Appendix VI: Praefatio Collectionis canonum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix VI: Praefatio Collectionis canonum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 81


Appendix VI: Praefatio Collectionis canonum (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne Appendix VI: Praefatio Collectionis canonum (0967B)Isidorus servus Christi Hectori conservo suo, et parenti in Domino salutem.

1. Compellor a multis tam episcopis quam reliquis servis Dei Canonum sententias colligere, et in (0968B)uno volumine redigere, et de multis unum facere.

2. Quod nullus possit juxta canonicam institutionem accusari, vocari, judicari, aut damnari, donec suis rebus est spoliatus, aut a sede propria vi, aut terrore pulsus.(0969A) 3. Nullus qui suis rebus est spoliatus, aut a sede propria vi, aut terrore pulsus, antequam omnia sibi ablata ei legibus restituantur, et ipse pacifice diu suis fruatur honoribus, sedique propriae regulariter restitutus, ejus multo tempore libere potiatur honore, juxta canonicam institutionem accusari, vocari, judicari aut damnari potest. Unde et historia ecclesiastica ab Eusebio Caesariensi episcopo confecta de muliere quadam, quae pro castitate a marito accusabatur, ait: Praeceptum vel judicatum est ab imperatore lege data, ut primo permitteretur ei rem familiarem libere diutius ordinare, tum deinde responderet objectis. 4. Haec omnes leges tam ecclesiasticae, quam et vulgares, publicaeque praecipiunt. Horum vero concinnantia si omnia ponerentur, ante deficeret dies, et nimis prolixa fieret epistola. Et pluribus tamen aliqua hic ad provocationem aliorum inserere judicavimus.

5. Ait namque sanctus Leo, Romanae ecclesiae (0969B)antistes, in epistola Chalcedonensi concilio missa: « Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes multarum ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque (0970A)fratres injuste sedibus suis pulsos, et in exilia deportatos, atque in locum superstitem ( forte superstitum) alios substitutos, his primitus vulneribus adhibeatur medicina justitiae, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem ita errorem omnes relinquant, ut nemini quidem perire honor debeat, sed prioribus episcopis cum omni privilegio suo jus proprium reformetur. » 6. Eadem et antiqui Apostolici, qui fuerunt ante synodum Nicaenam, sanxerunt: eadem synodus, quae habita est in Lampsaco sub Valentiniano loquitur: eadem plurimae Romanae synodi testantur: eadem papa Symmachus, et caeteri sancti Patres sanxerunt; quorum statuta, prolixitatem vitantes, hic inserere distulimus.

7. Si quis autem haec plenius scire et legere voluerit, suis in auctoribus invenire et legere pleniter poterit. Si enim de mulieribus saecularibus ( forte saecularibusque) hominibus haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis viris et sacerdotibus sunt concessa. (0970B)Haec eadem vero et ecclesiastica jura jubent, et saeculi leges praecipiunt.