Aratea (Avienus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Aratea
saeculo IV
editio: incognita
fons: poesialatina.it


Carminis incentor mihi Iuppiter! auspice terras
linquo Iove et celsam reserat dux Iuppiter aethram.
imus in astra Iovis monitu, Iovis omine caelum
et Iovis imperio mortalibus aethera pando.
5Hic statio, hic sedes primi patris. iste paterni
principium motus, vis fulminis iste corusci,
vita elementorum, mundi calor, aetheris ignis
astrorumque vigor, perpes substantia lucis
et numerus celsi modulaminis. hic tener aër
10materiaeque gravis concretio, sucus ab alto
corporibus caelo, cunctarum alimonia rerum,
flos et flamma animae. qui discurrente meatu
mentis primigenae penetralia dura resolvens
implevit largo venas operatus amore,
15ordinis ut proprii fetus daret. iste calorem,
quo digesta capax solidaret semina mundus,
inservit. rite hunc primum, medium atque secundum
vox secreta canit sibi; nam permixtus utrimque
et fultus sese geminum latus unus et idemst,
20auctor agendorum propriique patrator amoris
et mundi vere factus pater. hic chaos altum
lumine perrupit, tenebrarum hic vincula primus
solvit et ipse parens rerum fluitantia fixit.
hic dispersa locis statuit primordia iustis,
25hic digestorum speciem dedit, iste colorem
imposuit rebus sexuque immixtus utroque
atque aevi pariter gemini, simul omnia lustrans,
sufficit alterno res semine. rerum opifex hic,
hic altor rerum, rex mundi, celsa potestas
30aetheris atque Erebi, pigra inclinatio nodi,
insociabilium discretio iusta deorum.
cuius et extremum tellus opus, ignea cuius
lumina sunt late sol et soror: ille diei
tendat ut infusi rutilum iubar, altera noctis
35ut face flammanti tenebrosos rumpat amictus,
nec desit genitis pater ullo in tempore rebus.
istius ille anni pulcher chorus, alta ut ebescat
terra gelu, ver ut blandis arrideat auris,
pulverulenta siti tellurem ut torreat aestas
40et gravis autumni redeat fetura parentis.
hoc duce per tumidi ferimur freta gurgitis, isto
praeceptore solum gravibus versamus aratris.
iste modum statuit signis, hic rebus honorem
infundit, tenebris hic interlabitur aethrae,
45viscera et aeternos animat genitabilis artus.
Denique ne longum marcentia corda iacerent
mundanique ortus mens immemor omnia sensim
vilia conciperet neque se subduceret umquam
fontis in aeterni primordia, quo velut amnis,
50quem festina citis urget natura fluentis,
lapsu continuo ruiturae in corpora nostra
prorumpunt animae seriemque per aethera nectunt:
hic primum Gnidii radium senis intulit astris
mortalemque loqui docuit convexa deorum,
55cur Hyperionios nepa circumflecteret ignes,
autumni reditu cur sub gelido Capricorno
bruma pruinosi iuga tristia solveret anni,
cur spatium lucis, madidae cur tempora noctis
libra celerque aries demenso pondere Olympi
60aequarent, qua parte polus sublimior alto
cardine caeruleas Thetidis non tangeret undas,
quis polus umbrifero lateat declivis in axe
et vaga palanti cur signa errore ferantur.
quae rursum ingenio numerisque Solensibus idem
65Iuppiter efferri melius dedit, incola Tauri
Musa ut Cecropios raperetur et Aonas agros.
Me quoque nunc similis stimulat furor edere versum
tempora, cum duris versare ligonibus arva
conveniat, cum velivolo dare carbasa ponto
70et cum viticomo crinem tondere Lyaeo.
o mihi nota adyti iam numina Parnasei!
o per multa operum mea semper cura camenae!
iam placet in superum visus sustollere caelum
atque oculis reserare viam per sidera. maior,
75maior agit mentem solito deus, ampla patescit
Cirrha mihi et totis se Helicon inspirat ab antris.
Omnia, quae flammis pingunt radiantibus aethram,
Nox agit et verso ceu fixa trahuntur Olympo.
at non cuncta tamen signorum in lege putanda,
80pars numeris et honore caret. micat omnibus ignis
et rutilo cunctis flagrat coma flammea crine,
sed quia non certa formarum in luce notantur
omnia, sideribus cassum fit cetera vulgus.
mobilis en etiam mundi se machina versat
85ponderis et proprii trahit inclinatio caelum.
Sed non axis item curvi vertigine fertur
aetheris, ut stilus instabili convolvitur orbi,
usque manet tenuisque procul sacra viscera caeli
perforat et mediae molem terrae tenet. illum
90non prolixa dies, non incumbentis Olympi
cursus agit motatve loco labor, ut semel haerens
constitit et ferri se circum cuncta remisit.
Nec minus extremo dispar polus. Oceano pars
sublime erigitur, subit altera, mersa sub undas,
95pars Erebum et nigri iacet haec ut conscia Ditis.
hic notus, horriferis aquilonibus illa rigescunt
ac teres in gemina stridit vertigine cardo
alter in optutum facilis, latet alter et alto
deprimitur barathro. sed qua sublimior axis
100Tethyos undosae linquit cetosa fluenta,
contemplare, sacras ut mundus surrigat arctos.
sic astrum dici Gnidius dedit, Ausone easdem
voce feras ursasque et plaustra vocare solemus,
fabula namque ursas, species dat plaustra videri.
105has pater omnipotens nemorosi in valle Lycaei
adsuetas duris quondam venatibus aethrae
intulit et raptor genetricis flore sacravit.
vel ceu fama dehinc docet altera, Creta ubi fluctu
tunditur insanis late circumsona chauris,
110Iuppiter has idem rerum memor indultarum
et custoditae referens pia dona salutis,
cum puer agrestis inter Curetas et inter
Dictaeae longum latuit crepitacula rupis,
scandere flammigerum victor permisit Olympum,
115nescia signa salis nocturnique inscia casus
hospita et insanis aquilonibus. haut tamen ollis
ora vel adverso sunt obvia pectora motu,
versa Lycaoniis sed suspectatur in ursis
forma super pariterque polo vestigia librant,
120in spinam et flammis ardentia dorsa iacentes.
Sic Iovis altrices teretem prope cardinis axem
in caput inque umeros, Helice Cynosuraque, versae
praescia venturis dant semper signa procellis.
namque Helice Graios, Tyrios Cynosura per altum
125parva regit. non nulla facem succenderit umquam
stella prior, neque flammigeros eduxerit ortus
ante alia, immerso cum iam Titanius orbe
imbuerit tremulo Tartesia terga rubore,
Cresia quam flammas inter primordia noctis
130maior agat vultusque sacros ostendat Olympo.
illa licet parvo iaceat temone per aethram,
verior infidum tamen est currentibus aequor.
cardine nam toto convertitur (haut mora longos
pigra tenet gyros) neque ceu molita parumper
135flectitur aut tardo cohibet cunctamina lapsu.
denique Sidoniis dux est Cynosura carinis:
rectior undoso cursus sulcatur in aestu.
Inter utramque dehinc praeclari nominis arcton,
ceu circumflexo sinvantur flumina lapsu,
140squameus agmen agens draco volvitur atque obit ambas
spirarum curvis amfractibus. hunc quoque, ut artus
longius effusum spatiosa volumina tendunt,
compta Lycaoniis includunt plaustra choreis.
qua caput est Helices, fundunt sese ultima monstri
145agmina et hac caeli vix cauda in parte quiescit.
altera, qua spirae sinus est, sublime reponit
verticis et curvo ceu circumclusa dracone
in dorsum alterius dorso iacet. anguis ob ora
vertitur ac longe postremam lapsus in arcton
150rursum maioris repetit confinia signi.
nec quae stella caput flammarum insignit honore,
sola micat solave rubent incendia crista,
sed saetosa duplex adolet duo tempora fulgor
et duo sub geminis oculi fulgoribus ardent.
155unicus ignis item mento aestuat ipsaque forma
verticis, in nutum veluti curvata parumper,
qua per dimensos dimittitur ordo meatus,
flectitur adque Helices caudam spectare videtur,
cuius in extremum spatio propiore per aethram
160sibila protenti succedunt ora draconis.
quin super illa etiam summae confinia caudae
stella subit, dextri quae temporis igne coruscans
aemula vicinis accendit lumina flammis.
at declive caput vertexque obliquior astri.
165hac in parte sacri procumbere cernitur axis,
qua pater Oceanus, rutili reparator Eoi,
occasus ortusque salo moderante coërcet
et gemina alternae miscet divortia metae.
Inde pruinoso si lumen abusque dracone
170in convexa feras oculosque in proxima mundi
declines, qua parte globo tumet altior orbis,
illa laboranti similis succedet imago,
protinus expertem quam quondam dixit Aratus
nominis et cuius latuit quoque causa laboris,
175Panyasi sed nota tamen, cui longior aetas
ervit excussis arcana exordia rebus.
nam dura immodici memorat sub lege tyranni
Amphitryoniaden primaevo in flore iuventae,
qua cedunt medii longe secreta diei,
180Hesperidum venisse locos atque aurea mala,
inscia quae lenti semper custodia somni
servabat, carpsisse manu, postquam ille novercae
insaturatae odiis serpens victoris ab ictu
spirarumque sinus et fortia vincula laxans
185occubuit; sic membra genu subnixa sinistro
sustentasse ferunt, sic insidisse labore
devictum fama est. ac tum Tirynthius aethrae
inditus et solio fultus sublime paternost.
Iuppiter hanc speciem, miseratus acerba laborum,
190reddidit et talem cerni permisit Olympo.
en manus ipsa dei violenta in verbera pendens
erigitur dextraeque dehinc impressio plantae
tempora deculcat maculosi prona draconis.
Poplite succidui qua sideris ampla patescunt
195terga dehinc mersumque iacet sublime umerorum,
aspice ceu rutilis vibret lux Gnosia flammis.
haec quondam Bacchi monumentum fulget amoris,
haec Ariadnaei capitis testatur honorem.
trina ter illustrant hanc lumina parsque coronae
200serpentem vicina subit, qua sibila in arcton
ora draco inclinans stridit flabris aquilonis;
post tergum Nixi pars volvitur ac velut haerens
rursum defessi reseratur nuntia signi.
Istius extremo sub vertice, vertice quippe
205sideris innixi, clarum nosces Ophiuchum.
Triccaei sidus stat nominis et cui pingui
ture Epidaureae fumant altaria sedis.
in Styga decursis parcarum ab origine fusis
merserat Hippolytum sors ultima iamque per imas
210Cocyti tenebras et stagna nigrantia Ditis
portitor ille Charon Thesidae fata vehebat.
hic immaturi sed enim miseratus acerbum
leti supplicium Neptunique aspera iussa
algentis artus Erebo procul intimo abusque
215suscitat atque animae rursum tepefacta calore
viscera mundanas revocat medicator in oras.
non tulit omnipotens ortu cuiquam generato
Deucalioneo fas esse novissima fata
vincere et incassum decurrere pensa sororum
220moxque trisulca polo iaculatus fulmina celso
et super aëriae vibrans incendia flammae
morte repertorem medicinae audacis in umbras
deicit, at gnato reparans solacia Phoebo
asperaque extincti miseratus fata nepotis
225surgere nocturno iubet inter sidera motu.
hic ergo insignis ardens venas Ophiuchus,
hic rigidos artus formae anguitenentis honore
arduus, hic tantos umeris vibrantibus ignes
evomit, ut, pleno cum luna nitescit in orbe
230menstruaque ingenti iam tempora dividit ortu,
nequaquam lentis obscurior ex umeris lux
marceat. at manibus non compar flamma rubescit,
nam suffusa levi resplendent ultima luce,
sed cerni sunt prompta tamen postremaque parco
235igne micant. ille angue manum consertus utramque
erigitur serpensque dehinc elabitur, ambas
flexilis et medium cingit spiris Ophiuchum,
quem super haerentem plantarum mole duarum
Scorpios in geminas effusus viscera partis
240afflictusque oculos maculosaque pectora pressus
sustinet. attiguas evolvitur anguis in auras
agmine non aequo neque tanta volumina compar.
nam qua dextra manus sinvoso affigitur angui,
parcius ab domino terga explicat; altera porro
245plurimus ac multo per laevam pondere lapsus
funditur et rutilo, qua lux sedet ignea, mento
usque Ariadnaeae sese vicina coronae
lubricus inclinat. post spiram brachia quondam
formidata truci suspexeris Orioni.
250haec concessa etenim curvis metatio chelis.
huc falcata Chii repserunt cornua monstri,
sidereae nimium facis indiga. namque hebes ollis
ignis et optunso marcent incendia crine.
Callisto rutilet stellis, quibus usque ferinam
255prona sit effigiem! quo cardine torqueat axem,
semper inocciduis attollens lampada flammis,
Arctophylax sive, ut veteres cecinere, Bootes,
famosa Arcadici testans commenta tyranni.
et licet instanti similis similisque minanti
260terga Helices iuxta premat arduus, hau tamen umquam
in picturatae plaustrum procurrere matris
fas datur, antiqui quoniam contagio in illo
criminis et veterum prohibetur culpa malorum.
Nec minus in membris lux olli maxima vibrat
265omnibus, ardet apex capiti, micat ignea late
dextera, flammantur umeri, flammam movet instar
inter utrumque femur. qua se confinia lori
deducunt pedibus, maior fax luminis auras
verberat et reliquo sidus magis aestuat astro.
270nam locus Arcturo sacer hic adscribitur, illinc,
aurea qua summos astringunt cingula amictus,
ebria flammanti consurgit stella rubore.
Qua protenduntur vestigia summa Bootis
quaque per immensum circumflagrantibus astris
275circulus obliquo late iacet astriger orbe,
contemplare sacros subiectae virginis artus.
quam te, quam memorem? sive est genitor tibi summus
Iuppiter et Themide in terras demissa parentes,
seu patris Astraei clarum es genus, aurea cuius
280sidera sunt proles et qui pro munere morum
inculpabilium nomen dedit omnibus astris.
aut Pelusiaci magis es dea litoris Isis,
digna poli, consors et cura latrantis Anubis.
seu tu diva Ceres, sic nam tibi flagrat arista
285et, ceu Siriaco, torretur spica calore
protentata manu, seu quae pernicibus alis,
nec sat certa gradum, viduataque vertice summo
fluxa pilae vertis vestigia, lubricum ut aevum
sors agat et subitis obrepat mobile fatum
290temporibus. precor, in terras procul aethere ab alto
flecte oculos placidamque meis venerabilis, oro,
pande sacris aurem. tu, cum sincera priorum
vita hominum nullis ageret sub legibus aevum
aureaque innocuos servarent saecula mores
295sponte sua nec criminibus via prompta pateret,
inter confusos populorum libera coetus
versabare libens nullique obnoxia culpae
corda inhibens medias casto rei more tenebas.
nullus telluri limes datus, indice nullo
300culta secabantur neque iam discretio campum
metiri in dominos monstraverat, omnia rerum
usurpantis erant promiscaque iura per agros;
praestiterat cunctis communia cuncta videri.
denique cum placidas crebro dea viseret urbes
305tectaque iusta virum passim succederet, illa
ferventis late pelagi natura salumque
fluctibus instabile et glauci vada turgida ponti,
qua senior cano nutrit sub gurgite Nereus
delphinos virides et physeteras anhelos,
310ignorata suo seclusaque fine iacebant.
nulla fides undis, tumido commercia fluctu
nulla petebantur neque longis navita terris
insinuare ratem susceperat, exul ut oris
omnibus externas veheret per inhospita gazas
315aequora et insano penderet saepe profundo.
omnia sed cunctis nasci dabat aurea terris
iustitia et nullo discreverat aëre regna.
at postquam argento deformis vilvit aetas,
rarius in terras os inclinabat honestum
320iam dea, vix summos adlabens denique montis,
cum cedente die Phoebus sub nocte propinqua
occiduus pronos urgeret in aequora currus,
usurpandam oculis sese dabat accurrentum,
non ut fessa virum repararet gaudia vultu,
325sed crepula ut late vomeret convicia voce.
'parcite, vile genus!' lacrimis aiebat obortis,
'causa querellarum vestrum est scelus! aurea quondam
iudice me vestri vixerunt saecla parentes.
degener in vobis animus, solertia vobis
330pervigil, arte nova vitam traducere mos est.
omne aevum studiis excuditis. hinc quoque rursum,
pro pudor atque dolor! nascetur vilior aetas
et lacerata genas ibit Bellona per urbes
saucia, ut infidas agitent certamina mentis.'
335haec ubi permaesto rauco congesserat ore,
alite procursu sese in convexa ferebat
protinus atque oculos fugiens exosa sequentum
linquebat coetus hominum. ruit haec quoque rursum
vivendi series ac successere pudendo
340aerea saecla habitu. fraus ilicet et furor ardens
atque cruentus amor chalybis segnisque libido
et malesuada lucri rabies subit, omnia terror
degener ac maestae facies formidinis implet.
secreti immodicus vada gurgitis ultima versat
345Tiphys, Agenoreo color hinc mentirier ostro
incipit Assyriumque bibunt nova vellera fucum,
ebria ut externo splendescat lana veneno.
sic iusta in populos mox virginis inculpatae
exarsere odia et caelum pernicibus intrat
350diva alis spatiumque sibi subuecta per auras,
unde procul terras summa vix cerneret aethra,
propter anhela libens late capit astra Bootis.
istius extremis umerorum partibus urget
stella facem qualique rubent incendia flamma,
355quae subiecta procul caudam maioris ad ursae
vertice brumalis circumuolvuntur Olympi,
plurima quippe procul claram fax ardet in arcton,
talis utrimque modo simul et fulgore micat lux.
nec contemplandi labor anxius, omnia primis
360obvia ceu vibrant obtutibus: unus ob ora,
qua sunt prima ferae vestigia, praeminet ignis,
altera, qua pedibus regio est clunalibus, ardet
stella itidem genibusque dehinc se tertia promit
aemula, qua rutilae flagrant confinia caudae.
365non tamen his species, non sunt cognomina certa,
sed permixta simul vulgi vice convolvuntur.
Illa quidem supero conserta relabitur axe,
inscia piscosi semper salis. ipsius autem
subiectos capiti geminos tibi cernere fas est,
370Spartanam, geminos, subolem prolemque tonantis
egregiam et proprio post reddita numina caelo.
nam Lacedaemoniis Mars cum calvisset Aphidnis,
Castora Cecropii tulit inclementia belli.
at frater lucemque et fata superstitis aevi
375exosus sortem lacrimis efflagitat aequam.
protinus alternae germanos tempore vitae
Iuppiter attollit caelique in celsa receptans
aeternae flagrare facis iubet ignibus ambo.
Alvo Helices cancer subuolvitur astraque cancro
380Iuno, novercales ut semper proderet iras,
praestitit. hic etenim, Lernaei gurgitis hydram
ureret Alcides cum flammiger, ausus in ipsum
repere victorem. qua duro concava dorso
tegmina curvantur, geminus micat ardor in auras.
385hos dixere asinos ortos Thesprotide terra
et sidus, Lenaee, tuum. disterminat aër
crassior hos. itidem qualis praesepibus esse
forma solet, dispar chelarum flamma coruscat.
namque tribus stellis adoletur dextera cancro,
390laeva duas pigro succendit fomite flammas.
Qua postrema pedum rutilant vestigia in arcto,
maxima flammigeri mundus trahit ora leonis.
membra dehinc, longi qua sese semita caeli
plurima protendit, torrentur fomite acuto
395singula et adsiduis ardet leo viscera flammis.
hic Hyperionii flagrat via Solis et isto
se duce caerulei referunt momenta caloris.
tum succisa Ceres strati cum mergite culmi
construitur, flavos tondentur semina crines
400Omnia et advectas late coquit area messes.
tunc et Threicii repetunt animosa aquilones
flabra polo, tunc cyaneum stata flamina caeli
propellunt pelagus. longis hoc tempore in anni
otia sunt remis, pontus vehit ipse carinas.
405Aurigatorem par sit quoque cura videre,
namque tuas aures implebit fabula solers
Cretaei pecoris. haec lac memoratur alumno
infudisse Iovi capra, nutrix dicta tonantis.
stelligero subuecta polo est, ille impiger autem
410pulcher Erichthonius currus et quattuor olim
iunxit equos, pronus qui non procul in geminorum
laeva iacet fusoque super se corpore tendit
plurimus adque Helices caput inclinatur ab ore.
ille quidem in spatium membra explicat, ut capra laevo
415fixa umero clare sustollitur, ipsius autem
fine manus parvas haedorum suspice flammas.
qui postquam Oceano sese expediere sonoro,
saeva procellosis immittunt flabra fluentis,
ut spumosa truci pulsentur litora fluctu
420et vaga caeruleas involvant aequora puppes.
Nec minus aurigae qua sunt vestigia curvi,
cornigeri late tenduntur pectora tauri.
illic saetonsam pecoris perquirere frontem
esto memor, flexo iacet illic crure, minaces
425in terram figens oculos. non cetera signa
flammarum similem procul inter sidera formam
ostentare valent. gemino sic cornua ductu
erigit aetherii vigor ignis, et ignis utrimque
sic camuris ardet protractibus; hau tibi signis
430perquirenda aliis pecoris frons aequore surget
Oceani. proprio taurum deprenderis ore,
cornua sic vera sub imagine curva dehiscunt,
sic mediam creber pecori frontem asperat ignis,
sic hyades tauri toto procul ore coruscant.
435at Borean laevo qua taurus acumine pulsat,
desuper aurigae dexter pes imminet astro.
una pedem aurigae dextrum cornumque sinistrum
stella tenet pecoris. simul in convexa feruntur,
sed prior occidui taurus subit aequoris undas.
440Nec mea musa senem tacitum Cephea relinquet,
non eget huius enim sedes sacra mominis hilum.
Iasiden quoque summa poli Cephea revolvunt,
illum quin etiam rutilae pater intulit aethrae
donavitque polo. tergo Cynosuridos ursae
445post habitat geminasque manus a pectore tendit.
at diducta pedes tantum mensura seniles
dividit, extrema quantum pede distat ab ursa.
Rursum declivi si visum tramite vergas,
prima tibi ut flexi linquatur spira draconis,
450infortunatam spectabis Cassiepiam.
sed nec multa tamen, cum caelum lumine toto
luna replet, taetram ut superet fax aurea noctem,
occurret genetrix oculis quaerentibus. astat
lurida maerenti; tenuis rubet ignis, et aegrae
455lux hebes est matri, vix qualem Caria quondam
noverat intrantem per claustra tenacia clavem.
formatur stellis distantibus inque umeros vix
tenditur angustos, natae fera fata retundunt.
Namque subest teretisque poli simul orbe rotatur
460Andromeda, ingenti quae semper luce coruscans
sponte oculos in membra rapit. face denique vertex
ardet anhelanti geminamque per aëra fundunt
lucem umeri et summis lux aestuat ignea plantis.
ignea quin etiam per caelum cingula flagrant
465Andromedae et toto vibrant in corpore flammae.
sed tamen hic etiam vivax est poena dolenti,
nam diducta ulnas magna distendit in aethra
vinculaque in caelo retinet quoque, tenuia quippe
brachia contortis astringunt vincula nodis.
470Rursus odorato qua vertex crine tumescit,
Andromedae capiti suppingitur indiga pleni
alvus equi, summo qua fax in vertice vibrat
Virginis inque auras coni vice surgit acuti.
ipsa sub absciso late micat aurea ventre
475cornipedis, simul hunc lux indiscreta retentat
communique rubent duo semper sidera flamma.
tris latus atque armos aliae pecoris pinxere
et spatio disiuncta pari fax aemula flagrat:
plurimus ignis inest, vasto globus aestuat orbe.
480sed non et capiti similis rubor ipsaque cervix,
quamuis procero surgat iuba maxima collo,
languida marcenti vix est spectabilis igne.
ultima quae mento sese explicat, haut minor illa
quattuor est primis, quae formam lumine claro
485cornipedis simulant. non hic equus integer artus,
non quadrupes caelo sustollitur, at tenus alvo
erigitur media, nam cetera pone negantur,
et quatit aetherias primis modo cruribus auras.
hunc, hunc Aonio quondam memorant Helicone
490inclyta post Lyciae redeuntem bella Chimaerae,
mystica qua rupes doctis obmurmurat antris,
herbarum carpsisse comas et gramine odoro
explevisse famem, sed cum sitis arida fauces
ureret ac nullo manaret gurges hiatu,
495illisisse pedem: cornuque excita repente
lympha Camenalem fudit procul Hippocrenen.
Aones hoc latici posuerunt nomen equino
pastores. strepit haec placido inter saxa susurro
atque Helicone cadens sese sitientibus herbis
500inserit, Ascraeas donec vaga gurgite valles
vivificet. rigat hac animas et Thespia pubes
semper et in latices inhiat gens fontis alumni.
ast equus alterno redit inter sidera motu
Oceanique salo caput exserit. haut tibi magni
505cura laboris erit caelo spectare sereno
cornipedem, micat ille procul flagrantibus astris
et perfusa recens educit pectora ponto.
Tum celer ille aries, longi qui limitis orbe
Aethera percurrens numquam Cynosuridos ursae
510segnior ab lapsu convertitur, haut procul astro
visus equi, magno celsum secat aëra motu.
parcior hic rutilae semper facis, indigus ignis
spectatur iusti. nam quanti luminis astra
esse solent, aciem quibus aurea luna retundit,
515marcida lanigeri tantum se forma sub auras
exerit, in tenui quamquam primordia Phoeben
orbe habeant nulloque decus dea proferat ore.
sed licet hunc oculis frustra sectere per aethram,
nam semper propriis caret ignibus: en tibi propter
520Andromedae claro rutilantia cingula in astro
suspectanda patent. vocat ingens balteus ultro
quaerentem. non longa aries statione locatus
in convexa redit, parvo se tramite subter
distinet et medio caelum citus ordine currit,
525ultima chelarum qua brachia quaque corusco
circulus axe means rutilum secat Oriona.
Est etiam Graio quod semper nomine nostri
Deltoton memorant. simile in latus istud utrumque
porrigitur, summum signo caput angulus artat
530et gemini suprema iugi vicinia mordet.
tertia quae stantes sustentat linea ductus,
parcior, haut simili sese sub limite tendit
et contracta modum gemina face flammigerarum
stellarum superat. quin et qua subter in astro
535lanati marcent pecoris pluvioque tepescunt
iam vicina noto, minor istaec linea luce
et fulgore facis praevertitur. at locus olli
post tergum Andromedae. sic se tulit ordo dicatus.
Hinc si vicino flectaris lumina visu
540inque notum sensim boreali ab cardine ductos
inclinere oculos, proles tibi, Derceti, pisces
surgent Bambycii. sedes data quippe duobus
piscibus, ingenti qua celsam circulus aethram
orbe secat. tendit qua pinnae extrema sinistrae
545ales equus, mundo qua pectora laniger alto
urget et adverso surgentem corpore taurum
respicit: hinc medio signantur sidere pisces.
quorum alius rigida consurgit in aëra forma
celsior et Borean propior subit, alter aquarum,
550Troicus haurit aquas funditque ubi ephebus ab urna,
pone avidus iacet in notialia nubila pronus.
sed tamen hi late stellis ex ordine fusis
nectuntur caudas et lenta trahuntur utraque
vincula, per caelum coëunt quae singula rursum
555et rutilo confixa quasi super igne tenentur,
caelestem memorat quem solers Graecia nodum.
Ex umero Andromedae laevo quoque noscere piscem
qui rigidum celsi suspectat cardinis axem
perfacile est, ulnae nam proximus iste sinistrae
560caerulus erigitur. quin et vestigia propter
Persea sub volucri par est tibi quaerere forma.
in caput inque umeros rotat aegram machina mundi
Andromedam. Thraeci nam sub flabris aquilonis
nititur alato vindex pede, maxima cuius
565dextera maerentis solium prope Cassiepiae
tenditur ingentique dehinc vestigia passu
pulverulenta quasi cano procul aëre pandit.
Pleiades femoris pariter sub fine sinistri
Perseus protollit. locus has habet artior omnis
570conexas. omnis lentae facis haud procul istas
ostentat rutili lux sideris, aegra sororum
lumina; nec claro flagrat rubor aureus astro.
his genitor, vero si fluxit fabula fonte,
Poenus Atlans, subiit celsae qui pondera molis
575caelifer atque umero magnum super aethera torquet.
fama vetus septem has memorat genitore creatas
longaevo, sex se rutila inter sidera tantum
sustollunt. septem fert fabula prisca sororum
nomina (sex sese tenui sub lumine reddunt):
580Electra Alcyoneque Celeno Taygeteque
et Sterope Meropeque simul famosaque Maia
prole dei. cerni sex solas carmine Minthes
adserit, Electram caelo abscessisse profundo
ob formidatum memorat prius Oriona.
585pars ait Idaeae deflentem incendia Troiae
et numerosa suae lugentem funera gentis
Electram taetris maestum dare nubibus orbem,
saepius obscuris caput ut sit cincta tenebris.
non numquam Oceani tamen istam surgere ab undis
590in convexa poli, sed sede carere sororum
atque os discretim procul edere, detestatam
Germanoque choro subolis lacrimare ruinas
diffusamque comas cerni crinisque soluti
monstrari effigiem. diros hos fama cometas
595commemorat tristi procul istac surgere forma,
vultum ardere diu, perfundere crinibus aethram,
sanguine suppingi rutiloque rubere cruore.
quin Meropen alii, postquam Sisypheia vincla
et thalamos saevo sortita est omine divum,
600indignam aëria credunt mage sede fuisse.
sic anceps numeri fit fabula sexque per aethram
vergilias cerni tenet usus, sed simul omnis
artavere globum. ter in auras angulus exit
flammiger et mixtis Atlantides ignibus ardent.
605nec tamen est famae similis vigor, ampla sorores
fabula nobilitat, modus ollis parcus et ignis
vix tenui longe face fit spectabilis. istas,
alterno redeunt cum bina crepuscula mundo,
seu nox astrales adolet cum caerula flammas,
610seu matutinus cum sidera dissicit ortus,
convolvi caelo summae pater annuit aethrae.
nec minus arenti cum crine attollitur aestas
et cum cana comas redit anno bruma rigenti,
tempora dissignant. nam si se gurgite tollunt
615vergiliae, curvas in flava novalia falces
exercere dies; si condunt aequore flammas,
tellurem presso proscindere tempus aratro.
Est chelys illa dehinc, tenero quam lusit in aevo
Mercurius, curva religans testudine chordas,
620ut Parnaseo munus memorabile Phoebo
formaret nervis opifex deus. hanc ubi rursum
concentus superi complevit pulcher Apollo,
Orphea Pangaeo docuit gestare sub antro.
hic iam fila novem docta in modulamina movit
625Musarum ad speciem musa satus, ille repertor
carmina Pleiadum numero deduxerat. at cum
impia Bassaridum carpsisset dextera vatem
et devota virum tegerent Libenthra peremptum,
intulit hanc caelo miseratus Iuppiter artem
630praestantis iuvenis, pecudes qui et flumina vates
flexerat. ad nixi qua semet sidera ponto
sustollunt, laevum propter chelys haec femur astat.
advolat ast aliud latus ales et ora canoros
tenditur ad nervos, media est lyra sede dicata,
635Cygneo capiti et curvo contermina signo.
Namque et sidereis cycnus secat aethera pinnis,
donatus caelo, non claro lucidus astro,
sed tamen os flagrans et guttura longa coruscans.
grandibus haud equidem stellis, non his tamen atris
640obscurisve micat. trahit in convexa volatum
perfacilem et dextro late Cepheida dextram
radens remigio summa ad vestigia laevam
declinatur equi. sic magno praepes Olympo
subuehitur, subit occidui sic marmoris undas.
645Nam post cornipedem flagrant duo sidera pisces,
pisces Bambycii, caput autem subter equinum
Laomedontiadae se dextera tendit ephebi.
ipse dehinc longos insignis aquarius artus
astat ad hirsuti caudam pulcher Capricorni.
650Imus ut australi descendit circulus axe
signifer inque notum rutili cadit orbita solis,
hispida saetosi marcet species Capricorni.
hic iam Threicio veniens a cardine Phoebus
vertit iter pulsusque deum, mirabile dictu,
655brumalis redigit. non tum mihi longa phaselis
aequora temptentur, non tum freta turbida pinu
quis petat! angusto decurrit tramite namque
parva dies vastoque dehinc deprensus in alto
nequicquam pigrae clamarit sidera lucis.
660interea totis notus acer saeviet undis
excitumque salum verret notus. aurea Solis
cum rota cornigeri sidus pepulit Capricorni,
tum dirum caelo frigus redit, aspera nautis
tunc freta fluctivagis, tamen isti saepe malorum
665immemores agitant totos in fluctibus annos,
mergorum et focis similes. trahit unda paventis
ac retrahit, quaerunt oculis distantia longe
litora et in pontum cogunt lucra semper hiantes.
Par metus ex pelago tibi sit quoque, sole Sagitta
670cum levis afflatur, cum lux in harundine flagrat
ignis mundani, cum tela extrema coquuntur
cumque sagittiferi torret vapor aureus arcus.
tum quoque si piceam spectaris surgere noctem,
informem taetris tellurem ut vestiat alis,
675litus ama, solers fuge caerula tegmina noctis
exitiumque sali rabidique pericula ponti
ante veni, iam solve memor vaga carbasa malo,
iam prolixarum iaceat rigor antemnarum.
mensis at infausti vel duri sideris index
680Scorpius exoriens sit tempore noctis adultae:
hic matutino veniens procul aequore telum
exigit e pelago, telum trahit ultima cauda.
cunctatur pigro post tergum sidere iuxta
Arquitenens tardos et gurgite liberat artus.
685tum Cynosura etiam maturae in tempore noctis
altius in Borean sustollitur, abditur autem
Orion redeunte die, tum brachia Cepheus
protentasque manus mediamque immergitur alvum.
Quin norunt aliam Superum convexa Sagittam.
690sed tamen haec arcu tereti caret inscia nervi,
inscia nam domini est. telum super advolat ales,
ales olor, sed Threicio conterminus axi
cana pruinosas extendit colla sub arctos.
Armiger hanc etiam Iovis advolat, arbiter ignis
695aetherii, sed membra minor. procul hic tamen alto
cum redit a pelago et movet in convexa volatum
fine tenebrarum summaeque in margine noctis,
spumosum late mare subruit; omnia caeli,
omnia terrarum mox flabra procacia verrunt.
700Tum curvus caudam subit inter sidera delphis,
dux, Neptune, tui quondam super aequor amoris.
hic nam detrusae in latebras procul Amphitrites,
arduus occiduos umeris ubi sustinet axes
Pleiadum genitor, perruperat. hic vagus omni
705gurgite dilectam domino maris ultimo ab orbe
mollis dorsa tulit. breve signo corpus in astris
et super auritum ponto surgit Capricornum.
hic medios artus taeter stupet, altera porro
quattuor illustrat facibus rubor aureus atque
710bis gemino discreta situ micat ignipotens lux.
Omnia, quae soli et rigido interfusa aquiloni
aetheris incurvi moles rotat inque frequentes
occasus ortusque trahit moderator Olympi,
sunt digesta mihi. quae rursum limite abusque
715sese Hyperionio pluvialis concava in austri
demittunt, taetram donec notus ambiat aethram,
dicere Romuleo conitor carmine solers.
Subtrahit obliquo qua sese circulus orbe
signifer a Borea inque australes se gerit umbras,
720sub medii iam mole poli fera pectora tauri
suspicit Orion. neque quisquam nocte serena
transierit, celso late se cardine pandit
auratumque rubens demittit balteus ensem.
Talis et ipse virum gemina ad vestigia custos
725insequitur. sic flammigero distinguitur astro
aetheriae canis ille plagae, cui plurimus ardor
aestuat in mento, multus rubor imbuit ora.
stridit anhelanti face pestifer, aëra motu
torret, et immodici terras coquit ignibus astri.
730hic varios ardet stellis rutilantibus artus,
sed non est similis cunctis vigor, undique quippe
alvus cyanea est, mento gravis effluit ardor,
qui formidato sub nomine Sirius aethram
urit. huic rutilos si Sol afflexerit axes,
735quantus corporibus, quantus labor imminet agris!
marcebunt sata cuncta diu, namque indiga suci,
siqua iacent, cedunt valido penetrata calori,
ac decoctorum languebunt germina florum.
illa autem, interno quae sunt animata vigore,
740Sirius attollit blandusque illabitur herbas
Sirius et dulci nutrit tepefacta sereno.
hunc, hunc, flammanti cum primum vibrat ab ortu,
auribus atque animo capimus procul. altera siquae
stellarum fulvo rutilant, quae plurima longi
745belua fert lateris, neque multa luce coruscant
et designandis tantum sunt addita membris.
Parvulus in stellis lepus est quoque, namque ubi magnus
emicat Orion, gemina ad vestigia subter
urgetur cursu rutili canis. ille per aethram
750effugit instantem, premit autem Sirius ore.
auritum primis emittit gurges ab undis,
ille minax pavidum super editur et procul idem,
cum lepus occiduum sese inclinavit in aequor,
more latebrarum repetens freta, Sirius alto
755defluit ab caelo mersumque per umida quaerit.
magnus Iasoniam cauda canis extrahit Argo
puppe refulgentem. neque enim se Thessala cumba
sollemne in faciem rostro movet. extima puppis
surgunt Oceano, velut alto a gurgite nautae,
760cum portum tenuere, avidi volitantia raptim
sipara convertunt tergumque incurva remulsi
litora certatim subeunt simul. illa marinas
iam defuncta vias procul imi litoris algas
pone subit terramque tenens secura quiescit.
765sic Argo rutilam tantum inter sidera puppim
ducit et occultat rigido tenus altera malo.
sponte gubernaclum puppis demittit in undas
celsior ac merso descendit in aequora clavo.
Distantem Andromedam prolixi tramite mundi
770Perterret cetos. nam Threicii prope flabra
Andromedam Boreae celso rotat aethere cardo,
belua dira Noto vehitur, trahit Auster in Arcton
ora inimica salo. nam qua se laniger alto
caelo aries tollit, qua piscibus astra duobus
775augentur, rutilat subter Nereia pistrix,
efflua percurrens non multi fluminis astra.
illa memor longae formidinis, illa duorum
inter signa tenax horret squalentia monstri
terga procul pavidumque super caput inserit undis.
780Quin et caeruleo flumen quoque gurgite manat
astra inter sedesque deum. pars aequor id esse
credidit. Ausonii namque hunc dixere priores
Heridanum, Uenetos late qui lapsus in agros
Alpino Hadriacos impellit gurgite fluctus.
785hic fusum caelo quondam Phaëthonta sub undas
excepit senior, leve cum sensere iugales
aetherii rectoris onus cumque ignifer axis
tramite sub mundi mortales sprevit habenas.
didita tum late texere incendia terras;
790astra vorax ignis, flammae sola cuncta coquebant,
donec fata sui miseratus Iuppiter orbis
redderet aetherii Phoebo moderamina cursus.
illum prolixis durae Phaëthontides alnis
planxerunt, rediit supero pax aurea mundo
795Heridanumque senem nutu Iovis omniparentis
astra receperunt. Pharium pars altera Nilum
commemorat, largo segetes quod nutriat amni
arentisque locos unda fecundet alumna
vel quod de medii prolapsus parte diei
800vastus in aequoreas pelagi sese inferat undas.
iste pedem laevum rutili subit Orionis
fusaque quae geminos astringunt vincula pisces
Heridani coëunt amfractibus, ut procul ille
tenditur effusi vi gurgitis. huc quoque cristae
805cedit apex, summa qua lux pristice coruscat
desuper et flamma caudarum cingula figit.
Inter demissum procul in vada caerula clavum
puppis Iasoniae depictaque terga carinae
et pistrim undicolam, leporis qua tenditur alvus,
810stellarum creber rutilat rubor. haud tamen istis
vel lux multa micat vel fit memorabile nomen.
nulli etenim formae flammarum Iuppiter ignes
discrevit, nullos simulant haec corporis artus,
qualia digesto mundus sacer ordine volvit,
815semper in antiquum retrahens iter omnia secum
saeclorum serie longa. istas denique signant
intervalla faces, similis quoque lux habet omnis,
par modus; occasu pariter referuntur et ortu,
nec spectanda forent ponto quod sola carerent.
820cetera descriptis aptantur singula membris
formarum. flagrans leporem qua Sirius urget,
languida nec certo sub nomine cuncta feruntur.
Ultra saetosi rursum speciem Capricorni,
cardinis immersi qua sunt australia flabra.
825in pistrim horrificam conversus viscera piscis
subuehitur. notium vocat istum Graecia piscem.
stellae aliae mundo, qua pulcher aquarius instat
et qua cristato consurgit belua dorso
usque sub aërii rutilantia sidera piscis,
830sunt mediae flammae, steriles, ac lucis egenae,
nam passim ignoti vice vulgi semet in aethram
protollunt. dextram sed tantum propter ephebi,
pocula quem divum mensis gestare loquuntur,
efflua se species liquidarum fundit aquarum
835partis in geminas. lux illic clara duabus
est solum facibus. non haec spatiosa per aethram
intervalla tenent neque lumen lumine forte
collidunt. alii Phrygium nam subter ephebum
ardet apex, alii, qua curvam belua caudam
840terminat, insignis late vomitur globus ignis.
cunctis nomen aqua est. quin stellae denique propter
ora sagittigeri, qua se vestigia prima
cornipedis simulant, circumuolvuntur Olympo,
quis face sub tenui tenebrosus marceat ignis.
845Ecce venenatae qua scorpius agmine caudae
plurimus erigitur tepidumque super micat austrum,
parvulus hic aram locus exprimit. hanc satis arto
tempore suspicies mundo rutilante referri.
nam polus, adverso qui tollitur axe Bootis,
850quantum suspenso vada linquit turbida caelo
Oceani, tantum in sibimet contraria tendit.
Arcturum vertex levat arduus, umbrifer austri
Aram cardo premit. brevis olli semita caeli
occasusque celer, tamen isto luciparens Nox,
855fata hominum miserata prius, miserata labores,
certa procellarum statuit procedere signa.
ne tibi, cum denso conducitur aëre caelum,
inter nimbiferas nubes spectabilis exstet
Ara poli, longa ut glomerent circumque supraque
860feta pruinarum se vellera, qualia tristi
coguntur vento terraque excita per aethram
nubila conceptos effundunt desuper imbres!
non Arae, non sit tali sub tempore vertex
clarior! hoc nam saepe notum praenoscere signo
865Nox docuit! Noctis siquis praecepta sequatur,
incassum zephyri volvunt mare: siquis at ista
respuat, incautas percellent flabra carinas.
vix, si sera Iovem subeat miseratio rerum,
pigra salus nautis redeat fluitantibus alto.
870certior ast ollis veniet spes, axe supremo
si Boreae stringat rutili coma fulgoris auras.
his signis austri raptabunt flabra fluentum,
donec de Boreae rutilum iubar emicet axe.
at si Centaurum medio sub tramite caeli
875videris, ut fluctu tantum discedat eoo.
quantum adit occasum, sit tectus desuper autem
nube umerum et caelo sint omnia signa priora:
Eurus erit, verret salsi vada gurgitis Eurus.
Contemplator enim geminae rutilantia formae
880viscera, quae signis subtexit membra duobus.
nam qua parte hominem quadrupes sustollit equino
ventre super stantem, versatur scorpius ingens:
at qua cornipedem media vir fundit ab alvo,
curva venenati sunt tantum brachia signi.
885ille autem, dextram protendere visus ad aram
caelicolum, iustae persolvit munera vitae
agrestemque manu praedam gerit. hic, ubi celso
Pelius adsurgit dorso nemorosaque late
inserit aëriis iuga nubibus, arbiter aequi
890egerat Alcidae legum post bella magister.
Desuper ingenti sese agmine porrigit hydra,
quae prolata salo longe latus explicat aethra,
in cancrum protenta caput, caudamque feroci
Centauro inclinat, transit spatiosa leonis
895viscera et ingenti sub virgine summa quiescit.
quin et eam spirare putes: sic agmina caelo
lubrica convolvit, sic spiras pendula torquet,
sic et flammigero linguam iacit ore trisulcam.
spirarum medio gestat cratera coruscum,
900ultima caeruleum sustentant agmina corvum,
ales ut intento fodiat vaga viscera rostro.
Ultimus est procyon, geminorum subditus astro,
ore micans rutilo, trina face viscera lucens.
ista volutatos cernuntur cuncta per annos,
905haec vehit Oceanus pater omnia mersaque rursus
hauriet Oceanus, trahit ingens machina caeli
cuncta super. pingunt rutilam sua sidera noctem.
Quinque itidem stellae, similis quibus haud sit imago
nec quas formarum ductus notet adfixarum,
910per bis sena poli volitant rutilantia signa.
nullus eas aliquo pacto deprendere certet,
nam vaga per totam cunctis via defluit aethram
semper et adverso referuntur tramite mundi.
mundus ab eoo trahitur reparabilis alto,
915pronus Atlantei procul in vada caerula ponti.
illae in subrecti cogunt iter aetheris orbem,
nitentes in summa poli motuque feruntur
adverso solis radiis ceu, cum vada cumbam
prona vehunt, siquis prora nitatur ab alta
920in puppim proferre pedem, via carpitur olli
cursibus inceptis contraria. vis tamen istis
obvia labentis semper sustollitur aethrae
unicaque in solis adolent incendia flammis.
longa volutandis tamen ollis tempora currunt
925pigraque se referunt, sedes sortita priores,
omnia. non illas animis audacibus ergo,
carmine non caeco temptabimus. hoc satis unum
Musa mihi, satis hoc longi labor egerit aevi,
si defixarum cursus et signa retexam.
930Quattuor aërios zonae cinxere meatus,
quattuor has cursus et tempora nosse volentem
scire sat est. quin signa etiam sunt quattuor istis
plurima, quae zonis haerentia convolvuntur.
ipsae inconcussa retinentur sede per annos
935mutuaque implexae sibimet consortia mordent,
at modus in binis protenditur. aurea pepli
sidera nocturni si suspectare libebit
nec scindunt medium Phoebeia lumina mensem,
langueat ut stellis species hebes, omnia caeli
940illustrante dea ac flammas superante minores,
orbe sed haut pleno sinit igni fervere acuto
sidera: candentis speciem super inspice lactis
protendi caelo. color olli nomen ab ortu
primigeno statuit. Sic zonam Graecia solers
945concelebrat, nostro sic balteus ore notatur.
non isti forma similis similisve colore
circulus est alius, modus et mensura duobus
est compar solis, alios duo parcior artat
linea nec multa trahit istos ambitus aethra.
950Horum alius, duri qua solvunt flabra aquilones
et qua praecipitant borealia flamina sese,
axe Lycaonio iacet obvius. hic geminorum
sunt capita, hic genua aurigae defixa quiescunt.
circulus hic idem retinet pede Persea laevo
955atque sinistro umero, cubito tenus hic quoque dextram
sustinet Andromedae, manus extima desuper acri
subrigitur Boreae; cubito inclinatur in austrum
maerens Andromeda. hic celeris vestigia summa
praestringuntur equi, praestringitur ales ab ipso
960verticis extremo. secat hic umeros Ophiuchi
circulus et secum flagrantia dorsa revolvit.
Erigone tepidum sese summittit in austrum
virgineusque pudens zonae super imminet artus.
sed leo, sed cancer borealis tramite caeli
965viscera protendunt. at circulus ima calentis
pectora perque alvum procul in postrema leonis
succedit secat ast alium per viscera plana
et medio subter cava tegmina dividit orbe,
lumina secludens altrinsecus. orbita porro
970ista poli partis si discernatur in octo,
quinque supervolvit se partibus, at tribus alti
intrat stagna sali. sol istinc flammifer aethram
iam relegit pulsuque deus semel ordine facto
flectitur aestivo neque celsum semita in axem
975sideris erigitur. via rursum nota iugales
suscipit inque notum rutili redit orbita solis.
circulus iste quidem cancro tenus adiacet axem
semper inocciduum. procul alter cardine in austri
dividit imbriferi corpus medium Capricorni
980Idaeique pedes pueri postremaque caudae
caeruleae pistris. brevis hic lepus, hic canis artus
conditur extremos, hic Thessala cernitur Argo,
hic Centaureae fera molis terga secantur.
iste venenatae disiecta volumina caudae
985amputat, hic arcu protenditur ampla sagitta.
ultimus hic Phoebo locus est, ubi lapsus in austrum
pellitur, albenti cum canent tempora bruma.
sideris hic metae: procul istuc caelite curru
axe sereniferi descendit Sol aquilonis.
990partibus iste tribus tantum se circulus effert,
quinque latet, crepuli succedens stagna profundi.
Inter utrumque dehinc, quantus iacet ambitus illi
zonarum, cani specie quae lactis in aethra
cernitur, ingenti se tramite linea tendens
995dividit ima noti, discernit et alta aquilonis.
hic luci modus et tenebris sub lege magistra
pensatur: nox aequa diem subit aemula. Phoebus
lumina substituit paribusque revolvitur horis,
vel cum summa aestas coquit agri viscera hiantis
1000vel cum floricomo iam tellus vere movetur.
ast isti, celsae qua tramite panditur aethrae,
indicium est aries, hunc totum linea quippe
sustinet. hic tauri curvantur crura minacis
et rutilat stellis hic balteus Orionis.
1005spira anguis levis hic craterque, tenacia corvi
ora inhiant. hic sunt flexarum denique flammae
chelarum, genua hic rigidi vibrant Ophiuchi.
nec Iovis armigero caret alite, namque per ipsum
fulva aquila est. caput hic equus eminet hicque comanti
1010cervice erigitur clarae dator Hippucrenae.
tris omnis recte contentos tramite caeli
distantisque pari spatio sibi transigit axis,
omnibus et mediis ut circumfunditur idem.
Desuper obliqua est alii via quartus et iste
1015stringitur artatus zonarum mole duarum,
quas ab diversa mundi regione locatas
cire repercussi momentum diximus astri.
hunc alius medium medius secat. haut dea Pallas,
vel licet haec cunctos praecellat acumine divos,
1020compingat parili sic lubrica plaustra meatu,
implicet ut spatiis sibimet distantibus orbes,
qualia devexo nectuntur ab ordine cuncta
urgenturque viam similem noctesque diesque
lucis ab exortu procul in vada Calpetana.
1025namque Tithoneo cum sunt elata profundo,
rursus in occiduos merguntur singula fluctus
ordine partito: similis nascentibus ortus
scandendi lex una movet, par denique lapsus
omnibus et simili conduntur sidera casu.
1030ille autem Oceani tantum descendit in aequor,
quantum ab caeruleo distat cancro Capricornus
et quam multus item est, ubi gurgite protulit ortum,
tantus in adversas itidem est cum labitur undas
signifer. in spatio, quantum deducitur orae
1035ambitus extremae, puncti vice terra locandast.
unde acies oculis cum tenditur, haec quoque puncti
sedem habet. hoc signo procurrit missa per auras
signiferi in summum. medio de tramite siquis
dirigat obtutus agilis procul hosque locorum
1040Defessos longo spatio tener amputet aër:
id, quod contenti visus abscinditur, ultro,
siqui in signiferi patulum circumferat orbem,
sex olli partis magnae dabit ambitus orae.
ast hae dimensa spatii sic lege locantur
1045binaque decisis includunt partibus astra.
olli cancer inest, leo flammifer, Attica virgo,
brachia sunt itidem chelarum et scorpius ipse,
arquitenens, saetosa dehinc species Capricorni
volvitur, auratam protendit aquarius urnam,
1050tum duo sunt pisces, aries taurus geminique.
his se bis senis sol admovet hisque recurrens
omnibus absolvit totos reparabilis annos.
Quem cum signiferi graditur sol aureus orbem,
singula frugiparos attollunt tempora vultus.
1055illius Oceano quantum submergitur alto,
tantum telluris super eminet. omnibus iste
noctibus illabens pelago sex inserit astra,
sex reparat. tanto nox umida tempore semper
tenditur, extulerit quantum se circulus undis.
1060At si scire velis, mora lucem quanta retentet
et quanto nox atra sibi trahat otia lapsu:
quae procul Oceano consurgunt, signa notato,
horum semper enim comes est Titanius uni.
horum prima oculis memor incunabula quaere,
1065luminis ipsa vagi captans venatibus, ipsa,
ipsa notans mundo. quae si se nubibus abdent
aut si, cum surgunt, ut tellus saepe tumescit,
occultata iugo praetextaque rupe latebunt,
prompta via est aliis venientum tempora signis
1070noscere. namque ipso deprenderis indice cuncta
Oceano, magnam qua circum amplectitur undis
tellurem, curvet celando ut litora mundo
latius atque sinu patuli salis hauriat astra.
istius indicium praebebunt cornua semper,
1075vel matutino qua perstrepit aëra fluctu,
acer Atlantei vel qua furit aequoris aestu.
nam non obscurae, cum cancer commovet ortum,
Oceano stellae circumuolventur utroque,
in freta labentes aut quae se rursus eoi
1080parte ferunt mundi. Minoae clara coronae
serta cadent, austri tergo cadet incola piscis.
hunc medium pendere tamen mediumque sub undas
cedere per spinam rutila labente corona
semper suspicies, at tergi plurima versum
1085ventre tenus summo supera inter sidera cernes:
os et colla dehinc et pectora vasta per aequor
mersantur. premit ab genibus celsos Ophiuchum
usque umeros cancer, cancer premit ortus et anguem,
agmine qua vasto fluitat caput, aspera cervix
1090qua tumet et spiris qua turgent pectora primis.
parte nec Arcturus distabit multus utraque,
iam minor in superis, iam viscera plurimus alto
conditur. hunc etenim consortem quattuor astris
Oceanus recipit satur hic vix luminis omnis
1095cedit et incipiens tandem convexa relinquit.
tum iam plus mediis nox inclinabitur horis,
cum labente die Phoebo comes ibit in undas.
ista quidem vasti conduntur gurgitis alto,
contra autem nullo reses ortum viscere profert
1100Orion, rutilans ardentia cingula late,
et flagrans umeros et splendens ense corusco
Heridanumque trahens alio se litore promit.
Adueniente dehinc villoso colla leone
omnia, quae cancro sese emergente per aethram
1105extulerant, abeunt. quin et Iovis ales in undas
conditur et totis raptim petit aequora pinnis.
sed nixus genibus replicato crure residens
poplite iam superi celatur corporis artus.
non tamen iste genu, non laevam gurgite plantam
1110occulitur, non Oceanus vorat omnia signi.
proserit hydra caput, claro lepus exsilit ortu
et procyon primique pedes canis ignicomantis.
Erigone salsis cum vultum exegerit undis,
aëris ut patuli iam conscia permeet aethram,
1115astrorum numerosa premit. nam virgine eoo
consurgente freto cedit lyra Cyllenaea,
cedit delphinus pelago ceditque sagitta
primaque pinnarum pars canum condit olorem,
vix iam cauda salum superat. vix lumine parco
1120eminet Heridanus, ponti procul efflua tinguit.
celatur sonipes caput impiger, ardua cervix
Tethyos ima petit, salso iuba rore madescit.
Hydra superpositum procul in cratera movetur
parte alia et liber vestigia Sirius ardet,
1125ultima caeruleo protelans aequore puppim.
illa micat maloque tenus sese exerit Argo,
cum iam virgineos aether vehit altior artus.
Nec, cum flagratas emittunt marmora chelas,
sideris expertis et clara luce carentis,
1130non est nota dies aut est ignobilis ortus.
namque his indicium proprio fert ore Bootes
plurimus exoriens Arcturumque eminus alto
cardine succendit. iam celso Thessala puppis
aethere subuehitur, iam mundo funditur hydra
1135longior extremaeque polum subit indiga caudae,
curva Chii caelo cum surgunt bracchia signi.
inspice ceu dextra referatur ab aequore planta
inque genu tantum nixus pede proferat ortum.
iste lyrae rutilat conterminus atque sub undis
1140hic tenebris petit occidui vada caerula ponti
et mox Oceano reparatur clarus eoo.
cum chelis igitur pede tantum promitur uno.
ipse dehinc versus procul in caput ultima monstri
terga manet, manet, arquitenens dum spicula caelo
1145exerat et supera vibret bellator in aethra.
hoc sidus revehunt chelae; crux scorpius ipse,
cetera cum medio, laevam et caput oraque sursum
arcus agit. tribus hic tandem remorantia membra
partibus erigitur, tria totum denique signa
1150absolvunt pelago. mediae tum serta coronae
et quae Centauro diffunditur extima cauda,
prima venenati cum repunt brachia monstri
surgunt Oceani iam gurgite. et ultima cygni
et caput acris equi premit aequora. iam procul ista
1155marmoris occidui penitus petiere profundum,
hausta salo. caput Andromedae freta vasta receptant
ac formidatam devexi cardine mundi
fluctigeni speciem monstri super invehit auster.
sed Boreae de parte trucis velut aggere ab alto
1160prospiciens superi subrecto verticis axe
intentusque procul specie vaga brachia Cepheus
exserit et saevam pelagi monet adfore pestem.
illa tamen versa in fluvium postrema profundo
tinguitur ab spina, capiti quae proxima summost.
1165undas succedens Cepheus et verticem et ulnas
mersatur patulas. quin et cum scorpius acer
nascitur Oceano, quidquid per sidera aquarum
ad speciem Heridanus pater expuit, abditur alta
Tethye et occidui tegitur Padus aequore ponti.
1170Scorpius ingentem perterritat Oriona,
proserpens pelago. vetus, o Latonia virgo,
fabula nec nostro struimus mendacia versu.
prima, nefas! duri compegit germinis aetas,
prima dedit populis. caecus mos mentis acerbae
1175immodicusque furor sceleris penetraverat oestro
impia corda viri. calverunt dira medullis
protinus in mediis incendia, plurimus ardor
pectore flagravit. tene improbus ille procaxque,
te, dea, te dura valuit contingere dextra,
1180cum sacrata Chii nemora et frondentia late
brachia lucorum, cum silvae colla comasque
devotae tibimet manus impia demolitast,
audax ut facinus donum foret Oenopioni?
digna sed immodico merces stetit illicet ausu.
1185nam dea nubiferi perrumpens viscera montis,
dirum antris animal saevos vomit hostis in artus.
ergo ut falcatis monstrum petit Oriona
morsibus et totas in membra ferocia chelas
intulit, ille mali poenas luit. ista furori
1190praemia debentur: sunt haec commercia laesis
semper numinibus. metus hic, metus acer in astro
permanet et, primo cum scorpius editur ortu,
Orion trepido terrae petit extima cursu.
nec minus Andromedae quidquid volitabat in aethra
1195et siquid pistris reliquum convexa vehebant,
hoc oriente ruunt. omnis procul in vada terror
inserit et cunctos pavor unus in aequora cogit.
Cepheus ipse caput distentaque brachia vasto
induitur ponto, tellurem cingula radunt
1200extima et Oceano mersantur pectora rauco
sola senis; relicum polus ast a litore versat,
semper inocciduum. genetrix quoque Cassiepia
sidera praecipitis sequitur labentia natae
deformemque trahit procul in vada caeca ruinam.
1205prona caput solio, solio vestigia ab alto
sustollit miseranda super. quatit ira furorque
Doridos et Panopes post fata novissima matrem
ac memor has poenas dolor exigit. omnia fluctus
haec simul occiduos subeunt. tamen altera mundus
1210sufficit inque vicem lapsorum multa reportat.
tempore namque isto reliquae se serta coronae
expediunt pelago postremique agminis hydra
erigitur caudam. caput et turgentia membra
Centauro exsuperant. manus effert dextera praedam
1215silvarum, nam prima ferae vestigia in ollis
arcum sera manent, arcu redeunte per aethram
protolli incipiunt. relicum serpentis et artus
anguitenentis item fert primis fluctibus arcus.
amborum capita et palmas geminas Ophiuchi
1220ac primam rutili spiram serpentis eoo
scorpius Oceano surgens agitat. pede nixi,
quem procul aversum semper salis alta remittunt,
tunc artus medii, tum pectora vasta umerusque
dexteraque ulnarum spumosi gurgitis aestu
1225procedunt. pariter caput et manus altera porro
tota, sagittigeri cum vibrant astra, feruntur.
Mercurialis item lyra volvitur altaque Cepheus
cardine sustollens vestigia gurgite nondum
pectora liber agit, sed pectora mersus in undas
1230plaustra Lycaoniae pulsat pede desuper ursae.
tempore non alio magni canis ignea cedunt
sidera, protentum freta iam procul Oriona
hauserunt pelago, toto lepus occidit astro.
tum quoque et Oceano fugientem Sirius urget.
1235sed non aurigam, cum gurgitis ille profundi
ima petit pedibus, capra mox haedive sequuntur.
ista polo rutilant, illum vada livida condunt.
haec membris discreta aliis extantiaque alte
laevum umerum et summae sese attollentia palmae
1240cernuntur, donec labenti congrada soli
sidere devexo freta late caerula turbent.
Namque manum aurigae reliquam celsumque corusci
verticis et dorso qua spina attollitur alto
deprimit hirsuti sidus surgens Capricorni;
1245membra sagittigero cedunt postrema revecto.
iam non alatus remoratur viscera Perseus
aëris in spatiis neque clavum vindicat Argo
alluvione sali. Perseus pede denique dextro
atque genu liber mersatur cetera ponto.
1250Argo quod curvis puppim super attrahit oris,
tinguitur et duro tangit vada caerula dorso.
ipsa dehinc manet exortum Cilicis Capricorni
totaque tum pelago caelo descendit ab alto.
aequora tum procyon, gressum sectatus erilem,
1255intrat et Oceano permutat celsa profundo
haec habet occidui plaga gurgitis ista sonoro
supprimit unda salo. rursum procul erigit aethra
Cygnum aquilamque Iovis. surgunt flammata sagittae
sidera perque notum rutila cum numinis ara.
1260Delphinum patulas promit Capricornus in auras.
Et matutino cum surgit aquarius orbe,
os equus atque pedes novus exerit. ecce cadentis
parte poli trahit occiduum nox atra sub aequor
Centaurum cauda, sed non caput aut umerorum
1265vasta simul recipit. persistit pectore celso
cornipedis species et caelum vertice fulcit.
ora dehinc serpens et prima volumina tantum
conditur. ingentis late tamen agmina caudae
pone trahit. subit ista salum, subit aequora rursum,
1270integer Oceani cum se Centaurus in undas
iecerit atque novo vibrarint sidere pisces
his in summa poli surgentibus ille per austrum
piscis item, planta quem pulcher aquarius urget,
redditur. haud toto tamen hic se corpore promit,
1275sed manet alterius venientis tempora signi:
parte latet, partem supera in convexa sonoris
fluctibus absolvit pelagi. sic bracchia maestae
Andromedae, sic crura dehinc umerique nitentes
paulatim recavo redeunt maris, aurea caelo
1280postquam adolent pisces incendia. denique pisces
cum rutilant, mundo dextram haec attollitur ulnam
laevaque virginei rursum se corporis edent,
Phrixei postquam pecoris proruperit ortus.
Australem hic aries aram procul admovet undis
1285gurgitis occidui. qua lux redit, excitat idem
Persea proceri sustollere verticis astra
et claros fulgere umeros. at cetera nondum
sunt exempta salo, quin totum hoc invida veri
natura ambigua rerum ratione reliquit,
1290extimus an reliquos aries produceret artus
Perseos an tauro freta pelleret assurgente.
hoc una caelum subit integer; haud reses ullo
viscere nascentis nova tauri deserit astra,
quippe huius flammis aurigae sidus inhaeret,
1295nec tamen hunc totum sustollit taurus in aethram.
aurigam salsis evolvunt fluctibus omnem
surgentes gemini. tauro capra plantaque laeva
atque haedi exsuperant, cum primum rursus ab undis
caetosa in superum referuntur viscera caelum,
1300nam cauda et cristae rigor arduus aëra celsum
tunc repetunt. diri cum sidera gurgite monstri
volvit praecipitis teres inclinatio mundi,
eminus ingentem condit pars prima Booten.
quattuor hic etenim signis surgentibus altum
1305vix penetrat pelagus neque summa totus ab aethra
labitur Arcturus, manus olli quippe sinistra
iuge manet celsisque super subducitur ursis.
At cum iam pedibus repetit fluctus Ophiuchus,
ut genua Oceanus vasto procul aequore condat,
1310signum erit eoa geminos procedere parte.
nec lateri pistrix cuiquam vicina videtur,
sed iam tota super sustollitur: expuit atram
iam pelagus speciem nec adhuc tamen extima sorbet.
quid nunc nascentis suspectat navita ponto
1315agmina prima Padi caelo tum fervere aperto
vicinasque faces rutili manet Orionis?
curricula ut solers vero mox indice discat
certa tenebrarum possitque fideliter astro
Explorare notos et tuto carbasa ponto.
1320credo, ni desit magnorum congrua cura,
prompta via est ipso cognoscere talia semper
praeceptore Iove et caelo tibi signa magistro
omnia ducentur. monet alta Iuppiter aethra
singula nos, facilis veram dedit arbiter artem,
1325ne tempestatum primordia caeca laterent.
Nonne vides, primum cum Phoebe in cornua surgit
tenuia et angusto lumen iacit ore per aethram
decedente die pronoque ab tramite solis,
promat ut ingressi solers tibi tempora mensis?
1330namque facem quarti sibimet profitebitur ignis,
corpora cum primum perfundens lumine nostra
in subiecta soli tenuem porrexerit umbram.
ast orbis medii si caedat Cynthia formam,
octavos ortus octavaque plaustra docebit.
1335denique cum toto dea iam surrexerit ore,
integer ut magni resplendeat ambitus orbis,
effluxisse sibi medii iam tempora mensis
monstrabit caelo. pleni cum rursus egena
oris eat, tanto procedens lumine formae,
1340inserit aëriis quantum dea nubibus ignis,
esse senescentis sibimet dispendia mensis
illa docet, quibus in rutili confinia fratris
tertia vix mundo superest via. cum minus autem
umbrarum excludit, sunt tales quattuor ortus
1345marcentis lunae, quales sub mense renato
quattuor exsurgunt languentis luminis umbrae,
atque his octonas includunt ordine luces.
interiectorum numerum quoque nosse dierum
prompta via est: proprio semper dea proditur ore,
1350scandat quanta polum, quotiens temone iuvencos
strinxerit et quanto iam tramite liquerit undas.
Ac decedentis postrema crepuscula noctis
bis sex signa tibi, quae versat signifer orbis,
monstrabunt, cursu nam Phoebus singula mutat
1355semper, et alterno succedit in omnia lapsu,
conficiens iter aetherium. nunc igneus istud
astrum adolet flammis, alii nunc aurea Titan
lumina miscetur, vel cum devexus in undas
labitur et rebus formam absumpsere tenebrae,
1360vel matutino redit incunabula linquens
cum pelago et rebus suffudit luce colores.
sic diversa diem comitantur sidera semper.
non ego nunc longo redeuntia sidera motu
in priscas memorem sedes, habet ista priorum
1365pagina et incerta rerum ratione feruntur.
nam qui solem hiberna novem putat aethere volvi,
ut lunae spatium redeat, vetus Harpalus, ipsam
ocius in sedes momentaque prisca reducit.
illius ad numeros prolixa decennia rursum
1370adiecisse Meton Cecropea dicitur arte
insevitque animis: tenuit rem Graecia solers
protinus et longos inventum misit in annos.
sed primaeva Meton exordia sumpsit ab anno,
torreret rutilo cum Phoebus sidere cancrum,
1375cingula cum veheret pelagus procul Orionis
et cum caeruleo flagraret Sirius astro.
Hic est fons, unde et deduxit tempora lunae
navita, quom longum facili rate curreret aequor,
et quom ruris amans telluri farra parenti
1380crederet: ingenti petat haec indagine semper
seu qui vela salo, seu qui dat semina terrae.
nec mora discendi, brevis hic labor et breve tempus
poscitur, innumeros habet autem industria fructus.
utilitas te certa manet, praenoscere motus
1385si libet aërios et tempestatibus ipsis
edere principium. te primum sponte procellis
arcebis rapidis, te rursum principe fluctus
vitabunt alii, si certis singula signis
tempora discernas. nam mundi cardine verso
1390ut stata raucisoni redit indignatio ponti.
saepe etenim quamquam tranquillae noctis amictu
mitia protenti requiescant terga profundi.
doctus securam subducit ab aequore classem
navita et actaea retinet statione phaselum,
1395cum matutinae praesensit signa procellae.
namque alias caelo cum tertia lumina Phoebus
exserit, ille sali furit inplacabilis horror,
adfore quem pelago comitem sibi dixerat astrum.
crebro quinta dehinc lux commovet Anphitriten,
1400saepe inopina mali clades ruit. omnia certis
indiciis tibi luna dabit, seu lucis utrimque
caesa facem, seu cum teretem concrescit in orbem.
sol queque venturas aperit tibi saepe procellas,
sidera producens et cum sale sidera condit.
1405Nec minus ex aliis aderit cognoscere motus
aequoris et magnos caeli callere tumultus,
quos det certa dies, qui longi tempore mensis
astrorumque vice et mundi ratione trahantur.
aëris immadidi quiddam tellure creatum
1410spiramenta vomunt. vis hoc cum fudit in auras
venarum, occulte patulo praetexitur agro
insubiectum oculis terramque supernatat omnem:
vvida materies, quam cum calor ignicomantum
hausit stellarum, superas subducit in auras
1415et concreta diu compingit nubila mundo.
si minor haec madidi substantia caespite ab imo
subrigitur, tenues nebulae caligine fusa
tenduntur caelo. vis autem siccior olli
cum fuit, in celeres dissolvitur undique ventos
1420vicinumque sibi flabris dominantibus ultro
aëra propellit. si maior protinus umor
consurrexit humo, pluvias quoque nubila fundunt
et pluviis late calor est pater. hic super imbres
exprimit et ductum ferventis ab obice mundi
1425respuit umorem. si moles magna utriusque
occurset sibimet velut obvia comminus agri,
compulsu aërio fragor intonat amplaque late
murmura discurrunt pariter crepitantibus auris.
hic inflictus item diversorumque per aethram
1430saepe superne furens illiso fulgoris ignes
excludit rutili totamque volantibus aethram
praestringit flammis et caelum sulpure odorat.
omnibus his genetrix tellus et caespite ab imo
ducuntur superi motus. ipsa ignea mundi
1435lumina, flammigero Phoebus temone coruscans
et quae noctivagos attollit Luna iuvencos,
his peperere malis exordia. namque deorum
movit humum cum forte calor, laxata repente
spiramenta soli venas procul altaque pandunt
1440viscera telluri. bibit imum terra calorem
desuper et madidum tepefactus caespes anhelat.
aëris hos motus rabiemque volubilis undae,
flabra procellarum, mundani tramitis iras,
praesentire decet. cape solers singula mente
1445praeceptisque virum sitientia pectora pande.
Cynthia cum primum caelo nova cornua promit,
cautus utrimque deam circumspice, namque revectae
nequaquam semper similis lux imbuit ortum,
sed species diversa trahit varioque notatur
1450formarum. primi cum surgit luminis igne,
tertia cum rutilat, cum maior sideris aethram
scandit et aërias quarta face luminat oras,
ingredientis erit plene tibi nuntia mensis.
haec castigato si tertia fulserit ortu,
1455pura sit ut foedis ab sordibus, adfore dicet
clara serena diu. tenui surrexerit autem
si face et ignito suppinxerit ora rubore,
turbida certantes converrent aequora chauri.
luminis ista dehinc si crassior atque retunsis
1460cornibus ingreditur, si quarti sideris ortu
percussi tenuem protendat corporis umbram,
imbribus au zephyris hebetabitur, arguet ultro
flabra noti aut pluvias. nam crassus desuper aër
cornua caeca premit, notus uvidus aëra cogit.
1465tertia si rursum protollat Cynthia cursus,
sic subrecta faces et acumina tenta coruscans,
ut nec curva quasi declinet cornua nec se
fusa supinato diducat lumine in auras:
occiduo zephyrum praedicet surgere mundo
1470aut Libyae de parte notum. sin quattuor autem
Cynthia curriculis caelum subit atque coruscis
cornibus immodice prostantibus exserit ignes,
vis prolixa salum ciet, ocius omnia chauri
marmora convolvent, fera verrent flabra profundum.
1475Istius in Borean quod se sustollit acumen,
si curvum specie velut annuat, adfore caelo
saeva procellosi praedicet flabra aquilonis.
namque hoc urgeri sese adserit hocque gravari,
si luna alta tuens docet inclinarier alta.
1480indice rursus eo veniet notus, hanc ubi partem
pone supinam conspexeris inque reclinem
sponte habitum pandi, nam subrigat auster acumen
inferiore plaga. si lunam tertius ortus
proferat atque deae convolvat circulus oras
1485suffusus rutilo, mox tempestate sonora
spumosum late pelagus canescere cernes.
maior et haec rauci versabit gurgitis undas,
ipsa quoque immodice si vultum luna rubescat.
Contemplator item, seu plenum luminis orbem
1490Cynthia distendit, seu cum teres ambitus olli
caeditur et mediae velut indiga lucis utrimque
sustinet obductae sibimet dispendia formae,
cornua prima replens et cornua fessa dehiscens.
induit ac qualem procedens ore colorem,
1495hunc perpende oculis, ipso monitore dierum
signa tene ac totum discerne in tempora mensem.
non unum deprensa diem tibi signa loquuntur
nec vulgo in cunctis adsunt praecepta diebus,
sed quae signa novo dederit nox tertia motu
1500quartave, sustollat medios dum Cynthia vultus,
durabunt caelo. medio quae edixerit ore
ignis in plenos, hinc in dispendia rursus
altera provisae signantur tempora lunae.
illa dehinc, donec germani luminis ignis
1505accedat Phoebe, mensis postrema notabunt.
hoc, quod protento vehit ingens mundus inani,
aëra nomen habet; quod spirat caespite tellus,
nubila dicuntur. caelum super aula deorum
axe adamanteo convolvitur. hic sua certis
1510sunt loca numinibus. borealis verticis altum
regia Saturni. qua siccior annus anhelat
aestatis rutilo, calida stat Iuppiter aethra.
immodicus terram qua desuper ignis adurit,
Gradivo incolitur. brumalis pulsus habenas
1515qua Solis redigit, pulchro Venus obtinet astro.
ast ubi demerso latet ater circulus orbe,
cessit Mercurio locus umbrifer. his super amplas
quinque tenens zonas certo via fervida Soli
limite decurrit. tum Lunam nubila propter,
1520exhalantis humi qua spiramenta madescunt,
ima vehunt caeli. lux it dum fusa frequenter
desuper in nubes, rutilantis lampada lunae
Pascitur umore et varias dea lumine formas
exprimit inserto. sic crebro denique Phoebe
1525nubibus ambiri, cum subsint nubila lunae,
creditur. hanc quotiens includere circulus ergo
spectatur, proprio succedunt ordine signa:
ille alias trino convolvit tramite lunam
et geminus plerumque meat, solet unicus idem
1530cingere. si simplex circumuersabitur orbem,
signa procellarum certissima, signa sereni
praeferet; abruptus subito praenuntiat euros.
marcescens tenui sensim caligine et aethra
digestus patula docet undis adfore pacem.
1535si duo se lunae circumfudere, repente
maxima vis pontum, vis verret maxima terras
maioresque dehinc agitabunt stagna procellae,
si trinus rutilum constrinxerit ambitus orbem;
et magis immodica formidine saeviet auster,
1540zonarum taeter fuerit si tractus in aethra.
denique disrumpant si sese cingula lunae,
ultima tempestas ruet imi gurgitis aestum.
Solis quin etiam, solis tibi cura videndi
sit potior, solem melius praevisa sequuntur
1545astrorumque duci monstrata tenacius haerent,
sive ille occiduas vergat declivis in undas
seu se luciferis reparabilis exerat oris.
istius ingentes radii caliginis atrum
et nebulosarum tractus piceos tenebrarum
1550lumine dissiciunt, cum per chaos umbriferum vis
flammea pervasit. cum se per noctis amictus
inserit aëriae fulgor facis, ille calore
pigra movet, stimulat rutilis torpentia flammis.
Sol sopita animat, Sol dura obstacula primus
1555curru adamanteo reserat pater. efflua Phoebus
igne inhibet, Phoebus radiis densata relaxat.
at cum flammigeri cedit vis inclyta solis,
lucis egens, crassaeque deus latet obice nubis,
et caelo et pelago magnos ait adfore motus.
1560non hic, cum primos educet gurgite vultus,
ceu picturato diversos ore colores
proferat. haud etenim tali tibi sole revecto
mitia iam caeli fas expectare serena.
et si tranquillo convexa cucurrerit astro
1565indideritque facem ponto deus integer, atra
nube carens purusque comas et splendidus orbe,
convenit eoae faciem praesumere lucis.
sed non ora cavo similis medioque recedens
orbe quasi vel si radios discingitur ultro,
1570figat ut australem porrecto sidere partem
aut Borean rigidi iaculetur luminis igne,
et vento et pluviis reparata in luce carebit.
Denique per flammas procul atque incendia Solis,
ipsa dei cedunt blandi si lumina, solers
1575tende oculos, certa hoc ducentur signa magistro.
et ne sanguineus late rubor imbuat ora,
qualia protractu vaga nubila saepe rubescunt,
aut ne labenti piceus color abdat amictu
lampada, quaere diu. si taetro crassior orbest,
1580vvescet pluviis tellus inflataque celsas
aggere devicto superabunt flumina ripas.
ignea si fulgor percurrit plurimus ora,
flamina crebra salis quatient vada, flamina terras
converrent omnis et duri flabra aquilonis
1585silvarumque comas et celsa cacumina flectent.
vis simul amborum si vultum solis oberret,
cuncta noti quatient, imbres procul arva rigabunt.
ecce alias primo nascentis solis in ortu
vel cum praecipites pelago deus inserit ignes,
1590ut coëunt radii nebuloso! cetera quippe
pars Hyperioniae rutilat facis hicque comarum
vis confusa micans mundo sua lumina praestat.
hic globus ater item liventia nubila cogit.
non numquam crasso nebularum tectus amictu
1595in convexa redit, tum caelo rursus aperto,
cum ruit, opposita vultum caligine condit:
omnibus his signis in terram defluit imber
plurimus. interdum tenuis praevertere nubes
visa deum. haec celeri si praesurrexerit ortu
1600ipseque pone sequens radiorum luce carere
cernatur, nimbis ingentibus arva madebunt.
at matutini si Phoebum litoris acta
maiorem solito produxerit atque per aethram
marcenti similis defluxerit extimus orbis,
1605alta dehinc scandens minuat iubar igniferum sol,
pura serena aderunt. namque olli gurgitis aër
crassior immodicum surgens diffuderat orbem
et iam se tenero sustollens tramite caeli
oblitum iusti iubar attrahat. hic quoque, magnis
1610cum madefacta dies sub tempestatibus horret,
pallidus ora cadens promittit pura serena.
displosis etenim per apertam nubibus aethram
ora laboranti similis languentia pallet
et disiectarum moles late nebularum
1615indicat exuti faciem clarescere mundi.
quin nascente die venturos convenit imbres
noscere, cum proni procul ad confinia caeli
deferri piceo spectaris nubila tractu.
et cum declinant radii se partem in utramque
1620lucis in occasu, nox ut serat algida rores,
imber erit. puras si Phoebus condat habenas
et Calpetano tranquillum gurgite lumen
tinguat et illapsum nubes ignita sequatur,
noxque diesque dehinc venturi rursus Eoi
1625nimborum expertes et tempestatibus atris
durabunt. sed cum radiis marcentibus ardor
languet et in tenui tenduntur acumine frustra
Phoebei crines, nimbos aget atra procella.
talis et obducti cernetur forma diei,
1630qualem fraternos subtexens luna iugales
lucem hebetat: subit haec superi sacra lumina solis
inferior mediaeque interstans lampadis orbe
arcet flammigerae radium facis. haut tibi rursum,
cum matutinos molitur lucifer ortus,
1635ebria sanguineae subuolvant vellera nubes
namque gravis caelo fundetur protinus imber.
Nec si sole procul rutila inter stagna morante
emineant radii, radios quoque crassior umbra
contegat, ille dies pluviis ventoque carebit.
1640quin erit imber item, si solem circulus ater
ambiat exortum. maior se denique nimbus
urgebit caelo, maior sola perluet imber,
circumfusa adeo si cingula nescia solvi
servarint taetrae speciem torpentia molis.
1645saepe etiam Phoebo nubes percussa rubescit
et meditata dei formam procul igne recepto
concipit effigiem, simulato luminis orbe.
id qua parte poli spectaveris, adfore ab ipsa
parte tene ventos. tamen haec, tamen omnia semper
1650decedente die melius ventura docebunt.
Convenit hic etiam parvum praesepe notare.
id nubi nomen, quae cancro obuolvitur alto,
Graecia docta dedit. duo propter denique asellos
suspice, quorum alius septem vicina trioni
1655astra adolet, tepidum procul alter spectat in austrum.
in medio quod nube quasi concrescit adacta,
id praesepe vocant. porro hoc praesepe repente
si sese ex oculis procul auferat, ardeat autem
congruus aëriis late rubor ignis asellis,
1660nequaquam tenues agitabunt stagna procellae.
at si sideribus similis lux duret et illi
taetra sit effigies, ruet altis nubibus imber
lenior et parco mox tellus rore madebit.
sed Boreae si parte trucis velut indiga iustae
1665stella facis lento marcescere cernitur igne,
et procul alterius iuba late flagrat aselli,
protinus Aethiopum surget convallibus auster.
at regione noti si lucem stella senescat,
saevus Riphaeis aquilo crepitabit ab oris.
1670Quin et terrenis cape rebus certa frequenter
signa procellarum. nam cum traxere tumorem
aequora prolixum, cum litora curva resultant
sponte procul neque caeruleus colliditur aestus,
aut cum proceris vertex in montibus ultro
1675perstrepit aërium, ventos instare docebunt.
et cum parva fulix trepido petit arva volatu,
stagna sinens, longasque iterat clangore querelas,
indicat insanis freta mox canescere ventis.
denique cum caelo tenduntur pura serena,
1680saevitura polo sunt flamina, primus in ipsa
mox picturati cum vertit pectoris artus
sturnus edax, premat ut tenuis vis obvia plumas
et ne post tergum pateat penetrabilis euro.
Latipedemque anatem cernes excedere ponto
1685saepius et summa nebulas se tendere rupe,
iamque super latices florum volitare senectam
stellarumque comas rumpi procul, aethere celso
decidere in terras, rutilarum spargere crines
flammarum et longos a tergo ducere tractus:
1690inde etiam ventos mox adfore praemonet usus.
Quodsi diversis se passim partibus ignes
excutiant, verret pelagus sine fine modoque
turba procellarum, si duri limite ab euri,
si regione noti, si lenis parte favoni
1695aut de Bistonio mundi procul axe coruscat.
Si repetant veterem ranae per stagna querelam,
vellera si caelo volitent, si discolor Iris
demittat gemino se fornice, circulus albam
si stellam taeter velut ambiat, aequora propter
1700si crepitent volucres, si gurgite saepius alto
pectora mersentur, si crebro garrula hirundo
stagna adeat, rutilae cum sunt primordia lucis;
si matutinas ululae dant carmine voces,
improba si cornix caput altis inserit undis,
1705flumine terga rigans, si saevit gutture rauco,
plurimus abruptis fundetur nubibus imber.
imber erit, latis cum bucula naribus auras
concipit, et late pluviis sola cuncta natabunt,
cum proprias solers sedes formica relinquet.
1710ova cavis effert penetralibus, aspera quippe
tempestas gelidusque dies et frigidus aether;
inserit internis terrarum sedibus aestus.
pectora cum curvo purgat gallinula rostro,
agmine cum denso circumuolitare videtur
1715graculus et tenui cum stridunt gutture corvi;
cum procera salum repetit clangore frequenti
Ardea, cum parvae defigunt spicula muscae
et si nocturnis ardentibus undique testis
concrescant fungi, si flammis emicet ignis
1720effluus aut lucis substantia langueat ultro:
convenit instantes praenoscere protinus imbres.
denique cum patulum torrens Vulcanus aenum
scintillas flamma circumlabente relinquit;
si notus umentis Libyco trahit aethere nubes
1725sive imum ad montem nebularum crassus amictus
tendatur, summo nudentur vertice saxa;
et qua pontus item freta per distenta quiescit,
nubila si longo se procumbentia tractu
diffundunt: caelo et Thetidi terrisque supinis
1730pax aderit, nusquam mundo ruet effluus imber.
Sed cum tranquillo tenduntur clara serena
sub Iove, venturae praenoscere signa procellae
convenit ac rursum, cum perfurit aëris horror,
inspice, quam referant terris pelagoque quietem.
1735inter prima tamen parvum praesepe notatur,
arduus excelso quod cancer cardine volvit.
hoc, cum concretus tenuari coeperit aër,
discutit impositae late sibi molis amictum.
namque sereniferi patet hoc in flabra aquilonis
1740comminus et primo purgatur flamine venti
tempore. tum proprium modulatur noctua carmen,
tum vespertinum cornix longaeva resultat,
tum corvi crepitant et ovantes gutture rauco
agmina crebra vocant, tum nota cubilia laeti
1745succedunt pariter, tum pinnis corpora plaudunt.
Tunc et Strymonias circumuolitare repente
suspicies per aperta grues, ubi mitior annus
sponte procellosum disiecerit aëra caelo.
tunc quoque, cum stellis hebes est lux omnibus ultro
1750nubila nec crassos circumduxere meatus,
ut iubar occulerent flagrantibus obvia flammis,
nec caligo inhibet rutilantis lampados ignes,
orbe nec expleto sacra sidera luna retundit,
sed iam sponte sua stellarum lumina marcent:
1755convenit hibernae praenoscere dura procellae.
nubila si caelo consistere, nubila ferri
sique superfundi sibimet suspexeris ultro,
gramina si carpit semesa petacius anser,
si nocturna tibi cornix canit, hesperus aethra
1760cum redit, innumero si cantu graculus instat,
si matutino fringuilla resultat ab ore,
si fugiunt volucres raptim freta turbida Nerei,
Orchilos infestus si floricomis hymenaeis
ima petit terrae, si denique parvus eritheus
1765succedit trepide scruposae concava rupi
Cecropias si pastus aris vicinus ob ipsa
castra inhibet florumque simul libamina maestae
proxima decerpunt, si Threiciae per aperta
sponte grues trepidant nec sese audacibus aethrae
1770committunt pinnis, ut longos saepe volatus
formavere super, si solvit aranea casses,
tenuia si toto vehit auster licia caelo:
mox tempestates et nubila taetra cientur.
Quid maiora canam? cinis en, cinis ipse, repente
1775cum coit, albenti nix terras vestit amictu.
nix operit terras, rutilis ubi lumina prunis
summa rubent errantque brevi caligine crassae
interius nebulae et denso iam fomes in igni
marcescit penitus. pluvios mox arguet austros,
1780induit immodicis cum semet floribus ilex.
indiga nam suci ligno natura rigentist
et cum flore novo, cum brachia glande gravantur,
vventis caeli sibi nutrimenta latenter
sponte operata docet. quin et lentiscus amara
1785indicium est pluviae. ter fetum concipit arbos
terque novos genetrix fructus alit ipsaque trino
flore renidescens tria tempora prodit arandi.
ter prorumpentis scillae teres erigitur flos
sulcandique solum ter monstrat tempus adesse.
1790Sic et crabronum rauca agmina si volitare
fine sub autumni conspexeris aethere longo,
iam vespertinus primo cum commovet ortus
vergilias pelago, dices instare procellas.
sique sues lentae, si lanae sedula nutrix,
1795si capra dumosis errans in saltibus ultro
in Venerem pergat, quippe ollis uvidus aër
excitat internum per viscera mota furorem:
et tempestates et nubila protinus atra
adfore praecipies. quin et gaudebit arator
1800quique solum iusti versabit mensibus anni,
plebe gruum prima, gaudebit tardus arator
agmine pigrarum: sic quadam lege deorum
his comes est imber. pecudes si denique terram
lanigerae fodiant, caput at tendatur in arctum,
1805cum madidus primum per marmora turbida condit
Pleiadas occasus, cum brumae in frigora cedit
frugifer autumnus, ruet aethra concitus imber.
at ne perruptis terrarum dorsa lacunis
infodiant pecudes, si vasto viscera hiatu
1810discutiant terrae, veniet vis aethere toto
dira procellarum, nix omnis vestiet agros,
nix herbas laedet teneras, nix uret aristas.
at si contigerit plures ardere cometas,
invalidas segetes torrebit siccior aër.
1815nam quae prorumpunt naturae legibus ultro
spiramenta soli, si iustus defuit humor,
arida, per caelum surgentia, desuper aethrae
ignescunt flammis mundique impulsa calore
excutiunt stellas et crebro crine rubescunt.
1820Contemplator item: si longo plurima ponto
agmina festinant volucrum solidamque frequentes
succedunt terram, sterilis desaeviet aestus
ac sitient agri. nam qua circumflua tellus
adluitur pelago, coquit altas siccior aër
1825caespitis arentis venas citiusque calorem
sentit humus succincta salo. fuga protinus ergo
est avium in terras; pavet, has ut viderit, aestus
agricola et sicco iam deflet mergite culmos.
sed si tum modico producant agmina ab undis
1830nec trepido passim versent convexa volatu,
laetitia est duris pastoribus, adfore parcos
praesumunt imbres. sic in contraria semper
vota homines agimur, nostrique cupidine fructus
poscimus alterius dispendia. denique et ipsa
1835solers natura et rerum genitabilis ordo
certa suis studiis affixit signa futuri.
namque et ovis cupido si gramina tondeat ore,
insaturata cibi, decerpens latius agros,
pastor id indicium pluvialis frigoris edet.
1840et si persultans aries lascivius herbas
appetat aut sese sustollant saltibus haedi
vel si iuge gregi cupiant haerere nec usquam
matribus abscedant et si sine fine modoque
pabula delibent, cum tutas vesper adire
1845compellat caulas, monstrabunt adfore nimbos.
Bubus arator item trahit atrae signa procellae,
lambere si lingua prima hos vestigia forte
viderit aut dextrum prosternere corpus in armum,
vel si prolixis auras mugitibus implent,
1850pascua linquentes vix vespere. dat capra moti
rursum signa poli, cum spinis ilicis atrae
multa inhiat. docet haec eadem sus horrida caeno,
gurgitis illuvie si saepius involvatur.
Martius ipse lupus villarum proxima oberrans
1855affectansque locos hominum lectumque laremque
sponte petens crasso consurgere nubila caelo
praemonet. id parvi cum stridunt denique mures,
cum gestire solo, cum ludere forte videntur,
portendunt tibimet; canis id praesentiat, ultro
1860tellurem fodiens. tamen haec, tamen omnia rerum
adfore vel primo nimbos mox sole docebunt,
vel cum curriculis lux ibit coepta secundis,
tertius aut verso cum venerit ortus Olympo.
Non spernenda tibi sunt talia, sed memor uni
1865adde aliud semper; si tertia denique signa
proveniant, firmo venturum pectore fare.
et transactorum solers componere mensum
signa laborabis; si confluxere reperta,
nequaquam trepidare pudor persuadeat ullus.
1870astrorum lapsus, astrorum protinus ortus
discute, si casus similis et stella per aethram
prodidit. exacti iam summa crepuscula mensis
et surgentis item primordia conscius artis
fare sacrae. mensum confinia summa duorum
1875caeca latent. lucis haec semper semet in octo
inscia lunaris tendunt facis: ipse fideli
perquires studio et siquid tibi forte repertum,
pluribus indiciis solers fulcire memento.