Appendix Vergiliana

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Appendix Vergiliana
-44/-38
editio: incognita
fons: [1]


DIRAE

Battare, cycneas repetamus carmine uoces:
diuisas iterum sedes et rura canamus,
rura quibus diras indiximus, impia uota.
ante lupos rapient haedi, uituli ante leones,
delphini fugient pisces, aquilae ante columbas
et conuersa retro rerum discordia gliscet;
multa prius fient quam non mea libera auena:
montibus et siluis dicam tua facta, Lycurge.
     impia. Trinacriae sterilescant gaudia uobis
nec fecunda, senis nostri felicia rura,
semina parturiant segetes, non pascua colles,
non arbusta nouas fruges, non pampinus uuas,
ipsae non siluae frondes, non flumina montes.
rursus et hoc iterum repetamus, Battare, carmen:
effetas Cereris sulcis condatis auenas,
pallida flauescant aestu sitientia prata,
immatura cadant ramis pendentia mala,
desint et siluis frondes et fontibus umor,
nec desit nostris deuotum carmen auenis.
haec Veneris uario florentia serta decore,
purpureo campos quae pingunt uerna colore
(hinc aurae dulces, hinc suauis spiritus agri),
mutent pestiferos aestus et taetra uenena;
dulcia non oculis, non auribus ulla ferantur.
sic precor, et nostris superent haec carmina uotis:
ludimus et multum nostris cantata libellis,
optima siluarum, formosis densa uirectis,
tondemus uirides umbras, nec laeta comantis
iactabis mollis ramos inflantibus auris
(nec mihi saepe meum resonabit, Battare, carmen),
militis impia cum succedet dextera ferro
formosaeque cadent umbrae, formosior illis
ipsa cades, ueteris domini felicia ligna;
nequiquam: nostris potius deuota libellis
ignibus aetheriis flagrabit. Iuppiter (ipse
Iuppiter hanc aluit), cinis haec tibi fiat oportet.
Thraecis tum Boreae spirent immania uires,
Eurus agat mixtam furua caligine nubem,
Africus immineat nimbis minitantibus imbrem,
cum tu, cyaneo resplendens aethere, silua,
non iterum dices crebro tua lydia dixti.
uicinas flammae rapiant ex ordine uitis,
pascantur segetes, diffusis ignibus auras
transuolet, arboribus coniungat et ardor aristas.
pertica qua nostros metata est impia agellos,
qua nostri fines olim, cinis omnia fiat.
sic precor, et nostris superent haec carmina uotis:
undae, quae uestris pulsatis litora lymphis,
litora, quae dulcis auras diffunditis agris,
accipite has uoces: migret Neptunus in arua
fluctibus et spissa campos perfundat harena;
qua Vulcanus agros pastus Iouis ignibus arcet,
barbara dicatur Libycae soror altera Syrtis.
tristius hoc, memini, reuocasti, Battare, carmen:
nigro multa mari dicunt portenta natare,
monstra repentinis terrentia saepe figuris,
cum subito emersere furenti corpora ponto;
haec agat infesto Neptunus caeca tridenti
atrum conuertens aestum maris undique uentis
et fuscum cinerem canis exhauriat undis.
dicantur mea rura ferum mare (nauta caueto),
rura quibus diras indiximus, impia uota.
si minus haec, Neptune, tuas infundimus auris,
Battare, fluminibus tu nostros trade dolores:
nam tibi sunt fontes, tibi semper flumina amica.
[nil est quod perdam ulterius: merita omnia ditis.]
flectite currentis lymphas, uaga flumina, retro,
flectite et aduersis rursum diffundite campis;
incurrant amnes passim rimantibus undis
nec nostros seruire sinant erronibus agros.
dulcius hoc, memini, reuocasti, Battare, carmen:
emanent subito sicca tellure paludes,
et metat hic iuncos, spicas ubi legimus olim,
coculet arguti grylli caua garrula rana.
tristius hoc rursum dicit mea fistula carmen:
praecipitent altis fumantes montibus imbres
et late teneant diffuso gurgite campos,
qui dominis infesta minantes stagna relinquant.
cum delapsa meos agros peruenerit unda,
piscetur nostris in finibus aduena arator,
aduena, ciuili qui semper crimine creuit.
o male deuoti, praetorum crimina, agelli,
tuque inimica tui semper Discordia ciuis,
exsul ego indemnatus egens mea rura reliqui,
miles ut accipiat funesti praemia belli?
hinc ego de tumulo mea rura nouissima uisam,
hinc ibo in siluas: obstabunt iam mihi colles,
obstabunt montes, campos audire licebit:
'dulcia rura ualete et Lydia dulcior illis
et casti fontes et, felix nomen, agelli.'
tardius, a, miserae descendite monte capellae
(mollia non iterum carpetis pabula nota)
tuque resiste pater: et prima nouissima nobis.
intueor campos: longum manet esse sine illis.
rura ualete iterum tuque, optima Lydia, salue.
siue eris et si non mecum morieris utrumque.
extremum carmen reuocemus, Battare, auena:
dulcia amara prius fient et mollia dura,
candida nigra oculi cernent et dextera laeua,
migrabunt casus aliena in corpora rerum,
quam tua de nostris emigret cura medullis.
quamuis ignis eris, quamuis aqua, semper amabo:
gaudia semper enim tua me meminisse licebit.

LYDIA

Inuideo uobis, agri formosaque prata,
hoc formosa magis, mea quod formosa puella
et uobis tacite nostrum suspirat amorem;
uos nunc illa uidet, uobis mea Lydia ludit,
uos nunc alloquitur, uos nunc arridet ocellis,
et mea submissa meditatur carmina uoce,
cantat et interea, mihi quae cantabat in aurem.
inuideo uobis, agri: discetis amare.
o fortunati nimium multumque beati,
in quibus illa pedis niuei uestigia ponet
aut roseis uiridem digitis decerpserit uuam
(dulci namque tumet nondum uitecula Baccho)
aut inter uarios, Veneris stipendia, flores
membra reclinarit teneramque illiserit herbam
et secreta meos furtim narrabit amores.
gaudebunt siluae, gaudebunt mollia prata
et gelidi fontes, auiumque silentia fient,
tardabunt riui labentes currite lymphae,
dum mea iucundas exponat cura querelas.
inuideo uobis, agri: mea gaudia habetis,
et uobis nunc est mea quae fuit ante uoluptas.
at male tabescunt morientia membra dolore
et calor infuso decedit frigore mortis,
quod mea non mecum domina est: non ulla puella
doctior in terris fuit aut formosior, ac, si
fabula non uana est, tauro Ioue digna uel auro
(Iuppiter, auertas aurem) mea sola puella est.
felix taure, pater magni gregis et decus, a te
uaccula non umquam secreta cubilia captans
frustra te patitur siluis mugire dolorem.
et pater haedorum felix semperque beate,
siue petis montes praeruptos saxa pererrans
siue tibi siluis noua pabula fastidire
siue libet campis: tecum tua laeta capella est.
et mas quodcumque est, illi sua femina iuncta
interpellatos numquam plorauit amores.
cur non et nobis facilis, natura, fuisti?
cur ego crudelem patior tam saepe dolorem?
sidera per uiridem redeunt cum pallida mundum
inque uicem phoebe currens atque aureus orbis,
Luna, tuus tecum est: cur non est et mea mecum?
Luna, dolor nosti quid sit: miserere dolentis.
Phoebe, recens in te laurus celebrauit amorem,
et quae pompa deum (nisi siluis fama locuta est,
omnia uos estis) secum sua gaudia gestat
aut inspersa uidet mundo; quae dicere longum est.
aurea quin etiam cum saecula uoluebantur,
condicio similis fuerat mortalibus illis.
haec quoque praetereo: notum Minoidos astrum
quaeque uirum uirgo sicut captiua secuta est.
laedere, caelicolae, potuit uos nostra quid aetas,
condicio nobis uitae quo durior esset?
ausus egon primus castos uiolare pudores
sacratamque meae uittam temptare puellae
immatura mea cogor nece soluere fata?
istius atque utinam facti mea culpa magistra
prima foret! letum uita mihi dulcius esset.
non mea, non ullo moreretur tempore fama,
dulcia cum Veneris furatus gaudia primus
dicerer atque ex me dulcis foret orta uoluptas.
nunc mihi non tantum tribuerunt impia uota
auctor ut occulti noster foret error amoris:
Iuppiter ante, sui semper mendacia factus,
cum Iunone, prius coniunx quam dictus uterque est,
gaudia libauit dulcem furatus amorem.
et moechum tenera gauisa est laedere in herba
purpureos flores, quos insuper accumbebat,
grandia formoso supponens gaudia collo
(tum, credo, fuerat Mauors distentus in armis,
nam certe Vulcanus opus faciebat, et illi
tristi turpabat malas fuligine barbam).
non Aurora nouos etiam plorauit amores
atque rubens oculos roseo celauit amictu?
talia caelicolae. numquid minus aurea proles?
ergo quod deus atque heros, cur non minor aetas?
infelix ego, non illo qui tempore natus,
quo facilis natura fuit. sors o mea laeua
nascendi miserumque genus, quo sera libido est.
tantum uita meae cordis fecere rapinam,
ut maneam quod uix oculis cognoscere possis.

CVLEX

Lusimus, Octaui, gracili modulante Thalia
atque ut araneoli tenuem formauimus orsum;
lusimus: haec propter culicis sint carmina docta,
omnis et historiae per ludum consonet ordo
notitiaeque ducum uoces, licet inuidus adsit.
quisquis erit culpare iocos musamque paratus,
pondere uel culicis leuior famaque feretur.
posterius grauiore sono tibi musa loquetur
nostra, dabunt cum securos mihi tempora fructus,
ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu.
     Latonae magnique Iouis decus, aurea proles,
Phoebus erit nostri princeps et carminis auctor
et recinente lyra fautor, siue educat illum
Arna Chimaeraeo Xanthi perfusa liquore
seu decus Asteriae seu qua Parnasia rupes
hinc atque hinc patula praepandit cornua fronte
Castaliaeque sonans liquido pede labitur unda.
quare, Pierii laticis decus, ite, sorores
Naides, et celebrate deum ludente chorea.
et tu, sancta Pales, ad quam uentura recurrunt
agrestum bona fetura; sit cura tenentis
aerios nemorum cultus siluasque uirentes:
te cultrice uagus saltus feror inter et antra.
     et tu, cui meritis oritur fiducia chartis,
Octaui uenerande, meis adlabere coeptis,
sancte puer, tibi namque canit non pagina bellum
triste Iouis ponitque [canit non pagina bellum]
Phlegra, Giganteo sparsa est quae sanguine tellus,
nec Centaureos Lapithas compellit in enses;
urit Ericthonias Oriens non ignibus arces,
non perfossus Athos nec magno uincula ponto
iacta meo quaerent iam sera uolumine famam,
non Hellespontus pedibus pulsatus equorum,
Graecia cum timuit uenientis undique Persas;
mollia sed tenui decurrens carmina uersu
uiribus apta suis Phoebo duce ludere gaudet.
hoc tibi, sancte puer; memorabilis et tibi certet
gloria perpetuum lucens mansura per aeuum,
et tibi sede pia maneat locus, et tibi sospes
debita felices memoretur uita per annos,
grata bonis lucens. sed nos ad coepta feramur.
     igneus aetherias iam sol penetrabat in arces
candidaque aurato quatiebat lumina curru,
crinibus et roseis tenebras Aurora fugarat:
propulit e stabulis ad pabula laeta capellas
pastor et excelsi montis iuga summa petiuit,
lurida qua patulos uelabant gramina colles.
iam siluis dumisque uagae, iam uallibus abdunt
corpora, iamque omni celeres e parte uagantes
tondebant tenero uiridantia gramina morsu.
scrupea desertas haerebant ad caua rupes,
pendula proiectis carpuntur et arbuta ramis,
densaque uirgultis auide labrusca petuntur.
haec suspensa rapit carpente cacumina morsu
uel salicis lentae uel quae noua nascitur alnus,
haec teneras fruticum sentes rimatur, at illa
imminet in riui praestantis imaginis undam.
     o bona pastoris (si quis non pauperis usum
mente prius docta fastidiat et probet illis
somnia luxuriae spretis) incognita curis
quae lacerant auidas inimico pectore mentes.
si non Assyrio fuerint bis lota colore
Attalicis opibus data uellera, si nitor auri
sub laqueare domus animum non angit auarum
picturaeque decus, lapidum nec fulgor in ulla
cognitus utilitate manet, nec pocula gratum
Alconis referent Boethique toreuma, nec Indi
conchea baca maris pretio est, at pectore puro
saepe super tenero prosternit gramine corpus,
florida cum tellus, gemmantis picta per herbas,
uere notat dulci distincta coloribus arua;
atque illum calamo laetum recinente palustri
otiaque inuidia degentem et fraude remota
pollentemque sibi uiridi cum palmite lucens
Tmolia pampineo subter coma uelat amictu.
illi sunt gratae rorantes lacte capellae
et nemus et fecunda Pales et uallibus intus
semper opaca nouis manantia fontibus antra.
quis magis optato queat esse beatior aeuo
quam qui mente procul pura sensuque probando
non auidas agnouit opes nec tristia bella
nec funesta timet ualidae certamina classis
nec, spoliis dum sancta deum fulgentibus ornet
templa uel euectus finem transcendat habendi,
aduersum saeuis ultro caput hostibus offert?
illi falce deus colitur non arte politus,
ille colit lucos, illi Panchaia tura
floribus agrestes herbae uariantibus adsunt,
illi dulcis adest requies et pura uoluptas,
libera, simplicibus curis: huic imminet, omnis
derigit huc sensus, haec cura est subdita cordi,
quolibet ut requie uictu contentus abundet
iucundoque liget languentia corpora somno.
o pecudes, o Panes et o gratissima tempe
fontis Hamadryadum, quarum non diuite cultu
aemulus Ascraeo pastor sibi quisque poetae
securam placido traducit pectore uitam.
     talibus in studiis baculo dum nixus apricas
pastor agit curas et dum non arte canora
compacta solitum modulatur harundine carmen,
tendit ineuectus radios Hyperionis ardor
lucidaque aetherio ponit discrimina mundo,
qua iacit Oceanum flammas in utrumque rapaces.
et iam compellente uagae pastore capellae
ima susurrantis repetebant ad uada lymphae
quae subter uiridem residebant caerula muscum.
iam medias operum partes euectus erat sol,
cum densas pastor pecudes cogebat in umbras.
ut procul aspexit luco residere uirenti,
Delia diua, tuo, quo quondam uicta furore
uenit Nyctelium fugiens Cadmeis Agaue,
infandas scelerata manus et caede cruenta,
quae gelidis bacchata iugis requieuit in antro
posterius poenam nati de morte datura;
hic etiam uiridi ludentes Panes in herba
et Satyri Dryadesque chorus egere puellae
Naiadum in coetu. non tantum Oeagrius Hebrum
restantem tenuit ripis siluasque canendo
quantum te, pernix, remorantem, diua, chorea
multa tuo laetae fundentes gaudia uultu,
ipsa loci natura domum resonante susurro
quis dabat et dulci fessas refouebat in umbra.
nam primum prona surgebant ualle patentes
aeriae platanus, inter quas impia lotos,
impia, quae socios Ithaci maerentis abegit,
hospita dum nimia tenuit dulcedine captos.
at, quibus ignipedum curru proiectus equorum
ambustus Phaethon luctu mutauerat artus,
Heliades, teneris implexae bracchia truncis,
candida fundebant tentis uelamina ramis.
posterius cui Demophoon aeterna reliquit
perfidiam lamentandi mala; perfide multis,
perfide Demophoon et nunc deflende puellis.
quam comitabantur, fatalia carmina, quercus,
quercus ante datae Cereris quam semina uitae
(illas Triptolemi mutauit sulcus aristis).
hic magnum Argoae naui decus addita pinus
proceros decorat siluas hirsuta per artus
ac petit aeriis contingere motibus astra.
ilicis et nigrae species nec laeta cupressus
umbrosaeque manent fagus hederaeque ligantes
bracchia, fraternos plangat ne populus ictus,
ipsaeque ascendunt ad summa cacumina lentae
pinguntque aureolos uiridi pallore corymbos.
quis aderat ueteris myrtus non nescia fati.
at uolucres patulis residentes dulcia ramis
carmina per uarios edunt resonantia cantus.
his suberat gelidis manans e fontibus unda,
quae leuibus placidum riuis sonat orta liquorem;
et quaqua geminas auium uox obstrepit aures,
hac querulae referunt uoces quis nantia limo
corpora lympha fouet; sonitus alit aeris echo,
argutis et cuncta fremunt ardore cicadis.
at circa passim fessae cubuere capellae
excelsis subter dumis, quos leniter adflans
aura susurrantis poscit confundere uenti.
     pastor, ut ad fontem densa requieuit in umbra,
mitem concepit proiectus membra soporem,
anxius insidiis nullis, sed lentus in herbis
securo pressos somno mandauerat artus.
stratus humi dulcem capiebat corde quietem,
ni Fors incertos iussisset ducere casus.
nam solitum uoluens ad tempus tractibus isdem
immanis uario maculatus corpore serpens,
mersus ut in limo magno subsideret aestu,
obuia uibranti carpens, grauis aere, lingua
squamosos late torquebat motibus orbes:
tollebant aurae uenientis ad omnia uisus.
iam magis atque magis corpus reuolubile uoluens
(attollit nitidis pectus fulgoribus et se
sublimi ceruice caput, cui crista superne
edita purpureo lucens maculatur amictu
aspectuque micant flammarum lumina toruo)
metabat sese circum loca, cum uidet ingens
aduersum recubare ducem gregis. acrior instat
lumina diffundens intendere et obuia toruus
saepius arripiens infringere, quod sua quisquam
ad uada uenisset. naturae comparat arma:
ardet mente, furit stridoribus, intonat ore,
flexibus euersis torquentur corporis orbes,
manant sanguineae per tractus undique guttae,
spiritibus rumpit fauces. cui cuncta parantur,
paruulus hunc prior umoris conterret alumnus
et mortem uitare monet per acumina; namque,
qua diducta genas pandebant lumina gemmis,
hac senioris erat naturae pupula telo
icta leui, cum prosiluit furibundus et illum
obtritum morti misit, cui dissitus omnis
spiritus et cessit sensus. tum torua tenentem
lumina respexit serpentem comminus; inde
impiger, exanimis, uix compos mente refugit
et ualidum dextra detraxit ab arbore truncum
(qui casus sociarit opem numenue deorum
prodere sit dubium, ualuit sed uincere talis
horrida squamosi uoluentia membra draconis)
atque reluctantis crebris foedeque petentis
ictibus ossa ferit, cingunt qua tempora cristae;
et quod erat tardus somni languore remoti
nescius aspiciens timor obcaecauerat artus,
hoc minus implicuit dira formidine mentem.
quem postquam uidit caesum languescere, sedit.
     iam quatit et biiuges oriens Erebeis equos nox
et piger aurata procedit Vesper ab Oeta,
cum grege compulso pastor duplicantibus umbris
uadit et in fessos requiem dare comparat artus.
cuius ut intrauit leuior per corpora somnus
languidaque effuso requierunt membra sopore,
effigies ad eum culicis deuenit et illi
tristis ab euentu cecinit conuicia mortis.
'quis' inquit 'meritis ad quae delatus acerbas
cogor adire uices! tua dum mihi carior ipsa
uita fuit uita, rapior per inania uentis.
tu lentus refoues iucunda membra quiete
ereptus taetris e cladibus, at mea manes
uiscera Lethaeas cogunt transnare per undas.
praeda Charonis agor. uiden ut flagrantia taedis
limina collucent infestis omnia templis!
obuia Tisiphone, serpentibus undique compta,
et flammas et saeua quatit mihi uerbera; pone
Cerberus (ut diris flagrant latratibus ora!),
anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis
sanguineique micant ardorem luminis orbes.
heu, quid ab officio digressa est gratia, cum te
restitui superis leti iam limine ab ipso?
praemia sunt pietatis ubi, pietatis honores?
in uanas abiere uices. et rure recessit
Iustitia et prior illa Fides. instantia uidi
alterius, sine respectu mea fata relinquens.
ad pariles agor euentus: fit poena merenti.
poena sit exitium, modo sit dum grata uoluntas.
existat par officium. feror auia carpens,
auia Cimmerios inter distantia lucos,
quem circa tristes densentur in omnia poenae.
nam uinctus sedet immanis serpentibus Otos,
deuinctum maestus procul aspiciens Ephialten,
conati quondam cum sint inscendere mundum;
et Tityos, Latona, tuae memor anxius irae
(implacabilis ira nimis) iacet alitis esca.
terreor, a, tantis insistere, terreor, umbris.
ad Stygias reuocatus aquas uix ultimus amni
restat nectareas diuum qui prodidit escas,
gutturis arenti reuolutus in omnia sensu.
quid, saxum procul aduerso qui monte reuoluit,
contempsisse dolor quem numina uincit acerbans
otia quaerentem frustra sibi? ite, puellae,
ite, quibus taedas accendit tristis Erinys.
sicut Hymen praefata dedit conubia mortis
atque alias alio densas super agmine turmas,
impietate fera uecordem Colchida matrem,
anxia sollicitis meditantem uulnera natis;
iam Pandionia miserandas prole puellas,
quarum uox Ityn edit Ityn, quo Bistonius rex
orbus epops maeret uolucres euectus in auras.
at discordantes Cadmeo semine fratres
iam truculenta ferunt infestaque lumina corpus
alter in alterius, iamque auersatus uterque,
impia germani manat quod sanguine dextra.
eheu mutandus numquam labor! auferor ultra
in diuersa magis, distantia nomina cerno;
Elysiam tranandus agor delatus ad undam.
obuia Persephone comites heroidas urget
aduersas praeferre faces. Alcestis ab omni
inuiolata uacat cura, quod saeua mariti
in Chalcodoniis Admeti fata morata est.
ecce Ithaci coniunx semper decus, Icariotis,
femineum concepta manet, manet et procul illa
turba ferox iuuenum telis confixa procorum.
quid, misera Eurydice, tanto maerore recesti,
poenaque respectus et nunc manet Orpheos in te?
audax ille quidem, qui mitem Cerberon umquam
credidit aut ulli Ditis placabile numen,
nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis
nec maesta obtenta Ditis ferrugine regna
defossasque domos ac Tartara nocte cruenta
obsita nec faciles Ditis sine iudice sedes,
iudice, qui uitae post mortem uindicat acta.
sed fortuna ualens audacem fecerat ante.
iam rapidi steterant amnes et turba ferarum
blanda uoce sequax regionem insederat orphei;
iamque imam uiridi radicem mouerat alte
quercus humo [steterant amnes] siluaeque sonorae
sponte sua cantus rapiebant cortice auara.
labentis biiuges etiam per sidera Lunae
pressit equos et tu currentis, menstrua uirgo,
auditura lyram tenuisti nocte relicta.
haec eadem potuit, Ditis, te uincere, coniunx,
Eurydicenque uiro ducendam reddere. non fas,
non erat in uitam diuae exorabile mortis.
illa quidem nimium manes experta seueros
praeceptum signabat iter nec rettulit intus
lumina nec diuae corrupit munera lingua;
sed tu crudelis, crudelis tu magis, Orpheu,
oscula cara petens rupisti iussa deorum.
dignus amor uenia, ueniam si Tartara nossent;
peccatum meminisse graue est. uos sede piorum,
uos manet heroum contra manus. hic et uterque
Aeacides (Peleus namque et Telamonia uirtus
per secura patris laetantur numina, quorum
conubiis Venus et Virtus iniunxit honorem:
hunc rapuit ferit, ast illum Nereis amauit)
assidet, hic iuuenes, sociatae gloria sortis,
alter in excisum referens a nauibus ignis
Argolicis Phrygios torua feritate repulsos;
(o quis non referat talis diuortia belli,
quae Troiae uidere uiri uidereque Graii,
Teucria cum magno manaret sanguine tellus
et Simois Xanthique liquor, Sigeaque propter
litora cum Troas saeui ducis Hectoris ira
uidere in classes inimica mente Pelasgas
uulnera tela neces ignes inferre paratos?
ipsa iugis namque Ida potens feritatis, ab ipsa
Ida faces altrix cupidis praebebat alumnis,
omnis ut in cineres Rhoetei litoris ora
classibus ambustis flamma lacrimante daretur.
hinc erat oppositus contra Telamonius heros
obiectoque dabat clipeo certamina, et illinc
Hector erat, Troiae summum decus, acer uterque,
fluminibus ueluti fragor et libet in se . . .
tegminibus telisque super [Sigeaque praeter]
eriperet reditus, alter Vulcania ferro
uulnera protectus depellere nauibus instat.)
hos erat Aeacides uultu laetatus honores,
Dardaniaeque alter fuso quod sanguine campis
Hector lustrauit deuicto corpore Troiam.
rursus acerba fremunt, Paris hunc quod letat et huius
arma dolis Ithaci uirtus quod concidit icta.
huic gerit auersos proles Laertia uultus,
et iam Strymonii Rhesi uictorque Dolonis
Pallade iam laetatur ouans rursusque tremescit:
iam Ciconas iamque horret atrox lestrigone . . .;
illum Scylla rapax canibus succincta Molossis,
Aetnaeusque Cyclops, illum metuenda Charybdis
pallentesque lacus et squalida Tartara terrent.
hic et Tantaleae generamen prolis Atrides
adsidet, Argiuum lumen, quo flamma regente
Doris Ericthonias prostrauit funditus arces.
reddidit, heu, Graiius poenas tibi, Troia, ruenti,
Hellespontiacis obiturus reddidit undis.
illa uices hominum testata est copia quondam,
ne quisquam propriae fortunae munere diues
iret ineuectus caelum super: omne propinquo
frangitur inuidiae telo decus. ibat in altum
uis Argea petens patriam ditataque praeda
arcis Ericthoniae; comes huic erat aura secunda
per placidum cursu pelagus; Nereis ab unda
signa dabat passim flexis super alta carinis,
cum seu caelesti fato seu sideris ortu
undique mutatur caeli nitor, omnia uentis,
omnia turbinibus sunt anxia; iam maris unda
sideribus certat consurgere, iamque superne
corripere et soles et sidera cuncta minatur
ac ruere in terras caeli fragor. hic modo laetans
copia nunc miseris circumdatur anxia fatis
immoriturque super fluctus et saxa Capherei,
Euboicas aut per cautes Aegaeaque late
litora, cum Phrygiae passim uaga praeda peremptae
omnis in aequoreo fluitat iam naufraga fluctu.
hic alii resident pariles uirtutis honore
heroes mediisque siti sunt sedibus omnes,
omnes, Roma decus magni quos suspicit orbis.
hic Fabii Deciique, hic est et Horatia uirtus,
hic et fama uetus numquam moritura Camilli,
Curtius et, mediis quem quondam sedibus Vrbis
deuotum bellis consumpsit gurges in unda,
Mucius et prudens ardorem corpore passus,
cui cessit Lydi timefacta potentia regis,
hic Curius clarae socius uirtutis et ille
Flaminius, deuota dedit qui corpora flammae.
iure igitur talis sedes pietatis honores
Scipiadasque duces, quorum deuota triumphis
moenia rapidis Libycae Carthaginis horrent.
illi laude sua uigeant: ego Ditis opacos
cogor adire lacus uiduos, a, lumine Phoebi
et uastum Phlegethonta pati, quo, maxime Minos,
conscelerata pia discernis uincula sede.
ergo iam causam mortis, iam dicere uitae
uerberibus saeuae cogunt ab iudice Poenae,
cum mihi tu sis causa mali nec conscius adsis;
sed tolerabilibus curis haec immemor audis
et tamen ut uadis dimittes omnia uentis.
digredior numquam rediturus: tu cole fontes
et uiridis nemorum siluas et pascua laetus,
at mea diffusas rapiantur dicta per auras.'
dixit et extrema tristis cum uoce recessit.
     hunc ubi sollicitum dimisit inertia uitae
interius grauiter regementem, nec tulit ultra
sensibus infusum culicis de morte dolorem,
quantumcumque sibi uires tribuere seniles
(quis tamen infestum pugnans deuicerat hostem),
riuum propter aquae uiridi sub fronde latentem
conformare locum capit impiger. hunc et in orbem
destinat ac ferri capulum repetiuit in usum,
gramineam ut uiridi foderet de caespite terram.
iam memor inceptum peragens sibi cura laborem
congestum cumulauit opus, atque aggere multo
telluris tumulus formatum creuit in orbem.
quem circum lapidem leui de marmore formans
conserit, assiduae curae memor. hic et acanthos
et rosa purpureum crescent pudibunda ruborem
et uiolae omne genus; hic est et Spartica myrtus
atque hyacinthos et hic Cilici crocus editus aruo,
laurus item Phoebi decus ingens, hic rhododaphne
liliaque et roris non auia cura marini
herbaque turis opes priscis imitata Sabina
chrysanthusque hederaeque nitor pallente corymbo
et bocchus Libyae regis memor, hic amarantus
bumastusque uirens et semper florida tinus;
non illinc narcissus abest, cui gloria formae
igne Cupidineo proprios exarsit in artus;
et, quoscumque nouant uernantia tempora flores,
his tumulus super inseritur. tum fronte locatur
elogium, tacita firmat quod littera uoce:
parve cvlex pecvdvm cvstos tibi tale merenti
fvneris officivm vitae pro mvnere reddit.

AETNA

Aetna mihi ruptique cauis fornacibus ignes
et quae tam fortes uoluant incendia causae,
quid fremat imperium, quid raucos torqueat aestus,
carmen erit. dexter uenias mihi carminis auctor,
seu te Cynthos habet, seu Delo gratior Hyla,
seu tibi Dodone potior, tecumque fauentes
in noua Pierio properent a fonte sorores
uota: per insolitum Phoebo duce tutius itur.
     aurea securi quis nescit saecula regis,
cum domitis nemo Cererem iactaret in aruis
uenturisque malas prohiberet fructibus herbas,
annua sed saturae complerent horrea messes,
ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis
penderent foliis et pingui Pallas oliua
secretos amnis ageret tum gratia ruris?
non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.
ultima quis tacuit iuuenum certamina, Colchos?
quis non Argolico defleuit Pergamon igni
inpositam et tristi natorum funere mentem
auersumue diem sparsumue in semina dentem?
quis non periurae doluit mendacia puppis,
desertam uacuo Minoida litore questus,
quicquid et antiquum iactata est fabula carmen?
fortius ignotas molimur pectore curas:
qui tanto motus operi, quae tanta perenni
explicet in densum flammas et trudat ab imo
ingenti sonitu moles et proxima quaeque
ignibus irriguis urat, mens carminis haec est.
     principio ne quem capiat fallacia uatum
sedes esse dei tumidisque e faucibus ignem
Vulcani ruere et clausis resonare cauernis
festinantis opus. non est tam sordida diuis
cura neque extremas ius est demittere in artes
sidera: subducto regnant sublimia caelo
illa neque artificum curant tractare laborem.
     discrepat a prima facies haec altera uatum:
illis Cyclopas memorant fornacibus usos,
cum super incudem numerosa in uerbera fortes
horrendum magno quaterent sub pondere fulmen
armarentque Iouem: turpe et sine pignore carmen.
     proxima uiuaces Aetnaei uerticis ignes
impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.
temptauere, nefas, olim detrudere mundo
sidera captiuique Iouis transferre gigantes
imperium et uicto leges inponere caelo.
his natura sua est aluo tenus: ima per orbes
squameus intortos sinuat uestigia serpens.
construitur magnis ad proelia montibus agger,
Pelion Ossa premit, summus premit Ossan Olympus.
iam coaceruatas nituntur scandere moles,
impius et miles metuentia comminus astra
prouocat, infestus cunctos ad proelia diuos
prouocat admotisque tertia sidera signis.
Iuppiter et caelo metuit dextramque coruscam
armatus flamma remouet caligine mundum.
incursant uasto primum clamore gigantes.
hinc magno tonat ore pater geminantque fauentes
undique discordi sonitum simul agmine uenti;
densa per attonitas rumpuntur fulmina nubes,
atque in bellandum quae cuique potentia diuum
in commune uenit; iam patri dextera Pallas
et Mars laeuus erat, iam cetera turba deorum
stant utrimque deus; ualidos tum Iuppiter ignis
increpat et uicto proturbat fulmine montes:
illinc deuictae uerterunt terga ruina
infestae diuis acies atque impius hostis
praeceps cum castris agitur materque iacentis
impellens uictos. tum pax est reddita mundo,
tum liber cessat uenit per sidera caelum
defensique decus mundi nunc redditur astris.
gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna
obruit Enceladon, uasto qui pondere montis
aestuat et petulans expirat faucibus ignem.
     haec est mendosae uulgata licentia famae.
uatibus ingenium est, hinc audit nobile carmen
plurima pars scenae rerum est fallacia uates
sub terris nigros uiderunt carmine manes
atque inter cineres Ditis pallentia regna
mentiti uates Stygias undasque canentes.
hi Tityon poena strauere in iugera foedum;
sollicitant illi te circum, Tantale, poena
sollicitantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris
iura canunt idemque rotant Ixionis orbem;
quicquid et ulterius falsi sibi conscia terret
nec tu, terra, satis: speculantur numina diuum
nec metuunt oculos alieno admittere caelo.
norunt bella deum, norunt abscondita nobis
coniugia et falsa quotiens sub imagine peccet
taurus in Europen, in Ledam candidus ales
Iuppiter, ut Danaae pretiosus fluxerit imber.
debita carminibus libertas ista, sed omnis
in uero mihi cura: canam quo feruida motu
aestuet Aetna nouosque rapax sibi congerat ignes.
     quacumque inmensus se terrae porrigit orbis
extremique maris curuis incingitur undis,
non totum est solidum, denso namque omnis hiatu
secta est intus humus penitusque cauata latebris
exiles suspensa uias agit: utque animanti
per tota errantes percurrunt corpora uenae
ad uitam sanguis omnis qua commeat, idem
terra foraminibus conceptas digerit auras.
scilicet aut olim diuiso corpore mundi
in maria ac terras et sidera, sors data caelo
prima, secuta maris, deseditque infima tellus,
sed tortis rimosa cauis et, qualis aceruus
exilit inparibus iactis ex tempore saxis
ut crebro introrsus spatio uacat acta charibdis
pendeat in sese, simili quoque terra figura
in tenuis laxata uias non omnis in artum
nec stipata coit; siue illi causa uetustas
nec nata est facies; seu liber spiritus intra
effugiens molitur iter; seu nympha perenni
edit humum lima furtimque obstantia mollit;
aut etiam inclusi solidum uicere uapores
atque igni quaesita uia est; siue omnia certis
pugnauere locis: non est hic causa docenda,
dum stet opus causae. quis enim non credit inanis
esse sinus penitus, tantos emergere fontis
cum uidet hac torrens uno se mergere hiatu?
nam ille ex tenui uocemque agat apta necesse est
confluuia errantes arcessant undique uenas
et trahat ex pleno quod fortem contrahat amnem.
flumina quin etiam latis currentia riuis
occasus habuere suos: aut illa uorago
derepta in praeceps fatali condidit ore,
aut occulta fluunt tectis adoperta cauernis
atque inopinatos referunt procul edita cursus.
quod nisi diuersos emittat terra canales
hospitium fluuium aut semita nulla profecto
fontibus et riuis constet uia pigraque tellus
conferta in solidum segni sub pondere cesset.
quod si praecipiti conduntur flumina terra,
condita si redeunt, si quaedam incognita surgunt,
haud mirum clausis etiam si libera uentis
spiramenta latent. certis tibi pignora rebus
atque oculis haesura tuis dabit ordine tellus.
inmensos plerumque sinus et iugera pessum
intercepta licet densaeque abscondita nocti
prospectare: procul chaos ac sine fine ruina est.
cernis et in siluis spatiosa cubilia retro
antraque demersas penitus fodisse latebras:
incomperta uia est aeri tantum effugit ultra
argumenta dabunt ignoti uera profundi:
tu modo subtiles animo duce percipe causas
occultamque fidem manifestis abstrahe rebus.
nam quo liberior quoque est animosior ignis
semper in inclusis, nec uentis segnior ira est,
sub terra penitus moueant hoc plura necesse est,
uincla magis soluant, magis hoc obstantia pellant.
nec tantum in rigidos exit contenta canales
uis animae flammaeue; ruit qua proxima cedunt
obliquumque secat qua uisa tenerrima claustra.
hinc terrae tremor, hinc motus, ubi densus hiantis
spiritus exagitat uenas cessantiaque urget.
quod si spissa foret, solido si staret in omni,
nulla daret miranda sui spectacula tellus
pigraque et in pondus conferta immobilis esset.
     sed summis si forte putas concrescere causis
tantum opus et summis alimentum uiribus, ora
qua patula in promptu cernis uastosque recessus,
falleris et nondum in certo tibi lumine res est.
quippe, ubi quod teneat uentos acuatque morantis
in uacuo defit, cessant, tantumque profundi
explicat errantis et in ipso limine tardat.
namque illuc, quodcumque uacans hiat, impetus omnis,
at sese introitu soluunt adituque patenti
conceptae languent uires animosque remittunt.
angustis opus est, ut turbent, faucibus: illic
feruet opus densaque premit premiturque ruina
nunc Euri Boreaeque Notus, nunc huius uterque.
hinc uenti rabies, hinc saeuo quassa citatu
fundamenta soli trepidant urbesque caducae.
inde, neque est aliud, si fas est credere, mundo
uenturam antiqui faciem, ueracius omen.
     haec primo constat species naturaque terrae:
introrsus cessante solo trahit undique uenas.
     Aetna sui manifesta fides et proxima uero est.
non illic duce me occultas scrutabere causas;
occurrent oculis ipsae cogentque fateri.
plurima namque patent illi miracula monti:
hinc uasti terrent aditus merguntque profundo,
porrigit hinc artus penitusque exaestuat intra,
hinc scissae rupes obstant discordiaque ingens,
inter opus nectunt aliae mediumque coercent
pars igni indomitae, pars ignes ferre coactae.
[ut maior species et ne succurrat inanis]
haec operis uisenda sacri faciesque domusque,
haec illi sedes tantarumque area rerum est.
     nunc opus artificem incendi causamque reposcit,
non illam paruo aut tenui discrimine signis
mille sub exiguo ponent tibi tempora uera.
res oculos ducent, res ipsae credere cogent;
quin etiam tactu moneant, contingere tuto
si liceat; prohibent flammae custodiaque ignis
illi operi est, arcent aditus diuinaque rerum
[ut maior species et ne succurrat inanis]
cura sine arbitrio est: eadem procul omnia cernes.
nec tamen est dubium penitus quid torqueat Aetnam,
aut quis mirandus tantae faber imperet arti.
pellitur exustae glomeratim nimbus harenae,
flagrantes properant moles, uoluuntur ab imo
fundamenta, fragor tota nunc rumpitur Aetna,
nunc fusca pallent incendia mixta ruina.
ipse procul tantos miratur Iuppiter ignes,
neue sepulta noui surgant in bella gigantes,
neu Ditem regni pudeat, neu Tartara caelo
uertat, in occulto tantum tremit omniaque extra
congeries operit saxorum et putris harenae.
quae nec sponte sua saliunt nec corporis ullis
subiectata cadunt robusti uiribus: omnes
exagitant uenti turbas ac uertice saeuo
in densum conlecta rotant uoluuntque profundo.
haec causa expectata ruunt incendia montis.
spiritus inflatis nomen, languentibus aer.
nam prope nequiquam per se est uiolentia flammae:
ingenium uelox illi motusque perennis,
uerum opus auxilium est ut pellat corpora; nullus
impetus est ipsi; qua spiritus imperat, audit;
hic princeps magnoque sub hoc duce militat ignis.
     nunc quoniam in promptu est operis natura solique,
unde ipsi uenti, quae res incendia pascit,
cur subito cohibent uires, quae causa silenti,
subsequar: inmensus labor est sed fertilis idem,
digna laborantis respondent praemia curis.
non oculis solum pecudum miranda tueri
more nec effusos in humum graue pascere corpus,
nosse fidem rerum dubiasque exquirere causas,
ingenium sacrare caputque attollere caelo,
scire quot et quae sint magno natalia mundo
principia occasus metuunt ad saecula pergunt
et firma aeterno religata est machina uinclo,
solis scire modum et quanto minor orbita lunae,
haec breuior cursu ut bis senos peruolet orbes,
annuus ille meet, quae certo sidera currant
ordine quaeue suos seruent incondita motus,
scire uices etiam signorum et tradita iura
(sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri),
nubila cur caelo, terris denuntiet imbres,
quo rubeat Phoebe, quo frater palleat, igni,
tempora cur uarient anni, uer, prima iuuenta,
cur aestate perit, cur aestas ipsa senescit
autumnoque obrepit hiems et in orbe recurrit,
axem scire Helices et tristem nosse cometen,
Lucifer unde micet, quaue Hesperus, unde Bootes,
Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax,
quo rapiant nautae, quo sidere lintea tendant,
scire uias maris et caeli praediscere cursus,
quo uolet Orion, quo Serius incubet index,
et quaecumque iacent tanto miracula mundo
non congesta pati nec aceruo condita rerum,
sed manifesta notis certa disponere sede
singula, diuina est animi ac iucunda uoluptas.
sed prior haec homini cura est, cognoscere terram
quaeque in ea miranda tulit natura notare:
haec nobis magis adfinis caelestibus astris.
nam quae mortali spes est, quae amentia maior,
in Iouis errantem regno perquirere diuos,
tantum opus ante pedes transire ac perdere segnem?
torquemur miseri in paruis premimurque labore,
scrutamur rimas et uertimus omne profundum,
quaeritur argenti semen, nunc aurea uena,
torquentur flamma terrae ferroque domantur,
dum sese pretio redimant, uerumque professae
tum demum uilesque iacent inopesque relictae.
noctes atque dies festinant arua coloni,
callent rure manus, glebarum expenditur usus:
fertilis haec segetique feracior, altera uiti,
haec plantis humus, haec herbis dignissima tellus,
haec dura et melior pecori siluisque fidelis,
aridiora tenent oleae, sucosior ulmis
grata. leues cruciant animos et corpora causae,
horrea uti saturent, tumeant ut dolea musto,
plenaque desecto surgant faenilia campo:
sic auidi semper qua uisum est carius istis.
implendus sibi quisque bonis est artibus: illae
sunt animi fruges, haec rerum maxima merces,
scire quid occulto terrae natura coercet,
nullum fallere opus, non mutum cernere sacros
Aetnaei montis fremitus animosque furentis,
non subito pallere sono, non credere subter
caelestis migrasse minas aut Tartara rumpi,
nosse quid intendat uentos, quid nutriat ignes,
unde repente quies et multo foedere pax sit.
concrescant animi penitus; seu forte cauernae
introitusque ipsi sorbent; seu terra minutis
rara foraminibus tenues in se abstrahit auras
(plenius hoc etiam rigido quia uertice surgens,
illinc infestis atque hinc obnoxia uentis,
undique diuersas admittere cogitur auras,
et coniuratis addit concordia uires);
siue introrsus agunt nubes et nubilus auster,
seu forte flexere caput tergoque feruntur
praecipiti deiecta sono premit unda fugatque
torpentes auras pulsataque corpora denset;
nam, ueluti sonat ora duc Tritone canoro
(pellit opus collectus aquae uictusque moueri
spiritus et longas emugit bucina uoces)
carmineque irriguo magnis cortina theatris
imparibus numerosa modis canit arte regentis,
quae tenuem impellens animam subremigat unda,
haud aliter summota furens torrentibus aura
pugnat in angusto et magnum commurmurat Aetna:
credendum est aliquam uentorum existere causam
ut condensa premant inter se corpora, turbam
elisa in uacuum fugiant et proxima secum
momine torta trahant tuta dum sede resistant.
     quod si forte mihi quaedam discordia tecum est,
principiis aliis credas consurgere uentos:
non dubium rupes aliquas penitusque cauernas
sub terra similis harum quas cernimus extra
proruere ingenti sonitu casuque propinquas
diffugere impellique animas, hinc crescere uentos;
aut umore etiam nebulas se effundere largo,
ut campis agrisque solent quos adluit amnis.
uallibus exoriens caligat nubilus aer,
flumina parua ferunt auras, uis proxima uento est,
eminus adspirat fortis et uerberat umor.
atque haec in uacuo si tanta potentia rorum est,
hoc plura efficiant infra clusique necesse est.
     his igitur causis extra penitusque coactus
exagitant uentos; pugnant in faucibus; arte
pugnantis suffocat iter. uelut unda profundo
terque quaterque exhausta graues ubi perbibit euros,
ingeminant fluctus et primos ultimus urget,
haud secus adstrictus certamine tangitur ictu
spiritus inuoluensque suo sibi pondera nisu
densa per ardentes exercet corpora uires
et, quacumque iter est, properat transitque moramen,
donec confluuio, ueluti siponibus actus,
exilit atque furens tota uomit igneus Aetna.
     quod si forte putas summis decurrere uentos
faucibus atque isdem pulsos remeare, notandas
res oculis locus ipse dabit cogetque negare.
quamuis caeruleo siccus Ioue fulgeat aether
purpureoque rubens surgat iubar aureus ostro,
illinc obscura semper caligine nubes
prospectat sublimis opus uastosque recessus
pigraque diffuso circum stupet undique uultu.
non illam uidet Aetna nec ullo intercipit aestu:
obsequitur quacumque iubet leuis aura reditque.
placantes etiam caelestia numina ture
summo cerne iugo, uel qua liberrimus Aetna
introspectus hiat tantarum in semina rerum,
si nihil irritet flammas stupeatque profundum.
hinc igitur cernis torrens ut spiritus ille,
qui rupes terramque rotat, qui fulminat ignes,
cum rexit uires et praeceps flexit habenas,
praesertim ipsa suo declinia pondere numquam
corpora deripiat ualidoque absorbeat arcu?
quod si fallor, abest species tantusque ruinis
impetus adtentos oculorum transfugit ictus,
nec leuitas tantos igitur ferit aura mouetque
sparsa liquore manus sacros ubi uentilat ignis,
uerberat aura tamen pulsataque corpora nostris
incursant: adeo in tenui uim causa repellit.
non cinerem stipulamue leuem, non arida sorbet
gramina, non tenuis plantis humus excita predas.
surgit adoratis sublimis fumus ab aris:
tanta quies illi est et pax innoxia rapti.
     siue peregrinis igitur propriisue potentes
coniurant animae causis, ille impetus ignes
et montis partes atra subiectat harena,
uastaque concursu trepidantia saxa fragoris
ardentisque simul flammas ac fulmina rumpunt,
haud aliter quam, cum prono iacuere sub austro
aut aquilone fremunt siluae, dant bracchia nodo
implicita ac serpunt iunctis incendia ramis.
nec te decipiant stolidi mendacia uulgi,
exhaustos cessare sinus, dare tempora rursus
ut rapiant uires repetantque in proelia uicti;
pelle nefas animo mendacemque exue famam.
non est diuinis tam sordida rebus egestas,
nec paruas mendicat opes nec conrogat auras.
praesto sunt operae, uentorum examina, semper:
causa latet quae rumpat iter cogatque morari.
saepe premit fauces magnis exstructa ruinis
congeries clauditque uias luctamine ab imo
et scisso ueluti tecto sub pondere praestat
haud similis teneros cursu: tum frigida monti
desidia est tutoque licet descendere fauces.
post, ubi conualuere mora, uelocius urgent,
pellunt oppositi moles et uincula rumpunt,
quicquid in obliquum est, frangunt iter, acrior ictu
impetus exoritur, magnis operata rapinis
flamma micat latosque ruens exundat in agros.
sic cessata diu referunt spectacula uenti.
     nunc superant quaecumque creant incendia siluae.
quae flammas alimenta uocent, quid nutriat Aetnam
incendi poterunt. illis uernacula causis
materia adpositumque igni genus utile terrae est.
uritur assidue calidus nunc sulphuris umor,
nunc spissus crebro praebetur alumine sucus,
pingue bitumen adest et quicquid comminus acris
irritat flammas, illius corporis Aetna est.
atque, hanc materiam penitus discurrere testes,
infectae eructantur aquae radice sub ipsa.
pars oculis manifesta iacet, quae robore dura est
ac lapis: in pingui feruent incendia suco.
quin etiam uarie quaedam sine nomine saxa
toto monte liquant. illis custodia flammae
uera tenaxque data est, sed maxima causa molaris
illius incendi lapis est: hic uindicat Aetnam.
quem si forte manu teneas ac robora cernas
nec feruere putes ignem nec spargere posse,
sed simul ac ferro quaeras, respondet et ictu
scintillat dolor. hunc multis circum inice flammis
et patere extorquere animos atque exue robur:
fundetur ferro citius, nam mobilis illi
et metuens natura mali est, ubi cogitur igni;
sed simul atque hausit flammas, non tutior haustis
ulla domus, seruat faciem duratque tenaci
saepta fide: tanta est illi patientia uicto.
uix umquam reddit uires atque euomit ignem,
totus enim denso stipatus robore cardo
per tenuis admissa uias incendia nutrit
cunctanterque eadem et pigre concepta remittit.
nec tamen hoc uno, quod montis plurima pars est,
uincit et incendi causam tenet ille: profecto
miranda est lapidis uiuax animosaque uirtus:
cetera materies quaecumque est fertilis igni,
ut semel accensa est, moritur nec restat in illa
quod repetas, tantum cinis et sine semine terra est;
hic semel atque iterum patiens ac mille perhaustis
ignibus instaurat uires nec desinit ante
quam leuis excocto defecit robore pumex
in cineremque putresque iacet dilapsus harenas.
cerne locis etiam similes arsisse cauernas:
illic materiae nascentis copia maior,
sed genus hoc lapidis (certissima signa coloris)
quod nullas adiunxit opes, elanguit ignis.
discitur indiciis flagrasse Aenaria quondam,
nunc extincta super testisque Neapolin inter
et Cumas locus est, multis iam frigidus annis,
quamuis aeternum pingui scatet ubere sulphur
(in mercem legitur, tanto est fecundius Aetna).
insula, cui nomen facies dedit ipsa Rotunda,
sulphure non solum nec obesa bitumine terra est,
et lapis adiutat generandis ignibus aptus,
sed raro fumat, quin uix, si accenditur, ardet,
in breue mortalis flammas quod copia nutrit.
in sola durat Vulcani nomine Sacra,
pars tamen incendi maior refrixit, et alto
iactatas recipit classes portuque tuetur;
quae restat minor est diues satis ubere terrae,
sed non Aetnaei uires quae conferat illi.
atque haec ipsa tamen iam quondam extincta fuisset,
ni furtim adgereret Siculi uicinia montis
materiam siluamque suam pressoue canali
huc illuc ageret uentos et pasceret ignes.
sed melius res ipsa notis spectataque ueris
occurrit signis nec temptat fallere testem.
nam circa latera atque imis radicibus Aetnae
candentes efflant lapides disiectaque saxa
intereunt, uenis manifesto ut cernere possis
pabula et ardendi causam lapidem esse molarem,
cuius defectu ieiunus concidit ignis.
ille, ubi collegit flammas, iacit et simul ictu
materiam accendit cogitque liquescere secum.
haud equidem mirum facie quae cernimus extra,
si lenitur opus, restat; magis uritur illic
sollicitatque magis uicina incendia saxum
certaque uenturae praemittit pignora flammae.
nam simul atque mouet uires turbamque minatur,
diffugit extemploque solum trahit undique rimas
et graue sub terra murmur denuntiat ignes.
tum pauidum fugere et sacris concedere rebus
par erit: e tuto speculaberis omnia collis.
nam subito efferuent onerosa incendia, raptim
accensae subeunt moles truncaeque ruina
prouoluunt atque atra rotant examina harenae.
illinc incertae facies hominumque figurae:
pars lapidum domita est, stanti pars robore pugnat
nec recipit flammas: hic indefensus anhelat
atque aperit se hosti, decrescit spiritus illi,
haud aliter quam cum laeto deuicta tropaeo
prona iacet campis acies et castra sub ipsa.
tum si quis lapidum summo pertabuit igni,
asperior sopitaes et quaedam sordida faex est,
qualem purgato cernas desidere ferro.
uerum ubi paulatim exiluit sublata caducis
congeries saxis, angusto uertice surgens,
hic ueluti in fornace lapis torretur et omnis
exustus penitus uenis subit altius umor;
amissis opibus leuis et sine pondere pumex
excoquitur. liquor ille magis feruere magisque
fluminis in speciem mitis procedere tandem
incipit et pronis demittit collibus undas.
illae paulatim bis sena in milia pergunt;
quippe nihil reuocat, curtis nihil ignibus obstat,
nulla tenet moles, frustra simul omnia pugnant;
hinc siluae rupesque natant, hinc terra solumque
ipsum adiutat opus faciemque sibi induit amnis.
quod si forte cauis cunctatus uallibus haesit,
ingeminant fluctus et stantibus increpat undis,
sicut cum rapidum curuo mare cernulus aestu,
ac primum tenuis undas agit, inde priores
praegrediens late diffunditur et succernens
utpote in aequalis uoluens, perpascitur, agros
flumina consistunt ripis ac frigore durant
paulatimque ignes coeunt ac flammea massis
exuitur facies. tum prima ut quaeque rigescit
effumat moles atque ipso pondere tracta
uoluitur ingenti strepitu praecepsque sonanti
cum solido inflixa est, pulsatam dissipat ictus
et, qua disclusa est, candenti robore fulget.
emicat examen plagis, ardentia saxa
(scintillas procul ecce uides, procul ecce, ruentis)
incolumi feruore cadunt. fert impetus ingens,
Symaethi quondam ut ripas traiecerit amnis:
uix iunctis quisquam fixo dimouerit illas
uicenos persaepe pedes iacet obruta moles.
     sed frustra certis disponere singula causis
temptamus, si firma manet tibi fabula mendax,
materiam ut credas aliam fluere igne, nec una
flumina proprietate simul concrescere, siue
commixtum lento flagrare bitumine sulphur:
nam posse exusto cretam quoque robore fundi,
et figulos huic esse fidem, dein frigoris usu
duritiem reuocare suam et constringere uenas.
sed signum commune leue est atque irrita causa
quae trepidat: certo uerum tibi pignore constat.
nam uelut arguti natura est aeris, et igni
cum domitum est, constans eademque, et robore saluo,
utraque ut possis aeris cognoscere partem,
haud aliter lapis ille tenet, seu forte madentes
effluit in flammas siue est securus ab illis,
conseruatque notas nec uultum perdidit ignis.
quin uenam externam uultus color ipse refellit,
aut color aut leuitas putris magis illa magisque:
una operis facies eadem perque omnia terra est.
nec tamen infitior lapides ardescere certos,
interius fluere accensos: haec propria uirtus.
quin ipsis quaedam Siculi cognomina saxis
inposuere fridicas et iam ipso nomine signant
fusilis esse notae. numquam tamen illa liquescunt,
quamuis materies foueat sucosior intus,
ni penitus uenae fuerint commissa molari.
     quod si quis lapidis miratur fusile robur,
cogitet obscuri uerissima dicta libelli,
Heraclite, tui: nihil insuperabile gigni
omnia quae rerum natura semina iacta.
seu nimium hoc mirum, densissima corpora saepe
et solido uicina tamen compescimus igni.
non animos aeris flammis succumbere cernis,
lentitiem plumbum non exuit ipsaque ferri
materies praedura tamen subuertitur igni
spissaque suspensis fornacibus aurea saxa
exsudant pretium? et quaedam fortasse profundo
incomperta iacent similique obnoxia sorti.
nec locus ingenio est: oculi te iudice uincent.
nam lapis ille riget praeclususque ignibus obstat,
si paruis torrere uelis caeloque patenti:
candenti pressoque agedum fornace coerce;
nec sufferre potest nec saeuum durat in hostem:
uincitur et soluit uires captusque liquescit.
quae maiora putas autem tormenta moueri
posse manu, quae tanta putas incendia nostris
sustentari opibus, quantis fornacibus Aetna
uritur, arcano numquam non fertilis igni?
hic non qui nostro feruet moderatior usu,
sed caelo propior, uel quali Iuppiter ipse
armatus flamma est. his uiribus additur ingens
spiritus adstrictis elisus faucibus, ut cum
fabriles operae rudibus contendere massis
festinant, ignes quatiunt follesque trementes
exanimant pressoque instigant agmine uentos.
     haec operis summa est, sic nobilis uritur Aetna:
terra foraminibus uires trahit, urget in artum
spiritus, incendi uis it per maxima saxa.
     magnificas laudes operosaque uisere templa
diuitiis hominum aut sacras memorare uetustas,
traducti maria et terras per proxima fatis
currimus atque auidi ueteris mendacia famae
eruimus cunctasque libet percurrere gentes.
nunc iuuat Ogygiis circumdata moenia Thebis
cernere, quae fratres, ille impiger, ille canorus,
inuitata piis nunc carmine saxa lyraque
condere, felicesque alieno intersumus aeuo.
nunc gemina ex uno fumantia sacra uapore
miramur septemque duces raptumque profundi.
detinet Eurotas illic et Sparta Lycurgi
et sacer in bellum numerus, sua turba regenti.
nunc hic Cecropiae uariis spectantur Athenae
carminibus gaudensque solum uictrice Minerua.
excidit huc reduci quondam tibi, perfide Theseu,
candida sollicito praemittere uela parenti;
tu quoque Athenarum carmen, iam nobile sidus,
Erigone; sedes uestra est Philomela canoris
euocat in siluis, at tu, soror, hospita tectis
acciperis; solis Tereus ferus exulat agris.
miramur Troiae cineres et flebile uictis
Pergamon extinctosque suo Phrygas Hectore; paruum
conspicimus magni tumulum ducis; hic et Achilles
impiger et uictus magni iacet Hectoris ultor.
quin etiam Graiae fixos tenuere tabellae
signaue: nunc Paphiae rorantes matre capilli,
sub truce nunc parui ludentes Colchide nati,
nunc tristes circa subiectae altaria ceruae
uelatusque pater, nunc gloria uiua Myronis
et iam mille manus operum turbaeque morantur.
haec uisenda putas terrae dubiusque marisque?
artificis naturae ingens opus aspice, nulla
cum tanta humanis phoebus spectacula cernes
praecipueque uigil feruens ubi Sirius ardet.
insequitur miranda tamen sua fabula montem,
nec minus ille pio quamquam sors nobilis igni est.
nam quondam ruptis excanduit Aetna cauernis
et, uelut euersis penitus fornacibus, ingens
eiecta in longum rapidis feruoribus unda,
haud aliter quam cum saeuo Ioue fulgurat aether
et nitidum obscura telum caligine torquet.
ardebant agris segetes et mitia cultu
iugera cum dominis, siluae collesque rubebant;
uixdum castra putant hostem mouisse tremendum,
et iam finitimae portas euaserat urbis.
tum uero ut cuique est animus uiresque, rapina
tutari conantur opes. gemit ille sub auro,
colligit ille arma et stulta ceruice reponit,
defectum raptis illum sua crimina tardant,
hic uelox minimo properat sub pondere pauper,
et, quod cuique fuit cari, fugit ipse sub illo.
sed non incolumis dominum sua praeda secuta est;
cunctantis uorat ignis et undique torret auaros,
consequitur fugisse ratos et praemia captis
concremat: haec nullis parsura incendia pascunt,
uel solis parsura piis. namque, optima proles,
Amphinomus fraterque pari sub munere fortes,
cum iam uicinis streperent incendia tectis,
aspiciunt pigrumque patrem matremque senecta
eheu defessos posuisse in limine membra.
parcite, auara manus, dites attollere praedas:
illis diuitiae solae materque paterque,
hanc rapiunt praedam mediumque exire per ignem
ipso dante fidem properant. o maxima rerum
et merito pietas homini tutissima uirtus!
erubuere pios iuuenes attingere flammae
et quacumque ferunt illi uestigia cedunt.
felix illa dies, illa est innoxia terra!
dextera saeua tenent laeuaque incendia feruent;
mille per obliquos ignis fratremque triumphans
tutus uterque pio sub pondere, sufficit illa
et circa geminos auidus sibi temperat ignis.
incolumes abeunt tandem et sua numina secum
salua ferunt. illos mirantur carmina uatum,
illos seposuit claro sub nomine Ditis,
nec sanctos iuuenes attingunt sordida fata:
securae cessere domus et iura piorum.

COPA

Copa Surisca, caput Graeca redimita mitella,
     crispum sub crotalo docta mouere latus,
ebria fumosa saltat lasciua taberna
     ad cubitum raucos excutiens calamos.
quid iuuat aestiuo defessum puluere abisse
     quam potius bibulo decubuisse toro?
sunt topia et calybae, cyathi, rosa, tibia, chordae,
     et triclia umbrosis frigida harundinibus;
en et Maenalio quae garrit dulce sub antro
     rustica pastoris fistula more sonat.
est et uappa cado nuper defusa picato,
     est crepitans rauco murmure riuus aquae.
sunt etiam croceo uiolae de flore corollae
     sertaque purpurea lutea mixta rosa
et quae uirgineo libata Achelois ab amne
     lilia uimineis attulit in calathis.
sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat,
     sunt autumnali cerea pruna die
castaneaeque nuces et suaue rubentia mala,
     est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius;
sunt et mora cruenta et lentis uua racemis,
     et pendet iunco caeruleus cucumis.
est tuguri custos armatus falce saligna,
     sed non et uasto est inguine terribilis;
huic calybita ueni: lassus iam sudat asellus;
     parce illi, Vestae delicium est asinus.
nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae,
     nunc uaria in gelida sede lacerta latet:
si sapis, aestiuo recubans nunc prolue uitro,
     seu uis crystalli ferre nouos calices.
hic age pampinea fessus requiesce sub umbra
     et grauidum roseo necte caput strophio,
formosum tenerae decerpens ora puellae;
     a pereat cui sunt prisca supercilia!
quid cineri ingrato seruas bene olentia serta?
     anne coronato uis lapide ossa tegi?
pone merum et talos; pereat qui crastina curat:
     Mors aurem uellens 'uiuite' ait, 'uenio'.

ELEGIAE IN MAECENATEM

I

Defleram iuuenis tristi modo carmine fata;
     sunt etiam merito carmina danda seni.
ut iuuenis deflendus enim tam candidus et tam
     longius annoso uiuere dignus auo.
inreligata ratis, numquam defessa carina,
     it redit in uastos semper onusta lacus;
illa rapit iuuenes prima florente iuuenta,
     non oblita tamen sed repetitque senes.
nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici:
     Lollius hoc ergo conciliauit opus.
foedus erat uobis nam propter Caesaris arma,
     Caesaris et similem propter in arma fidem.
regis eras, Etrusce, genus: tu Caesaris almi
     dextera, Romanae tu uigil Vrbis eras.
omnia cum posses tanto tam carus amico,
     te sensit nemo posse nocere tamen.
Pallade cum docta Phoebus donauerat artes:
     tu decus et laudes huius et huius eras.
uincit uulgares, uincit beryllus harenas,
     litore in extremo quas simul unda mouet.
quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum:
     diluis hoc nimia simplicitate tua.
sic illi uixere quibus fuit aurea Virgo,
     quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit.
liuide, quid tandem tunicae nocuere solutae
     aut tibi uentosi quid nocuere sinus?
num minus Vrbis erat custos et Caesaris obses,
     num tibi non tutas fecit in Vrbe uias?
nocte sub obscura quis te spoliauit amantem,
     quis tetigit ferro durior ipse latus?
maius erat potuisse tamen nec uelle triumphos,
     maior res magnis abstinuisse fuit.
maluit umbrosam quercum nymphasque cadentes
     paucaque pomosi iugera certa soli;
Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis
     sederat argutas garrulus inter aues.
marmora minaei uincent monumenta libelli:
     uiuitur ingenio, cetera mortis erunt.
quid faceret? defunctus erat, comes integer idem,
     miles et Augusti fortiter usque pius.
illum piscosi uiderunt saxa Pelori
     ignibus hostilis reddere ligna ratis;
puluere in Emathio fortem uidere Philippi:
     quam nunc ille tener tam grauis hostis erat.
cum freta Niliacae texerunt lata carinae,
     fortis erat circa, fortis et ante ducem,
militis Eoi fugientia terga secutus,
     territus ad Nili dum ruit ille caput.
pax erat: haec illos laxarunt otia cultus:
     omnia uictores Marte sedente decent.
Actius ipse lyram plectro percussit eburno,
     postquam uictrices conticuere tubae.
hic modo miles erat, ne posset femina Romam
     dotalem stupri turpis habere sui,
hic tela in profugos (tantum curuauerat arcum)
     misit ad extremos exorientis equos.
Bacche, coloratos postquam deuicimus Indos,
     potasti galea dulce iuuante merum,
et tibi securo tunicae fluxere solutae;
     te puto purpureas tunc habuisse duas.
sum memor et certe memini sic ducere thyrsos
     bracchia purpurea candidiora niue;
et tibi thyrsus erat gemmis ornatus et auro:
     serpentes hederae uix habuere locum.
argentata tuos etiam talaria talos
     uinxerunt certe nec puto, Bacche, negas.
mollius es solito mecum tum multa locutus,
     et tibi consulto uerba fuere noua.
impiger Alcide, multo defuncte labore,
     sic memorant curas te posuisse tuas,
sic te cum tenera multum lusisse puella
     oblitum Nemeae iamque, Erymanthe, tui.
ultra numquid erat? torsisti pollice fusos,
     lenisti morsu leuia fila parum;
percussit crebros te propter Lydia nodos,
     te propter dura stamina rupta manu,
Lydia te tunicas iussit lasciua fluentes
     inter lanificas ducere saepe suas.
claua torosa tua pariter cum pelle iacebat,
     quam pede suspenso percutiebat Amor.
quis fore credebat, premeret cum iam impiger infans
     hydros ingentes uix capiente manu,
cumue renascentem meteret uelociter hydram,
     frangeret immanes uel Diomedis equos,
uel tribus aduersis communem fratribus aluum
     et sex aduersas solus in arma manus?
fudit Aloidas postquam dominator Olympi,
     dicitur in nitidum percubuisse diem
atque aquilam mississe suam quae quaereret ecquid
     posset amaturo signa referre Ioui,
ualle sub Idaea dum te, formose sacerdos,
     inuenit et presso molliter ungue rapit.
sic est: uictor amet, uictor potiatur in umbra,
     uictor odorata dormiat inque rosa;
uictus aret uictusque metat, metus imperet illi,
     membra nec in strata sternere discat humo.
tempora dispensant usus et tempora cultus,
     haec homines, pecudes, haec moderantur aues
lux est, taurus arat; nox est, requiescit arator,
     liberat et merito feruida colla boui.
conglaciantur aquae, scopulis se condit hirundo;
     uerberat egelidos garrula uere lacus.
Caesar amicus erat: poterat uixisse solute,
     cum iam Caesar idem quod cupiebat erat.
indulsit merito: non est temerarius ille;
     uicimus: Augusto iudice dignus erat.
Argo saxa pauens postquam Scyllaea relegit
     Cyaneosque metus iam religanda ratis,
uiscera dissecti mutauerat arietis agno
     Aeetis sucis omniperita suis:
his te, Maecenas, iuuenescere posse decebat;
     haec utinam nobis Colchidos herba foret!
redditur arboribus florens reuirentibus aetas;
     ergo non homini quod fuit ante redit,
uiuacesque magis ceruos decet esse pauentes
     si quorum in torua cornua fronte rigent?
uiuere cornices multos dicuntur in annos;
     cur nos angusta condicione sumus?
pascitur Aurorae Tithonus nectare coniunx,
     atque ita iam tremulo nulla senecta nocet:
ut tibi uita foret semper medicamine sacro,
     te uellem Aurorae complacuisse uirum.
illius aptus eras croceo recubare cubili,
     et modo poeniceum rore lauante torum
illius aptus eras roseas adiungere bigas,
     tu dare purpurea lora regenda manu,
tu mulcere iubam, cum iam torsisset habenas
     procedente die, respicientis equi.
quaesiuere chori iuuenem sic Hesperon illum,
     quem nexum medio soluit in igne Venus,
quem nunc in fuscis placida sub nocte nitentem
     Luciferum contra currere cernis equis:
hic tibi Corycium, casias hic donat olentis,
     hic e palmiferis balsama missa iugis.
nunc pretium candoris habes, nunc redditur umbris:
     te sumus obliti decubuisse senem.
et Pylium fleuere sui ter Nestora canum
     dicebantque tamen non satis esse senem:
Nestoris annosi uicisses saecula, si me
     dispensata tibi stamina nente forent.
nunc ego quod possum: tellvs levis ossa teneto,&
     pendvla librato pondvs et ipsa tvvm.
semper serta tibi dabimvs, tibi semper odores,&
     non vmqvam sitiens, florida semper eris.

II

Sic est Maecenas fato ueniente locutus,
     frigidus et iamiam cum moriturus erat:
'mene' inquit 'iuuenis primaeui, Iuppiter, ante
     angustum Drusi non cecidisse diem!
pectore maturo fuerat puer, integer aeuo,
     et magnum magni Caesaris illud opus.
discidio uellemque prius; ' non omnia dixit
     inciditque pudor quae prope dixit amor,
sed manifestus erat. moriens quaerebat amatae
     coniugis amplexus oscula uerba manus.
'sed tamen hoc satis est: uixi te, Caesar, amico
     et morior' dixit, 'dum moriarque, sat est.
mollibus ex oculis aliquis tibi procidet umor,
     cum dicar subita uoce fuisse tibi.
hoc mihi contingat, iaceam tellure sub aequa;
     nec tamen hoc ultra te doluisse uelim,
sed meminisse uelim: uiuam sermonibus illic;
     semper ero, semper si meminisse uoles.
et decet et certe uiuam tibi semper amore,
     nec tibi qui moritur desinit esse tuus.
ipse ego quicquid ero cineres interque fauillas,
     tum quoque non potero non memor esse tui.
exemplum uixi te propter molle beati,
     unus Maecenas teque ego propter eram.
arbiter ipse fui, uolui quod contigit esse,
     pectus eram uere pectoris ipse tui.
uiue diu, mi care, senex pete sidera sero:
     est opus hoc terris, te quoque uelle decet.
et tibi succrescant iuuenes bis Caesare digni
     et tradant porro Caesaris usque genus.
sit secura tibi quam primum Liuia coniunx,
     expleat amissi munera rupta gener.
cum deus intereris diuis insignis auitis,
     te Venus in patrio collocet ipsa sinu.'

CIRIS

Etsi me uario iactatum laudis amore
irritaque expertum fallacis praemia uulgi
Cecropius suauis expirans hortulus auras
florentis uiridi sophiae complectitur umbra,
mensque, ut quiret eo dignum sibi quaerere carmen,
longe aliud studium inque alios accincta labores
altius ad magni suspexit sidera mundi
et placitum paucis ausa est ascendere collem,
non tamen absistam coeptum detexere munus,
in quo iure meas utinam requiescere musas
et leuiter blandum liceat deponere amorem.
quod si mirificum genus omnes . . . . .
mirificum sedi modo sit tibi uelle libido,
si mihi iam summas sapientia panderet arces,
quattuor antiquis heredibus est data consors,
unde hominum errores longe lateque per orbem
despicere atque humilis possem contemnere curas,
non ego te talem uenerarer munere tali,
non equidem (quamuis interdum ludere nobis
et gracilem molli liceat pede claudere uersum),
sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
qualis Erectheis olim portatur Athenis,
debita cum castae soluuntur uota Mineruae
tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,
cum leuis alterno Zephyrus concrebuit Euro
et prono grauidum prouexit pondere currum.
felix illa dies, felix et dicitur annus,
felices qui talem annum uidere diemque.
ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,
magna Giganteis ornantur pepla tropaeis,
horrida sanguineo pinguntur proelia cocco,
additur aurata deiectus cuspide Typhon,
qui prius Ossaeis consternens aethera saxis
Emathio celsum duplicabat uertice Olympum.
tale deae uelum sollemni tempore portant,
tali te uellem, iuuenum doctissime, ritu
purpureos inter soles et candida lunae
sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
naturae rerum magnis intexere chartis,
aeterno ut sophiae coniunctum carmine nomen
nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis.
sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes,
nunc primum teneros firmamus robore neruos,
haec tamen interea quae possumus, in quibus aeui
prima rudimenta et iuuenes exegimus annos,
accipe dona meo multum uigilata labore
promissa atque diu iam tandem . . . . .
impia prodigiis ut quondam exterruit amplis
Scylla nouos auium sublimis in aere coetus
auxerit et tenui conscendens aethera penna
caeruleis sua tecta super uolitauerit alis,
hanc pro purpureo poenam scelerata capillo
pro patria soluens excisa et funditus urbe.
     complures illam magni, Messalla, poetae
(nam uerum fateamur: amat Polyhymnia uerum)
longe alia perhibent mutatam membra figura
Scyllaeum monstro saxum infestasse uoraci;
illam esse aerumnis quam saepe legamus Vlixi
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias uexasse rates et gurgite in alto
deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae
nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
namque alias alii uulgo finxere puellas
quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.
ipse Crataein ait matrem, sed siue Crataeis,
siue illam monstro generauit Echidna biformi,
siue necutra parens atque hoc in carmine toto
inguinis est uitium et ueneris descripta libido;
siue etiam iactis speciem mutata uenenis
infelix uirgo (quid enim commiserat illa?);
siue pater timidam saeua complexus harena
coniugium castae uiolauerat Amphitrites,
at tamen exegit longo post tempore poenas,
ut, cum cura sui ueheretur coniugis alto,
ipsa trucem multo misceret sanguine pontum
seu uero, ut perhibent, forma cum uinceret omnis
et cupidos quaestu passim popularet amantes,
horribilis circum uidit se existere formas,
piscibus et canibusque malis uallata repente est
(heu quotiens mirata nouos expalluit artus
ipsa suos, quotiens heu pertimuit latratus),
ausa quod est mulier numen fraudare deorum
et dictam Veneri notorum uertere poenam,
quam mala multiplici iuuenum consaepta caterua
dixerat atque modo meretrix uulgata ferarum
(infamem tali merito rumore fuisse
docta Palaepaphiae testatur uoce Pachynus):
quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,
omnia sim: potius liceat notescere cirin
atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
     quare, quae cantus meditanti mittere cocos
magna mihi cupido tribuistis praemia, diuae
Pierides, quarum castos altaria postis
munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi
deponunt flores aut suaue rubens narcissus
aut crocus alterna coniungens lilia caltha
sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae,
praecipue nostro nunc aspirate labori
atque nouum aeterno praetexite honore uolumen.
     sunt Pandioniis uicinae sedibus urbes
Actaeos inter colles et candida Thesei
purpureis late ridentia litora conchis,
quarum non ulli fama concedere digna
stat Megara, Alcathoi quondam murata labore,
Alcathoi Phoebique; deus namque affuit illi,
unde etiam citharae uoces imitatus acutas
saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus
et ueterem sonitu Phoebi testatur honorem.
hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,
fecerat infestam populator remige Minos,
hospitio quod se Nisi Polyidos auito
Carpathium fugiens et flumina Caeratea
texerat. hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea sternebat rura sagitta.
sed neque tum ciues neque tum rex ipse ueretur
infesto ad muros uolitantis agmine turmas
dicere et indomitas uirtute retundere mentes,
responsum quoniam satis est meminisse deorum.
nam capite ab summo regis, mirabile dictu,
candida caesarie florebant tempora lauro
et roseus medio surgebat uertice crinis,
cuius quam seruata diu natura fuisset,
tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum
concordes stabili firmarunt numine Parcae.
ergo omnis caro residebat cura capillo,
aurea sollemni comptum quem fibula ritu
Cecropiae tereti nectebat dente cicadae.
     nec uero haec urbis custodia uana fuisset
(nec fuerat), ni Scylla nouo correpta furore,
Scylla, patris miseri patriaeque inuenta sepulcrum,
o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis.
sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater
iratum potuit, quem nec pater atque auus idem
Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones
et ualidas docuit uires mansuescere tigris,
ille etiam diuos, homines; sed dicere magnum est),
idem tum tristis acuebat paruulus iras
Iunonis magnae, cuius periura puella
olim (sed meminere diu periuria diuae)
non ulli licitam uiolauerat inscia sedem,
dum sacris operata deae lasciuit et extra
procedit longe matrum comitumque cateruam,
suspensam gaudens in corpore ludere uestem
et tumidos agitante sinus aquilone relaxans.
necdum etiam castos gustauerat ignis honores,
necdum sollemni lympha perfusa sacerdos
pallentis foliis caput exornarat oliuae,
cum lapsa e manibus fugit pila quoque ea lapsa est
procurrit uirgo. quod uti ne prodita ludo
aureolam gracili soluisses corpore pallam.
omnia quae retinere gradum cursusque morari
possent, o tecum uellem tua semper haberes.
non, numquam uiolata manu sacraria diuae
iurando, infelix, nequiquam periurasses.
et, si quis nocuisse tibi periuria credat
causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno.
at leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum
quaeritur ex omni uerborum iniuria dictu,
aurea fulgenti depromens tela pharetra
(heu nimium certo, nimium, thirintia missu)
uirginis in tenera defixit acumina mente.
     quae simul ut uenis hausit sitientibus ignem
et ualidum penitus concepit in ossa furorem,
saeua uelut gelidis Edonum Bistonis oris
ictaue barbarico Cybeles antistita buxo
infelix uirgo tota bacchatur in urbe,
non storace Idaeo fragrantis cincta capillos,
coccina non teneris pedibus Sicyonia seruans,
non niueo retinens bacata monilia collo.
multum illi incerto trepidant uestigia cursu;
saepe petit patrios ascendere perdita muros
aeriasque facit causam se uisere turris;
saepe etiam tristis uoluens in nocte querelas
sedibus ex altis caeli speculatur amorem
castraque prospectat crebris lucentia flammis.
nulla colum nouit, carum non respicit aurum,
non arguta sonant tenui psalteria chorda,
non Libyco molles plauduntur pectine telae;
nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori.
atque ubi nulla malis reperit solacia tantis
tabidulamque uidet labi per uiscera mortem,
quo uocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,
fertur et horribili praeceps impellitur oestro,
ut patris, a demens, crinem de uertice serum
furtiue arguto detonsum mitteret hosti.
namque haec condicio miserae proponitur una,
siue illa ignorans (quis non bonus omnia malit
credere quam tanti sceleris damnare puellam?);
heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest?
     Nise pater, cui direpta crudeliter urbe
uix erit una super sedes in turribus altis
fessus ubi extructo possis considere nido,
tum quoque auis metuere: dabit tibi filia poenas.
gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis,
quae mare, quae uiridis siluas lucosque sonantis
incolitis, gaudete, uagae, gaudete, uolucres,
uosque adeo, humanos mutatae corporis artus,
uos o crudeli fatorum lege, puellae
Dauliades, gaudete: uenit carissima uobis
cognatos augens reges numerumque suorum
ciris et ipse pater. uos, o pulcherrima quondam
corpora, caeruleas praeuertite in aethera nubes,
qua nouus ad superum sedes haliaeetos et qua
candida concessos ascendat ciris honores.
     iamque adeo dulci deuinctus lumina somno
Nisus erat uigilumque procul custodia primis
excubias foribus studio iactabat inani,
cum furtim tacito descendens Scylla cubili
auribus arrectis nocturna silentia temptat
et pressis tenuem singultibus aera captat.
tum suspensa leuans digitis uestigia primis
egreditur ferroque manus armata bidenti
auolat: at demptae subita in formidine uires.
caeruleas sua furta prius testatur ad umbras;
nam qua se ad patrium tendebat semita limen,
uestibulo in thalami paulum remoratur et alte
suspicit ad clari nictantia sidera mundi,
non accepta piis promittens munera diuis.
     quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme
surgere sensit anus, sonitum nam fecerat illi
marmoreo aeratus stridens in limine cardo,
corripit extemplo fessam languore puellam
et simul 'o nobis sacrum caput' inquit 'alumna,
non tibi nequiquam uiridis per uiscera pallor
aegroto tenuis suffundit sanguine uenas,
nec leuis hoc faceret, neque enim pote, cura subegit,
aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar.
nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi
nec grauidos Cereris dicam contingere fetus;
qua causa ad patrium solam uigilare cubile,
tempore quo fessas mortalia pectora curas,
quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?
dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti
iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis
formosos circum uirgo remorere capillos.
ei mihi, ne furor ille tuos inuaserit artus,
ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,
ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea)
laedere utrumque uno studeas errore parentem.
quod si alio quouis animi iactaris amore
(nam te iactari, non est Amathusia nostri
tam rudis ut nullo possim cognoscere signo),
si concessus amor noto te macerat igni,
per tibi Dictynae praesentia numina iuro,
prima deum dulcem mihi quae te donat alumnam,
omnia me potius digna atque indigna laborum
milia uisuram, quam te tam tristibus istis
sordibus et senio patiar tabescere tali.'
     haec loquitur mollique ut se uelauit amictu
frigidulam iniecta circumdat ueste puellam,
quae prius in tenui steterat succincta crocota.
dulcia deinde genis rorantibus oscula figens
persequitur miserae causas exquirere tabis.
nec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces,
marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.
illa autem 'quid . . . me' inquit, 'nutricula, torques?
quid tantum properas nostros nouisse furores?
non ego consueto mortalibus uror amore,
nec mihi notorum deflectunt lumina uultus,
nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.
nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,
in quo falsa tamen lateat pietatis imago,
sed media ex acie, mediis ex hostibus; eheu,
quid dicam quoue aegra malum hoc exordiar ore?
dicam equidem, quoniam tu nunc non dicere, nutrix,
non sinis: extremum hoc munus morientis habeto.
ille, uides, nostris qui moenibus assidet hostis,
quem pater ipse deum sceptri donauit honore,
cui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi
(dicendum est, frustra circumuehor omnia uerbis),
ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.
quod per te diuum crebros obtestor amores
perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae,
ut me, si seruare potes, nec perdere malis,
sin autem optatae spes est incisa salutis,
nec mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem.
nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme,
ante in conspectum casusue deusue tulisset,
aut ferro hoc' (aperit ferrum quod ueste latebat)
'purpureum patris dempsissem uertice crinem,
aut mihi praesenti peperissem uulnere letum.'
     uix haec ediderat, cum clade exterrita tristi
insontes multo deturpat puluere crinis
et grauiter questu Carme complorat anili:
'o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,
o iterum nostrae Minos inimice senectae,
semper aut olim natae te propter eundem
aut amor insanae luctum portauit alumnae.
tene ego tam longe capta atque auecta nequiui,
tam graue seruitium, tam duros passa labores,
effugere, o bis iam exitium crudele meorum?
iam iam nec nobis aequo senioribus ullum,
uiuere uti cupiam, uiuit genus. ut quid ego amens
te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulcri,
te, Britomarti, diem potui producere uitae?
atque utinam celeri nec tantum grata Dianae
uenatus esses uirgo sectata uirorum,
Cnosia nec Partho contendens spicula cornu
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas.
numquam tam obnixe fugiens Minois amores
praeceps aerii specula de montis iisses,
unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae
uirginis assignant, alii, quo notior esses,
Dictynam dixere tuo de nomine Lunam.
sint haec uera uelim: mihi certe, nata, peristi;
numquam ego te summo uolitantem uertice . . .
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum
conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo.
uerum haec tum non sic grauia atque indigna fuere,
tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret,
nam uox ista meas nondum uiolauerat auris.
tene etiam fortuna mihi crudelis ademit,
tene, o sola meae uiuendi causa senectae?
saepe tuo dulci nequiquam capta sopore,
cum premeret natura, mori me uelle negaui,
ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.
quo nunc me, infelix, aut quae me fata reseruant?
an nescis, qua lege patris de uertice summo
edita candentis praetexat purpura canos,
quae tenui patriae spes sit suspensa capillo?
si nescis, aliquam possum sperare salutem,
inscia quandoquidem scelus es conata nefandum;
sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque
expertum multis miserae mihi rebus amorem,
perdere seua precor per flumina elithie
ne tantum in facinus tam nulla mente feraris.
non ego te incepto, fieri quod non pote, conor
flectere amore, nec est cum dis contendere nostrum,
sed patris incolumi potius denubere regno
atque aliquos tamen esse uelis tibi, alumna, penates;
hoc unum exilio docta atque experta monebo.
quod si non ulla poteris ratione parentem
flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?),
tum potius tandem ista, pio cum iure licebit,
cum facti causam tempusque doloris habebis,
tum potius conata tua atque incepta referto,
meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros
polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.'
     his ubi sollicitos animi releuauerat aestus
uocibus et blanda pectus spe mulserat aegrum,
paulatim tremebunda genis obducere uestem
uirginis et placidam tenebris captare quietem,
inuerso bibulum restinguens lumen oliuo,
incipit ad crebrosque insani pectoris ictus
ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis.
noctem illam sic maesta super marcentis alumnae
frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.
     postera lux ubi laeta diem mortalibus almum
et gelida uenientem ignem quatiebat ab Oeta,
quem pauidae alternis fugitant optantque puellae
(Hesperium uitant, optant ardescere Eoum),
praeceptis paret uirgo nutricis et omnis
undique conquirit nubendi sedula causas.
temptantur patriae submissis uocibus aures
laudanturque bonae pacis bona; multus inepto
uirginis insolitae sermo nouus errat in ore:
nunc tremere instantis belli certamina dicit
communemque timere deum; nunc regis amicis
(namque ipsi uerita est) toruum flet maesta parentem,
cum Ioue communis qui nolit habere nepotes.
nunc etiam conficta dolo mendacia turpi
inuenit et diuum terret formidine ciuis;
nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit;
quin etiam castos ausa est corrumpere uates,
ut, cum caesa pio cecidisset uictima ferro,
essent qui generum Minoa auctoribus extis
iungere et ancipitis suaderent tollere pugnas.
     at nutrix patula componens sulpura testa
narcissum casiamque herbas incendit olentis
terque nouena ligans triplici diuersa colore
fila 'ter in gremium mecum' inquit 'despue, uirgo,
despue ter, uirgo: numero deus impare gaudet.'
inde mago geminata Ioui frigidula sacra,
sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais,
pergit Amyclaeo spargens altaria thallo
regis Iolciacis animum defigere uotis.
uerum ubi nulla mouet stabilem fallacia Nisum,
nec possunt homines nec possunt flectere diui
(tanta est in paruo fiducia crine cauendi),
rursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae
purpureumque parat rursus tondere capillum,
tam longo quod iam captat succurrere amori,
non minus illa tamen reuehi quod moenia Cretae
gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto.
     ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno:
tum coma Sidonio florens deciditur ostro,
tum capitur Megara et diuum responsa probantur,
tum suspensa nouo ritu de nauibus altis
per mare caeruleum trahitur Niseia uirgo.
complures illam nymphae mirantur in undis,
miratur pater Oceanus et candida Tethys
et cupidas secum rapiens Galatea sorores,
illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor
et glauco bipedum curru metitur equorum
Leucothea paruusque dea cum matre Palaemon,
illi etiam alternas sortiti uiuere luces,
cara Iouis suboles, magnum Iouis incrementum,
Tyndaridae niueos mirantur uirginis artus.
has adeo uoces atque haec lamenta per auras
fluctibus in mediis questu uoluebat inani,
ad caelum infelix ardentia lumina tendens,
lumina, nam teneras arcebant uincula palmas:
'supprimite o paulum turbati flamina uenti,
dum queror et diuos (quamquam nil testibus illis
profeci) extrema moriens tamen alloquor hora.
uos ego, uos adeo, uenti, testabor, et aurae,
uos o numantana si qui de gente uenitis,
cernitis? illa ego sum cognato sanguine uobis
Scylla (quod o salua liceat te dicere, Procne),
illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,
certatim ex omni petiit quam Graecia regno
qua curuus terras amplectitur Hellespontus;
illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx
dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audis.
uinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
uincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?
non equidem me alio possum contendere dignam
supplicio, quae sic patriam carosque penates
hostibus immitique addixi ignara tyranno.
uerum istaec, Minos, illos scelerata putaui,
si nostra ante aliqui nudasset foedera casus,
facturos, quorum direptis moenibus urbis
o ego crudelis flamma delubra petiui.
te uero uictore prius uel sidera cursus
mutatura suos quam te mihi talia captae
facturum metui. iam iam scelus omnia uicit.
tene ego plus patrio dilexi perdita regno?
tene ego? nec mirum: uultu decepta puella
ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error.
non equidem ex isto speraui corpore posse
tale malum nasci forma uel sidera fallar.
me non deliciis commouit regia diues,
curalio fragili aut electro lacrimoso,
me non florentes aequali corpore nymphae,
non metus impendens potuit retinere deorum:
omnia uicit amor: quid enim non uinceret ille?
non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha,
pronuba nec castos accendet pinus odores,
non Libys Assyrio sternetur lectulus ostro;
parua queror: ne me illa quidem communis alumna
omnibus iniecta tellus tumulabit harena.
mene inter matres ancillarique maritas,
mene alias inter famularum munere fungi,
coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae
non licuit grauidos penso deuoluere fusos?
at belli saltem captiuam lege necasses.
iam tandem casus hominum, iam respice, Minos.
sit satis hoc, tantum Scyllam uidisse malorum.
uel fato fuerit nobis haec debita pestis,
uel casu incerto, merita uel denique culpa:
omnia nam potius quam te fecisse putabo.'
     labitur interea resoluta ab litore classis,
magna repentino sinuantur lintea coro,
flectitur in uiridi remus sale, languida fessae
uirginis in cursu moritur querimonia longo.
deserit angustis inclusum faucibus Isthmon
Cypselidae et magni florentia regna, Corinthum;
praeterit abruptas Scironis protinus arces
infestumque suis dirae testudinis exit
spelaeum multoque cruentas hospite cautes.
iamque adeo tutum longe Piraeea cernit
et notas, eheu frustra, respectat Athenas;
iam procul e fluctu Salaminia respicit arua
florentisque uidet iam Cycladas: hinc sinus illi
Sunius, hinc statio contra patet Hermionaea.
linquitur ante alias longe gratissima Delos
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo;
prospicit incinctam spumanti litore Cythnum
marmoreamque Paron uiridemque adlapsa Donysam
aeginamque simul salutiferamque Seriphum.
iam fessae tandem fugiunt de corpore uires
et caput inflexa lentum ceruice recumbit,
marmorea adductis liuescunt bracchia nodis.
aequoreae pristes, immania corpora ponti,
undique conueniunt et glauco in gurgite circum
uerbere caudarum atque oris minitantur hiatu.
fertur et incertis iactatur ad omnia uentis,
cumba uelut magnas sequitur cum paruula classis
Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo,
donec tale decus formae uexarier undis
non tulit ac miseros mutauit uirginis artus
caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.
sed tamen aeternam squamis uestire puellam
infidosque inter teneram committere pisces
non statuit (nimium est auidum pecus Amphitrites):
aeriis potius sublimem sustulit alis,
esset ut in terris facti de nomine ciris,
ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.
hic uelut in niueo tenera est cum primitus ouo
effigies animantis et internodia membris
imperfecta nouo fluitant concreta calore,
sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus
semiferi incertis etiam nunc partibus artus
undique mutabant atque undique mutabantur.
oris honos primum et multis optata labella
et patulae frontis species concrescere in unum
coepere et gracili mentum producere rostro;
tum, qua se medium capitis discrimen agebat,
ecce repente uelut patrios imitatus honores
puniceam concussit apex in uertice cristam;
at mollis uarios intexens pluma colores
marmoreum uolucri uestiuit tegmine corpus
lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas;
inde alias partes minioque infecta rubenti
crura noua macies obduxit squalida pelli
et pedibus teneris unguis affixit acutos.
et tamen hoc demum miserae succurrere pacto
uix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.
numquam illam post haec oculi uidere suorum
purpureas flauo retinentem uertice uittas,
non thalamus Syrio fragrans accepit amomo,
nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?
quae simul ut sese cano de gurgite uelox
cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis
et multum late dispersit in aequora rorem,
infelix uirgo nequiquam a morte recepta
incultum solis in rupibus exigit aeuum,
rupibus et scopulis et litoribus desertis.
nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex,
omnia qui imperio terrarum milia uersat,
commotus talem ad superos uolitare puellam,
cum pater extinctus caeca sub nocte lateret,
illi pro pietate sua (nam saepe rubentis
sanguine taurorum supplex resperserat aras,
saepe deum largo decorarat munere sedes)
reddidit optatam mutato corpore uitam
fecitque in terris haliaeetos ales ut esset:
quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.
huic uero miserae, quoniam damnata deorum
iudicio natique et coniugis ante fuisset,
infesti apposuit odium crudele parentis.
namque ut in aetherio signorum limite praestans,
unum quem duplici stellarunt sidere diui,
Scorpios alternis clarum fugat Oriona,
sic inter sese tristis haliaeetos iras
et ciris memori seruant ad saecula fato.
quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis,
ecce inimicus atrox magno stridore per auras
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis.

PRIAPEA

Vere rosa, autumno pomis, aestate frequentor
     spicis: una mihi est horrida pestis hiemps;
nam frigus metuo et uereor ne ligneus ignem
     hic deus ignauis praebeat agricolis.
Ego haec, ego arte fabricata rustica,
ego arida, o uiator, ecce populus,
agellulum hunc, sinistra et ante quem uides,
erique uillulam hortulumque pauperis
tuor, malaque furis arceo manu.
mihi corolla picta uere ponitur,
mihi rubens arista sole feruido,
mihi uirente dulcis uua pampino,
mihi gelante oliua cocta frigore.
meis capella delicata pascuis
in urbem adulta lacte portat ubera,
meisque pinguis agnus ex ouilibus
grauem domum remittit aere dexteram
teneraque matre mugiente uaccula
deum profundit ante templa sanguinem.
proin, uiator, hunc deum uereberis
manumque sursum habebis. hoc tibi expedit,
parata namque trux stat ecce mentula.
'uelim pol' inquis? at pol ecce uilicus
uenit, ualente cui reuulsa bracchio
fit ista mentula apta claua dexterae.
Hunc ego, o iuuenes, locum uillulamque palustrem
tectam uimine iunceo caricisque maniplis,
quercus arida rustica fomitata securi
nutrior: magis et magis fit beata quotannis.
huius nam domini colunt me, deumque salutant
pauperis tuguri pater filiusque adulescens,
alter assidua cauens diligentia, ut herbae,
aspera ut rubus a meo sit remota sacello,
alter parua manu ferens semper munera larga.
florido mihi ponitur picta uere corolla,
primitus tenera uirens spica mollis arista,
luteae uiolae mihi lacteumque papauer
pallentesque cucurbitae et suaue olentia mala,
uua pampinea rubens educata sub umbra;
sanguine haec etiam mihi (sed tacebitis) arma
barbatus linit hirculus cornipesque capella.
pro quis omnia honoribus nunc necesse Priapo est
praestare, et domini hortulum uineamque tueri.
quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas:
uicinus prope diues est neglegensque Priapi.
inde sumite: semita haec deinde uos feret ipsa.
CATALEPTON

I

De qua saepe tibi, uenit: sed, Tucca, uidere
     non licet: occulitur limine clausa uiri.
de qua saepe tibi, non uenit adhuc mihi: namque
     si occulitur; longe est, tangere quod nequeas.
uenerit: audiui. sed iam mihi nuntius iste
     quid prodest? illi dicite cui rediit.

II

Corinthiorum amator iste uerborum,
iste, iste rhetor, namque quatenus totus
Thucydides, tyrannus Atticae febris,
tau Gallicum, min et sphin ut male illisit,
ita omnia ista uerba miscuit fratri.III

Aspice quem ualido subnixum Gloria regno
     altius et caeli sedibus extulerat:
terrarum hic bello magnum concusserat orbem,
     hic reges Asiae fregerat, hic populos;
hic graue seruitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat
     (cetera namque uiri cuspide conciderant),
cum subito in medio rerum certamine praeceps
     corruit e patria pulsus in exilium.
tale Deae numen: tali mortalia nutu
     fallax momento temporis hora dedit.

IV

Quocumque ire ferunt uariae nos tempora uitae,
     tangere quas terras, quosque uidere homines,
dispeream, si te fuerit mihi carior alter
     (alter enim qui te dulcior esse potest?),
cui iuueni ante alios diui diuumque sorores
     cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona,
cuncta quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus;
     doctior o quis te, Musa, fuisse potest?
o quis te in terris loquitur iucundior uno?
     (Clio nam certe candida non loquitur.)
quare illud satis est, si te permittis amari:
     nam contra ut sit amor mutuus, unde mihi?

V

Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,
inflata rhoezo non Achaico uerba;
et uos, Selique Tarquitique Varroque,
scholasticorum natio madens pingui,
ite hinc, inane cymbalon iuuentutis;
tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
uale, Sabine; iam ualete, formosi.
nos ad beatos uela mittimus portus
magni petentes docta dicta Sironis,
uitamque ab omni uindicabimus cura.
ite hinc, Camenae, uos quoque ite iam sane,
dulces Camenae (nam fatebimur uerum,
dulces fuistis), et tamen meas chartas
reuisitote, sed pudenter et raro.

VI

Socer, beate nec tibi nec alteri,
generque Noctuine, putidum caput,
tuoque nunc puella talis et tuo
stupore pressa rus abibit? ei mihi,
ut ille uersus usquequaque pertinet:
'gener socerque, perdidistis omnia'.

VII

Si licet, hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam
     'dispeream, nisi me perdidit iste Pothus';
sin autem praecepta uetant me dicere, sane
     non dicam, sed: 'me perdidit iste puer'.

VIII

Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle;
     uerum illi domino tu quoque diuitiae;
me tibi, et hos una mecum, quos semper amaui,
     si quid de patria tristius audiero,
commendo, in primisque patrem. tu nunc eris illi
     Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.

IX

Pauca mihi, niueo sed non incognita Phoebo,
     pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides.
uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi,
     uictor qua terrae, quaque patent maria,
horrida barbaricae portans insignia pugnae,
     magnus ut Oenides, utque superbus Eryx,
nec minus idcirco uestros expromere cantus
     maximus, et sanctos dignus inire choros.
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,
     quid de te possim scribere, quidue tibi;
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi
     debuit, hortandi maxima causa fuit.
pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas,
     carmina cum lingua tum sale Cecropia,
carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris,
     carmina quae Pylium uincere digna senem.
molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus
     Moeris pastores et Meliboeus erant,
dulcia iactantes alterno carmina uersu
     qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.
certatim ornabant omnes heroida diuae,
     certatim diuae munere quoque suo.
felicem ante alias o te scriptore puellam:
     altera non fama dixerit esse prior;
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,
     quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen;
candida cycneo non edita Tyndaris ouo;
     non supero fulgens Cassiopea polo;
non defensa diu multum certamine equorum,
     optabant grauide quam sibi quaeque manus,
saepe animam generi pro qua pater inpius hausit,
     saepe rubro pro qua sanguine fluxit humus;
regia non Semele, non Inachis Acrisione,
     inmitti expertae fulmine et imbre Iouem;
non cuius ob raptum pulsi liquere penates
     Tarquinii patrios filius atque pater,
illo quo primum dominatus Roma superbos
     mutauit placidis tempore consulibus.
multa, neque inmeritis, donauit praemia alumnis,
     praemia Messallis maxima Publicolis:
nam quid ego inmensi memorem studia ista laboris,
     horrida quid durae tempora militiae?
castra foro solitos, urbi praeponere castra,
     tam procul hoc gnato, tam procul hac patria?
inmoderata pati iam frigora iamque calores?
     sternere uel dura posse super silice?
saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum?
     saepe mare audendo uincere, saepe hiemem?
saepe etiam densos inmittere corpus in hostes?
     communem belli non meminisse deum?
nunc celeris Afros, periurae milia gentis,
     aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,
     uincere et Oceani finibus ulterius?
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes;
     quin ausim hoc etiam dicere: uix hominum est.
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,
     ipsa sibi egregium facta decus parient;
nos ea quae tecum finxerunt carmina diui,
     Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie.
si laudi aspirare humili, si adire Cyrenas,
     si patrio Graios carmine adire sales
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis:
     hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.

X

Sabinus ille, quem uidetis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus,
neque ullius uolantis inpetum cisi
nequisse praeterire, siue Mantuam
opus foret uolare, siue Brixiam.
et hoc negat Tryphonis aemuli domum
negare nobilem insulamue Ceryli,
ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio,
bidente dicit attodisse forcipe
comata colla, ne Cytorio iugo
premente dura uulnus ederet iuba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima,
ait Sabinus; ultima ex origine
tua stetisse dicit in uoragine,
tua in palude deposisse sarcinas,
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeua siue dextera
strigare mula siue utrumque ceperat.
neque ulla uota semitalibus deis
sibi esse facta praeter hoc nouissimum:
paterna lora proximumque pectinem.
sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
gemelle Castor, et gemelle Castoris.

XI

Quis deus, Octaui, te nobis abstulit? an quae
     dicunt, a, nimio pocula dura mero?
'uobiscum, si est culpa, bibi: sua quemque secuntur
     fata: quid inmeriti crimen habent cyathi?'
scripta quidem tua nos multum mirabimur: et te
     raptum et Romanam flebimus historiam.
sed tu nullus eris. peruersi, dicite, Manes,
     hunc superesse patri quae fuit inuidia?

XII

Superbe Noctuine, putidum caput,
datur tibi puella quam petis, datur;
datur, superbe Noctuine, quam petis.
sed, o superbe Noctuine, non uides
duas habere filias Atilium?
duas, et hanc et alteram, tibi dari?
adeste nunc, adeste: ducit, ut decet,
superbus ecce Noctuinus hirneam.
Thalassio, Thalassio, Thalassio.

XIII

Iacere me, quod alta non possim, putas,
     ut ante, uectari freta,
nec ferre durum frigus aut aestum pati,
     neque arma uictoris sequi?
ualent, ualent mihi ira et antiquus furor
     et lingua qua assim tibi,
seu prostitutae turpe contubernium
     sororis (o quid me incitas,
quid, inpudice et inprobande Caesari?),
     seu furta dicantur tua,
et helluato sera patrimonio
     in fratre parsimonia,
uel acta puero cum uiris conuiuia,
     udaeque per somnum nates,
et inscio repente clamatum insuper
     'Thalassio, Thalassio'.
quid palluisti, femina? an ioci dolent?
     an facta cognoscis tua?
non me uocabis, pulchra, per Cotytia
     ad feriatos fascinos;
nec deinde te mouere lumbos in ratulam
     prensis uidebo altaribus,
flauumque propter Thybrim olentis nauticum
     uocare, ubi adpulsae rates
caeno retentae sordido stant in uadis
     macraque luctantes aqua;
neque in culinam et uncta compitalia
     dapesque duces sordidas,
quibus repletus et saliuosis aquis
     obesam ad uxorem redis,
et aestuantes docte soluis pantices,
     osiculisque lambis sauiis.
nunc laede, nunc lacesse, si quidquam uales.
     en nomen adscribo tuum,
cinaede Lucci. iamne liquerunt opes,
     fameque genuini crepant?
uidebo habentem praeter ignauos nihil
     fratres et iratum Iouem
scissumque uentrem et hirneosi patrui
     pedes inedia turgidos.

XIV

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
     o Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troius Aeneas Romana per oppida digno
     iam tandem ut tecum carmine uectus eat,
non ego ture modo aut picta tua templa tabella
     ornabo, et puris serta feram manibus:
corniger hos aries humilis et maxima taurus
     uictima sacratos sparget honore focos,
marmoreusque tibi aut mille coloribus ales
     in morem picta stabit Amor pharetra.
adsis o Cytherea: tuus te Caesar Olympo
     et Surrentini litoris ara uocat.

XV

Vate Syracosio qui dulcior, Hesiodoque
     maior, Homereo non minor ore fuit,
illius haec quoque sunt diuini elementa poetae,
     et rudis in uario carmine Calliope.

XVI

Callide mage sub hec celi est iniuria secli
     antiquis, hospes, non minor ingeniis,
et quo Roma uiro doctis certaret Athenis;
     ferrea sed nulli uincere fata datur.]

PRIAPEVM 'QVID HOC NOVI EST?'

Quid hoc noui est? quid ira nuntiat deum?
silente nocte candidus mihi puer
tepente cum iaceret abditus sinu,
Venus fuit quieta, nec uiriliter
iners senile penis extulit caput.
placet, Priape, qui sub arboris coma
soles, sacrum reuincte pampino caput,
ruber sedere cum rubente fascino?
at, o Triphalle, saepe floribus nouis
tuas sine arte deligauimus comas,
abegimusque uoce saepe, cum tibi
senexue coruus impigerue graculus
sacrum feriret ore corneo caput.
uale, nefande destitutor inguinum,
uale, Priape: debeo tibi nihil.
iacebis inter arua pallidus situ,
canisque saeua susque ligneo tibi
lutosus affricabit oblitum latus.
at, o sceleste penis, o meum malum,
graui piaque lege noxiam lues.
licet querare: nec tibi tener puer
patebit ullus, inminente qui toro
iuuante uerset arte mobilem natem,
puella nec iocosa te leui manu
fouebit, adprimetue lucidum femur.
bidens amica Romuli senis memor
paratur, inter atra cuius inguina
latet iacente pantice abditus specus
uagaque pelle tectus annuo gelu
araneosus obsidet forem situs.
tibi haec paratur, ut tuum ter aut quater
uoret profunda fossa lubricum caput.
licebit aeger, angue lentior, cubes,
tereris usque donec, a, miser, miser
triplexque quadruplexque compleas specum.
superbia ista proderit nihil, simul
uagum sonante merseris luto caput.
quid est, iners? pigetne lentitudinis?
licebit hoc inultus auferas semel:
sed ille cum redibit aureus puer,
simul sonante senseris iter pede,
rigente neruos excubet lubidine,
et inquietus inguina arrigat tumor,
neque incitare cesset, usque dum mihi
Venus iocosa molle ruperit latus.

MORETVM

Iam nox hibernas bis quinque peregerat horas
excubitorque diem cantu praedixerat ales,
Simulus exigui cultor cum rusticus agri,
tristia uenturae metuens ieiunia lucis,
membra leuat uili sensim demissa grabato
sollicitaque manu tenebras explorat inertes
uestigatque focum, laesus quem denique sensit.
paruulus exusto remanebat stipite fomes
et cinis obductae celabat lumina prunae;
admouet his pronam summissa fronte lucernam
et producit acu stuppas umore carentis,
excitat et crebris languentem flatibus ignem.
tandem concepto, sed uix, fulgore recedit
oppositaque manu lumen defendit ab aura
et reserat clausae qua peruidet ostia clauis.
fusus erat terra frumenti pauper aceruus:
hinc sibi depromit quantum mensura patebat,
quae bis in octonas excurrit pondere libras.
inde abit adsistitque molae paruaque tabella,
quam fixam paries illos seruabat in usus,
lumina fida locat; geminos tunc ueste lacertos
liberat et cinctus uillosae tergore caprae
peruerrit cauda silices gremiumque molarum.
aduocat inde manus operi, partitus utroque:
laeua ministerio, dextra est intenta labori.
haec rotat adsiduum gyris et concitat orbem
(tunsa Ceres silicum rapido decurrit ab ictu),
interdum fessae succedit laeua sorori
alternatque uices. modo rustica carmina cantat
agrestique suum solatur uoce laborem,
interdum clamat Scybalen. erat unica custos,
Afra genus, tota patriam testante figura,
torta comam labroque tumens et fusca colore,
pectore lata, iacens mammis, compressior aluo,
cruribus exilis, spatiosa prodiga planta.
hanc uocat atque arsura focis imponere ligna
imperat et flamma gelidos adolere liquores.
postquam impleuit opus iustum uersatile finem,
transfert inde manu fusas in cribra farinas
et quatit; ac remanent summo purgamina dorso,
subsidit sincera foraminibusque liquatur
emundata Ceres. leui tum protinus illam
componit tabula, tepidas super ingerit undas,
contrahit admixtos nunc fontes atque farinas,
transuersat durata manu liquidoque coacta,
interdum grumos spargit sale. iamque subactum
leuat opus palmisque suum dilatat in orbem
et notat impressis aequo discrimine quadris.
infert inde foco (Scybale mundauerat aptum
ante locum) testisque tegit, super aggerat ignis.
dumque suas peragit Vulcanus Vestaque partes,
Simulus interea uacua non cessat in hora,
uerum aliam sibi quaerit opem, neu sola palato
sit non grata Ceres, quas iungat comparat escas.
non illi suspensa focum carnaria iuxta
durati sale terga suis truncique uacabant,
traiectus medium sparto sed caseus orbem
et uetus adstricti fascis pendebat anethi:
ergo aliam molitur opem sibi prouidus heros.
hortus erat iunctus casulae, quem uimina pauca
et calamo rediuiua leui munibat harundo,
exiguus spatio, uariis sed fertilis herbis.
nil illi deerat quod pauperis exigit usus;
interdum locuples a paupere plura petebat.
nec sumptus erat ullius opus sed regula curae:
si quando uacuum casula pluuiaeue tenebant
festaue lux, si forte labor cessabat aratri,
horti opus illud erat. uarias disponere plantas
norat et occultae committere semina terrae
uicinosque apte circa summittere riuos.
hic holus, hic late fundentes bracchia betae
fecundusque rumex maluaeque inulaeque uirebant,
hic siser et nomen capiti debentia porra
grataque nobilium requies lactuca ciborum,

  • * * crescitque in acumina radix,

et grauis in latum dimissa cucurbita uentrem.
uerum hic non domini (quis enim contractior illo?)
sed populi prouentus erat, nonisque diebus
uenalis umero fasces portabat in urbem,
inde domum ceruice leuis, grauis aere redibat
uix umquam urbani comitatus merce macelli:
cepa rubens sectique famem domat area porri
quaeque trahunt acri uultus nasturtia morsu
intibaque et Venerem reuocans eruca morantem.
tum quoque tale aliquid meditans intrauerat hortum;
ac primum leuiter digitis tellure refossa
quattuor educit cum spissis alia fibris,
inde comas apii graciles rutamque rigentem
uellit et exiguo coriandra trementia filo.
haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem
et clara famulam poscit mortaria uoce.
singula tum capitum nodoso corpore nudat
et summis spoliat coriis contemptaque passim
spargit humi atque abicit; seruatum gramine bulbum
tinguit aqua lapidisque cauum demittit in orbem.
his salis inspargit micas, sale durus adeso
caseus adicitur, dictas super ingerit herbas,
et laeua uestem saetosa sub inguina fulcit,
dextera pistillo primum fragrantia mollit
alia, tum pariter mixto terit omnia suco.
it manus in gyrum: paulatim singula uires
deperdunt proprias, color est e pluribus unus,
nec totus uiridis, quia lactea frusta repugnant,
nec de lacte nitens, quia tot uariatur ab herbis.
saepe uiri nares acer iaculatur apertas
spiritus et simo damnat sua prandia uultu,
saepe manu summa lacrimantia lumina terget
immeritoque furens dicit conuicia fumo.
procedebat opus; nec iam salebrosus, ut ante,
sed grauior lentos ibat pistillus in orbis.
ergo Palladii guttas instillat oliui
exiguique super uires infundit aceti
atque iterum commiscet opus mixtumque retractat.
tum demum digitis mortaria tota duobus
circuit inque globum distantia contrahit unum,
constet ut effecti species nomenque moreti.
eruit interea Scybale quoque sedula panem,
quem laetus recipit manibus, pulsoque timore
iam famis inque diem securus Simulus illam
ambit crura ocreis paribus tectusque galero
sub iuga parentis cogit lorata iuuencos
atque agit in segetes et terrae condit aratrum.

DE INSTITVTIONE VIRI BONI

Vir bonus et sapiens, qualem uix repperit unum
milibus e cunctis hominum consultus Apollo,
iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.
quid proceres uanique leuis quid opinio uolgi
securus, mundi instar habens, teres atque rotundus,
externae ne quid labis per leuia sidat.
ille, dies quam longus erit sub sidere Cancri
quantaque nox tropico se porrigit in Capricorno,
cogitat et iusto trutinae se examine pendit,
ne quid hiet, ne quid protuberet, angulus aequis
partibus ut coeat, nil ut deliret amussis,
sit solidum quodcumque subest, nec inania subter
indicet admotus digitis pellentibus ictus,
non prius in dulcem declinans lumina somnum,
omnia quam longi reputauerit acta diei:
qua praetergressus, quid gestum in tempore, quid non?
cur isti facto decus afuit aut ratio illi?
quid mihi praeteritum? cur haec sententia sedit
quam melius mutare fuit? miseratus egentem
cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
quid uolui quod nolle bonum foret? utile honesto
cur malus antetuli? num dicto aut denique uoltu
perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
ingrediens ortoque a uespere cuncta reuoluens
offensus prauis dat palmam et praemia rectis.

DE EST ET NON

Est et non cuncti monosyllaba nota frequentant.
his demptis nihil est, hominum quod sermo uolutet.
omnia in his et ab his sunt omnia, siue negoti
siue oti quicquam est, seu turbida siue quieta.
alterutro pariter non numquam, saepe seorsis
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque,
et facilis uel difficilis contentio nata est.
si consentitur, mora nulla interuenit 'est, est':
sin controuersum, dissensio subiciet 'non'.
hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
iurgia sunt circi, cuneati hinc laeta theatri
seditio, et tales agitat quoque curia lites.
coniugia et nati cum patribus ista quietis
uerba serunt studiis salua pietate loquentes.
hinc etiam placitis schola consona disciplinis
dogmaticas agitat placido certamine lites.
hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
estne dies, est ergo dies? non conuenit istuc.
nam facibus multis aut fulgoribus quotiens lux
est nocturna homini, non est lux ista diei.
est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt,
hinc pauci, multi quoque, talia commeditantes
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
qualis uita hominum, duo quam monosyllaba uersant!

DE ROSIS NASCENTIBVS

Ver erat et blando mordentia frigora sensu
     spirabat croceo mane reuecta dies.
strictior Eoos praecesserat aura iugales,
     aestiferum suadens anticipare diem.
errabam riguis per quadrua compita in hortis,
     maturo cupiens me uegetare die.
uidi concretas per gramina flexa pruinas
     pendere aut holerum stare cacuminibus,
caulibus et patulis teretes conludere guttas

  • * *

uidi Paestano gaudere rosaria cultu
     exoriente nouo roscida Lucifero.
rara pruinosis canebat gemma frutectis
     ad primi radios interitura die.
ambigeres raperetne rosis Aurora ruborem
     an daret et flores tingeret orta dies.
ros unus, color unus, et unum mane duorum:
     sideris et floris nam domina una Venus.
forsan et unus odor: sed celsior ille per auras
     difflatur, spirat proximus iste magis.
communis Paphie dea sideris et dea floris
     praecipit unius muricis esse habitum.
momentum intererat quo se nascentia florum
     germina comparibus diuiderent spatiis.
haec uiret angusto foliorum tecta galero,
     hanc tenui filo purpura rubra notat,
haec aperit primi fastigia celsa obelisci,
     mucronem absoluens purpurei capitis.
uertice collectos illa exinuabat amictus,
     iam meditans foliis se numerare suis.
nec mora: ridentis calathi patefecit honorem,
     prodens inclusi stamina densa croci.
haec, modo quae toto rutilauerat igne comarum,
     pallida conlapsis deseritur foliis.
mirabar celerem fugitiua aetate rapinam,
     et dum nascuntur consenuisse rosas.
ecce et defluxit rutili coma punica floris
     dum loquor, et tellus tecta rubore micat.
tot species tantosque ortus uariosque nouatus
     una dies aperit, conficit ipsa dies.
conquerimur, Natura, breuis quod gratia florum:
     ostentata oculis ilico dona rapis.
quam longa una dies, aetas tam longa rosarum,
     quas pubescentes iuncta senecta premit.
quam modo nascentem rutilus conspexit Eoos,
     hanc rediens sero uespere uidit anum.
sed bene quod paucis licet interitura diebus
     succedens aeuum prorogat ipsa suum.
collige, uirgo, rosas dum flos nouus et noua pubes,
     et memor esto aeuum sic properare tuum.