(131) At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri
corde tumet nec* quas acies, quae castra sequatur,
invenit; ire placet tandem* praesensque tueri,
sternere si Minyas magnoque rependere luctu
5regis pacta queat Graiamque* absumere puppem.
impulit hinc currus, monstrum inrevocabile belli
concutiens, Scythiaeque super tentoria sistit.
protinus e castris fugit sopor: excita tela,
turbatique coire* duces; hos insuper ingens
10fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos
advenisse sui repetentes* vellera Phrixi,
quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra
luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.
Ergo, consiliis dum nox vacat alta movendis,
15legatos placet ire duces, mandataque Perses
edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni
ut moneant. quinam hinc animos averterit error?
se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris
reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:
20hinc odium et tanti venisse exordia belli.
quin potius dextramque suam suaque arma sequantur, (132)
aut remeent; neque enim Aeetae promissa fidenque
esse loco; abstineant alienae* sanguine pugnae.
non illos ideo* tanti venisse labores
25per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos*
oderis? haec medio Perses dum tempore mandat,
aureus effulsit* campis rubor, armaque et acres
sponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab* altis
'hostis io' conclamat equis, 'agite ite,* propinquat',
30ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen.
tunc gens quaeque* suis commisit proelia telis,
voxque dei pariter pugnas audita per omnes.
Hinc age Riphaeo quos videris orbe furores,
Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses
35concierit, quis fretus equis per bella virisque.
verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos
mile vel ora movens; neque enim plaga gentibus ulla
ditior: aeterno quamnquam Maeotia pubes
Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit,
40quod geminas* arctos magnumque quod impleat anguem.
ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.
Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos
Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
pacta quod Albano coniunx* Medea tyranno,
45nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri
arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.
gratior* ipse deis orbaque beatior aula.
proxima Bisaltae* legio ductorque Colaxes,
sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris
50progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta
ostia, semifero (dignum si credere) captus (133)
corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.
cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat
tegmina disperses trifidis ardoribus ignes;
55nec primus radios, miles Romane, corusci
fulminis* et rutilas scutis diffuderis alas.
insuper auratos collegerat ipse dracones,
matris Horae specimen,* linguisque adversus utrimque
congruit et tereti serpens dat vulnera gemmae.
60tertius unanimis veniens cum milibus Auchus
Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim
crinis inest, natale decus; dat longior aetas
iam spatium; triplici percurrens tempora nodo
demittit sacro geminas a vertice vittas.
65Datin Achaemeniae* gravior de vulnere pugnae
misit in arma Daraps,* acies quem Martia circum
Gangaridum, potaque Gerus quos efferat unda,
quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,
non Rhadalo cum fratre Sidon, Acesinaque* laevo
70omine fatidicae Phrixus movet agmina cervae.
ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis,
ante aciem celsi vehitur gestamine conti
maesta nec in saevae* lucos reditura Dianae.
movit et Hylaea supplex cum gente Syenen*
75impia germani praetentans volnera Perses.
densior haut usquam nec celsior extulit ullas
silva trabes, fessaeque prius rediere sagittae*
quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris
80Cyris in arma viros, plaustrisque ad proelia cunctas
(134) Coelaletae* traxere manus; ibi sutilis illis
est* domus et crudo residens sub vellere coniunx
et puer e primo torquens temone cateias.
linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons
85Ambenus et gelidis pollens Ophiusa venenis.
degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno
crimine nunc etiam metuentes verbera turmas.
hos super aeratam Phalces agit aequore nubem
cum fremitu, densique levant vexilla Coralli,
90barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso
forma suum truncaeque Iovis simulacra columnae;
proelia nec rauco curant incendere cornu,
indigenas sed rite duces et prisca suorum
facta* canunt veterumque viris hortamina Iaudes.
95ast ubi Sidonicas inter pedes aequat* habenas,
illinc iuratos in se* trahit Aea Batarnas,
quos, duce Teutagono, crudi mora corticis armat
aequaque nec ferro brevior nec rumpia ligno.
nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas,
100hiberni qui terga Novae* gelidumque securi
eruit et tota non audit Alazona ripa.
quosque Taras niveumque* ferax Euarchus olorum.
te quoque venturis, ingens Ariasmene, saeclis
tradiderim, molem belli lateque ferentem
105undique falcatos deserta per aequora currus.
insequitur Drangaea* phalanx claustrisque profusi
Caspiadae, quis turba canum non segnius acres
exilit ad lituos pugnasque capessit eriles.
inde etiam par mortis honos, tumulisque recepti (135)
110inter avos positusque virum; nam pectora ferro
terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro
latratuque* cohors, quanto sonat horrida Ditis
ianua vel superas Hecates comitatus in auras. *
ducit ab Hyrcanis vates sacer agmina lucis
115Vanus; eum Scythiae iam tertia viderat aetas*
magnanimos Minyas Argoaque vela canentem.
illius et dites monitis spondentibus Indi
et centumgeminae Lagea* novalia Thebes
totaque Riphaeo Panchaia rapta triumpho.
120discolor hastatas effudit Hiberia turmas,
quas Otaces, quas Latris agunt et raptor amorum
Neurus, et expertes canentis Iazyges* aevi.
namque ubi iam viresque †aliaet† notusque* refutat
arcus* et inceptus iam lancea temnit erilis,
125magnanimis mos* dictus avis, haut segnia mortis
iura pati, dextra sed carae occumbere prolis*
ense dato; rumpuntque moras natusque parensque,
ambo animis, ambo miseri tam fortibus actis.
hic et odorato* spirantes crine †Mycael
130Cessaeaeque manus, et qui tua iugera nondum
eruis, ignotis insons Arimaspe metallis,
doctus et Auchates patulo vaga vincula gyro*
spargere et extremas laqueis adducere turmas.
non ego sanguineis gestantem tympana bellis
135Thyrsageten* cinctumque vagis pos terga silebo
pellibus et nexas viridantem* floribus hastas.
(136) fama, ducem Iovis et Cadmi de sanguine Bacchum
hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos,
hac Arabas fudisse manu;* mox rumperet Hebri
140cum vada, Thyrsagetas* gelida liquisse sub arcto.
illis omnis adhuc veterum tenor et sacer aeris
pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae.
iungit opes Emoda* suas; sua signa secuti
Exomatae Torynique et flavi crine Satarchae:
145mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen,
Exomatas venatus alit, nec clarior ullis
arctos equis; abeunt Hypanin fragilemque per undamn
tigridis aut saevae profugi cum prole leaenae,
maestaque suspectae mater stupet aggere ripae.
150impulit et dubios Phrixei velleris ardor
Centoras et diros magico terrore Choatras.
omnibus in superos saevus sonor,* omnibus artes
monstrificae: nunc vere novo compescere frondes,
nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris.
155maximus hos inter Stygia venit arte Coastes;
sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae
virginis et paribus spirans Medea venenis. *
gaudet Averna palus, gaudet iam nocte quieta
portitor et tuto* veniens Latonia caelo.
160ibant et geminis aequantes cornibus alas
Balloniti comitumque celer mutator equorum
Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.
nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic
fratribus adversa Boreas respondet* ab unda
165aut is apud fluvios volucrum canor,* aethera quantus
tunc lituum concentus* adit lymphataque miscet (137)
milia, quot foliis, quot fioribus incipit annus.
ipse rotis gemit ictus* ager tremibundaque pulsu
nutat humus, quatit ut saevo cum fulmine* Phlegram
170Iuppiter atque imis Typhoea* verberat arvis.
………….
Quis tibi fatales umquam metuisset Amyclas
220Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter
diviso totidemque fretis? cadit impiger una
inguine transfosso clari Taulantis alumnus* (139)
semidea genetrice Tages, cui plurima silvis
pervigilat materna soror cultusque laborat.
225tenuia non ilium candentis* carbasa lini,
non auro depicta chlamys, non flava galeri
caesaries pictoque iuvant subtegmine bracae.
ianque novus mediae stupefacta per agmina pugnae*
vadit eques densa spargens hastilia dextra,
230fulmineumque viris †profundis†* ingeriit ensem
huc alternus et huc; cum saevior ecce iuventus
Sarmaticaeque coire* manus fremitusque virorum
semiferi; riget his molli lorica catena;
id quoque tegmen equis; at equi* porrecta per armos
235et caput ingentem campis hostilibus umbram
fert abies obnixa genu vaditque virumn vi,
vadit equum, docilis relegi* docilisque relinqui
atque iterum medios non altior ire per hostes.
orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor
240anfractu levioris equi deludit anhelos
immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque
concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi.
Campesus impacta latus inter et ilia quercu
tollitur ac mediam moriens descendit* in hastam.
245Oebasus infestum summisso poplite Phalcen
evasisse ratus laevum per luminis orbem
transigitur; tenerae* liquuntur vulnere malae.
contra autem geminis fidens thoracibus ictum
sustinet* et gladio Sibotes ferit ultima teli, (140)
250nequiquam; iam cuspis inest, nec fragmina curat
Ambenus et trunco medium subit* Ocrea ligno.
seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum
pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam;
dumque recollectam rursus locat, inruit ultro
255turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem.
impulit adverso praeceps equus Onchea conto
nequiquam totis revocantem viribus armos
in latus: accedit sonipes, accedit et ipse
frigidus: arma cadunt, rorat procul ultima cuspis;
260qualem populeae fidentem nexibus umbrae
siquis avem summi deducat ab aere* rami,
ante manu tacita cui plurima crevit harundo;
illa dolis viscoque super correpta sequaci
implorat ramos atque inrita concitat alas.
265Parte alia infestis (nam fors ita iunxit*) in armis
Styrus adest, laetusque virum cognoscit Anausis,*
et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo
dicta manet nostrosque feret qui victor amores.
non', ait,* 'invitoque gener mutabere patri. '
270tum simul adversas conlatis cursibus hastas
coniciunt; fugit adductis Albanus habenis
saucius atque datum leto non sperat Anausin,
nec videt. ille autem telo moribundus adacto
'ad soceros pactaeque sinus en coniugis' inquit,
275'Styre, fugis, vulnus referens, quod carmine nullo
sustineat nullisque levet Medea venenis. '
dixerat, extremus cum lumina corripit error,
voxque repressa gelu percussaque vertice tellus.
Hinc animos acies auget, magnoque doloris*
280turbine Gesandrum Mavors rapit: ille morantes
increpat et stricto sic urget* Iazygas ense: (141)
'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus
ante pater. quae vos subito tam foeda senectus
corripuit fregitque animos atque abstulit iras?
285aut mecum mediam, iuvenes, agite ite per urbem*
Argolicamque manum aut cars occumbite natis. '
inruit et patrias coeptis ferus advocat umbras:
'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato
suggere nunc animamque parem, si fata peroso
290tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi
paruimus parvique eadem* didicere nepotes. '
haec ait, auditusque Erebo. tunc corripit ensem
turbidus et furiis ardens quatit arma paternis.
indigenis sacratus aquis magnique sacerdos
295Phasidis Arctois Aquites errabat in armis
(populeus cui frontis* honor conspectaque glauco
tempora nectuntur ramo), te, Cyrne, parentis
immemorem durae cupiens abducere pugnae;
iamque omnes impune globos diversaque lustrans
300agmina non usquam natum videt,* utque iterum intrat
vociferans, iterum belli diversa peragrat,
lancea caeruleas circum strepit incita vittas.
opprimit admissis ferus hunc Gesander habenis.
ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit
305'te' que 'per hanc', inquit, 'genitor* tibi si manet, oro
canitiem, compesce minas et si tibi natus,*
parce meo. ' dixit. contra sic victor adacto
ense refert:* 'genitor, turpi durare senecta
quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra
310maluit atque ultro segnes abrumpere metas.
et tibi si pietas nati, si dextra fuisset, (142)
haut medii precibus tereres* nunc tempora belli,
praeda future canum. iuveni sors pulchrior omnis:*
et certasse manu decet et caruisse sepulchre. '
315dixerat; ille deos moriens caelumque precatur,
dextera ne misero talis foret obvia nato.
Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo
flevit ab* invita rapientem tela carina.
iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem*
320contigeras, nec longa dies, ut capta videres
vellera et Euboicis patrios de montibus ignes.
ilium, ubi congress submit Gesander iniquo,
territat his: 'tu, qui faciles hominumque putasti
has, Argive, domos, alium hic miser aspicis annum
325altricemque nivem festinaque taedia vitae.
non nos aut levibus componere bracchia* remis
novimus aut ventos opus exspectare ferentes;
imus equis, qua* vel medio riget aequore pontus
vel tumida fremit Hister aqua; nec moenia nobis
330vestra placent: feror arctois nunc liber in arvis
cuncta tenens, mecum omnis amor, iacturaque plaustri*
sola, nee hac longum victor potiere rapina. *
ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum.
mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis,
335ne trepident;* numquam has hiemes, haec saxa relinquam,
Martis agros, ubi tam saevo* duravimus amne
progeniem natosque rudes, ubi copia* leti
tanta viris. sic in patriis bellare pruinis
praedarique iuvat, talemque hanc accipe dextram. '
340dixit, et Edonis* nutritum missile ventis
(143) concitat; it* medium per pectus et horrida nexu
letifer aera chalybs. trepidus super advolat Idas
ac simul Oenides pariterque Menoetius* et qui
Bebrycio propius* remeavit ab hospite victor.
345at vero ingentem Telamon procul extulit orbem
exanimem te, Canthe, tegens; ceu saeptus in arto*
dat catulos post terga leo, sic comminus astat*
Aeacides gressumque tenet contraque ruentem
septeno validam circumfert tegmine molem.
350nec minus hinc urget Scythiae manus armaque* Canthi
quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens.
arduus inde labos, medioque in corpore pugna
conseritur. magno veluti cum turbine* sese
ipsius Aeoliae frangunt in limine venti,
355quem pelagi rabies, quem nubila, quemque sequatur
ille dies: obnixa virum sic comminus haeret*
pugna, nec arrepto* pelli de corpore possunt.
ut bovis* exuvias multo qui frangit olivo
dat famulis, tendunt illi tractuque vicissim
360taurea terga dormant, pingui fluit unguine* tellus:
talis utrimque labos, raptataque limite in arto
membra viri miseranda meant: hi tendere contra,
hi contra, alternaeque virum non cedere dextrae.
hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens
365colla viri et molles galeae Gesander habenas,
insonuit quae* lapsa solo dextramque fefellit.
ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem
arietat et* Canthum sequitur Canthumque reposcit,
quem manus a tergo socium rapit atque receptum (144)
370virginis Euryales curru locat. advolat ipsa
ac simul Haemonidae, Gesandrumque omnis in unum
it manus. ille novas acies et virginis arma
ut videt, 'has etiam contra bellabimus? ' inquit;
'heu pudor. ' inde Lycen ferit ad confine papillae,
375inde Thoen, qua pelta vacat; iamque ibat in Harpen*
vixdum * prima levi ducentem cornua nervo,
et labentis* equi tendentem frena Menippen:
cum regina gravem nodis auroque securem
congeminans partem capitis galeaeque ferinae
380dissipat. hic pariter telorum immanis in unum
it globus; ille diu coniectis sufficit hastis,
quin etiam gravior nutuque*
382 carens exterruit Idam;
tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri,
quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis
385procubuit tandem* atque ingentem protulit urbem.
Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci
proelia, falcatos infert Ariasmenus axes
saevaque diffundit socium iuga protinus omnes
Graiugenas, omnes rapturus ab agmine Colchos.
390qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus
Iuppiter atque omnes fluvium si fundat habenas,
ardua Parnasi lateant iuga, cesserit* Othrys
piniger et mersis decrescant rupibus Alpes:
diluvio tali paribusque Ariasmenus urget
395excidiis nullo rapiens discrimine currus.
aegida tum primum virgo spiramque Medusae
ter centum saevis squalentem sustulit hydris, (145)
quam soli vidistis equi. pavor occupat ingens*
excussis in terga viris, diramque retorquent*
400in socios non sponte luem. tunc ensibus uncis
implicat et trepidos lacerat discordia currus.
Romanas veluti saevissima cum legiones
Tisiphone regesque movet, quorum agmina pilis,
quorum aquilis* utrimque micant, eademque parentes
405rura colunt, idem lectos ex omnibus agris
miserat infelix non haec ad proelia Thybris:
sic modo concordes externaque fata petentes
Palladii* rapuere metus, sic in sua versi
funera concurrunt dominis revocantibus axes.
410non tam foeda virum Laurentibus agmina terris
eiecere noti, Libyco nec talis imago
litore, cum fractas involvunt aequora* puppes.
hinc biiuges, illinc artus* tenduntur eriles,
quos radii, quos frena secant, trahiturque trahitque
415currus caede madens, atroque in pulvere regum
viscera* nunc aliis, aliis nunc curribus haerent.
haud usquam* Colchorum animi neque .....
tela, sed implicitos miseraque in peste revinctos*
confodiunt ac forma necis non altera surgit,*
420quam cervos ubi non Umbro venator edaci,
non penna petit, haerentes sed cornibus altis
invenlt et caeca constrictos excipit* ira.
ipse recollectis audax Ariasmenus armis
desilit; illum acies curvae secat undique falcis*
425partiturque* rotis, atque inde furentia raptus
(146) in iuga Circaeos tetigit non amplius agros.
Talia certatim Minyae sparsique Cytaei
funera miscebant campis Scythiamque premebant,*
cum Iuno Aesonidae non hanc ad vellera cernens
430esse viam nec sic reditus regina parandos
extremam molitur* opem, funesta prius quam
consilia ac saevas* aperit rex perfidus iras.
increpat et seris* Vulcanum maesta querellis,
cuius flammiferos videt inter regia* tauros
435pascua Tartaream proflantes pectore noctem.
haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto
monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri,*
ante diem timet* et varias circumspicit artes.
sola* animo Medea subit, mens omnis in una*
440virgine, nocturnis qua nulla potentior aris.
illius adfatus* sparsosque per avia sucos
sidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis.
mutat agros fluviumque vias, suus alligat ignis*
cuncta, sopor recolit fessos aetate parentes
445datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe
terrificis mirata modis, hanc advena Phrixus,
quamvis Atracio lunam spumare veneno
sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.
ergo opibus magicis et virginitate tremendam
450Iuno duci sociam coniungere quaerit Achivo.
non aliam tauris videt et nascentibus armis
quippe parem nec quae medio* stet in agmine flammae:
nullum mente nefas, nullos* horrescere visus.
(147) quid si caecus amor saevusque accesserit ignis?
455hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis
tecta petit. visa iamdudum prosilit altis
diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum.
ac prior hanc* placidis supplex Saturnia dictis
adgreditur veros metuens aperire timores.
460'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas
nunc' ait; 'hoc etiam magis adnue vera* fatenti.
durus ut* Argolicis Tirynthius exulat oris,
mens mihi non eadem Iovis atque adversa* voluntas,
nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.
465da,* precor, artificis blanda adspiramina formae
ornatusque tuos terra caeloque potentes. '
sensit diva dolos iam pridem sponte requirens
Colchida et invisi genus omne excindere Phoebi.
tum vero optatis potitur, nec passa precari
470ulterius dedit acre* decus fecundaque monstris
cingula, non pietas quibus aut custodia famae,
non pudor, at contra levis et festina cupido
adfatusque mali* dulcisque labantibus error
et metus et demens alieni* cura pericli.
475'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum
cuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes. '
Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis,
atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis
Chalciopen* imitata sono formaque sororem.
480fulsit ab invita numen* procul, et pavor artus
protinus atque ingens Aeetida perculit horror.
'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit
'advenisse, soror, nec nostro sola parenti (148)
scis socias iunxisse manus? at cetera muros
485turba tenet fruiturque virum caelestibus armis,
tu thalamis ignava* sedes, tu sola paterna
fixa domo? tales quando tibi cernere reges? '
illa nihil contra; nec enim dea passa manumque
implicat et rapidis mirantem passibus aufert.
490ducitur infelix ad moenia summa futuri
nescia virgo mali et falsae* commissa sorori:
lilia per vernos lucent velut alba colores
praecipue, quis vita brevis totusque parumper
floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.
495hanc residens altis Hecate Perseia* lucis
flebat et has imo referebat pectore voces:
'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas,
a misera, ut Graias haut sponte vageris ad urbes,
non iniussa* tamen; neque te, mea cura, relinquam.
500magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam*
mendaci captiva viro, meque ille magistram
sentiet et raptu famulae doluisse pudendo. '
dixerat. ast illae murorum extrema capessunt
defixaeque virum lituumque fragoribus horrent,
505quales instanti nimborum frigore maestae
succedunt ramis haerentque* pavore volucres.
Iamque Getae, iamque omnis Hiber Drangaeaque* densa
strage cadit legio et latis prosternitur arvis.
semineces duplicesque inter sua tela suosque
510inter equos saevam misero luctamine versant
congeriem et longis* campos singultibus implent.
victores patrium contra paeana Geloni
congeminant; eadem redeunt mox gaudia victis,*
qua* deus et melior belli respexit imago.
…………….
(152)
……………
At genitus Iove complerat sua fata Colaxes;
iamque pater maesto contristat sidera vultu
talibus aegra movens nequiquam pectora curis:
'ei mihi, si durae natum subducere sorti
625moliar* atque meis ausim confidere regnis,
frater adhuc Amyci maerens* nece cunctaque divum (153)
turba fremant,* quorum nati cecidere cadentque.
quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo,
quae mihi. ' supremos misero sic fatus honores
630congerit atque animis moriturum ingentibus implet.
ille volat campis immensaque funera miscet
per cuneos, velut hiberno proruptus ab arcu
imber agens* scopulos nemorumque operumque ruinas,
donec ab ingenti bacchatus vertice montis*
635frangitur inque novum paulatim deficit amnem.
talis in extremo proles Iovis* emicat aevo
et nunc magnanimos* Hypetaona Gessithoumque,
nunc Arinen Olbumque notat;* iam saucius Aprem
et desertus equo Thydrum pedes exigit* hasta
640Phasiaden, pecoris custos de more paterni
Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas;
hinc puero cognomen erat, famulumque ferebant
Phasidis intonso nequiquam crine parentes. *
iamque aliis instabat atrox, cum diva supremas
645rumpit iniqua colus, victorque advenit Iason.
excipit hunc saeva sic fatus* voce Colaxes:
'vos Scythiae saturare canes Scythiaeque volucres
huc miseri venistis? '* ait saxumque prehensum,
illius et dextrae gestamen et illius aevi,
650concussa molitur humo, quod regia Iuno
flexit ad ignotum caput infletumque Monesi. *
praeceps ille ruit; nato non depulit ictus
Iuppiter, Aesoniae vulnus fatale sed hastae
per clipeum, per pectus abit, lapsoque cruentus
655advolat Aesonides mortemque cadentis acerbat.
(154) spargitur hinc miserisque venit iam notus Alanis. *
At regina virum (neque enim deus amovet ignem)
persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret;
et iam laeta minus praesentis imagine pugnae
660castigatque metus et quas alit inscia curas,
respiciens, an vera soror; nec credere falsos
audet atrox vultus, eademque* in gaudia rursus
labitur et saevae* trahitur dulcedine flammae.
ac velut ante comas ac summa cacumina silvae
665lenibus adludit flabris levis auster, at illum
protinus immanem miserae sensere* carinae,
talis ad extremos agitur Medea furores.
interdum blandae derepta* monilia divae
contrectat miseroque aptat flagrantia collo,
670quaque dedit teneros aurum furiale per artus,
deficit; ac sua virgo deae gestamina reddit,
non gemmis, non illa levi turbata metallo,
sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto
iam tenet; extremus roseo pudor errat in ore.
675ac prior his: 'credisne patrem promissa daturum,
o soror, Argolicus cui dis melioribus hospes
contigit? aut belli quantum iam restat acerbi?
heu quibus ignota sese pro gente* periclis
obicit. ' haec fantem medio in sermone reliquit
680incepti iam Iuno potens securaque fraudis.