi et capituli Aquilegensis, quorum uterque asserit ad se dicti festi et fori custodiam pertinere.
Actum Aquilegie in palatio patriarcali.
XXX. OBLATIONES AD PRIMAM MISSAM Marquardi patriarchae. Vocati ad primordialem missam parte reverendissimi in Christo patris et D. D. Marquardi Dei gratia sancte sedis Aquilejensis patriarchae dignissimi die Dominico 19 Aprilis in Aquilejensi ecclesia celebrata cum clenodiis, et aliis, etc.
Suffragia exhibita per infrascriptos ut quilibet in calce apparet.
(0661D)Episcopus Tridentinus dedit . . .
Capitulum . . . .
Episcopus Paduanus unum urceum coopertum, et unam cuppam sine pede planam coopertam.
Capitulum.
Episcopus Veronen. cereum unum cum duc. 22.
Capitulum.
Episcopus Tergestinus cereum unum cum denariis.
Capitulum.
Episcopus Cumanus.
Capitulum.
Episcopus Vicentinus cereum unum cum duc. 22.
(0662A)Capitulum.
Episcopus Justinopolitanus.
Capitulum.
Episcopus Concordiensis unam cuppam cum pede et smaltis.
Capitulum.
Episcopus Emonensis.
Capitulum.
Episcopus Polensis florenos 12.
Capitulum.
Episcopus Parentinus.
Capitulum.
Episcopus Trevisinus unam cuppam cum pede.
Capitulum duas taccias.
Episcopus Petenensis.
Capitulum.
Episcopus Cenetensis unum cyphum cum pede.
Capitulum.
Episcopus Mantuanus.
(0662B)Capitulum.
Episcopus Segniensis.
Episcopus Hasiensis.
Magnates cum certis Communitatibus.
Domini Mediolanen.
D. dux et commune Venetiarum duo bacilia, duas platinas, tres cyphos coopertos cum pedibus, et taccias et crateras 12.
D. Paduanus unam credentiam, et duas cuppas cum pedibus.
D. Veronen.
D. Marchio Estensis.
Commune Florentiae.
Commune Pisarum [ Al., Pisauri] unam bursam cum centum florenis.
Comes Croatiae.
Comes Goritiae.
Comes de Pisino.
Domini de Collalto.
(0662C)D. Guicellonus de Camino unam platenam magnam planam.
D. Gerardus de la Motha.
Communitas Tergesti tres cuppas cum pedibus.
D. comitissa Goritiae.
Praelati Alemanniae.
Archidiaconus Carinthiae.
Archidiaconus Carniolae et Marchiae.
Archidiaconus Seuniae [ Al., Syeniae.]
Abbas Ottemburgensis.
Abbas Victoniensis.
Abbas in Arnolstain.
Abbas Siticensis.
Praepositus Junensis.
Prior in Urenevit.
Abbas Milistatonensis.
Praelati cum clero intrinseco.
Decanus Aquilejen. cereum unum cum denariis.
(0662D)Capitulum. 272
D. Paganus de la Turre unam cuppam plenam cum parvo pede. D. Romagninus cereum unum cum denariis.
Decanus Civitatensis cereos duos cum denariis.
Capitulum.
Decanus Utinensis Marchas sol. septem.
Capitulum.
Abbas Bilinien. unam cuppam cum pede.
Abbas Sextensis.
Abbas Rosacensis.
Abbas Mosyacensis unam cuppam cum parvo pede.
(0663A)Praepositus sancti Stephani Aquilejen.
Capitulum.
Praepositus sancti Felicis in Aquileja.
Capitulum.
Praepositus sancti Petri de Carnea.
Capitulum.
Abbas Sumagnensis unam cuppam cum pede.
Abbatissa monasterii Aquilejensis cuppam unam cum pede.
Abbatissa Civitatis Austriae unum cyphum cum pede.
Communitates Forijulii.
Aquileja sex taccias.
Utinum duas cuppas unam magnam, et unam parvam cum pedibus.
Civitas Austriae duas taccias magnas sine pede.
Glemona quinque torcia cum Marchis denariorum XII.
Maranum duos cereos cum denariis.
(0663B)Monsfalco duos cereos cum denariis.
Sanctus Vitus unum cereum cum denariis.
Sacillum unum cereum cum denariis.
Meduna.
Tumetium cum Carnea cereum unum cum denariis.
Contrata Cadubrii ducatos 60 in una bursa.
Venzonum unum Cyphum de Cristallo cum pede, et florenos 26.
Portus Gruarius unam cuppam cum pede.
Illi de marchionatu Istriae.
Mugla cereos duos cum denariis.
Buglis.
Portulis.
Pinventum.
Roceum.
Colinum.
Duo Castra.
(0663C)Albona.
Flavona.
Nobiles de Patria Forijulii.
Prata. D. Manfredus unam tacciam. Alii domini unam magnam cuppam cum pede.
Porcileae torcium unum cum denariis.
Pulcenicum torcios quatuor [ Al., tres] cum denariis.
Villalta D. Mainardus de Villalta torcium unum cum denariis.
Castellum unam cuppam magnam sine pede.
Strasoldum, haeredes D. Henrici torcium unum cum denariis. Gabriel et Bernardus cereos tres cum denariis.
Spegimbergum unam cuppam cum pede.
Avianum cereum unum cum denariis.
Maniacum.
La Frattina torcium [ Al., cereum] unum cum denariis.
(0663D)Salvarolum.
Laurenzaga [ Al., Laurenzona].
Sbrojavacca.
Valvasonum, D. Simon unam cuppam sine pede.
Azzanum.
Varmum.
Toppum.
Fricanum.
Colloretum, D. Simon de Colloreto cereum unum cum denariis.
D. Joannes cereum unum cum denariis Mels.
(0664A)Pers.
Cavoriacum.
Morutium.
Cerneum.
Zeacum.
Brazaccum superius et inferius.
Fontana bona cereum unum cum denariis.
Faganea cereum unum cum denariis.
Sanctus Daniel cereum unum cum denariis.
Tricesimum.
Prampergum cereum unum cum denariis.
Partistagnum.
Attemps.
Cucanea, D. Odoricus unam cuppam sine pede.
Budrium.
Manzanum, Guarnerius et Pantaleo cereum unum cum denariis.
Vendojum.
Ragonea.
(0664B)Zoppola.
Canipa, Communitas cereos duos cum denariis.
Alii domini et personae.
D. Franciscus de Savorgnano unam cuppam cum pede coopertam.
D. Paganus de Savorgnano unam credentiam cum linguis serpentinis,
D. Federicus de Savorgnano unam cuppam sine pede coopertam.
Plebanus sancti Danielis cereum unum cum denariis.
Prior sancti Antonii de Venetiis unam platinam planam.
D. Nicolaus de la Turre unum magnum equum.
D. Nicolusius [ Al., Nicolaus] Orbiti.
Filii D. Joanoli de Lisono duas taccias.
D. Joannes de Monticulis unam cuppam de nuce cum argento deaurato.
D. Phebusinus de la Turre unam cuppam cum (0664C)pede.
Antonius de Turrate Caniparius unum calicem.
Filii Castroni de Burlis [ Al., de Bathis] unam confiteriam cum pede.
Plebanus Tricesimi unum cereum cum denariis.
Nota quod ultra praemissa dati sunt tres anuli omnes auri, quorum unus est fulcitus margarita [ Al., Margaritis fulcitus], et ignoratur quis dederit.
Item sunt duae cuppae planae cum pede plano, et aliae sine pede, et ignoratur similiter quis eas dederit.
Item est unam cuppa de Masevo [ Al. de Muxeco] ornata argento cooperta.
Potestas Aquilejae cereum unum cum marca una.
Uxor D. Potestatis cereum unum cum marca dimidia [ Al., marca 1/2].
Potestas Marani cereum unum cum denariis.
Plebanus Versiae cereum unum cum denariis.
(0664D)D. Castellinus de la Turre cereum unum cum denariis.
Suprascripta omnia constant manu s. Joannis de Susannis quondam s. Odorici Notarii quondam s. Andreae de Utino 1366; omnia tamen in filzia quadam extraordinaria Bellonis senioris.
273 XXXI. URBANI V PONTIF. MAX. RESCRIPTUM MARQUARDO PATRIARCHAE AQUILEJENSI De abusu in judiciis ferendis corrigendo . Urbanus episcopus servus servorum Dei. Ven. fratri . . . . . (0665A)patriarchae Aquilegen. salutem et apostolicam benedictionem.
Nuper ad nostrum pervenit auditum, quod in civit. Aquilegen., Utinen., Civitatis Austriae, Glemonae, Venzoni, Marani, Montisfalconis, Sacilli, Sancti Viti, Medurnae locis, et nonnullis aliis locis ac terris, et castris, gastaldiis [ Ughel. Castellenii], et oppidis patriae Forijulii Aquilegen. diocesis tuae temporali jurisdictioni subjectis in criminali et civili temporali foro [fere] quaedam abusiva consuetudo, quae potius corruptela dici debet, incolevit, rectorum judiciorum quamplurimum perversiva, ex eo quia in judiciis antedictis tam in praeceptis, monitionibus, interlocutoriis et definitivis sententiis, quam aliis quibuscunque actibus [alia quibuscunque aliis actibus] judicialibus, patriarcha qui pro tempore est, et ipsius officiales examinare, cognoscere, definire, terminare, et alios actus judiciales facere ex ponderata et matura deliberatione non possunt [non possit], sed solum in (0665B)quantum in instanti per astantes, seu majorem partem astantium indifferenter et passim sive nobiles, ignobiles, literati et illiterati, artifices, seu cujusvis alterius conditionis, dignitatis, et status homines existant, etiam per patriarcham seu ipsius officiales in judicio praesidentes non vocati, sed eorum motu proprio, vel ex casu, temporibus [ex causa temporalibus], quibus idem patriarcha et ipsius officiales pro jure reddendo sedere contigerit [contineret] in loco judicii convenientes, et facto [et facta] per partes, seu ipsarum [ipsorum] advocatos vel procuratores, atque omnibus quae ipsae partes dicere seu allegare in ipso instanti voluerint respectu articuli causae, de quo in termino ipsis partibus [pluribus] statuto litigare contigerit, enarratis, tunc ad vocationem patriarchae seu officialium ejusdem, quasi more praeconis eosdem astantes requirentium, quid in praemissis actibus seu articulis judicialibus de jure videtur [de jure vestro servatum], sententiatum et dictum fuerit, ipso instanti nulla alia deliberatione praemissa, qualis (0665C)et quantacunque fuerit causa seu negotium in judicio deducta [deducto], non attentis iidem patriarcha et ipsius officiales, ita et totaliter, sicut per praedictos astantes seu majorem partem dictum sententiatum [summatim] exstiterit, ipso instanti promulgare et sententiare tenentur [et summarie tenent], et quae praedictorum [dictorum] astantium, sicut praemittitur, sententiantium [summatim] major pars existat per elevationem et numerationem [indicationem] digitorum eorumdem, divisim et successive factas demonstratur, ex quibus incaute et absque congrua deliberatione, et saepe cum fraude partium et dictorum astantium vel convenientium [astantium convenientes] in loco et tempore judicii ante dicti, ad amicorum, parentum [praesentiam], seu aliquorum potentium litigantium actus judiciarii, interlocutoriae sententiae et definitivae [interlocutionem sententiae et definitionem] ac praecepta indebite promulgantur. Nos igitur attendentes quod consuetudo, quae canonicis (0665D)obviat institutis, nullius debet esse momenti, quodque sententia a non suo lata judice nullam obtinet firmitatem, ut tam tu, quam officiales tui praedicti in causis subjectorum tuorum postquam tibi et ipsis de meritis earum constiterit, sententias proferre (0666A)valeatis, sicut ordo postulat rationis, praemissa consuetudine non obstante, fraternitati tuae auctoritate praesentium concedimus facultatem.
Datum Viterbii XIII Kal. Augusti. Pontificatus nostri anno quinto.
XXXII. CHARTA OBLATIONIS Litterarum apostolicarum Urbani VI papae capitulo Aquilejensi, in gratiam Philippi de Alenconio patriarchae Aquilejen. commendatarii designati. In Christi nomine, amen. Anno nativitatis ejusdem millesimo trecentesimo octuagesimo primo, indictione 4, die tertio mensis Augusti.
Actum in terra Sacilli Aquilejen. dioecesis in sacristia ecclesie seu plebis sancti Nicolai, presentibus nobilibus et potentibus viris dominis Andrea milite marchione de Cavalcabobus de Cremona, legum doctore, ac Jacomutio ac Johanne Furlano comitibus (0666B)de Purcilliis et Zifridino de la Ture testibus et aliis pluribus ad infrascripta vocatis specialiter et rogatis. Ibique convocato et congregato capitulo Ecclesie Aquilejensis die et loco suprascriptis de mane post missam per ven. viros dominos Federicum comitem de Purcilliis, Johannem juniorem de la Ture, et Ottobonum de Ceneta dicte Aquilejensis Ecclesie canonicos, habentes facultatem, commissionem, et potestatem ipsum capitulum convocandi et congregandi pro infrascriptis agendis et expediendis a ven. viro domino Johanne de Spiritellis de civitate Bellunensi vice-decano, canonicis, et capitulo Aquilejen., prout de praedicta facultatis, commissionis, et potestatis concessione constat publico instrumento scripto manu Johannis Lancelloti de Chuchanea, notarri clerici Aquilejen. dioecesis, sub instantibus millesimo et indictione, die vero penultimo mensis Julii a me Alexandro notario infrascripto viso et lecto. In quo quidem capitulo interfuerunt ven. viri domini Federicus, (0666C)Johannes, et Ottobonus supradicti, ac Johannes senior condam Phebusini de la Turre, Thomasinus de Pontirollis de Forlivio, Odoricus de Ragone, Antonius de Ronchonis et Johannes ambo de Utino, Bartholomeus de Bobio et Honofrius . . . . . de Regio Ecclesie Aquilejen. canonici prebendati, et ad capitulum, ut premittitur, vocati et congregati, prout ibidem omnes et singuli supradicti se ad capitulum vocatos ad diem, locum, et horam presentes publice dixerunt et confessi fuerunt. Coram praedictis dominis canonicis et capitulo, ut premittitur, capitulariter congregatis comparuit ven. vir magister Hugo de Hernorst in artibus magister, et baccalaurus in theologia, decanus ecclesiae sanctorum apostolorum Coloniensis, procurator, et procuratorio nomine. Reverendissimi in Christo patris et serenissimi principis domini Philippi de Alenconio, miseratione divina sancte Romane Ecclesie Sabinensis episcopi cardinalis, Ecclesie patriarchalis Aquilejen. tam in (0666D)spiritualibus quam in temporalibus administratoris per sanctissimum in Christo patrem et dominum nostrum dominum Urbanum divina providentia papam Sextum deputati, et commissionem plene administrationis habentis: habens idem dominus Hugo ad infrascripta et nonnulla alia plenum, legitimum, et (0667A)sufficiens mandatum, prout de dicto mandato sive procuratorio constat publico instrumento superinde confecto, scripto manu Egidii de Doullie de Rotomago publici apostolica et imperiali auctoritate notarii in 1381, indictione 4, die secundo mensis Maii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Urbani divina providentia pape VI, anno quarto, a me notario infrascripto viso et lecto: eisdem dominis canonicis et capitulo exhibuit et presentavit litteras apostolicas supradicti domini nostri pape integras et illesas, non 274 abrasas vel cancellatas, neque corruptas, vel in aliqua earum parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes, ipsius domini nostri pape vera bulla plumbea ad cordulam canapis pendente more Romane curie bullatas, super commissionem administrationis prefate patriarchalis Ecclesie Aquilej. confectas, quarum litterarum tenor de verbo ad verbum sequitur, et est talis.
Urbanus episcopus servus servorum Dei . . . ven. (0667B)fratri Philippo episcopo Sabinensi administratori in spiritualibus et temporalibus ecclesie Aquilegen. per sedem apostolicam deputato salutem et apostolicam benedictionem.
Regimini universali Ecclesie quanquam insufficientibus meritis disponente Domino presidentes de universis orbis ecclesiis ac ipsorum pastoribus pro eorum statu salubriter dirigendo sollicite, quantum nobis ex alto conceditur, cogitamus: sed illa propensius sollicitudo nos urget, ut ecclesiis illis, que suis sunt destitute pastoribus, ne ecclesie ipse in spiritualibus et temporalibus detrimenta sustineant, de salubri remedio, prout ipsarum ecclesiarum necessitas et temporis qualitas exigunt, consulamus. Dudum siquidem bone memorie Marquardo patriarche Aquilegen. regimini Aquilegen. ecclesie presidente, nos cupientes eidem ecclesie cum eamdem vacare contingeret per apostolice sedis providentiam utilem et ydoneam preesse personam, provisionem ejusdem ecclesie ordinationi et dispositioni nostre ea vice duximus (0667C)specialiter reservandam, decernendo ex tunc irritum et inane si secus super hiis per quoscumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Postmodum vero eadem ecclesia per ipsius Marquardi patriarche obitum, qui extra Romanam curiam debitum nature persolvit, vacante, nos ex certis rationabilibus causis ad id nostrum moventibus animum ecclesiam ipsam ad manus nostras duximus retinendam, donec de ipsa duceremus aliter ordinandum. Volentes igitur dicte ecclesie de gubernatore secundum cor nostrum utili et ydoneo, per quem ecclesia ipsa utiliter regi et salubriter gubernari valeat, providere, ac sperantes quod tu eidem ecclesie esse poteris admodum utilis et multipliciter fructuosus, ipsamque ecclesiam scies et poteris a perversorum conatibus viriliter defensare, te administratorem ejusdem ecclesiae sic vacantis ac omnium jurium et pertinentium ipsius usque ad nostrum beneplacitum tam in spiritualibus, quam in temporalibus de fratrum (0667D)nostrorum consilio auctoritate apostolica constituimus et deputamus, curam, regimen, gubernationem, et administrationem plenam et liberam ejusdem Aquilejen. ecclesie tibi in eisdem spiritualibus et temporalibus plenarie committentes, alienationem tamen bonorum immobilium et pretiosorum mobilium ipsius ecclesie tibi penitus interdictam. Volumus autem quod debitis consuetisque ipsius ecclesie oneribus supportatis de residuis fructibus, redditibus, et proventibus ad mensam patriarchalem Aquilejen. spectantibus hujusmodi beneplacito durante, libere (0668A)disponere valeas sicuti de illis patriarche Aquilegenqui fuerunt pro tempore disponere potuerunt seu etiam debuerunt. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus curam, regimen, gubernationem, et administrationem praedictam durante hujusmodi beneplacito per te, vel alium, seu alios sic geras sollicite, fideliter, et prudenter quod Aquilegen. ecclesia utili et fructuoso gubernatori gaudeat se commissam, tuque preter retributionis eterne premium et humane laudis preconium, que perinde mereberis, nostram et dicte sedis benedictionem et gratiam uberius exinde consequi merearis.
Datum Rome apud sanctum Petrum III Id. Februarii pontificatus nostri anno tertio.
Quas quidem litteras apostolicas prefati domini canonici et capitulum reverenter et humiliter receperunt, offerentes se mandatis apostolicis in omnibus, in quibus poterunt, reverenter et humiliter paraturos .
(0668B)S. N. Et ego Alexander notarius s. Bartholomei notarii de Ceneta publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius suprascriptis litterarum apostolicarum presentationi et receptioni aliisque omnibus et singulis suprascriptis, dum, ut premittitur, agerentur, et fierent, una cum prenominatis testibus presens fui, eaque rogatus et requisitus propria manu scripsi, et in hanc publicam formam redegi, meumque signum consuetum et nomen apposui in fidem et testimonium omnium premissorum.
XXXIII. CHARTA REVOCATIONIS A Civitate Austriae duorum Utinentium civium, ne sequantur partes patriarchae Aquilejen. commendatarii. In Consilio magnificae civitatis Utini. Die octava Octobris 1381.
Omnes deputati super guerra et per arrengum ad (0668C)faciendam justitiam contra quoscumque excedentes arva. s. Fantus Arcoloniani et Odoricus notarius q. Andreae de Utino permanent in Civitate Austria, et sequuntur tacite dominum cardinalem, qui habet patriarchatum Aquilejen. in commendam. Commune Utini volens obtinere statum et libertatem ecclesiae Aquilejen. et patriae Forijulii, quoniam Aquilejen. ecclesia nunquam fuit data in commendam alicui personae nisi modo; et quia etiam haec mansio per eosdem s. Fantum et Odoricum videtur fieri contra honorem et statum specialiter terrae Utini et Consilii, facta fuit eidem s. Fanto et Odorico quaedam monitio, videlicet quod in quindecim dies venire debeant Utinum ad standum et habitandum sicuti stabant antequam dominus cardinalis veniret civitatem Austriam: et si non venirent, noscerent, quod fieret condemnatio contra eos secundum deliberationem Consilii terrae Utini, condemnando eosdem s. Fantum et Odoricum non comparentes, non venientes, (0668D)et non volentes attendere mandatis Consilii, spernentes Consilium.
Ex annalibus magnificae civitatis Utini Ferandus Ornianus cancell. Die 28 Januarii 1734.
XXXIV. CHARTA CONSULTATIONIS Datae per communitatem Civitatis Austriae, de Fhilippo de Alenconio patriarchae Aquilejen. commendatario contra Utinenses. 1388. Die Veneris septimo Februarii in Civitate (0669A)Austriae in stupha Consilii in pleno Consilio juxta morem, etc. Super eo quod dominus noster dominus Philippus de Alenconio episcopus Sabinensis cardinalis et patriarcha Aquilejensis petiit sibi consilium dari per commune Civitatense de modo tenendo et via per quam contra Utinenses et collegatos sibi recusantes obedire tanquam eorum proprio domino ut debent et tenentur: item quomodo debeat ambulare postquam mansuetudines et humanitates in reducendo illos ad debitam obedientiam nullatenus profuerunt: deliberatum et definitum fuit quod eidem domino nostro ex parte communis consulatur, quod ipse supplicet domino nostro papae, ut contra ipsos Utinenses et alios recusantes obedire praefato domino nostro patriarchae et cardinali mittat processus suos gravatos sicuti curia Romana sciverit gravare, et quod per se dominus noster patriarcha petat et inducat praelatos, nobiles, et communitates, qui sunt sibi obedientes in (0669B)praesenti, ut ad ipsum dominum nostrum papam super hoc mittant nuntios suos: et quod communitas facere intendit et vult libenter ex latere suo quod potest: et quod idem dominus noster utatur processibus papalibus, et etiam guerra utrinque, si fuerit opportunum. Verum antequam ad guerram procedat, posse suum et quantum potest inquirat diligenter tam a suis fidelibus, quam ab amicis: Quo suo posse tunc pensato, tunc novum factum, novum consilium. Praeterea dicatur etiam ipsi domino patriarchae, ut factum suum ostendat aliis suis fidelibus, et consilium petat ab eis, sicut 275 petiit a communi de via et modo tenendi contra ipsos Utinenses. Praeterea deliberatum fuit, quod si dominus noster praedictus peteret cum quanto sibi velit in guerra servire: super hoc fiat generalis responsio, et non specialis: et quod interim illi deputati inquirant cum quanto commune potest servire, et tunc relationem dent in Consilio: quo facto novum Consilium, etc.
Ego Marcus Antonius Nicolettus civis et vice-cancellarius (0669C)civitatis Forijulii praesentes definitiones ex magno volumine definitionum magnificae communitatis civitatis penes me existente fideliter exemplavi, et in fidem me subscripsi, etc.
XXXV. EPISTOLA REGIS JERUSALEM ET SICILIAE In gratiam cardinalis de Alenconio Utinensibus directa . Viri nobiles devoti charissimi,
Reverendissimum in Christo patrem dominum patriarcham Dei gratia episcopum Sabinensem sanctae Romanae Ecclesiae cardinalem, dictum de Langonio, consanguineum nostrum carissimum ex dignis considerationibus prosequentes sincerae dilectionis affectu adeo quod ipsius procuraremus honores et commoda, et evitaremus libente: quaelibet noxia detrimenta; propterea devotionem vestram requirimus (0669D)et hortamur, quatenus considerantes, quod obedientiae virtus maximum donum condictionis humanae (0670A)describitur, sicuti inobedientia ab omnibus detestatur, velitis a quibuslibet inobedientiae et contradictionis actibus erga dictum Dominum cardinalem desistere, et sibi ac officialibus suis tanquam domino civitatis ipsius, ut ponitur, in his in quibus rationabiliter tenemini et debetis, intendere et obedire velitis, cum vobis id erit ad profectum et commodum, nobisque ad speciale obsequium ascribemus.
Datum Neapoli sub anulo nostro secreto die 14 Maii, 5 Indictionis.
Post datum addicimus quod quidquid favoris vel assistentiae, seu forsitan in contrarium per vos eidem Domino cardinali impensum fuerit, nobis proprie reputabimus factum.
Carolus rex Hierusalem et Siciliae.
XXXVI. EPISTOLA ELISABETH HUNGARIAE REGINA Civibus Utinensibus . (0670B) Nos Elisabeth Dei gratia regina Hungariae, Poloniae, Dalmatiae, etc.
Vos sapientes et nobiles viros regiminis, consules civitatis Utini, amicos nostros, amicabiliter hortamur et affectuose, quatenus illustrem principem dominum Leopoldum ducem Austriae fratrem nostrum charissimum cum sua gente armigera versus partes Italiae proficiscentem per tenutas dominiorum vestrorum pacifice gressus suos facere permittatis, et sibi ac suae genti praedictae pro eorum pecunia victualia necessaria dare faciatis nostrae petitionis ob respectum, gratam nobis complacentiam exhibendo in praemissis.
Datum in Kemphe 7 die mensis Octobris, anno Domini 1383.
XXXVII. QUERELA COMMUNIS FLORENTIAE In Utinenses . (0670C)Amici charissimi,
Jam dudum audivimus vos malis, ut putamus, suggestionibus informatos propter discordiam, quam cum reverendissimo patre nostro de Alenconio patriarcha Aquilegen. multa bona mobilia et immobilia Joannis olim Castronis de Bardi dilectissimi civis nostri et fratrum, auctoritate publica distraxisse ex eo quod praedicti domini patriarchae fautoribus adhaeret: quo quidem audito sumus multis respectibus admirati. Nam quod ipse vestrum patrem et verum antistitem sequeretur, sibi non debuit ad culpam vel aliquod facinus imputari. Placeat igitur hujusmodi bona tam ei quam fratribus, quae sine justa causa, sicut videmus, ablata sunt, quae reperiuntur facere restitui, et quae consumpta forent, restauratione debita resarciri. Nam cum dictus Joannes et fratres cives nostri sint, non possumus eis in tam manifesta injuria justitiae debitum denegare.
Datum Florentiae die 18 Febr. indict. 7, 1384.
(0670D)Priores artium et vexillifer justitiae populi et communis Florentiae.
XXXVIII. CUJUSDAM PRIORIS CAMALDULENSIS Institutio in regimine monasterii sancti Gottardi prope Utinum. (0671A) In Christi nomine, amen. Anno suae Nativitatis millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, indictione vero prima, die octava mensis Septembris. Actum in ecclesia sacre Camaldulensis heremi presentibus venerabilibus religiosis dopmnis Jacobo sancti de Seravalle Aretine dyocesis, camerario dicti Camaldul. dopmno Benedicto Baldi de dicta civitate Aretii, et Bernardo condam Damiani de Arimino monacis dicti ordinis testibus ad hec vocatis, habitis, et rogatis.
Hoc publicum instrumentum inspecturis cunctis pateat evidenter, quod vacante monasterio sancti Gottardi de prope Utinum Aquilegensis dyocesis per promotionem dopmni Luce de Alemania immediate prioris dicti loci ad monasterium sancte Marie de (0671B)Orbivio Paduane dyocesis: et gubernatore solito et debito destituto ad presens, etc.: congregato capitulo heremitarum sacre predicte heremi in ecclesia jam dicta ad sonum tabule, ut moris est, ubi interfuerunt dopmni et venerabiles fratres Caspar Major de Alemania, Jerolimus sacrista, Johannes reclusus de Bononia et Placidus de Sotera monaci heremite dicti loci, qui faciunt majorem partem dicti capituli: reverendissimus in Christo pater et dominus dominus Benedictus sacre sepe dicte heremi Camaldulensis prior et totius ejusdem ordinis generalis habito maturo consilio et matura deliberatione super reformatione dicti loci sancti Gottardi, et nolens quod dictum monasterium sancti Gottardi ex rectoris carentia patiatur in spiritualibus vel temporalibus detrimentum: ad honorem Dei, et beate Marie Christi genitricis gloriose, beatique Gottardi, in cujus vocabulo dictum monasterium est fundatum, et aliorum sanctorum, et totius celestis curie, et ad reverentiam (0671C)276 sancte Matris Ecclesie, et sanctissimi in Christo patris et domini domini Martini pape V ejusdem generalis et universalis pastoris, et ad honorem sancte Camaldulensis heremi, et ejusdem ordinis universi, nec non ad predicti monasterii statum pacificum et perfectum, in dopmnum Angelum Ciera de Venetiis commonacum sancti Michaelis de Murano prefati ordinis expresse professum verum utique legiptime etatis et ex legiptimis patribus procreatum, in sacerdotio constitutum, scientia et moribus decoratum direxerit aciem mentis sue, et eumdem dopmnum Angelum in ipsorum dicti prioris et heremitarum presentia constitutum, in priorem, rectorem, et administratorem prefati monasterii sancti Gottardi de Utino omni modo, jure, et forma, quibus magis et melius potuit, instituit et prefecit, curam et administrationem spiritualem et temporalem predicti monasterii, vice et nomine capituli heremi, eidem dopmno Angelo priori plenarie committendo usque ad sue et capituli predicte heremi dumtaxat (0671D)beneplacitum voluntatis. Qui dompnus Angelus genuflexus coram predicto dopmno priore Camaldulensi predictam institutionem de se factam humiliter acceptavit, et eidem dopmno priori Camaldulensi intuitu administrationis predicti monasterii promisit obedientiam et reverentiam manualem, et fidelitatis juramentum, tacta manu dicti dopmni generalis; juravit eidem dopmno priori Camald. recipienti vice et nomine successorum suorum canonice intrantium, quod ab hac ora in antea semper erit fidelis, obediens, et subjectus in omnibus, que secundum Deum et possibilitatem suam, salva conscientia, poterit, ipsum dopmnum priorem et heremitas, et predicte heremi familiam, et nunptios suos et heremitarum, et domus Camald. et alios homines predicti ordinis reverenter, benigne, et caritative tam in eundo quam (0672A)in redeundo et stando recipiet, et tractabit secundum scientiam suam et sibi commissi monasterii facultatem. Consilium, quod fuerit ab eo per dopmnum priorem, seu per suos nuntios vel litteras suas seu alterius, locum et vices suas tenentes in heremo vel ordine Camald. petitum, sanum et fidele eis et cuilibet eorum juxta discretionem sibi a Deo traditam in omnibus et per omnia exibebit. Secretum, quod sibi per eumdem dopmnum priorem et nuntios ejusdem vel litteras suas seu cujuscunque sive in heremo seu alibi in ordine Camaldulen. aut per locum suum tenentem commissum fuerit, nulli in ejus persone vel ejus officii, status, vel honoris seu heremi vel domus Camalduli, aut ordinis predicti dapmnum vel injuriam, periculum vel detrimentum aliquando pandet. Non erit in consilio vel tractatu, in quo, vel per quod ipse dompnus prior Camalduli aut aliquis heremitarum monacus vel conversus sive familiaris aut numptius ejusdem heremi vel domus Camald. (0672B)injuxte perdat vitam vel membrum: sive dictus dopmnus prior Camald. seu aliqua dictarum personarum aliquam realem vel personalem recipiat injustitiam, injuriam, vel jacturam. Et si contrarium per aliquos vel aliquem machinari vel attemptari sciverit, illud in quantum poterit et licitum fuerit, impediet et turbabit. Imunitates, libertates, jura, et honores heremi et domus Camaldulen. Monasterii sancti Gottardi sibi commissi secundum vires defendet, manutenebit, et preservabit contra omnes homines in quantum sibi Deus ministraverit, et ejus possibilitas poterit, et sui monasterii facultates valuerint salvo continuo sui ordinis honore. Collectas et datia, quas ordo predictus sibi et aliis prelatis duxerit imponendas, solvet omni exceptione remota in terminis constitutis: et censum quod libere sive quod de jure heremo ac ordini predicto solvere haberet. Vocatus ad synodum seu ad generale vel particulare capitulum per eumdem dopmnum priorem vel ejus locum tenentem in heremo aut ordine, veniet, nisi fuerit (0672C)aliqua canonica prepedictione impeditus. Preterea bona immobilia dicti monasterii sancti Gottardi non infeudabit denuo, nec alienabit vel contractum in deteriorem partem faciet de ejusdem terrarum ecclesie. Instrumenta privilegia et quecunque alia pretiosa non alienabit, distrahet vel subpignorabit vel obligabit, seu debitum aliquod contrahet nisi permagna et inevitabili necessitate, vel evidenti ipsius monasterii utilitate, vel summam in constitutionibus praefati ordinis pretaxatam absque dicti dopmni prioris Camald. licentia speciali: dicens, sic Deus me adjuvet ad sancta Dei Evangelia. Preterea subsequenter et immediate dictus dopmnus prior Camald. prefatum dopmnum Angelum priorem prelibati monasterii ad osculum pacis recepit, et per suum annulum de prioratu predicto presentialiter investivit. Committentes vero fratribus nostris videlicet dopmnis prioribus sancti Matie [ Forte, Michaelis] de Murano vel sancti Joannis de Judeca ejusdem ordinis cuilibet in solidum, quatenus eumdem dopmnum Angelum (0672D)priorem prefatum, sive ejus legiptimum procuratorem ejus nomine vel quovis alium ab illis vel ab illo substitutum inducant sive inducat in corporalem possessionem monasterii prelibati, eumque defendant vel defendat inductum. Contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam vice nostra compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio et brachio seculari. In quorum testimonium omnium sigillum nostrum consuetum nostri officii appensione apponi jussimus ad cautelam, necnon registrare fecimus.
S. N. Ego Johannes dictus dopmnus olim Jacobi de Burgo sancti sepulcri apostolica auctoritate et imperiali notarius et judex ordinarius nec non scriba prefati dopmni prioris generalis predicta dum agerentur interfui, et rogatus scribere scripsi et publicavi: (0673A)ideoque subscripsi, signumque meum apposui consuetum.
XXXIX. CHARTA CONVENTIONIS Pro structura pontis lapidei super Natisonem Civitatis Austriae, pacta inter magnificam communitatem Civitatis Austriae ex una, et magistrum Jacobum q. m Martini Daguro de Bissone Cumensis diocesis super lacu Lugani, de ponte sublicio destruente et lapideo construente. JESUS CHRISTUS.
In Christi nomine, amen. Anno a Nativitate ejusdem Domini nostri Jesu Christi millesimo quadringentesimo quadragesimo primo, indictione quarta, die undecimo mensis Decembris. Actum in stupha communis Civitatis Austriae Aquileiensis diocesis, praesentibus ibidem venerabili viro domino Marco de Crivellis canonico Civitatensi, ven. presbytero Nicolao qu. Mathei Tresoldi de Justins habitante in burgo (0673B)pontis, nobili viro Joanne Daniele qu. Joannis Pizul de Meduno, prudenti viro domino Nontin de dicta Civitate Austriae, providis viris Jacobo qu. s. Nedoni de Formentinis, et Hermacora Cerdone qu. Bortulutii de burgo portae Broxanae testibus ad haec vocatis specialiter et rogatis.
Ibique nobiles et circumspecti viri s. Franciscus de Claricinis, s. Georgius Cont qu. s. Bernardi de burgo ponte, et s. Tanus qu. s. Philippi de Cotis cives Civitatis Austriae pro infrascriptis peragendis in pleno consilio et arengo deputati, habentes ad haec specialem et plenam commissionem a magnifica communitate Civitatis Austriae praedictae, ac vice et nomine ipsius magnificae communitatis, ac pro ipsa agentes ex una parte: considerantes opus et aedificium infrascriptum peragendum non solum ad ornamentum et decorem ipsius Civitatis Austriae, sed etiam ad laudem communem et utilitatem reipublicae suae accrescendae, considerantes crebris sumptibus (0673C)et expensis, quibus praefacta magnifica communitas persaepe onerari, et gravari solebat in reparatione infrascripti pontis lignei Majoris appellati, volentesque tandem sublevari hujusmodi crebris et fere quotidianis sumptibus, pluriesque habita superinde matura et diligenti deliberatione, et cognito quod multo melius et utilius erat semel ipsum Pontem Majorem appellatum ita fortiter valideque construi, aedificari, fundari, fieri, et fabricari facere, ut perpetuis temporibus verisimiliter duraturus sit potius quam ipsum pontem ligneum putrescibilem tenere et habere, agentes et paciscentes vice et nomine praefactae magnificae communitatis, et pro ipsa communitate ex una parte: et providus vir magister Jacobus q. Martini Degaro de Bissono Cumensis diocesis super lacu Lugani pro se et vice et nomine . . . sociorum suorum et magistrorum, quos secum habere et conducere volet pro infrascripto ponte seu aedificio et laborario perficiendo, et pro quibus sociis, magistris, et coadjutoribus suis promisit de rato sub obligatione omnium (0673D)suorum bonorum ex altera, ad tales quidem compositiones, pacta, promissiones, 277 conventiones, et obligationes invicem hinc inde dictis nominibus per solemnem stipulationem et pactum unanimiter et concorditer devenerunt. Et primo quidem actum, pactum, promissum, conventum, et solemni stipulatione interveniente firmatum est dictis nominibus et inter dictas partes, quod praefactus magister Jacobus debeat, et teneatur, et obligatus sit prout ibidem solemniter promisit, convenit, et se obligavit praefactis deputatis requirentibus et stipulantibus vice et nomine communitatis facere construere, fundare, fabricare, et aedificare, et integraliter perficere, et complere pontem majorem ipsius Civitatis Austriae super aqua Natissae existentem de lapidibus, largum sive latum tantum quantum fieri poterit cum (0674A)uno arcu duplicato transeunte de uno latere ad aliud latus cum fundamentis, et armaturis necessariis et opportunis quibuscunque et cujuscunque generis verbi gratia, tam de lignamine sive lignis, quam de ferro, et cum lapidibus quadratis et picatis a lateribus. Item quod dictus pons debeat esse relevatus a lateribus cum merlis honorabiliter factis de lapidibus etiam quadratis et picatis. Et si placuerit magnificae communitati Civitatis Austriae, ad quam spectat electio, praefactus magister Jacobus et socii sui magistri et coadjutores, quos secum accipiet, debeat, et teneatur, debeantque et teneantur aedificare, facere, et construere dictum pontem cum duobus arcubus firmatis super pila de medio, quam ad praesens exstat, et cum uno alio arcu super istos duos arcus transeunte de uno latere ad aliud verbi gratia de parte versus burgum pontis usque ad partem versus civitatem cum armaturis et merlis, ut supra. Ita quod sit in libertate communitatis eligendi si volet fieri ipsum pontem vel cum duobus arcubus vel cum tribus, (0674B)ut supra dictum est.
Item quod super dicto ponte debeat fieri unus pons levatorius apud turrim ex latere civitatis seu versus civitatem cum uno barbacano sive rivelino sufficienti.
Item quod dictus magister Jacobus debeat et teneatur invenire, fodere, et laborare omnes et singulos et quoscunque lapides necessarios, sufficientes, et opportunos cujuscunque generis et conditionis existant pro constructione et complemento tam ipsius pontis quam fundamentorum, et cum effectu totum pontem suis sumptibus et expensis perficere, et integre complere, et laborare sufficienter, fideliter, bona fide, et sine fraude, ita quod judicio omnium bonorum magistrorum dictus pons bonus, et sufficienter sit et esse debeat, et videatur esse constructus, factus, et laboratus, et verisimiliter perpetuo duraturus, prout et sicut tale opus et aedificium exigit et requirit tam in fundamentis et ligaturis (0674C)et armaturis, quam in arcubus, prout supra dictum est.
Et e converso praefacti domini deputati agentes vice et nomine communitatis et pro ipsa communitate, pro qua promiserunt de rato, et se solemniter obligaverunt praefacto magistro Jacobo pro omnibus et singulis suprascriptis perficiendis et integre complendis solvere, dare, et numerare ducatos auri mille quingentos vigintiquinque, quos praefacta communitas debeat et teneatur eidem magistro Jacobo dare et exbursare de tempore in tempus prout ipse magister Jacobus laboraverit, et prout necessitate cogetur. Super quibus mille quingentis viginti quinque ducatis dictus magister Jacobus debeat et teneatur accipere in solutum tantum vinum et bladam, quantum sufficiet pro expensis suarum operationum pro eo pretio, quo vendetur in foro, et pro quo habere poterit ipsum vinum et bladam ab aliis personis.
Item actum, pactum, promissum, conventum, et solemni stipulatione interveniente firmatum existit (0674D)inter dictas partes, quod praefactus magister Jacobus habere debeat totum pontem ligneum ad praesens existentem, et omnia ferramenta ipsius, seu omnibus aliis ad ipsum pontem spectantibus et pertinentibus, possitque de dicto ponte disponere prout et sicut ei libuerit, et hoc quoniam dictus pons ligneus inde amoveri debebit.
Item actum, pactum, promissum, et solemni stipulatione interveniente firmatum existit inter dictas partes, quod praefacta communitas debeat et teneatur dare et conduci facere sumptibus et expensis ipsius communitatis calcem et arenam necessariam pro dicto ponte construendo.
Item quod praefacta communitas debeat et teneatur facere conduci sumptibus et expensis dictae communitatis omnes lapides paratos sive per ipsum magistrum (0675A)Jacobum effossos et alios quoscunque per ipsum magistrum Jacobum repertos pro dicto ponte construendo.
Item actum, pactum, et promissum est inter dictas partes: quod praefacta communitas debeat impetrare, seu obtinere licentiam . . . . . damno vel proprio ipsius magistri Jacobi, a quibuscunque habentibus fossaria seu loca in quibus habeat et effodi possint lapides sub gastaldia et dominio ipsius communitatis, ut dictus magister Jacobus impetrare possit effodere lapides quoscunque necessarios non damnificando tamen alias personas.
Item actum, pactum existit inter dictas partes quod praefactus magister Jacobus habeat et habere debeat omnem armaturam, quam ponet et faciet pro construendo et faciendo dictum pontem, ipsamque armaturam de dicto ponte amovere suis debitis loco et tempore et sine damno ipsius pontis.
Item quod praefacta communitas debeat bona fide (0675B)dare operam et exhibere debitam diligentiam in reperiendo duas sarthias, sive duas funes grossas sumptibus tamen et expensis ipsius magistri Jacobi, et impetrare licentiam a serenissimo dominio Venetiarum exportandi eas ex civitate Venetiarum, si obtineri poterit.
Item actum, pactum, et promissum est quod praefacta communitas debeat et teneatur invenire eidem magistro Jacobo unam domum sine pretio per eum solvendo cum quatuor lectis fulcitis, in qua domo dictus magister Jacobus cum sociis suis possit se reducere.
Item actum existit inter dictas partes, quod si magister Jacobus reperiret lignamina necessaria pro armaturis et aliis necessariis pro ipso opere construendo, quod praefacta magnifica communitas teneatur facere ea conduci per suos subditos sumptibus et expensis honestis ipsius magistri Jacobi, et pro pretio competenti et honesto per eum solvendo.
Postremo et ultimo ne tarditate et difficultate (0675C)conducendi ligna et alias res necessarias pro dicto ponte construendo opus tantum retardaretur, actum, pactum, et promissum est inter dictas partes, quod praefacta communitas suis sumptibus et expensis habere debeat et tenere ad minus duos magnos currus praeparatos, qui appellantur currus matti.
Quae omnia et singula pacta, promissiones, et obligationes suprascriptas praefacti domini deputati vice et nomine praefactae magnificae communitatis, et pro ipsa communitate cum obligatione omnium bonorum ipsius communitatis mobilium et immobilium, praesentium et futurorum ex una, et praefactus magister Jacobus pro se et sociis suis magistris, quos secum accipiet, et pro quibus promisit de rato ex altera cum obligatione omnium bonorum suorum mobilium et immobilium praesentium et futurorum, refectionemque damnorum omnium, interesse et expensarum litis, et extra sibi vicissim hinc inde verbi gratia una pars alteri, et altera alteri solemni stipulatione (0675D)et pacto interveniente solemniter promiserunt firma, rata, et grata habere, tenere, attendere bona fide, et sine fraude, et plenius observare, adimplere nunquam contradicere, vel contrafacere sub poena duplici eorum, de quo lis vel quaestio moveretur, qua poena soluta vel non, rata nihilominus maneant pacta suprascripta, et rogaverunt me dictae partes, ut de praedictis omnibus et singulis publicum conficerem instrumentum cum omni me . . . . et consilio sapientis.
Publicatur et datur magistro Jacobo.
XL. QUORUMDAM JURIUM, Inter caetera festum custodiendi cessio et donatio. In Christi nomine, amen. Anno a Nativitate ejusdem (0676A)Dominici 1461, indict. 9, die vero 19 mensis Februarii. Actum in terra sancti Danielis, Aquilegen. dioecesis, sub logia magna communis: praesentibus providis viris s. Colla stipendiario quondam Augustini de Neapoli armigero magnifici domini Christophori Folentini, s. Leonardo naso qu. Gabrielis de Pithianis de sancto Daniele, et s. Thomas quondam nob. viri s. Federici de Varmo inferiori testibus ad hoc habitis, specialiterque vocatis, et rogatis.
Ibique nobiles consortes arcani superioris videlicet s. Joannes Antonius quondam nobilis viri s. Rizzardi 278 de Arcano per se et procuratorio nomine nob. s. Joannini ejus patrui, ut de procuratorio constare dixit manu mei notarii infrascripti, nec non s. Antonius quondam nob. viri Gabrielis de eodem loco ex causa donationis pure, mere, libere, simpliciter et irrevocabiliter inter vivos dederunt, cesserunt, transtulerunt, et mandaverunt praestanti (0676B)juveni s. Simoni Buccinato nob. viri s. Christophoro de Strasoldo ibidem praesenti pro se suisque haeredibus recipienti omnia et singula ipsorum consortium jura et actiones reales, personales, utiles, et directas, tacitas et expressas, quae vel quas habent, habebant, seu habere poterunt in villa et pertinentiis villae Campilongi de Strata occasione jurisdictionis, seu garritus ad ipsos consortes spectantis et pertinentis in eadem villa ejusque pertinentiis, videl. festa in ea custodiendi et consciendi, gaudia, multas et condemnationes exigendi, et omnia et singula alia faciendi et exercendi quae ad ipsos consortes spectare et pertinere pleno jure dignoscuntur seu dignosci possent, tam de jure quam de consuetudine facientes et constituentes eumdem s. Simonem cessionarium procuratorem tanquam in rem suam propriam, et ponentes in locum eorum ita et taliter quodammodo praefatus s. Simon cessionarius suo nomine, actionibus, utilibus et directis, tacitis et expressis agere, experiri, excipere, replicare, consequi, et se tueri possit (0676C)et valeat a quibuscunque, et contra quoscunque occasionibus antedictis, et omnia et singula alia dicere, facere, et exercere quemadmodum ipsi praefati consortes facere et exercere poterant et potuissent ante hujusmodi cessionem et translationem, promittentes quoque praefati consortes cessores nominibus quibus supra per se eorumque haeredes et successores, et cum obligatione omnium suorum bonorum mobilium, stabilium, praesentium et futurorum refectioneque damnorum omnium et expensarum litis, et extra ac inter, se solemniter obligare antedicto s. Simoni cessionario stipulanti pro se suisque haeredibus, aut cui jus suum dari voluerit praedictam cessionem, donationem, translationem, et omnia et singula in hoc instrumento contenta perpetuo firma, rata, grata habere, tenere, observare, et adimplere, et non contrafacere, dicere, vel venire per se vel alium sive alios aliqua ratione vel causa de jure vel de facto, et ipsam donationem nulla ratione vel (0676D)ingratitudine revocare sub poena dupli ejus, de quo lis vel quaestio mota erit, paucioribus solidis quinque in singulis capitulis hujus contractus stipulata ac promissa, qua poena soluta vel non, praesens tamen instrumentum ac omnia et singula in eo contenta, plenum obtineant robur atque perpetuam firmitatem, etc.
Ex notis olim Eg. domini Jacobi Pithiani civis ac notarius sancti Danielis prout inveni manu propria fideliter extraxi. Ego Jacobus Justa publicus imperiali auctoritate notarius ejusdem loci, me subscripsi ac signavi in fidem, etc.
XLI. DECRETUM CAPITULI AQUILEJENSIS Faciendi capita argentea quorumdam sanctorum praesertim sancti Paulini. (0677A) Die Dominico 13 Julii 1494.
Post prandium congregato capitulo in domibus habitationis reverendi domni Doymi decani, in quo capitulo interfuerunt ipse domnus decanus, Filippus, Franciscus, Ottus, Thomeus, Ja. de Montegnaco, Petrus, Bod. Daniel, et Richardus omnes canonici, etc. Ibidem per praefatos dominos decanum, canonicos, et capitulum determinatum et deliberatum fuit construi et fieri debere capita argentea sanctorum Paulini, et Laurentii, ac Sigismundi, et ad minus caput sancti Paulini fiat anno praesenti, hoc est usque ad Pascha prox. futurum, et deinde prosequantur alia quam citius fieri poterunt. Et quemadmodum alias determinatum fuit construi debere capellam (0677B)sancti Canciani sub choro clauso in praefata ecclesia deliberatum fuit hodie, quod in praesenti anno incipiatur construi: et commissum fuit reverendo domino Doymo decano tanquam camerario, et domino Richardo ejus collegae praemissa exsequendi, etc.
XLII. DOCUMENTUM CONSTRUCTIONIS Ecclesiae majoris civitatis Austriae. Concordium inter reverendum dom. Hieronymum de Nordys decanum collegiatae ecclesiae beatae Mariae Civitatis Austriae, D. Bernardum Cont, D. Danielem de Puppis, et D. Laurentium canonicos intervenientes nomine reverendi capituli, et sp. s. Federicum de Formentinis Gastaldionem, et s. Guarnerium de Manzano provisores terrae Civitatis Austriae pro communitate ex una, et magistrum Albertum de monte et magistrum Franciscum ejus (0677C)nepotem ex alia.
In Christi nomine, amen. Anno Nativitatis ejusdem Domini nostri Jesu Christi millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto, indict. 12, die quinto mensis Aprilis, actum in Civitate Austriae Aquilejensis dioecesis in platea, praesentibus.
Ibique reverendus dominus Hieronymus de Nordys decanus collegiatae ecclesiae beatae Mariae Civitatis Austriae. D. Daniel de Puppis, D. Laurentius deputati pro reverendo capitulo Civitatis Austriae, nec non D. Bernardus Cont interveniens tanquam canonicus, et pro utilitate capituli, ac sp. dominus Federicus de Formentinis gastaldio, et Guarnerius de Manzano provisor terrae Civitatis Austriae, dominus Philippus de Portis fabricarius, et Nicolaus Zani tanquam deputati ad hoc: ac clarissimi doctores D. Ermanus de Claricinis, et D. Bartolomeus de Nordys intervenientes tanquam consiliarii, et interpellati a suprascriptis omnibus dominis deputatis ex una, et providus (0677D)vir magister Albertus a Monte de Padua ex alia, causa et occasione fabricae ecclesiae majoris Civitatis Austriae in unum convenientes, ad infrascripta pacta et conventiones devenerunt, quod dictus magister Albertus promisit et se obligavit construere et aedificare omnes et singulos muros ad altitudinem necessariam suis vultibus, qui vadunt super colonis positis a parte curiae patriarchalis omnibus suis sumptibus et expensis . . . dantibus praedictis dominis deputatis ipsi magistro Alberto omnia praeparamenta necessaria, quae ad dictam fabricam et constitutionem opportuna fuerint. Item promisit et se obligavit dictus magister Albertus facere et elevare omnes armaturas, quae ad dictam constitutionem fuerint necessariae; dantibus similiter praefactis dominis (0678A)deputatis omnia necessaria ad dictas armaturas. Item quod dictus magister Albertus non teneatur ponere nisi operas manuales. Praefacti vero domini deputati quo supra nomine promiserunt et se obligaverunt dare et exbursare ipsi magistro Alberto pro ejus mercede in ratione librarum septem cum dimidio pro singulo passu ad mensuram Venetam: ita tamen quod dictus magister Albertus teneatur laborare muros secundum latitudinem inceptam, quam apparet supra primis colonis in introitu ipsius ecclesiae, et quae etiam apparet supra aliis muris, super quibus fuerit necesse fabricare: et teneantur etiam ipsi domini deputati solvere et satisfacere ipsi magistro Alberto pro vacuo vultuum secundum consuetudinem omnium fabricantium. Item convenerunt quod dictus magister Albertus teneatur accipere pro ejus mercede vina et blada pro occurrenti pretio, quae fuerint necessaria pro se et operariis suis. Item convenerunt, quod dictus magister Albertus habere debeat pro tempore, quo stabit ad fabricam ecclesiae (0678B)unam domum cum duobus lectis et pluribus secundum indigentiam dicti magistri Alberti. Item promiserunt dicti domini deputati dare omnes funes necessarios, nec non et rotas ac cidellas necessarias constructas: ita tamen quod dictus magister Albertus tenatur eas adaptare ad laborandum. Item dictus magister Albertus fuit contentus acceptare manuales necessarios ab intra super ejus mercede: illi vero qui debebunt servire a parte superiori, stent ac sint in ejus dispositionem.
279 XLIII. DESCRIPTIO PRIMI ADVENTUS DOMINI MARINI GRIMANI Ad patriarchalem sedem Utinen. civitatis. In Dei nomine, amen. Anno Domini 1524, indict 12, die vero Lunae, ultimo Octobris, hora 17.
Reverendissimus in Christo pater et dominus, dominus (0678C)Marinus Grimanus divina providentia sacrosanctae Aquileiensis ecclesiae patriarcha, Civitatis peditatu equitatuve confertissimo, nec non excellentissimo viro domino Andrea Fosculo totius patriae praeside, cum praetoria cohorte illi obviam facto ad editam planitiem in Torrentis Cormorii ripa, praemisso equitatu domini Tadei Vulpiani equitis aurati et levium equitum illustrissimi Venetorum senatus ducis, totoque urbis clero cum Aquileiensi, supplicantium more, prodeunte usque ad portam Poscolli, ibive ab adolescentulo nimphali habitu stante concinna recitata ode, ejus praeeunte crucigero, Utineam hanc urbem perinsigni mulae insidens feliciter ingressus est. Cui quidem mulae insidenti sub umbraculo, seu, ut vulgo dicunt, baldachino, statim ad portam ex equis desilientes astitere publico Civitatis nomine magnifici et praeclari cives domini Bartholomaeus Brugnus, et Joannes Candidus ad utramque habenam; Hieronymus Sanctoninus et Franciscus Maninus (0678D)a tergo, hi jureconsulti aureis torquibus insignes a collo pendentibus; Sebastianus Monteniacus, Antonius Maninus, Joannes Luchatellus, et Laurentius Sacchia umbraculum gerentes omnes praestantissimi Civitatis Utinensis oratores ad ipsum reverendissimum antistitem ad Portum . . . Gruarium usque destinati, stricti vestibus, et ut vulgo dicunt, veluteis ornati, subsequentibus binis magnifico praeside reverendissimis episcopis dominis Joanne Argentino Concordiensi, Joanne Grimano Cenetensi, Daniele Rubeo Caprulano, Paulo Burgascio Nimosciensi, et Jacobo Nordio Urbinate. Quippe qui per Pascolli vicum, et utrumque forum novum et vetus progressus ad portam cemeterii majoris urbis templi, e regione scilicet angiporti Candidiani, e mula desiliit templum ipsum (0679A)ingressurus. Quam quidem purpureis auratisque phaleris ornatam aestimatione ducentorum aureorum ipso patriarcha annuente, eisdem reverendissimis episcopis cum pluribusve equitibus et peditibus praesentibus praenominati magnifici urbis oratores accepere, et pedites inde digressi quo ordine venerant, Sanctonino et Manino aurata antistitis calcaria manibus tentis gerentibus vacuo ephippio per vetus et novum forum peditum caterva comitante et ovante, ad lapideas reipublicae palatii scalas deduxere. Quas cum ipsi dominus Bartholomaeus Brugnus, Hieronymus Sanctoninus, et Antonius Maninus oratores, et ex septem virorum ordine ascendissent, ubi aderant et dominus Joannes Baptista Tursius, Gabriel Pavonius, et Daniel Baldanus colleghae, ipse dominus Joannes Candidus jure consultus eosdem affatus haec ita locutus est:
« Magnifici e prestantissimi signori deputati, questa è la cavalcatura con li ornamenti del reverendissimo (0679B)monsignor patriarca, la quale per privilegio di questa magnifica città nel solenne suo primo ingresso hoggi ha donata a noi vostri oratori et come veri metropolitani della nuova aquileia città Udinese, secundo la consuetudine della città nell' ingresso primo de' suoi antistiti, la quale noi in detta ragione accettando avemo al cospetto delle vostre magnificenze condutta, a quelle consignandola, acciocche dispongano di ella quanto li piaccia. »
Cui idem dominus Bartholomaeus Brugnus, unus ex septem viris omnium nomine respondit his verbis:
« Magnifici oratori, ringraziamo infinite volte le magnificenzie vostre delle opere dignissime per voi in questa vostra magnifica legatione fatte, delle quali questa magnifica città è per tener buon conto. La mula a noi presentata, accettemo per nome di questa magnifica republica, della quale si disponerà quanto s' habbia a fare. »
His peractis mula ipsa eisdem phaleris ornata ad stabulum equorum in aedibus domini Sebastiani Monteniaci (0679C)proximis a septem virorum sic jubentium praeconibus ducta fuit.
Quae omnia rogatus ab ipsis septem viris, ego Franciscus Stayner Utinensis Tabellio matriculatus notavi ad perpetuam rei memoriam: praesentibus ad hunc septem viris traditae mulae actum magnifico domino Alexandro Raubero, domini Andreae equitis, et vice decano Carinthiae filio, nob. quondam Gabriele de Zucco, domino Nisidoro Sanctorio Spilimbergensi grammatices professore, s. Martino quondam s. Donadini de Salardis Bergamensi, s. Antonio Tonino Vencionensi, et s. Antonio Tridentino Utini in Vico Aquileiense commorante, magnaque popularis peditatus multitudine testibus a me notario antescripto alta voce rogatis et vocatis, etc.
Ego idem Franciscus Stayner quondam s. Jacobi Stayneri de Utino pub. imp. auct. notarius praedictis, affui et in notatu scripsi rogatus, publicavique manu propria, etc.
XLIV. EXCERPTA EX ACTIS CAPITULI AQUILEIENSIS, Quibus quomodo ritum ecclesiasticum, patriarchinum dictum, restitui tentatum est, ostenditur. (0679D) Interrogationes illustrissimi et reverendissimi domini (Caesaris de Nores episcopi Parentini) visitatoris apostolici pro reverendo capitulo Aquileiensi sub die Veneris, 8 mensis Februarii 1585: ex lib. ms. rerum gestarum reverendi capituli ab anno 1580 ad annum 1586, pag. 184 et seqq.
Interrogationes 7. Num distributiones quotidianae statutae sint, et an singulis horis distincte assignatae sint.
R. Solent singuli canonici residentes ex antiquissima (0680A)consuetudine lucrari singulo die quousque durat cursus canipae panes quatuor, et zasias quatuor vini, scilicet duos ad missam, et alios duos ad vesperas, et similiter de vino. Item gallinas duas et casei libras tres in singulas hebdomadas, et similiter avenae et milei simul a die sancti Hermagorae usque ad diem sancti Paulini, cujus festum celebratur die 11 Januarii circa staria sexdecim, et demum siliginis et fabae starium unum ad cursum ut supra, etc.
Inter. 9. An in celebratione missarum ea serventur, quae in cap. de observandis et evitandis in celebratione missarum sess. 22 a sancto concilio statuta sunt.
R. Quam diligentissime possunt observant praefatum decretum. Verum est tamen, quod secundum usum Aquileien. aliquibus diebus utuntur ad altare vestibus diversis et diverso modo quam Romana utitur ecclesia.
Inter. II. An psallant in choro; quale officium recitent; (0680B)et an juxta ritum Ecclesiae vel more Romano celebrent.
R. Sex pingues praebendae canonicales auctoritate summi pontificis Innocentii IV fuerunt divisae in duodecim mansionarios, quibus annexum fuit onus psallendi et recitandi in choro divinum officium. Psallunt autem et recitant officium secundum usum Aquileiae. Canonici vero Romanum dicunt officium. Missae autem in ecclesia celebrantur ab aliquibus secundum usum Aquileiae: ab aliquibus vero secundum Romanum. Omissis, etc.
Die Sabbati 9 Februarii 1585 post prandium.
Congregati omnes praefati DD. canonici, etc.
Quia facta fuit admonitio et conscientia ab illustrissimo et reverendissimo domino visitatore apostolico de dicendo unico officio divino in choro et extra chorum tam per omnes reverendos canonicos quam mansionarios, proposita fuit pars quod continuetur ab omnibus psallere officium in choro secundum ritum sanctae ecclesiae Aquileiensis modo quo hucusque (0680C)fuit servatum. Extra tamen chorum cum dispensatione dicatur secundum ritum Romanum donec et quousque reformentur, et typis novis excudentur novi libri et breviaria secundum ritum patriarchalem, id quod debeat fieri infra tempus biennii, et ex nunc prout ex tunc supplicetur illustrissimo domino patriarchae, ut mandare velit dicta nova breviaria patriarchina corrigi et excudi. Capta omnibus votis.
Pag. 189. Die Lunae 18 praefati mensis et anni.
Congregatum fuit capitulum post vesperas loco solito capitulari, in quo interfuerunt RR. DD. Theupolus decanus, Carlevariis, Canussius, Ronchonus, Franciscus, Frumentinus, Sbroyavacca, Tritossius, et Andreutius omnes canonici praebendati et residentes, et capitulum integrum facientes: ubi ex communi omnium praefatorum DD. lectae fuere constitutiones praefati 280 domini visitatoris per excellentem D. Othelium syndicum, et alternatim diligenter consideratae, quae sunt tenoris sequentis.
(0680D)Ordinationes et seu decreta facta ab illustrissimo et reverendissimo in Christo P. D. D. Caesare de Nores episcopo Parentino visitatore apostolico in visitatione sanctae patriarchalis ecclesiae Aquileiensis.
Visitatio sanctae ecclesiae sanctorum Hermagorae et Fortunati patriarchalis Aquileiensis.
I. Habet sancta haec patriarchalis ecclesia divinorum officiorum ritus a sancta Romana ecclesia diversos, propriumque Breviarium ac Missale, et nihilominus in visitatione compertum est non eumdem in divinis celebrandis modum formulamque teneri; sed mansionarios aliosque perpaucos clericos juxta formulam Breviarii Aquileiensis horas canonicas in choro utrumque psallere seu recitare. Canonicos vero et reliquos ejusdem ecclesiae clericos officium ritu et Breviario Romano privatim etiam ipso in choro dicere, missasque conventuales duntaxat patriarchali (0681A)ritu, reliquas vero more ac ritu Romano etiam super Missali Romano a sacerdotibus celebrari: atque ita in eadem ecclesia, atque adeo in uno eodemque choro disparem cultum Deo ab eisdem ecclesiae ministris quasi in bove et asino arantibus adhiberi. Quod cum sanctissimis canonum decretis, et sanctorum Patrum auctoritatibus, atque etiam hujus ipsius ecclesiae statutis hac de ipsa re non semel perspicue disponentibus repugnare, et non modicam in ipsa ecclesia in qua tanquam in domo Dei omnia ordine fieri debent perturbationem, summamque in ipso clero caeremoniarum ac rituum ipsius ecclesiae ignorantiam, piorumque etiam animis offensionem et scandalum afferre dignoscatur: reverendissimus domnus visitator decrevit et declaravit, ut omnes tam canonici quam mansionarii, aliique ipsius ecclesiae ministri officiis chori astricti unum eumdemque in choro et ecclesia psallendi ordinem ritumve Aquileien. teneant. Qui secus fecerint, praeter fructuum et quotidianarum (0681B)distributionum amissionem aliasque poenas per sacros canones, apostolicasque sanctiones, nec non ipsius ecclesiae statuta, graviter etiam illustrissimi domni patriarchae arbitratu puniantur, nisi duorum mensium spatio a publicatione praesentis decreti dispensationem aliudve remedium a sanctissimo domno nostro, sanctaque apostolica ejus sede obtinuerint. Omissis, etc. Utini die Veneris 4 Octobris 1585 (pag. 230).
Congregatum fuit capitulum in domo propriae habitationis R. D. P. Theupoli decani post vesperas, etc. Praeterea praefati domni omnes unanimiter dedita opera convenerunt reverendissimum domnum episcopum Catharenum vicarium patriarchalem in aedibus patriarchalibus propriae in praesentiarum suae habitationis, qui in ejus manibus reddiderunt et assignarunt litteras illustrissimi et reverendissimi domni cardinalis de Sans Romae datas, etc. praesentibus s. Francisco de Brixia oeconomo praefati domni decani, et s. Joanne Busina de sancto Daniele familiare (0681C)supradicti domni vicarii patriarchalis testibus, etc. Quae deinde litterae ex mandato ejusdem domni vicarii per Egr. Botana vice-cancellarium curiae patriarchalis ibidem alta voce fuerunt lectae praesentibus et auscultantibus praefatis domnis decano et canonicis, et eisdem fuerunt intimatae prout in Actu ejusdem Egr. Botanae, etc.
Sequitur tenor litterarum, de quibus supra.
« Al molto reverendo sig. come fratello il vescovo di Catharo vicario d' Aquileia.
« Molto reverendo sig. come fratello,
« Il capitolo d' Aquileia per dui canonici procuratori mandati a li mesi passati quà a posta ha fatto sporgere a questa sacra congregazione alcuni capi contro alcuni decreti di monsig. vescovo di Parenzo visitatore apostolico in cotesto patriarchato, e se bene li decreti sono stati fatti santamente e con buono e santo fondamento da quel prelato, la cui prudenza e (0681D)bontà congiunta col zelo del servizio di Dio benedetto è assai nota; nondimeno questi miei signori illustrissimi dopo d' aver sentito più volte li detti procuratori, et benissimo visto detti decreti, havendo sopra essi fatto matura considerazione e con diligente discorso pesato bene le qualitadi de tempi e del paese, e per altri buoni e giusti rispetti hanno fatto sopra essi la moderazione, e risoluzione, che qui mando a V. S. annotata sotto li stessi capi dati da esso capitolo. 1. Nel primo decreto obbliga li chierici a dire l' officio secondo il rito Aquilejese, il che è impossibile hora il poter esequire non essendo in quella patria più di breviadiecirii Aquilejesi, ne ritrovandosene in alcun luogo da vendere: e quelli pochi sono appresso li mansionarii vecchi senza registro e numero di carte o rubriche, non essendone stampati da cento anni in (0682A)qua. Però si supplica VV. SS. illustrissime che ci concedano grazia, che extra chorum si possano legitimamente recitare i Romani, e questo sin tanto che si provvederà di Breviarii sufficientemente.
« R. E' cosa santa e conveniente, che si serva il rito di quella chiesa tanto antica et approvato, et tutti si confrontino nell' officio stesso. Però il capitolo si provvederà di Breviarii di quel rito. Il che potrà fare comodamente, sendo poco fu stampato in Como. Et quando non si possa far altrimenti, monsignor patriarca procuri che a sue spese tra dui anni sia stampato, et intanto sia lecito extra chorum solamente dir l' officio Romano. Omissis, etc.
« Piaccia dunque a V. S. di publicar queste risoluzioni al detto capitolo oprando colli rimedii opportuni, che si mettano ad esecuzione nel modo, che sono moderate. Dovrà parimente V. S. mettere ogni pensiero che gli altri decreti fatti dal detto monsignore visitatore apostolico siano esequiti onninamente (0682B)conforme a la santa intenzione sua, che cosi vogliono questi miei signori illustrissimi, poiche le fatiche e sudori spesi in detta visita sarebbono stati fatti in darno, quando non si esequissero come si deve. Che mentre voglio credere V. S. così farà per la sua pietà, sendo questo tutto per servizio di Dio benedetto, e di coteste anime, resto con offerirmele di cuore pregandole dal Signore la sua santa grazia.
« Di Roma alli 10 Settembre 1535.
« Di V. S. molto reverenda
« Come fratello
« Il Cardinale di Sans. »
XLV. DOMNI AUGUSTINI GRADONICI PATRIARCHAE AQUILEIEN. Pastoralis pedi donatio capitulo Utinensi. Die Lunae 25 Decembris, in qua celebratur festum Nativitatis Domini nostri Jesu Christi 1629.
Illustrissimus et reverendissimus in Christo pater (0682C)et dominus Augustinus Gradonicus patriarcha Aquileien. existens in collegiata ecclesia beatae Mariae Majoris civitatis Utini, quae plena populo existebat, dum vespere solemni ritu canerentur, finito primo Psalmo jussit mihi cancellario ad hoc ad sedem patriarchalem, in qua dominatio sua illustrissima pontificalibus ornata indumentis consistebat, consedentibus hinc inde admodum reverendis domnis decano et canonicis ejusdem ecclesiae sacris vestibus de more indutis, vocato, ut adnotare deberem, qualiter ejus illustrissima dominatio hac solemni festivitate, qua Christus Dominus ex beata Maria virgine nasci dignatus est, volens amoris, quo admodum reverendum capitulum ejusdem ecclesiae prosequitur, signum aliquod dare, et praedilectionis affectum evidenter ostendere, ipsi admodum reverendo capitulo donavit baculum suum pastorale argenteum ibidem existens, quo in majoribus solemnitatibus utitur, ut perpetuo in hujusmodi praedilectionis signo inter pretiosa capituli conservetur (0682D)ad usum tamen semper et ejus dominationis illustrissimae, et futurorum patriarcharum. De et super quibus rogatus fui ego notarius publicus et cancellarius hoc praesens publicum conficere instrumentum.
Actum ubi supra praesentibus multis, et inter hos admodum reverendo Mario Zerbo canonico Feltrensi, NN. DD. Thoma Colloreto, et Mario Turso familiaribus dominationis suae illustrissimae et aliis, etc.
Ex notis quondam sp. D. Bernardini Amutii notarii collegiati hujus civitatis, nec non cancellarii patriarchalis Aquileiensis praemissum donationis instrumentum Gaspar Gazoldius A. V. cancellariaeque patriarchalis Aquileien. notarius manu propria extraxit, seque rogatus in fidem subscripsit.
Utini die 9 Aprilis 1661.
XLVI. VERSUS PAULINI DE HERICO DUCE (0683) Mecum Timavi Saxa novem flumina Flete per novem Fontes redundantia. Quae saxa gluttit Unda ponti Ionici Histris Sausque Tissa. Culpa Maruvio? Natissa Corea Gurgites Isoncii. Herico mihi Dulce nomen plangite, Syrmium Solla, Tellus Aquilegiae, Julii Forus, Carmonis ruralia, Rupes Osopi Juga Cetenensium, Nastensis humus, Ploret, et Albenganus. Nec tu cessare De cujus confinio Est oriundus Urbs dives argentea Lugere multo Gravique cum gemitu; Civem famosum Perdidisti nobili Germine natum, Claroque de sanguine. Barbara lingua Stratiburgus diceris: Olim quod nomen Amisisti celebre, Hoc ego tibi Reddidi mellisonum Amici dulcis Ob amorem qui fuit Lacte nutritus Juxta flumen Quirnea. Ecclesiarum Largus in donariis, Pauperum pater, Miseris subsidium; Hic viduarum Summa consolatio, Praeter quam multis Carus sacerdotibus, Potens in armis, Subtilis ingenio. Barbaras gentes Domuit saevissimas, Cingit quas Drauva, Recludit Danubius, Celat quas junco Paludes Meotides, Ponti coarctat Quas unda salsiflui, Dalmatiarum Quibus obstat terminus. Turres Stratonis Limitis principium Scit Hiemettis, Straciae qui cardinem A se sequestrat Utraque confinia Haec Austro reddit, Haec refundit Boreae, Tendit ad portas Quae dicuntur Caspie. Libycum litus Quo redundant maria, Mons inimici Laurentus, qui diceris, Vos super unquam Imber, ros, nec pluvia Descendant, flores Nec tellus purpureas, Germinet humus Nec fructus triticeos. Ulmus nec vitem Gemmato cum pampino Sustentet, uvas Nec in ramis pendeat, Frondeat ficus Sicco semper stipite, Ferat nec rubus Mala granis punica, Pro matre sutus Nec globus castaneas. Ubi cecidit Vir frontis in praelio, Clypaeo fracto, Cruentata romphea, Lanceae summo Retunsona jaculo, Sagittis fossum Fundis saxa fortia Corpus ingesta Contrivisse dicitur. Heu quam durum Quamque triste nuntium Illa sub die Deflenda percrepuit, Nam clamor inde Horrendus per plateas Lacrymis dignus, Genuitque tristitia Ejus per verba Mors . . . . exposita. Matres, mariti, Pueri, juvenculae, Domini, servi, Sexus omnis, tenera Aetas, pervalde Sacerdotum inclyta Caterva, pugnis Sauciata pectora Crinibus vulsis Ululabunt pariter. Deus aeterne, Limini qui de pulvere Psalmasti tuam Primos ad imaginem Parentes nostros Per quos omnes morimur, Misisti tuum Sed dilectum Filium, Vivimus omnes Per quem mirabiliter. Sanguine cujus Redempti purpureo Sumus, sacratam Cujus carnem sumimus, Herico tuo Servulo melliflua Concede, quaeso, Paradisi gaudia, Et nunc et ultra Per immensa saecula. (n