Argonautica (Valerius Flaccus)/I

E Wikisource
< Argonautica (Valerius Flaccus)
Jump to navigation Jump to search

(1)
Prima deum magnis canimus freta pervia natis*
fatidicamque ratem, Scythici quae Phasidis oras
ausa sequi mediosque inter iuga concita cursus
rumpere flammifero tandem consedit Olympo.
Phoebe, mone, si Cymaeae mihi conscia vatis 5
stat casta cortina domo, si laurea digna
fronte viret; tuque o, pelagi cui maior aperti
fama, Caledonius postquam tua carbasa vexit
Oceanus Phrygios prius indignatus Iulos,
eripe me populis et habenti* nubila terrae, 10
sancte pater, veterumque fave veneranda canenti
facta virum. versam proles tua pandet* Idumen
(namque potest*): Solymo nigrantem pulvere fratrem
spargentemque faces et in omni turre furentem.
ille tibi cultusque deum delubraque gentis*
instituet, 15cum tu,* genitor, lucebis ab omni
parte poli, neque iam* Tyriis Cynosura carinis (2)
certior aut Grais Helice servanda magistris,*
sed tu signa dabis, sed* te duce Graecia mittet
et Sidon Nilusque rates. nunc nostra serenus 20
orsa iuves, haec ut Latias vox impleat urbes.
Haemoniam* primis Pelias frenabat ab annis,
iam gravis et longus populis metus:* illius amnes*
Ionium quicumque petunt, ille Othryn et Haemum
atque imum felix versabat vomere Olympum. 25
sed non ulla quies animo fratrisque paventi
progeniem divumque minas; hunc nam fore regi
exitio vatesque canunt pecudumque per aras
terrifici monitus iterant: super ipsius ingens
instat fama viri virtusque haut laeta tyranno. 30
ergo anteire metus iuvenemque exstinguere pergit
Aesonium letique vias ac tempora versat.
sed neque bella videt Graias neque monstra per urbes
ulla: Cleonaeo iam tempora clusus hiatu
Alcides; olim Lernae defensus ab angue 35
Areas, et ambobus iam cornua fracta iuvencis.
ira maris vastique placent discrimina ponti.
tum iuvenem tranquilla tuens* nec fronte timendus
occupat et fictis dat vultum et pondera dictis. *
'hanc mihi militiam, veterum quae pulchrior actis, 40
adnue daque animum. nostri de sanguine Phrixus
Cretheos ut patrias audis* effugerit aras.
hunc ferus Aeetes,* Scythiam Phasimque rigentem
qui colit (heu magni Solis pudor), hospita vina

nil nostri divumque memor. non nuntia tantum 45(3)
fama refert: ipsum iuvenem tam saeva gementem,
ipsum ego, cum serus fessos* sopor alligat artus,
aspicio; lacera adsiduis namque illius umbra*
questibus et magni numen maris excitat Helle. 50
si mihi quae quondam vires, vel pendere poenas
Colchida iam et regis caput hic atque arma videres.
olim annis ille ardor hebet, necdum mea proles
imperio et belli rebus matura marique.
tu, cui iam curaeque vigent animique viriles, 55
i,* decus, et pecoris Nephelaei vellera Graio
redde tholo ac tantis temet dignare periclis. '
talibus hortatur iuvenem, propiorque* iubenti
conticuit, certus* Scythico concurrere ponto
Cyaneas, tantoque silet possessa dracone 60
vellera, multifidas regis quem filia linguas
vibrantem ex adytis cantu dapibusque vocabat*
et dabat ex terno* liventia mella veneno.


Mox taciti patuere doli nec vellera curae
esse viro, sed sese odiis immania cogi 65
in freta. qua iussos sed tandem* quaerere Colchos
arte queat? nunc aerii plantaria vellet
Perseos* aut curru saevos frenasse dracones
ardet, ut* ignaras Cereris qui vomere terras
imbuit* et flava quercum damnavit arista. 70
heu quid agat? populumne levem veterique tyranno (4)
infensum atque olim miserantes Aesona patres
advocet? an socia Iunone et Pallade fretus
armisona superet magis et freta iussa capessat,
siqua operis tanti domito consurgere ponto 75
fama queat? tu sola animos mentesque peruris,
Gloria;* te viridem videt immunemque senectae
Phasidis in ripa stantem* iuvenesque vocantem.
tandem animi incertum* confusaque pectora firmat
relligio, tendensque pias ad sidera palmas 80
'omnipotens regina', inquit 'quam, turbidus atro
aethere* caeruleum quateret cum Iuppiter imbrem,
ipse ego praecipiti tumidum per Enipea nimbo
in campos et tuta tuli nec credere quivi
ante deam, quam te tonitru nutuque reposci 85
coniugis et subita raptam formidine vidi,
da Scythiam Phasimque mihi; tuque, innuba Pallas,
eripe me. vestris egomet tune vellera templis
illa dabo, dabit auratis et cornibus igni
colla* pater, niveique greges altaria cingent. ' 90


Accepere* deae celerique per aethera lapsu
diversas petiere vias. in moenia pernix
Thespia* et ad carum Tritonia devolat Argum.
moliri hunc puppem iubet et demittere ferro
robora, Peliacas et iam comes exit in umbras. *
at 95Iuno Argolicas pariter Macetumque* per urbes
spargit inexpertos temptare parentibus austros
Aesoniden; iam stare ratem remisque superbam
poscere quos revehat rebusque in saecula tollat.
(5)


Omnis avet* quae iam bellis spectataque fama 100
turba ducum, primae seu quos in flore iuventae
temptamenta tenent necdum data copia rerum:
at quibus arvorum studiumque insontis aratri,
hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque
visi* laude canunt manifesto in lumine Fauni 105
silvarumque deae atque elatis cornibus Amnes.
Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argis*
advolat, Arcadio cuius flammata veneno
tela puer facilesque umeris gaudentibus arcus
gestat Hylas: velit ille quidem, sed dextera nondum 110
par oneri clavaeque capax. quos talibus amens
insequitur solitosque novat Saturnia questus:
'o utinam Graiae rueret* non omne iuventae
in nova fata decus, nostrique Eurystheos haec nunc
iussa forent. imbrem et tenebras saevumque tridentem 115
iam iam ego et inviti torsissem* coniugis ignem.
nune quoque nec socium nostrae columenve carinae
esse velim, Herculeis nec me umquam fidere fas sit
auxiliis comiti et tantum debere superbo. '


(5) v. 120


Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas. 120
fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit
delatum nemus et docta resonare bipenni
litora; iam pinus gracili dissolvere lamna
Thespiaden iungique* latus lentoque sequaces
molliri videt igne trabes, remisque paratis 125
Pallada velifero quaerentem bracchia malo.
constitit ut longo moles non pervia ponto
puppis, et ut tenues subiere latentia cerae
lumina, picturae varios superaddit honores.
hic sperata ...* Tyrrheni tergore piscis 130(6)
Peleos in thalamos vehitur Thetis; aequora delphin
corripit, illa sedet* deiecta in lumina palla
nec love maiorem nasci suspirat Achillen.
hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu
prosequitur nitidis* pariter Galatea lacertis 135
alta* petens: Siculo revocat de litore Cyclops.
contra ignis viridique* torus de fronde dapesque
vinaque et aequoreos inter cum coniuge divos
Aeacides, pulsatque chelyn post pocula Chiron.
parte alia Pholoe multoque insanus Iaccho 140
Rhoetus* et Atracia subitae de virgine pugnae.
crateres mensaeque volant araeque deorum
poculaque, insignis veterum labor. optimus hasta
hic Peleus, hic ense* furens agnoscitur Aeson;
fert gravis invito victorem Nestora tergo 145
Monychus, ardenti peragit Clanis Actora* quercu;
nigro Nessus equo fugit, adclinisque tapetis
in mediis* vacuo condit caput Hippasus auro.
Haec quamquam miranda viris stupet Aesone natus*
et* secum: 'heu miseros nostrum natosque patresque. 150
haccine nos animae faciles rate nubila contra
mittimur? in solum nunc saeviet Aesona pontus?
non iuvenem in casus eademnque pericula Acastum* (7)
abripiam? invisae Pelias freta tuta carinae
optet et exoret nostris cum matribus undas. ' 155


Talia cunctanti* laevum Iovis armiger aethra
advenit et validis fixam erigit* unguibus agnam.
at procul e stabulis trepidi clamore sequuntur
pastores fremitusque canum; citus occupat auras
raptor et Aegaei super effugit alta profundi. 160
accipit augurium Aesonides laetusque superbi
tecta petit Peliae. Drior huic turn regia proles
advolat amplexus fraternaque pectora iungens.
ductor ait: 'non degeneres, ut reris, Acaste,
venimus ad questus: socium te iungere coeptis 165
est animus; neque enim Telamon aut Canthus* et Idas
Tyndareusque puer mihi vellere dignior Helles.
o quantum terrae, quantum cognoscere caeli
permissum est, pelagus quantos aperimus in usus.
nunc forsan grave reris opus; sed laeta recurret 170
cum ratis et caram cum iam mihi reddet Iolcon,
quis pudor heu nostros tibi tune audire labores,
quam referam visas tua per suspiria gentes. '


Nec passus rex plura virum: 'sat* multa parato
in quaecumque vocas; nec nos' ait 'optume, segnes 175
credideris patriisve magis confidere regnis
quam tibi, si primos duce te virtutis honoris
carpere fraternae sedeatque* adcrescere famae.
quin ego, nequa metu nimio me cura parentis
impediat, fallam ignarum subitusque paratis* (8) 180
tunc adero, primas linquet cum puppis harenas. '
dixerat. ille animos promissaque talia laetus
accipit et gressus avidos ad litora vertit.


(8) v. 184


At ducis imperiis Minyae monituque frequentes
puppem umeris subeunt et tento poplite proni 185
decurrunt intrantque fretum. non clamor anhelis
nauticus aut blandus testudine defuit Orpheus.
tum laeti statuunt aras. tibi, rector aquarum,
summus honor, tibi caeruleis in litore vittis*
et Zephyris Glaucoque bovem Thetidique iuvencam*
deicit 190Ancaeus. non illo certior alter
pinguia* letifera perfringere colla bipenni.
ipse ter aequoreo libans carchesia patri
sic ait Aesonides: 'o qui spumantia nutu
regna quatis terrasque salo complecteris omnes, 195
da veniam. scio me cunctis e gentibus* unum
inlicitas temptare vias hiememque mereri:*
sed non sponte feror, nec nunc mihi iungere montes
mens tamen aut summo deposcere fulmen Olympo.
ne Peliae te vota trahant: ille aspera iussa 200
repperit et Colchos in me luctumque meorum:
†illumetu* tantum
non indignantibus undis
hoc caput accipias et pressam regibus alnum. '
sic fatus pingui cumulat libamine* flammam.
Protulit ut crinem* densis luctatus in extis 205
ignis et escendit* salientia viscera tauri, (9)
ecce sacer totusque dei per litora Mopsus
immanis visu vittamque comamque per auras
surgentem laurusque rotat. vox reddita tandem,
vox horrenda viris; tum facta silentia vati: 210
'heu quaenam aspicio. nostris modo concitus* ausis
aequoreos vocat ecce deos Neptunus et ingens
concilium. fremere et legem defendere cuncti
hortantur. sic amplexu,* sic pectora fratris,
Iuno, tene; tuque o puppem ne desere, Pallas: 215
nunc patrui nunc flecte minas. cessere ratemque
accepere* mari. per quot discrimina rerum
expedior. subita cur pulcher harundine crines
velat Hylas? unde urna umeris niveosque per artus*
caeruleae vestes? unde haec tibi vulnera, Pollux? 220
quantus 10 tumidis taurorum e naribus ignis?
tollunt se galeae sulcisque ex omnibus hastae
et iam iamque umeri. quem circum vellera Martem
aspicio? quaenam aligeris secat anguibus auras
caede madens? quos ense ferit? miser eripe parvos, 225
Aesonide. cerno et thalamos ardere iugales. '


Iamdudum... Minyas ambage ducemque*
terrificat; sed enim contra Phoebeius Idmon,*
non pallore viris, non ullo horrore comarum*
terribilis, plenus fatis Phoeboque quieto, 230
cui genitor tribuit monitu praenoscere divum
omina, seu flammas seu lubrica comminus exta*
seu plenum certis interroget aera pennis, (10)
sic sociis Mopsoque* canit: 'quantum augur Apollo
flammaque prima docet, praeduri plena laboris 235
cerno equidem, patiens sed quae ratis omnia* vincet.
ingentes durate animae dulcesque parentum
tendite ad amplexus. ' lacrimae cecidere canenti,
quod sibi iam clusos invenit in ignibus Argos.


(10) v. 240


Vix ea fatus erat, iungit cum talia ductor 240
Aesonius: 'superum quando consulta videtis,
o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!)
vos quoque nunc vires animosque adferte paternos.
non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
suspective doli: deus haec, deus omine dextro 245
imperat; ipse suo voluit commercia mundo
Iuppiter et tantos hominum miscere labores.
ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus,
quae meminisse iuvet* nostrisque nepotibus instent. *
hanc vero, socii, venientem litore laeti 250
dulcibus adloquiis ludoque educite noctem. '
paretur. molli iuvenes funduntur* in alga,
conspicuusque toris Tirynthius. exta ministri
rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
Iamque aderat summo decurrens vertice Chiron 255
clamantemque patri procul ostendebat* Achillen.
ut puer ad notas erectum Pelea voces
vidit et ingenti tendentem bracchia passu,
adsiluit caraque diu cervice pependit.
ilium nec valido spumantia pocula Baccho 260
sollicitant veteri nec conspicienda metallo
signa tenent; stupet in ducibus magnumque sonantes
haurit et Herculeo fert comminus ora leoni.
laetus at impliciti Peleus rapit oscula nati
suspiciensque polum 'placido si currere fluctu 265(11)
Pelea vultis'* ait 'ventosque optare ferentes,
hoc, superi, servate caput. tu cetera, Chiron,
da mihi. te parvus lituos et bella loquentem
miretur;* sub te puerilia tela magistro
senator ferat et nostram festinet ad hastam. ' 270
omnibus inde mero* calor additus: ire per altum
magna mente volunt. Phrixi promittitur absens
yellus et auratis Argo reditura corymbis.
Sol ruit et totum Minyis laetantibus undae
deduxere* diem. sparguntur litore curvo 275
lumina nondum ullis terras monstrantia nautis.
Thracius hie noctem dulci testudine vates
extrahit, ut steterit redimitus tempora vittis
Phrixus et iniustas contectus nubibus aras
fugerit Inoo linquens Athamanta Learcho; 280
aureus ut iuvenem miserantibus* intulit undis
vector et adstrictis ut sedit cornibus Helle.
septem Aurora vias totidemque* peregerat umbras
Luna polo, dirimique procul non aequore visa*
coeperat a gemina discedere* Sestos Abydo. 285
hic soror Aeoliden aevum mansura per omne
deserit, heu saevae nequiquam* erepta novercae.
illa quidem fessis longe petit umida palmis
vellera, sed bibulas urgenti pondere vestes
unda trahit levique manus labuntur ab auro. 290
quis tibi, Phrixe, dolor, rapido cum concitus aestu
respiceres miserae clamantia virginis ora
extremasque manus sparsosque per aequora crines.


(11) v. 294


Iamque mero ludoque modus, positique quietis (12)
conticuere toris; solus quibus ordine fusis 295
impatiens somni ductor manet. hunc gravis Aeson
et pariter vigil Alcimede spectantque tenentque
pleni oculos. illis placidi sermonis Iason
suggerit adfatus turbataque pectora mulcet.
mox, ubi victa gravi ceciderunt lumina* somno, 300
visa coronatae fulgens tutela carinae
vocibus his instare duci: 'Dodonida quercum
Chaoniique* vides famulam Iovis. aequora tecum
ingredior, nec fatidicis avellere silvis
me nisi* promisso potuit Saturnia caelo. 305
tempus adest; age rumpe moras; dumque aequore toto
currimus, incertus si nubila duxerit* aether,
iam nunc mitte metus* fidens superisque mihique. '
dixerat. ille pavens, laeto quamquam omine divum,
prosiluit stratis. Minyas simul optulit omnis 310
alma novo crispans pelagus Tithonia Phoebo.
discurrunt transtris: hi celso cornua malo
expediunt, alii tonsas in marmore summo
praetemptant, prora funem legit Argus ab alta. *


Increscunt matrum gemitus et fortia languent 315
corda patrum; longis flentes amplexibus haerent.
vox tamen Alcimedes planctus super eminet omnis. *
femineis tantum illa furens ululatibus opstat,
obruat* Idaeam quantum tuba Martia buxum,
fatur et haec: 'nate* indignos aditure labores, 320
dividimur; nec ad hos animum* componere casus
ante datum, sed bella tibi terrasque timebam.
vota aliis facienda deis. si fata reducunt (13)
te mihi, si trepidis placabile* matribus aequor,
possum equidem lucemque pati longumque timorem. 325
sin aliud Fortuna parat, miserere parentum,
Mors bona, dum metus est nec adhuc dolor. ei mihi,* Colchos
unde ego et avecti timuissem vellera Phrixi?
quos iam mente dies, quam saeva insomnia curis
prospicio. quotiens raucos* ad litoris ictus 330
deficiam Scythicum metuens pontumque polumque*
nec de te credam nostris ingrata serenis.
da, precor, amplexus haesuraque verba relinque
auribus et dulci iam nunc preme lumina dextra. '
talibus Alcimede maeret; sed fortior Aeson 335
attollens dictis animos: 'o si mihi sanguis,
quantus erat, cum signiferum cratera minantem*
non leviore Pholum* manus haec compescuit auro,
primus in aeratis posuissem puppibus arma
concussoque ratem gauderem tollere remo. 340
sed patriae valuere preces auditaque magnis
vota deis: video* nostro tot in aequore reges
teque ducem. tales, tales ego ducere suetus
atque sequi. nunc ille dies (det Iuppiter oro),
ille super, quo te Scythici regisque marisque 345
victorem atque umeros ardentem vellere rapto
accipiam cedamque tuae mea facta iuventae. '
sic ait. ille suo conlapsam pectore matrem
sustinuit magnaque senem cervice recepit.


(13) v. 350


Et iam finis erat. Zephyrumque ratemque morantis 350
solverat amplexus* tristi tuba tertia signo.
dant remo sua quisque viri, dant* nomina transtris.
(14)
hinc laevom Telamon pelagus tenet, altior inde
occupat Alcides aliud mare, cetera pubes
dividitur: celer Asterion, quem matre cadentem*
Piresius 355* gemino fovit pater amne Cometes,
segnior Apidani* vires ubi sentit Enipeus.
nititur hinc Talaus fratrisque Leodocus* urget
remo terga sui, quos nobile contulit Argos.
hinc quoque missus adest quamvis arcentibus Idmon*
alitibus; 360* sed turpe viro timuisse futura.
hic et Naubolides tortas consurgit in undas
Iphitus, hic patrium frangit Neptunius aequor
qui tenet undisonam Psamathen semperque patentem
Taenaron Euphemus, mollique a litore Pellae 365
Deucalion certus iaculis et comminus ense
nobilis Amphion, pariter quos edidit Hypso
nec potuit similes voluitve ediscere vultus.
tum valida Clymenus percusso pectore tonsa
frater et Iphiclus puppem trahit, et face saeva 370
in tua mox Danaos acturus saxa, Caphereu,
Nauplius, et tortum non a love fulmen Oileus
qui gemet,* Euboicas nato stridente per undas,
quique Erymanthei sudantem* pondere monstri
Amphitryoniaden Tegeaeo limine Cepheus 375
iuvit, et Amphidamas (at frater plenior actis*
maluit Ancaeo vellus contingere Phrixi)
tectus et Eurytion servato colla capillo,
quem pater Aonias reducem tondebit ad aras.
te quoque Thessalicae, Nestor, rapit in freta puppis 380(15)
fama, Mycenaeis olim qui candida velis
aequora et instantes* mirabere mille magistros.
hic vates* Phoebique fides non vana parentis
Mopsus, puniceo cui circumfusa cothurno
palla imos ferit alba pedes vittataque fronte*
cassis 385et in summo laurus Peneia cono.
quin etiam Herculeo consurgit ab ordine Tydeus
Nelidesque Periclymenus, quem parva Methone
†felevis Elis equis et fluctibus obvius* Aulon
caestibus adversos viderunt frangere vultus. — 390


(15) v. 391


Tu quoque Phrixeos remo, Poeantie, Colchos
bis Lemnon visure petis, nunc cuspide patris
inclitus, Herculeas olim moture* sagittas. *
proximus hinc Butes Actaeis dives ab oris;
innumeras nam claudit apes longaque superbus 395
fuscat nube diem, dum plenas nectare cellas
pandit et in dulcem reges dimittit Hymetton.
insequeris casusque tuos expressa,* Phalere,
arma geris; patula* nam lapsus ab arbore parvum
te quater ardenti tergo* circumvenit anguis: 400
stat procul intendens dubium pater anxius arcum.
tune caelata metus alios gerit arma Eribotes . . .*
nec Peleus fretus soceris et coniuge diva
defuit, ac prora splendet tua* cuspis ab alta,
Aeacide: tantum haec aliis* excelsior hastis, 405
quantum Peliacas in vertice vicerat* ornos.
(16)
linquit et Actorides natum* Chironis in antro,
ut socius caro pariter meditetur Achilli
fila lyrae pariterque leves puer incitet hastas, ...
discat eques placidi conscendere terga magistri ...*
et 410quem fama genus non est* decepta Lyaei
Phlias* immissus patrios de vertice crines.
nec timet Ancaeum genetrix committere ponto,
plena tulit quem rege maris. * securus in aequor
haut minus Erginus, proles Neptunia, fertur, 415
qui maris insidias, clarae qui sidera noctis
norit et e clausis quem destinet Aeolus antris,
non metuat cui regna ratis, cui tradere caelum
adsidua Tiphys vultum lassatus ab Arcto.
taurea vulnifico portat celer aspera* plumbo 420
terga Lacon, saltem in vacuos ut bracchia ventos
spargat et Oebalium Pagaseia puppis alumnum*
spectet securo celebrantem litora ludo.
oraque Thessalico* melior contundere freno
vectorem pavidae Castor dum quaereret Helles, 425
passus Amyclaea pinguescere Cyllaron herba.
illis Taenario pariter tremit ignea fuco
purpura, quod gemina mater spectabile tela
duxit opus; bis Taygeton silvasque* comantes
struxerat, Eurotan molli bis fuderat auro; 430
quemque suus sonipes niveo de stamine portat
et volat amborum patrius de pectore cycnus.
at tibi collectas solvit iam fibula vestes
ostenditque umeros fortes spatiumque superbi
pectoris Herculeis aequum, Meleagre, lacertis. 435
(17)
hinc* numerosa phalanx, proles Cyllenia: certus
Aethalides subitas nervo redeunte sagittas
cogere; tu medios gladio bonus ire per hostes,
Euryte; nec patrio Minyis ignobilis usu,
nuntia verba ducis populis qui reddit,* Echion. 440
sed non, Iphi, tuis Argo reditura lacertis
heu celerem Scythica te maesta relinquet harena
cessantemque tuo lugebit in ordine remum.
te quoque dant campi tanto pastore Pheraei
felices, Admete; tuis nam pendit in arvis 445
Delius, ingrato Steropen quod fuderat arcu.
a quotiens famulo notis soror obvia silvis
flevit, ubi Ossaeae captaret frigora quercus
perderet* et pingui miseros Boebeide crines.
insurgit transtris et remo Nerea versat 450
Canthus, in Aeaeo volvet quem barbara cuspis
pulvere; at interea clari decus adiacet orbis,
quem genitor gestabat Abas: secat aurea fluctu
tegmina Chalcidicas fugiens Euripus harenas,
celsaque semiferum contorquens frena luporum 455
surgis ab ostrifero medius, Neptune, Geraesto. *
at* tibi Palladia pinu, Polypheme, revecto
ante urbem ardentis restat deprendere patris
reliquias, multum famulis pia iusta moratis,
si venias. breviore petit iam caerula remo 460
occupat et longe sua transtra novissimus Idas.
at frater magnos Lynceus servatur* in usus,
quem tulit Arene, possit qui rumpere terras
et Styga transmisso tacitam deprendere visu.
fluctibus e mediis terras dabit ille magistro 465
et dabit astra rati, cumque aethera Iuppiter umbra
perdiderit, solus transibit nubila Lynceus.
quin et Cecropiae proles vacat Orithyiae, (18)
temperet ut tremulos Zetes fraterque ceruchos.
nec vero Odrysius transtris impenditur* Orpheus 470
aut pontum remo subigit, sed carmine tonsas
ire docet, summo passim ne gurgite pugnent.
donat et Iphiclo pelagus iuvenumque labores
Aesonides, fessum Phylace quem miserat aevo*
non iam operum in partem, monitus sed tradat ut acres 475
magnorumque viros qui laudibus urat avorum.
Arge, tuae tibi cura ratis, te moenia doctum
Thespia Palladio dant munere; sors tibi, nequa
parte trahat tacitum puppis mare fissaque fluctu*
vel pice vel molli conducere vulnera cera. 480
pervigil Arcadio Tiphys pendebat ab astro
Hagniades, felix stellis qui segnibus usum*
et dedit aequoreos caelo duce tendere cursus.

(18) v. 484


Ecce per obliqui rapidum compendia montis
ductor avens* laetusque dolis agnoscit Acastum 485
horrentem iaculis et parmae luce coruscum.
ille ubi se mediae per scuta virosque carinae
intulit, ardenti Aesonides retinacula ferro
abscidit; haut aliter saltus vastataque pernix
venator cum lustra fugit dominoque timentem 490
urget equum, teneras compressans* pectore tigres,
quas astu rapuit pavido, dum saeva relictis
mater in adverso* catulis venatur Amano.
it* pariter propulsa ratis; stant litore matres
claraque vela oculis percussaque sole secuntur 495
scuta virum, donec iam* celsior arbore pontus
immensusque* ratem spectantibus abstulit aer.
(19)


Siderea tune arce pater pulcherrima Graium*
coepta tuens tantamque operis consurgere molem
laetatur; patrii neque enim probat otia regni. 500
una omnes gaudent superi, venturaque mundo
tempora aquaeque* vias cernunt sibi crescere Parcae.
sed non et Scythici genitor discrimine nati
intrepidus tales fundit Sol pectore voces:
'summie sator, cui nostra dies volventibus annis 505
tot peragit reficitque vices, tuane ista voluntas?
Graiaque nunc undis duce te nutuque secundo
it ratis? an meritos fas est* mihi rumpere questus?
hoc metuens et nequa foret manus invida* nato,
non mediae telluris opes, non improba legi 510
divitis arva plagae (teneant uberrima Teucer
et Libys et vestri Pelopis domus): horrida saevo
quae premis arva gelu strictosque insedimus* amnes.
cederet his etiam et sese sine honore referret
ulterius, sed nube rigens ac nescia rerum*
stat 515super et nostros iam zona reverberat* ignes.
quid regio immanis, quid barbarus amnibus ullis
Phasis et aversis* proles mea gentibus obstat?
quid* Minyae meruere queri? num vellere Graio
vi* potitur? profugo quin agmina iungere Phrixo 520
abnuit Inoas ultro* nec venit ad aras,
imperii sed parte virum nataeque moratus
coningio videt e Graia nunc stirpe nepotes
et generos vocat et iunctas sibi sanguine terras.
flecte ratem motusque, pater, nec vulnere nostro 525
aequora pande viris: veteris sat conscia luctus (20)
silva Padi* et viso flentes genitore sorores. '
adfremit his quassatque caput qui vellera dono*
Bellipotens sibi fixa videt, temptataque contra
Pallas et amborum gemuit Saturnia questus. 530


(20) v. 531


Tum genitor 'vetera haec nobis et condita pergunt
ordine cuncta suo rerumque a principe cursu
fixa manent; neque enim terris tum sanguis in ullis
noster erat, cum fata darem, iustique facultas
hinc mihi, cum* varios struerem per saecula reges. 535
atque* ego curarum repetam decreta mearum:
iam pridem regio, quae virginis aequor ad Helles
et Tanain tenus immenso descendit ab Euro,
undat equis floretque viris, nec tollere contra
ulla pares animos nomenque capessere bellis 540
ausa manus; sic fata, locos sic ipse fovebam.
adcelerat sed summa dies Asiamque labantem*
linquimus et poscunt iam me sua tempora Grai.
inde meae quercus tripodesque animaeque parentum
hanc pelago misere manum. via facta per undas 545
perque hiemes, Bellona, tibi. nee vellera tantum
indignanda manent propiorque ex virgine rapta
ille dolor, sed nulla magis sententia menti
fixa meae: veniet Phrygia nam pastor* ab Ida,
qui gemitus irasque pares et mutua Grais 550
dona ferat. quae* classe dehinc effusa procorum
bella, quot ad Troiam flentes hiberna Mycenas,
quot proceres natosque deum, quae robora cernes
oppetere et magnis Asiam concedere* fatis.
hinc Danaum de fine sedet gentesque fovebo 555
mox alias. pateant montes silvaeque lacusque
cunctaque claustra* maris; spes et metus omnibus esto.
(21)
arbiter ipse locos terrenaque summa movendo*
experiar, quaenam populis longissima cunctis
regna velim linquamque datas ubi certus habenas. ' 560
tune oculos Aegaea refert ad caerula robur
Herculeum Ledaeque tuens genus atque ita fatur:
'tendite in astra, viri: mea* primum regia mundo
Iapeti post bella trucis Phlegramque* labores
imposuit: durum vobis iter et grave caeli 565
institui. sic ecce meus, sic orbe peracto
Liber et expertus terras remeavit Apollo. '
dixit et ingenti flammantem nubila sulco
direxit per inane facem, quae puppe propinqua
in bifidum discessit iter fratresque petivit 570
Tyndareos, placida et mediis in frontibus haesit
protinus amborum lumenque innoxia fundit
purpureum, miseris olim implorabile nautis.
Interea medio saevus permissa profundo
carbasa Pangaea Boreas speculatus ab arce 575
continuo Aeoliam Tyrrhenaque tendit ad antra
concitus. omne dei rapidis nemus ingemit alis,
strata Ceres, motusque niger sub praepete* pontus.
aequore Trinacrio refugique a parte* Pelori
stat rupes horrenda fretis: quot in aethera surgit 580
molibus, infernas totidem* demissa sub undas.
nec scopulos* aut antra minor iuxta altera tellus
cernitur. illam Acamans habitat nudusque Pyragmon,*
has nimbi ventique domos et naufraga servat
tempestas. hinc in terras latumque profundum 585
est iter, hinc* olim soliti miscere polumque
infelixque fretum (neque enim tune Aeolus* illis (22)
rector erat, Libya cum rumperet* advena Calpen
Oceanus, cum flens Siculos Oenotria* fines
perderet et mediis intrarent montibus undae), 590
intonuit donec pavidis ex aethere ventis
omnipotens regemque dedit, quem iussa vereri
saeva cohors:* vix monte chalybs iterataque muris
saxa domant Euros. cum iam prohibere frementum
ora nequit, rex tune aditus et claustra refringit*
ipse 595volens placatque data fera murmura porta. *
nuntius hunc solio Boreas proturbat ab alto:
'Pangaea quod ab arce nefas' ait, 'Aeole, vidi.
Graia novam ferro molem commenta iuventus
pergit et ingenti gaudens domat aequora velo, 600
nec mihi libertas imis freta tollere harenis,
qualis eram nondum vinclis et carcere clausus.
hinc animi structaeque viris fiducia puppis,
quod Borean sub rege vident. da mergere Graios
insanamque ratem: nil me mea pignora* tangunt, 605
tantum hominum compesce minas, dum litora* iuxta
Thessala necdum aliae viderunt carbasa terrae. '