PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
ARDENTI AMORE*
VENERABILIS DEI FAMULIS CLAUDIUS DE LA COLOMBIÈRE, PRESBYTER PROFESSUS E SOCIETATE IESU BEATUS RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. —
Ardenti amore in Iesum, qui nos redeunt pretioso suo sanguine, insignes viri aliquando in Ecclesia Christi suscitantur, qui flamma cantatis, quae illos urget, christifideles omnes accendere conantur, omnia mundana despiciunt ut spirituali tantum proximorum bono prospicere possint, nihil aliud exoptant nisi ut homines Iesu Redemptori illo coniuncti sint amore, quo ipse Filius Dei usque ad mortem homines dilexit. Quos profecto inter insignes viros recensendus est Claudius de la Colombière, moderator spiritualis sanctae Margaritae Mariae Alacoque, quam Iesus ipsemet prae ceteris adhibere dignatus est ad stabiliendum aeque ac dilatandum Sanctissimi Cordis sui cultum, ut nostrae miserrimae aetatis homines cuiusvis generis condicionisve in Corde illo sanctissimo securum refugium, asylum tutissimum, veramque pacem reperire queant. Id enim ad effectum sancta eadem monialis feliciter perduxit, coadiutore Venerabili Servo Dei Claudio de la Colombière, qui ob ardens suum studium atque admirabilem sollicitudinem in ipsum Sanctissimi Cordis Iesu cultum provehendum propagandumque non modo sagacem animorum moderatorem sed etiam virum Spiritus Domini plenum, atque omnibus sponsorem de voluntate Dei sese ostendit. Suum ortum habuit ipse Claudius in oppido Sancti Symphoriani de Ozon, tunc temporis Viennensis nunc Gratianopolitanae dioecesis intra fines, die secunda Februarii, anno millesimo sexcentésimo quadragesimo primo, ex honestissimis parentibus, qui omni cura atque industria illum christianis institutionibus educarunt; atque assiduae genitorum operae plane respondit puerulus, qui iam a teneris unguiculis pueritia quaeque ita fastidivit, ut in exercitium tantum virtutum studiorumque incumberet. Decennis lugdunense a Nostra Domina, quod e Societate Iesu presbyteri moderabantur, conlegium ingreditur, ex quo post peractum ibi grammaticae curriculum in alterum a Sanctissima Trinitate conlegium transiit, ut in ipso humanioribus litteris ac philosophiae operam suam navaret. Eisdem vero in conlegiis non modo mirabiles in studiis progressus fecit, sed etiam, inter Marianos sodales adlectus, firme matureque statuit in corde suo, mundanis vanitatibus spretis relictisque, Deum solum sequi atque illius tantum gloriam hominumque salutem in posterum procurare. Ad quod facilius assequendum, variis diversisque difficultatibus superatis, ob tot tantasque rationes de re catholica optime meritam Societatem Iesu ingressus est. In tyrocinio autem Venerabilis Dei Famulus ita continenter se gessit, ut sodalibus aetate provectioribus ac virtute probatissimus tanquam exemplum regularum observantiae atque alumnus divi patris Ignatii omnibus virtutibus ornatus omnibus proponi posset. Tyrocinio cum omnium laude expleto, primisque religiosis votis nuncupatis, ad praelaudatum conlegium a Sanctissima Trinitate reversus, inibi munere functus est professoris eloquentiae. Mox Lutetiae Parisiorum theologicis disciplinis vacavit eademque in civitate magna cum animi sui laetitia sacerdotio auctus est. Lugduni postea concionator et confessarius electus in animorum ministerium totus incubuit; iisdemque sacris in officiis explendis tempestiva doctrina, prudentia studioque haud communibus donatum omnibus se praebuit. Tertium vero probationis annum aggressus de more, eademque schola fortiter affectus, tunc temporis heroico plane voto, usque ad obitum adamussim servato, sese adstrinxit singulas vel minimas etiam Ordinis sui regulas perfecte adimplendi. Tandem die secunda Februarii anno MDCLXXV in domus Sancti Iosephi sacello, animi sui plena Dei voluntati deditione, sollemnia vota nuncupavit. Illico Parodium profectus est ut ibi parvo Societatis conlegio praeesset itemque concionatoris munus expleret; quod divino Consilio factum esse videtur, cum ex eo ipso tempore Venerabilis Dei Famulus Sanctam Margaritam Mariam, tunc temporis in parodiensi monasterio Visitationis monialem, moderatus sit; eandemque consiliis, prudentia, bortationibus adeo in Domino adiuvent, ut magnam ipsimet, quae in angustiis vexationibusque versabatur, tranquillitatem spiritualem restitueret. Mirabilis plane fuit moderandi ratio, quam Venerabilis Dei Servus tunc adhibuit, prudentissimam quidem ac Spiritu Dei perfusam; adeo ut ad id muneris divinitus electus esse haud immerito existimaretur, et non modo ab ipsa sancta Margarita Maria vel ab aliis piis e parodiensi Visitationis monasterio mulieribus, sed a ceteris etiam omnibus cuiusvis generis et condicionis, quorum animos ad Deum atque ad aeternam. Nil mirum itaque si, virtutibus tam perspicuis ornatus, qua concionator ad Ducissam Eboracensem missus sit in aula Regis Angliae, in qua verum, procul ab omnibus mundanis rebus et vanitatibus, quae regiis aulis propria sunt, quasi in recessu solitudinis atque in sancto virtutis domicilio vitam ipse transegit, ibique corpus suum omni mortifìcatiónum genere cruciavit, tot tantosque labores pro gloria Dei provehenda atque animorum salute obtinenda exantlavit, impenso caritatis ardore solertissime, et haereticos ad veram Fidem convertit, et infideles ad Deum adduxit. Iniuriis propterea, contumeliis persecutionibus que Venerabilem Dei Famulum opprimunt haeretici, qui ob eiusdem peculiare rei catholicae studium tanto vitae nitore auctum sic eidem adversantur, ut antea in carcerem conicere, dein ipsum pellere in exsilium quoquo pacto curent. In patriam tandem rediit; ibique, quamvis vexationum caussa carcerisque rigorum, quos iam in Anglia tulerat, graviter aegrotaret, nihil tamen de consueto caritatis ardore remittens, denuo animorum ministerio, indefessa continentique sollertia, functus est, eodemque tempore devotioni provehendae dilatandoque cultui Sacratissimi Cordis Iesu quam maxime operam suam praestitit. Dein Parodium reversus, eo in conlegio ut Dei voluntati pareret moratus est, ibique se Sacro Cordi Iesu totum committens, forti ac fidenti animo vitae mortalis finem expectavit. Die vero dominica decima quinta Februarii, anno millesimo sexcentesimo octogesimo secundo, circa horam vespertinam septimam, Venerabilis Dei Famulus secundum supra quadragesimum annum agens placidissime in Domino obdormivit. Dei Famuli exuvias, quae in ecclesia conlegii Parodiensis antea inhumatae, ob rerum publicarum saeculo decimo octavo vel decimo nono eversiones, varia in loca dein translatae, atque apud sorores monasterii Visitationis diu servatae, nunc exstant Parodii in domo Societatis Iesu, pie continenterque christifideles inviserunt ab ipso tempore mortis eiusdem Venerabilis Dei Servi, quem ipsa sancta Margarita Maria Alacoque, mire videns in caelis gloriosum, sanctum virum et iam potentem apud Deum patronum declarare non timuit. Demortui quidem Claudii de la Colombière praeclarae sanctitatis fama, illico post eius obitum exorta, progressu temporis nunquam conticuit, sed vividior etiam in dies facta, ubique terrarum sese effudit; plane autem dici potest Venerabilis Dei Famuli nomen tam longe lateque laudatum fuisse, quantum terrarum tenet Sacratissimi Cordis Iesu religio. Nil mirum propterea si post duo circiter saecula ab obitu venerabilis assertoris ac vindicis cultus Cordi Iesu Sacratissimo debiti, de beatorum Caelitum honoribus Servo Dei tribuendis, causa agitari coepta sit penes Sacrorum Rituum Congregationem. Decessor vero Noster rec. mem. Leo Pp. X III, omnibus rei momentis attento seduloque studio perpensis, per decretum editum die VIII m. Ianuarii anni MDCCCLXXX Introductionis Causae Commissionem signavit. Absolutis autem iis omnibus, quae in huiusmodi iudicio pertractanda erant, disceptari coeptum est super Venerabilis Dei Servi virtutibus; quae tanquam heroica qualitate praeditae et exornatae, sollemni Apostolicae Cathedrae sententia, sedente memorato Decessore Nostro Leone decimo tertio, tertio Idus Augusti anno millesimo nongentesimo primo, adprobatae deelarataeque fuerunt. Agitata dein quaestione de tribus miraculis, quae a Deo patrata ferebantur per Venerabilis Dei Famuli Claudii de la Colombière intercessionem, post duas congregationes, antepraeparatoriam scilicet et praeparatoriam nec non aliam generalem congregationem, quae coram Nobis die mensis Aprilis proxime praeteriti habita est, rebus omnibus acerrimo iudicio investigatis, Nosmetipsi octavo Idus Maii huius anni millesimi nongentesimi vicesimi noni tria proposita miracula constare sollemniter declaravimus, ulteriusque proinde in casu procedi posse. Cum propterea nihil, secundum Sacri Fori instituta, iam superesset, nisi ut Patres Cardinales Sacrae Rituum Congregationi praepositi ceterique de more consulendi rogarentur, num tuto procedi posse censerent ad sollemnem Venerabilis Dei Famuli beatificationem, in generali conventu, die vicesima octava mensis Maii vertentis anni coram Nobis habito, tum iidem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, tum qui aderant Praelati et Consultores unanimi consensu tuto procedi posse responderunt. Nos vero in re tanti momenti mentem Nostram aperire cunctati sumus ut enixis precibus supernum antea auxilium posceremus. Quod quidem cum impense fecissemus septimo Idus Iunii proxime praeterito, in qua die Sacratissimi Cordis Iesu sollemnitas celebratur, adstantibus dilectis filiis Nostris Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, nec non Alexandro Sanctae Romanae Ecclesiae. Cardinali Verde, Causae relatore, itemque reverendus dominis Angelo Mariani, memoratae Rituum Congregationis a Secretis, et Carolo Salotti, Sanctae Fidei promotore, ad sollemnem Venerabilis Dei Famuli Claudii de la Colombière Beatificationem tuto procedi posse auctoritate Nostra pronunciavimus. Quae cum ita sint, precibus permoti plurium Episcoporum, nec non universae Societatis Iesu, auctoritate Nostra apostolica, praesentium Litterarum tenore facultatem facimus ut Venerabilis Dei Famulus Claudius de la Colombière, presbyter professus e Societate Iesu, Beati nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus ac lypsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur; itemque permittimus ut imagines eiusdem Servi Dei radiis decorentur. Praeterea, eadem auctoritate Nostra, concedimus ut de illo quotannis Officium recitetur de Communi Confessorum non pontificum cum lectionibus propriis per Nos adprobatis, et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis, per Nos pariter adprobatis, celebretur, servatis servandis, sed tamen in dioecesi dumtaxat Gratianopolitana, in qua Dei Famulus natus est, atque in dioecesi Augustodunensi in qua idem Venerabilis Dei Servus migravit ad Dominum; itemque in templis ac sacellis ubique terrarum sitis, quibus utitur Societas Iesu, ab omnibus fidelibus, qui Horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus, qui ad ecclesias in quibus festum agitur conveniant. Denique largimur ut sollemnia beatificationis Venerabilis Dei Famuli Claudii de la Colombière, servatis servandis, in dioecesibus supradictis celebrentur nec non in ecclesiis sive sacellis memoratae Societatis Iesu, diebus legitima auctoritate designandis, intra annum postquam eadem sollemnia in sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana peracta fuerint. Non obstantibus constitutionibus atque ordinationibus apostolicis nec non decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuslibet. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint, et sigillo Cardinalis Praefecti obsignata, eadem prorsus fides in disceptationibus, iudicialibus quoque, habeatur, quae voluntatis Nostrae significationis hisce Litteris ostensis, haberetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Iunii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 10, pp. 477-481