Argonautica (Valerius Flaccus)/II

E Wikisource
< Argonautica (Valerius Flaccus)
Jump to navigation Jump to search

(30) v. 1

(31)
Interea scelerum luctusque ignarus Iason 1
alta secat; neque enim patrios cognoscere casus
Iuno sinit, mediis ardens ne flectat ab undis
ac temere in Pelian et adhuc obstantia regis
fata ruat placitosque deis ne* deserat actus. 5
Iamque fretis* summas aequatum Pelion ornos
templaque Tisaeae* mergunt obliqua Dianae;
iam Sciathos subsedit aquis, iam longa recessit
Sepias; attollit tondentes pabula Magnes
campus equos: vidisse putant Dolopeia busta 10
intrantemque Amyron* curvas quaesita per oras
aequora, flumineo cuius redeuntia vento
vela legunt; remis insurgitur. inde salutant
Eurymenas; recipit velumque fretumque reversus*
auster, et in nubem Minyis repetentibus* altum 15
Ossa redit. metus ecce deum damnataque bello
Pallene, circumque vident immania monstra
terrigenum caelo quondam adversata gigantum,
quos scopulis trabibusque parens miserata iugisque
induit et versos exstruxit in aethera montes. 20
(32)
quisque suas in rupe minas pugnamque metusque
servat adhuc; quatit ipse hiemes et torquet ab alto
fulmina crebra pater; scopulis sed maximus illis
horror abest, Sicula pressus tellure Typhoeus.
hunc profugum et sacras revomentem pectore flammas, 25
ut memorant, prensum ipse comis Neptunus in altum*
abstulit implicuitque vadis totiensque cruenta
mole resurgentem torquentemque anguibus undas*
Sicanium dedit usque fretum cumque urbibus Aetnam*
intulit ora premens. trux ille eiectat adesi*
fundamental 30iugi; pariter tune omnis* anhelat
Trinacria, iniectam* fesso dum pectore molem
commovet* experiens gemituque reponit inani.
Iamque Hyperionius metas maris urget Hiberi
currus et evectae prono laxantur habenae 35
aethere, cum palmas Tethys grandaeva sinusque
sustulit et rupto sonuit sacer aequore Titan.
auxerat* hora metus, iam se vertentis Olympi
ut faciem raptosque simul montesque locosque
ex oculis circumque graves videre tenebras. 40
ipsa quies rerum mundique silentia terrent
astraque et effusis stellatus crinibus aether.
ac velut ignota captus regione viarum
noctivagum qui carpit iter non aure quiescit,
non oculis, noctisque metus niger auget utrimque*
campus 45et occurrens* umbris maioribus arbor,*
haud aliter trepidare viri. sed pectora firmans
Hagniades 'non hanc' inquit 'sine numine* pinum
derigimus,* nec me tantum Tritonia cursus (33)
erudiit; saepe ipsa manu dignata carinam est. 50
an* non experti, subitus cum luce fugata
horruit imbre dies? quantis, pro Iuppiter, austris
restitimus, quanta quotiens et Palladis arte*
incassum decimae cecidit tumor arduus undae.
quin agite, o socii; micat immutabile caelum 55
puraque nec gravido surrexit Cynthia cornu,
nullus in ore* rubor, certusque ad talia Titan
integer in fluctus et in uno decidit auro. *


(33) v. 59


adde, quod in* noctem venti veloque marique
incumbunt magis et tacitis ratis* ocior horis. *
atque 60adeo non illa sequi mihi sidera monstrat,*
quae delapsa polo reficit mare: tantus Orion
iam cadit, irato iam stridet in aequore Perseus:
sed mihi dux, vetitis qui numquam conditus* undis
axe nitet serpens septenosque implicat ignes. ' 65
sic ait et certi memorat qui vultus Olympi,
Pleiones Hyadumque locos, quo* sidere vibret
Ensis et Actaeus niteat qua luce Bootes.
haec ubi dicta dedit, Cereris turn munere* fessas
restituunt vires et parco pectora* Baccho. 70
mox somno cessere; regunt sua sidera puppem.
Iamque sub Eoae dubios Atlantidis* ignes
albet ager, motisque truces ab ovilibus ursi
tuta domosque petunt, raras et litus in altum
mittit aves, cum primus* equis exegit anhelis 75(34)
Phoebus Athon mediasque diem dispersit in undas. *
certatim remis agitur mare rostraque cursu
prima tremunt, et iam summis Vulcania surgit
Lemnos aquis tibi per varios dilecta* labores,
Ignipotens; nec te furiis* et crimine matrum 80
terra fugat* meritique piget meminisse prioris.
Tempore quo primum fremitus insurgere opertos
caelicolum et regni sensit novitate tumentes
Iuppiter aetheriae nec stare silentia pacis,
Iunonem volucri primam suspendit Olympo 85
horrendum chaos ostendens poenamque* barathri.
mox etiam pavidae temptantem vincula matris
solvere praerupti Vulcanum vertice caeli
devolvit; ruit ille polo noctemque diemque
turbinis in morem, Lemni cum litore tandem 90
insonuit. vox inde repens ut perculit urbem,
adclinem scopulo inveniunt miserentque foventque
alternos aegro cunctantem poplite gressus.
hinc reduci* superas postquam pater adnuit arces,
Lemnos cara deo, nec fama notior Aetne 95
aut Lipares domus: has epulas, haec templa peracta
aegide et horrifici formatis fulminis alis
laetus adit. contra Veneris stat frigida semper
ara loco, meritas postquam dea coniugis iras
horruit et tacitae Martem tenuere catenae. 100
quocirca struit illa nefas Lemnoque merenti
exitium furiale movet. neque enim alma videri
tantum: eadem tereti* crinem subnectitur auro
sidereos diffusa sinus, eadem effera et ingens
et maculis suffecta genas pinumque sonantem 105
virginibus Stygiis nigramque simillima pallam. * (35)


Iamque dies aderat. Thracas qui fuderat armis
dux Lemni, puppes* tenui contexere canna
ausus et inducto cratem defendere tergo,
laeta maria tum signa refert, plenasque movebant 110
armentis nuribusque rates. et barbara* vestis
et torques insigne loci. sonat aequore clamor:
'o patria, o variis coniunx nunc anxia curis,
has* agimus longi famulas tibi praemia belli',
cum dea se piceo per sudum turbida nimbo 115
praecipitat Famamque vagam vestigat in umbra. *
quam pater omnipotens digna atque indigna* canentem
spargentemque metus placidis regionibus arcet
aetheris: illa fremens habitat sub nubibus imis,
non erebi, non diva poli, terrasque fatigat 120
quas datur. audentem primi spernuntque foventque.
mox omnes agit et motis quatit oppida linguis. *
talem diva sibi scelerisque dolique ministram
quaerit avens. videt illa prior, iamque advolat ultro
impatiens, iamque ora parat, iam suscitat aures. 125
bane superincendit Venus atque his vocibus implet:
'vade age et aequoream, virgo, delabere Lemnon
et cunctas mihi verte domos, praecurrere qualis
bella soles, cum mille tubas armataque campis
agmina et innumerum flatus cum fingis* equorum. 130
adfore iam luxu turpique cupidine captos
fare* viros carasque toris inducere Thressas.
haec tibi principia, hinc rabidas* dolor undique matres
instimulet: mox ipsa adero ducamque paratas. '

35) v. 135


Illa abit* et mediam gaudens defertur in urbem 135
et primam Eurynomen, qua* proxima limina Codri,
occupat exesam curis castumque cubile (36)
servantem: manet illa viro famulasque fatigat
litoribus,* tardi reputant quae tempora belli
ante torum et longo mulcent insomnia penso. 140
huic dea cum lacrimis et nota veste Neaerae*
icta genas 'utinam non hic tibi nuntius essem,
o soror, aut nostros' inquit 'prius unda dolores
obruat, in tali quoniam tibi tempore coniunx
sic meritae, votis quem tu fletuque requiris, 145
heu furit et captae indigno famulatur amore.
iamque aderunt, thalamisque tuis Threissa propinquat
non forma,* non arte colus, non laude pudoris
par tibi nec magni proles praeclara Dorycli,
picta manus ustoque* placet sed barbara mento. 150
ac tamen hos aliis* forsan solabere casus
tu thalamis fatoque leges meliore penates:
me tua matris egens damnataque paelice proles
exanimat,* quam iam miseros transversa tuentem
letalesque dapes infectaque pocula cerno. 155
scis simile ut flammis simus genus; adde cruentis
quod patrium saevire Dahis. * iam lacte ferino,
iam veniet durata gelu. sed me quoque pulsam
fama viro, nostrosque toros virgata* tenebit
et plaustro direpta* nurus. ' sic fata querellas 160
abscidit et curis pavidam lacrimisque relinquit.
transit ad Iphinoen isdemque Amythaonis implet
Oleniique domum furiis; totam inde per urbem
personat, ut* cunctas agitent expellere Lemno,
ipsi urbem Thressaeque regant. * dolor iraque surgit: 165(37)
obvia quaeque eadem traditque* auditque, neque ulli
vana fides. tum* voce deos et questibus implent,
oscula iamque toris atque* oscula postibus ipsis
ingeminant lacrimisque iterum visuque* morantur.
prosiliunt nec tecta virum thalamosque revisunt 170
amplius; adglomerant sese nudisque sub astris
condensae fletus acuunt ac dira precantur
coniugia et Stygias infanda ad foedera taedas.
Has inter medias Dryopes in imagine maestae
flet Venus et saevis ardens dea planctibus instat 175
primaque 'Sarmaticas utinam Fortuna dedisset*
insedisse domos tristesque habitasse pruinas,
plaustra sequi, vel iam patriae* vidisse per ignes
culmen agi* stragemque deum; nam cetera belli
perpetimur. mene ille novis, me destinat amens 180
servitiis, urbem aut* fugiens natosque relinquam?
non prius ense manus raptoque armabimus igne,
dumque silent ducuntque nova cum coniuge somnos,
magnum aliquid spirabit amor? ' tune ignea torquens
lumina praecipites excussit ab ubere* natos. 185
ilicet arrectae mentes, evictaque* matrum
corda sacer Veneris gemitus rapit: aequora cunctae
prospiciunt simulantque choros delubraque festa
fronde tegunt laetaeque viris venientibus adsunt.
iamque domos mensasque petunt; discumbitur altis 190
porticibus; sua cuique* furens festinaque coniunx
adiacet, inferni qualis sub nocte barathri
adcubat* attonitum Phlegyan et Thesea iuxta
Tisiphone saevasque dapes et pocula libat,
tormenti genus, et nigris amplectitur hydris. 195

(37) v. 196


Ipsa Venus quassans undantem turbine pinum*
adglomerat tenebras* pugnaeque adcincta trementem
desilit in Lemnon; nimbis et luce fragosa
prosequitur polus et tonitru pater auget honoro.
inde novam pavidas vocem furibunda per auras 200
congeminat, qua primus Athos et pontus et ingens
Thraca pals pariterque* toris exhorruit omnis
mater et adstricto riguerunt ubere* nati.
adeelerat Pavor et Geticis Discordia demens
e stabulis atraeque genis pallentibus Irae 205
et Dolus et Rabies et Leti maior imago
visa truces exerta manus, ut prima vocatu
intonuit signumque dedit Mavortia coniunx.
Hic aliud Venus et multo magis ipsa tremendum
orsa nefas gemitus fingit vocesque cadentum 210
inrupitque domos et singultantia gestans
ora manu taboque sinus perfusa recenti*
arrectasque comas 'meritos* en prima revertor
ulta toros, premit ecce dies'. tum verbere victas*
in thalamos* agit et cunctantibus invenit enses. 215
unde ego tot scelerum facies, tot fata iacentum
exsequar? heu, vatem monstris quibus intulit ordo,
quae se aperit series. * o qui me vera canentem
sistat* et hac nostras exsolvat imagine noctes.
invadunt aditus et quondam cara suorum 220
corpora, pars ut erant dapibus vinoque soporos,
pars conferre manus etiam magnisque* paratae
cum facibus quosdam insomnes et cuncta tuentes:
sed temptare fugam prohibetque capessere* contra
arma metus: adeo ingentes inimica videri 225(39)
diva dabat, notaque sonat vox coniuge maior;*
tantum oculos pressere manu,* velut agmina cernant
Bumenidum ferrumve super Bellona coruscet.
hoc soror, hoc coniunx, propiorque hoc nata parensque
saeva* valet, prensosque toris mactatque trahitque 230
femineum genus, immanes* quos sternere Bessi
nec Geticae potuere manus aut aequoris irae.
it cruor* in thalamis, et anhela in pectore fumant
vulnera, seque toris misero luctamine trunci
devolvunt. diras aliae ad fastigia taedas 235
iniciunt adduntque domos. pars ignibus atris
effugiunt propere,* sed dura in limine coniunx
obsidet, et viso repetunt incendia* ferro.
ast aliae Thressas labem causamque furorum*
diripiunt; mixti gemitus clamorque precantum*
barbarus, 240* ignotaeque implebant aethera voces.


(39) v. 242


Sed tibi nunc quae digna tuis ingentibus ausis*
ora* feram, decus et patriae laus una ruentis,
Hypsipyle? non* ulla meo te carmine dictam
abstulerint, durent Latiis modo saecula fastis 245
Iliacique lares tantique palatia regni.
inruerant* actae pariter nataeque nurusque,
totaque iam sparsis exarserat insula monstris.
illa pias armata manus 'fuge protinus urbem
meque, pater; non hostis', ait 'non moenia laesi 250
Thraces habent: nostrum hoc facinus; ne quaere, quis auctor. *
iam fuge, iam dubiae donum rape mentis et ensem (40)
tu potius, miserere, tene. '* tune excipit artus
obnubitque caput tacitumque ad conscia Bacchi
templa rapit* primoque manus a limine tendens 255
'exime nos sceleri, pater, et miserere piorum
rursus' ait. tacita pavidum tune sede locavit
sub pedibus dextraque dei;* latet ille receptus
veste sacra; voces chorus* et trieterica reddunt
aera sonum, fixaeque fremunt in limine lynces. *
regina 260ut roseis Auroram surgere bigis
vidit et insomni lassatas* turbine tandem
conticuisse domos, stabilem quando optima facta
dant animum* maiorque piis audacia coeptis,
serta patri iuvenisque comam vestesque Lyaei 265
induit et medium curru locate aeraque circum
tympanaque et plenas tacita* formidine cistas.
ipsa sinus hederisque ligat famularibus* artus
pampineamque quatit ventosis ictibus hastam
respiciens, teneat virides velatus habenas 270
ut pater, e* nivea tumeant ut cornua mitra
et sacer ut Bacchum referat scyphus. impulit acri
tum* validas stridore fores rapiturque per urbem
talia voce canens: 'linque* o mihi caede madentem,
Bacche, domum; sine foedatum te funere pontus*
expiet 275et referam lotos in templa dracones. '
sic medios egressa* metus; facit ipse verendam
nam deus et flatu non inscia gliscit anhelo. * (41)
iamque senem tacitis* saeva procul urbe remotum
occulerat* silvis, ipsam sed conscius ausi 280
nocte dieque Pavor fraudataque turbat Erinys.
non similes iam ferre choros (semel orgia fallunt)
audet, non patrios furtis accedere* saltus,
et fuga diversas misero quaerenda per artes.
visa ratis saevae* defecta laboribus undae, 285
quam Thetidi* longinqua dies Glaucoque repostam
solibus et canis urebat* luna pruinis.
huc* genitorem altae per opaca silentia noctis
praecipitem silvis rapit et* sic maesta profatur:
'quam, genitor, patriam, quantas modo linquis inanis*
pube 290domos. pro dira lues, pro noctis acerbae
exitium. talin possum te credere* puppi,
care parens? possum tantis retinere periclis?
solvimus heu serum Furiis* scelus. adnue votis,
diva, soporiferas quae nunc trahis aequore bigas. 295
non populos, non dite solum, non ulla parenti
regna peto; patria liceat decedere terra.
quando ego servato mediam genitore per urbem
laeta ferar? quando hic lacrimas planctusque* videbo? '
dixerat. ille procul trunca fugit* anxius alno 300
Taurorum lucos,* delubraque saeva Dianae
advenit. hic illum tristi, dea, praeficis arae
ense dato;* mora nec terris tibi longa cruentis:
iam nemus Egeriae, iam te ciet altus ab Alba
Iuppiter et soli non mitis Aricia regi. 305

(39) v. 242

6


Arcem nata petit, quo iam manus horrida matrum
congruerat. rauco fremitu sedere parentum
natorumque locis vacuaeque in moenibus urbis
iura novant; donant* solio sceptrisque paternis
ut meritam, redeuntque* piae sua praemia menti. 310
Ecce procul validis Lemnon tendentia remis
arma notant; rapitur subito regina tumultu
conciliumque vocat. non illis obvia tela
ferre nec infestos derat furor improbus ignes,
ni Veneris saevas fregisset Mulciber iras. 315
tunc etiam vates Phoebo dilecta Polyxo —
non patriam, non certa genus, sed maxima †taetae*
Proteaque ambiguum Phariis se ‹fingit› ab* antris
huc rexisse vias iunctis* super aequora phocis;
saepe imis* se condit aquis cunctataque paulum 320
surgit ut auditas referens* in gurgite voces —
'portum demus' ait, 'fatis haec,* credite, puppis
advenit* et levior Lemno deus aequore flexit
huc Minyas; Venus ipsa volens dat corpora* iungi,
dum vires utero maternaque sufficit aetas. ' 325
dicta placent, portatque preces ad litora Grais*
Iphinoe; nec* turba nocens, scelerisque* recentis
signa movent, tollitque loci Cytherea timorem.
(43)
protinus ingentem procerum sub nomine taurum
deicit, insuetis et iam pia munera templis 330
reddit, et hac prima Veneris calet* ara iuvenca.
Ventum erat ad rupem, cuius pendentia nigris
fumant saxa iugis coquiturque vaporibus aer.
substitit Aesonides,* atque* hic regina precari
hortatur causasque docens 'haec antra videtis 335
Vulcanique' ait 'ecce domos: date vina precesque....
forsitan hoc factum taceat iam fulmen in antro:
nox dabit ipsa fidem, clausae cum murmura flammae,
hospes, et incussae sonitum mirabere massae. '
moenia tum viresque loci veteresque parentum 340
iactat* opes. mediis famulae convivia tectis
expediunt; Tyrio vibrat torus igneus ostro.
stat* maerens atavos reges regesque maritos
Thressa manus, quaecumque faces timuisse iugales
credita nec dominae sanctum tetigisse cubile. 345
iam medium* Aesonides, iam se regina locavit,
post alii proceres; sacris dum vincitur extis
prima fames, circum pateris it Bacchus, et omnis
aula silet; dapibus coeptis mox tempora fallunt
noctis et in seras durant sermonibus umbras, 350
praecipueque ducis* casus mirata requirit
Hypsipyle, quae fata* trahant, quae regis agat vis
aut unde Haemoniae molem ratis: unius haeret
adloquio et blandos paulatim colligit ignes
iam non dura toris Veneri* nec iniqua reversae, 355
et deus ipse moras* spatiumque indulget amori.
(44)
Pliada lege poli nimboso moverat astro
Iuppiter aeternum volvens opus, et simul undis
cuncta ruunt, unoque dei* Pangaea sub ictu
Gargaraque et maesti steterunt* formidine luci. 360
saevior haut alio mortales tempore gentes*
terror* agit; tune urget enim, tune flagitat iras
in populos Astraea Iovem terrisque relictis
invocat adsiduo Saturnia sidera questu.
insequitur niger et magnis cum fratribus Eurus 365
intonat Aegaeo, tenditque ad litora pontus;*
et lunam quarto densam videt imbribus ortu
Thespiades, longus coeptis et fluctibus arcens*
qui* metus. usque novos divae melioris ad ignis
urbe sedent laeti Minyae viduisque vacantes 370
indulgent thalamis nimbosque educere luxu
nec iam velle vias, zephyrosque audire vocantes
dissimulant, donec resides Tirynthius heros
non tulit, ipse rati invigilans* atque integer urbis:
invidisse deos tantum maris aequor adortis, 375
desertasque* domos, fraudataque tempore segni
vota patrum. quid et ipse viris cunctantibus adsit?
'o miseri quicumque tuis accessimus actis.
Phasin et Aeeten* Scythicique pericula ponti
redde' ait 'Aesonide: me tecum solus in aequor 380
rerum traxit amor, dum spes mihi sistere montes
Cyaneos vigilemque alium spoliare draconem.
si sedet Aegaei scopulos habitare profundi,*
hoc mecum Telamon peraget meus. ' haec* ubi dicta, (45)
baud secus Aesonides monitis accensus amaris, 385
quam* bellator equus, longa quem frigida* pace
terra iuvat, †brevis† in laevos piger angitur orbes,
frena tamen dominumque velit, si Martius aures
clamor et obliti rursus fragor impleat aeris.
tune Argum Tiphynque vocat pelagoque* parari 390
praecipitat; petit ingenti clamore magister
arma viros pariter sparsosque in litore remos. *
(45) v. 393


Exoritur novus urbe dolor planctusque per omnes
et facies antiqua domos. sibi moenia linqui
en iterum; et quando natorum tempora, gentem 395
qui recolant, qui sceptra gerant? * nunc triste nefandae
noctis opus, vidui nunc illa silentia tecti
saeva magis, thalamos* excussaque vincla quod ausae
induere atque* iterum tales admittere curas.
ipsa quoque Hypsipyle subitos per litora cursus 400
ut vidit totaque viros decedere Lemno,
ingemit et tali compellat Iasona questu:
'iamne placet primo deducere vela sereno,
carius o mihi patre caput? modo saeva quierunt*
aequora. sic portus fugeret ratis, aspera si* te 405
Plias in adversae tenuisset litore Thraces.
ergo moras caelo cursumque tenentibus undis
debuimus? ' dixit lacrimans* haesuraque caro
dona duci promit chlamydem textosque labores.
illic servati genitoris conscia sacra 410
pressit acu* currusque pios: stant saeva paventum
agmina dantque locum; viridi* circum horrida tela (46)
silva tremit; mediis refugit pater anxius umbris.
pars et frondosae raptus expresserat Idae
illustremque fugam pueri; mox aethere laetus 415
adstabat mensis,* quin et Iovis armiger ipse
accipit a Phrygio iam pocula blanda ministro.
tune ensem notumque ferens insigne Thoantis*
'accipe' ait, 'bellis mediaeque* ut pulvere pugnae
sim comes, Aetnaei genitor quae flammea gessit 420
dona dei, nunc digna tuis adiungier armis.
i, memor i terrae, quae vos amplexa quieto
prima sinu, refer et domitis a Colchidos oris
vela* per hunc utero quem linquis Iasona nostro. '
sic ait Haemonii labens in colla mariti. 425
nec minus Orphea tristis* cervice tuaque,
Aeacide, et gemino coniunx a Castore pendet.
Has inter lacrimas legitur piger uncus harenis.
iam remi rapuere ratem, iam flamina portant;
spumea subsequitur fugientis semita clavi. 430
tune tenuis Lemnos transitque* Electria tellus
Threiciis arcana sacris. hic numinis ingens
horror et incautis decreta piacula linguis. *
hanc demissa Iovi non umquam laedere fluctu
audet hiems. sponte ipse deus tune asperat undas,*
cum 435vetat infidos sua litora tangere nautas.
obvius at Minyas terris adytisque sacerdos
excipit hospitibus reserans secreta Thyotes.
hactenus in populos vates, Samothracia, dicam:*
missa* mane, sacrisque metum servemus opertis. 440
illi sole novo laeti plenique deorum (47)
considunt transtris. iam quas praeviderat* urbes
navita condebat, proraeque accesserat Imbros,
et sol* aetherias medius conscenderat arces.
Thessala Dardaniis tune primum puppis harenis 445
adpulit et fatis Sigeo litore sedit.
desiliunt: pars hinc levibus candentia velis
castra levat,* tracto pars frangit adorea saxo
farra, citum strictis alius de cautibus ignem
ostendit foliis et sulphure pascit amico. 450


(47) v. 451


Alcides Telamonque comes dum litora blando
anfractu sinuosa legunt, vox accidit aures
flebile* succedens, cum fracta remurmurat unda.
attoniti pressere gradum vacuumque secuntur
vocis iter. iam certa sonat,* desertaque durae 455
virgo neci quem non hominum superumque vocabat?
acrius hoc instare viri succurrere certi;
qualiter, implevit gemitu cum taurus* acerbo
avia frangentem morsu super alta leonem
terga ferens, coit e sparso concita mapali 460
agrestum manus et caeco clamore coloni.
constitit Alcides, visuque enisus in alta
rupe truces manicas defectaque virginis ora
cernit et ad primos turgentia lumina flexus;*
exanimum veluti multa tamen arte coactum 465
maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumit
cum lapis aut liquidi referunt* miranda colores.
ductor ait: 'quod, virgo, tibi nomenque genusque,
quae sors* ista, doce, tendunt cur vincula palmas? '
illa tremens tristique oculos deiecta pudore 470(48)
'non ego digna malis' inquit; 'suprema parentum
dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
nos Ili felix quondam genus,* invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
principio morbi caeloque exacta sereno 475
temperies, arsere rogis certantibus agri,
cum subitus fragor et fluctus Idaea* moventes
cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto*
belua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus* ullis
nec nostro metire mari. primaeva furenti 480
huic manus amplexus inter planctusque parentum
deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
virgineam damnare animam sortitaque Lethen
corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
verum o iam* redeunt Phrygibus si numina tuque 485
ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
iam cui candentes votivo in gramine pascit
cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam 490
pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo. '
auxerat haec locus et facies maestissima capti
litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi*
vidit 495et infectae miseratus flumina Lernae.


(48) v. 497


Dat procul interea signum Neptunus, et una
monstriferi mugire sinus Sigeaque pestis
adglomerare fretum, cuius stellantia glauca
lumina nube tremunt, atque ordine curva trisulco 500(49)
fulmineus* quatit ora fragor, pelagoque remenso
cauda redit, passosque sinus* rapit ardua cervix.
illam incumbentem per mille volumina pontus
prosequitur lateri adsultans, trepidisque ruentem
litoribus sua cogit hiems. non fluctibus aequis 505
nubiferi venit unda Noti, non Africus alto
tantus ovat patriisque manus cum plenus habenis
Orion bipedum flatu mare tollit equorum.
ecce ducem placitae furiis crudescere pugnae
surgentemque toris stupet immanemque paratu 510
Aeacides pulsentque graves ut terga pharetrae.
ille patrem pelagique deos suaque arma precatus
insiluit scopulo, motumque e sedibus aequor
horruit et celsi* spatiosa volumina monstri.
qualis ubi a gelidi Boreas convallibus Hebri 515
tollitur et volucres Riphaea per ardua nubes
praecipitat piceo necdum tenet omnia* caelo,
illa* simul molem horrificam scopulosaque terga
promovet ingentique umbra subit. intremere Ide*
inlidique rates pronaeque resurgere turres. *
occupat 520Alcides arcum totaque pharetrae
nube premit. non illa magis quam sede movetur*
magnus Eryx, deferre velint quem vallibus imbres.
iam brevis et telo volucri non utilis aer.
tum vero fremitus vanique insania coepti 525
et tacitus pudor et rursus pallescere virgo.
proicit arma manu, scopulos vicinaque saxa
respicit, et quantum ventis adiuta* vetustas
impulerit pontive fragor,* tantum abscidit imi
concutiens a sede maris. iamque agmine toto 530
pistris adest miseraeque inhiat iam proxima praedae.
(50)
stat mediis elatus aquis recipitque ruentem
Alcides saxoque prior surgentia colla
obruit; hinc vastos nodosi roboris ictus
congeminat, fluctus done defertur* in imos 535
iam totis resoluta vadis; Idaeaque mater
et chorus et summis ulularunt* collibus Amnes.
protinus e scopulis et opaca valle resurgunt
pastores magnisque petunt clamoribus urbem.
nuntius hinc socios Telamon vocat, ac simul ipsi 540
horrescunt subitoque vident in sanguine puppem.
nec minus in scopulos crudique cacumina saxi
emicat Alcides vinclisque tenentibus aufert
virgineas de rupe manus aptatque superbis
arma umeris. regem inde petens superabat ovante*
litora 545tuta gradu, qualis per pascua victor
ingreditur, tum colla* tumens, tum celsior armis
taurus, ubi adsueti pecoris stabula alta revisit
et patrium nemus* et bello quos ultus amores.
Obvia cui contra longis emissa tenebris 550
turba Phrygum* parvumque trahens cum coniuge natum
Laomedon; iam maestus equos, iam debita posci
dona gemit. pars aerii fastigia muri
cingit et ignotis iuvenem mirantur in armis.
illum torva tuens atque acri lubricus astu 555
rex subit et patrio fatur male laetus amore:
'maxime Graiugenum, quem non Sigea petentem*
litora nec nostrae miserantem funera Troiae
adpulit his fors ipsa locis, si vera parentem
fama Iovem summique tibi genus esse Tonantis,*
noster 560ades iunctisque venis: sator unus et idem
stirpis honos, quamquam longis disiungimur oris.
quot mihi post lacrimas, post quanta piacula patrum (51)
serus ades, quam parva tuis iam gloria factis.
verum age nunc socios fraternis moenibus infer;*
crastina 565lux biiuges stabulis ostendat apertis. '
dixerat haec tacitusque dolos dirumque volutat
corde nefas, clausum ut thalamis somnoque gravatum
immolet et rapta ludat* responsa pharetra;
namque bis Herculeis deberi Pergama telis 570
audierat. Priami sed quis iam vertere regnis
fata queat? manet immotis nox †turica†* lustris
et genus Aeneadum et Troiae melioris honores.
'nos' ait 'ad Scythici' Tirynthius 'ostia ponti
raptat iter; mox huc vestras revehemur ad oras 575
donaque dicta feram. ' turn vero plura vocatis*
adnuit* ille deis. promissa infida tyranni
iam Phryges et miserae flebant discrimina Troiae.



(51) v. 579


Panditur hinc totis in noctem carbasus alis
litoraque et veteris* tumulos praelabitur Ili 580
Dardaniumque patrem; vigili simul omnia ludo
festa vident; hinc unda, sacris hinc ignibus Ide
vibrat et horrisonae respondent Gargara buxo.
inde ubi iam medii tenuere silentia ponti
stridentesque iuvant aurae,* Phrixea subibant 585
aequora et angustas quondam sine nomine* fauces.
ecce autem prima volucrem sub luce dehiscens
terruit unda ratem, vittataque constitit Helle,
iam Panopes Thetidisque soror, iamque aurea laeva
sceptra tenens. dum sternit aquas, proceresque* ducemque 590
aspicit et placidis compellat lasona dictis:
'te quoque ab Haemoniis* ignota per aequora terris (52)
regna infesta domus fatisque simillima* nostris
fata ferunt; iterum Aeolios* Fortuna nepotes
spargit, et infelix Scythicum gens quaeritis amnem. 595
vasta super tellus, longum (ne defice coeptis)
aequor,* et ipse procul, verum dabit ostia Phasis.
hic nemus arcanum geminaeque virentibus arae
stant tumulis; hic prima* pia sollemnia Phrixo
ferte* manu cinerique, precor, mea reddite dicta: 600
non ego per Stygiae quod rere silentia ripae,
frater, agor; frustra vacui scrutaris Averni,
care, vias; neque enim scopulis me et fluctibus actam
frangit hiems: celeri extemplo subiere ruentem
Cymothoe Glaucusque manu; pater ipse profundi 605
has etiam sedes, haec numine tradidit aequo
regna nec Inois noster sinus invidet undis. '
dixerat et maestos tranquilla sub aequora vultus*
cum gemitu tulit, ut patrii rediere dolores.
tum pelago vina invergens dux talibus infit: 610
'undarum decus et gentis, Cretheia virgo,
pande viam cursuque tuos age, diva, secundo',
immittitque ratem mediasque intervolat urbes,
qua brevibus furit aestus aquis Asiamque prementem
effugit abruptis Europa immanior oris. 615
has etiam terras consertaque gentibus arva
sic pelago pulsante, reor, Neptunia quondam
cuspis et adversi longus labor abscidit aevi,
ut Siculum Libycumque latus, stupuitque fragore*
Ianus et occiduis regnator montibus Atlans. 620
iam iuga Percotes* Pariumque infame fragosis
exsuperant Pityamque* vadis, transmissaque puppi
Lampsacus, Ogygii* quam nec trieterica Bacchi (53)
sacra neque arcanis Phrygius furor invehit antris,
sed suus in Venerem raptat deus. illius aras 625
urbe super celsique vident velamina templi.
rarior hinc tellus atque ingens undique caelum
rursus et incipiens alium prospectus in orbem.
terra sinu medio Pontum iacet inter et Hellen
ceu fundo prolata maris; namque improba caecis 630
intulit arva vadis longoque per* aequora dorso
litus agit: tenet hinc veterem confinibus oris
pars Phrygiam, pars discreti iuga pinea montis.
nec procul ad tenuis surgit confinia ponti
urbs placidis demissa iugis; rex divitis agri 635
Cyzicus. Haemoniae qui turn nova signa carinae
ut* videt, ipse ultro primas procurrit ad undas
miraturque viros dextramque amplexus et haerens*
incipit: 'o terris nunc primum cognita nostris
Aemathiae manus et fama mihi maior imago. 640
non tamen haec adeo semota neque ardua tellus
longaque iam populis* impervia lucis eoae,
cum tales intrasse duces, tot robora cerno.
nam licet hinc saevas tellus alat horrida gentes
meque fremens tumido circumfluat ore Propontis, 645
vestra fides ritusque* pares et mitia cultu
his etiam mihi corda locis; procul effera virtus
Bebrycis et Scythici procul inclementia sacri. '
sic memorat laetosque rapit, simul hospita pandi
tecta iubet templisque sacros largitur honores. 650
stant gemmis auroque tori mensaeque paratu
regifico centumque pares primaeva ministri
corpora; pars epulas manibus, pars aurea gestant
pocula bellorum casus expressa recentum. * (54)
atque ea prima duci porgens carchesia Graio 655
Cyzicus 'hic portus' inquit 'mihi territat hostis,
has acies sub nocte refert, haec versa Pelasgum
terga vides, meus hic ratibus qui pascitur ignis. '
subicit* Aesonides: 'utinam nunc ira Pelasgos
adferat* et solitis temptet concurrere furtis 660
cunctaque se ratibus fundat manus: arma videbis
hospita nec post hanc ultra tibi proelia noctem. '
sic ait basque inter variis nox plurima dictis
rapta vices nec non simili lux postera tractu.