Q. HORATII FLACCI
DE ARTE POETICA
Humano capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
Spectatum admissi risum teneatis, amici? 5
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cujus velut aegri somnia vanae
Fingentur species; ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. “Pictoribus atque poëtis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.” 10
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter 15
Adsuitur pannus; cum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes 20
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui; currente rota cur urceus exit?
Denique sit quidvis, simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro, 25
Obscurus fio; sectantem levia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. 30
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et ungues
Exprimet et molles imitabitur aere capillos;
Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem, 35
Non magis esse velim quam naso vivere pravo,
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res, 40
Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici,
Pleraque differat et praesens in tempus omittat;
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. 45
In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis 50
Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter.
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent, parce detorta. Quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca 55
Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit semperque licebit
signatum praesente nota producere nomen.
Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, 60
Prima cadunt; ita verborum vetus interit aetas,
Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque; sive receptus
Terra Neptunus classes aquilonibus arcet,
Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis 65
Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
Doctus iter melius, mortalia facta peribunt,
Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque 70
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque et tristia bella
Quo scribi possent numero, monstravit Homerus.
Versibus impariter junctis querimonia primum, 75
Post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant et adhuc sub judice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, 80
Alternis aptum sermonibus et populares
Vincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque Deorum
Et pugilem victorem et equum certamine primum
Et juvenum curas et libera vina referre. 85
Descriptas servare vices operumque colores
Cur ego, si nequeo ignoroque, poëta salutor?
Cur nescire pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non vult;
Indignatur item privatis ac prope socco 90
Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decenter.
Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri 95
Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque
Projicit ampullas et sesquipedalia verba,
Si curat cor spectantis tetigisse querella.
Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto,
Et quocunque volent animum auditoris agunto. 100
Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
Humani vultus: si vis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu: male si mandata loqueris,
Aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum 105
Vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim natura prius non intus ad omnem
Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram
Aut ad humum maerore gravi deducit et angit; 110
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum divusne loquatur an heros,
Maturusne senex an adhuc florente juventa 115
Fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,
Mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere aut sibi convenientia finge.
Scriptor honoratum si forte reponis Achillem, 120
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer
Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scenae committis et audes 125
Personam formare novam, servetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere; tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus,
Quam si proferres ignota indictaque primus. 130
Publica materies privati juris erit, si
Non circa vilem patulumque moraberis orbem,
Nec verbo verum curabis reddere fidus
Interpres, nec desilies imitator in arctum,
Unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex. 135
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
“Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.”
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: 140
“Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Trojae
Qui mores hominum multorum vidit et urbes.”
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin; 145
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo;
Semper ad eventum festinat, et in medias res
Non secus ac notas auditorem rapit, et, quae
Desperat tractata nitescere posse, relinquit, 150
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi:
Si plausoris eges aulaea manentis et usque
Sessuri, donec cantor, “Vos plaudite,” dicat. 155
Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces jam scit puer et pede certo
Signat humum, gestit paribus colludere et iram,
Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas. 160
Imberbus juvenis tandem custode remoto
Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi;
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus aeris,
Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. 165
Conversis studiis aetas animusque virilis
Quaerit opes et amicitias, inservit honori,
Commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170
Vel quod res omnes timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum; 175
Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
Mandentur juveni partes pueroque viriles,
Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis.
Aut agitur res in scenis aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem, 180
Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus et quae
Ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
Digna geri promes in scenam, multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens.
Ne pueros coram populo Medea trucidet, 185
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor neu sit quinto productior actu
Fabula, quae posci vult et spectata reponi: 190
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus officiumque virile
Defendat, neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat et haereat apte. 195
Ille bonis faveatque et consilietur amice,
Et regat iratos et amet peccare timentes;
Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
Justitiam legesque et apertis otia portis,
Ille tegat commissa, Deosque precetur et oret, 200
Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque
Aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
Adspirare et adesse choris erat utilis atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu; 205
Quo sane populus numerabilis utpote parvus
Et frugi castusque verecundusque coïbat.
Postquam coepit agros extendere victor et urbes
Latior amplecti murus vinoque diurno
Placari Genius festis impune diebus, 210
Accessit numerisque modisque licentia major;
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem; 215
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
Utiliumque sagax rerum et divina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, 220
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate jocum tentavit eo, quod
Illecebris erat et grata novitate morandus
Spectator functusque sacris et potus et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicaces 225
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
Ne quicunque Deus, quicunque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas,
Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet. 230
Effutire leves indigna Tragoedia versus,
Ut festis matrona moveri jussa diebus,
Intererit Satyris paullum pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo; 235
Nec sic enitar tragico diferre colori,
Ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax
Pythias emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque Dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis 240
Speret idem, sudet multum frustraque laboret
Ausus idem: tantum series juncturaque pollet,
Tantum de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant me judice Fauni,
Ne velut innati triviis ac paene forenses 245
Aut nimium teneris juvenentur versibus unquam,
Aut immunda crepent ignominiosaque dicta;
Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,
Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,
Aequis accipiunt animis donantve corona. 250
Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus,
Pes citus; unde etiam trimetris accrescere jussit
Nomen iambeis, cum senos redderet ictus
Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem,
Tardior ut paullo graviorque veniret ad aures 255
Spondeos stabiles in jura paterna recepit
Commodus et patiens, non ut de sede secunda
Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
Nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni
In scenam missos cum magno pondere versus, 260
Aut operae celeris nimium curaque carentis,
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poëmata judex,
Et data Romanis venia est indigna poëtis.
Idcircone vager scribamque licenter? an omnes 265
Visuros peccata putem mea, tutus et intra
Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurna.
At vestri proavi Plautinos et numeros et 270
Laudavere sales: nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto,
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae 275
Dicitur et plaustris vexisse poëmata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis,
Et docuit magnumque loqui nitique cothurno. 280
Successit vetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in vitium libertas excidit et vim
Dignam lege regi; lex est accepta, chorusque
Turpiter obticuit sublato jure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere poëtae. 285
Nec minimum meruere decus vestigia Graeca
Ausi deserere et celebrare domestica facta,
Vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis
Quam lingua Latium, si non offenderet unum- 290
quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies et multa litura coërcuit, atque
Perfectum decies non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte 295
Credit, et excludit sanos Helicone poëtas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poëtae,
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam 300
Tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
Qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poëmata; verum
Nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi; 305
Munus et officium nil scribens ipse docebo,
Unde parentur opes, quid alat formetque poëtam;
Quid deceat, quid non; quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons:
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, 310
Verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae
Partes in bellum missi ducis, ille profecto 315
Reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque jubebo
Doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
Fabula nullius Veneris, sine pondere et arte, 320
Valdius oblectat populum meliusque moratur,
Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem 325
Discunt in partes centum diducere. “Dicat
Filius Albini; si de quincunce remota est
Uncia, quid superat? Poteras dixisse.” “Triens.” “Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia; quid fit?”
“Semis”. At haec animos aerugo et cura peculi 330
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt aut delectare poëtae,
Aut simul et jucunda et idonea dicere vitae.
Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta 335
Percipiant animi dociles teneantque fideles;
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris,
Nec quodcunque volet, poscat sibi fabula credi,
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. 340
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poëmata Rhamnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
Lectorem delectando pariterque monendo;
Hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit, 345
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus;
Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum;
Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus. 350
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus 355
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum. 360
Ut pictura, poësis; erit, quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
Judicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit. 365
O major juvenum, quamvis et voce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi. Consultus juris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti 370
Messallae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
Non homines, non Di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors
Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 375
Offendunt, poterat duci quia coena sine istis,
Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit, 380
Ne spissae risum tollant impune coronae:
Qui nescit, versus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum vitioque remotus ab omni.—
Tu nihil invita dices faciesve Minerva 385
Id tibi judicium est, ea mens. Si quid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat judicis aures,
Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis: delere licebit,
Quod non edideris; nescit vox missa reverti. 390
Silvestres homines sacer interpresque Deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis et prece blanda 395
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor et nomen divinis vatibus atque 400
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis, ludusque repertus 405
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic 410
Altera poscit opem res, et conjurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit Venere et vino; qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. 415
Nec satis est dixisse, “Ego mira poëmata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri.”
Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta 420
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-
noscere mendacem verumque beatus amicum. 425
Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim “Pulchre! bene! recte!”
Pallescet super his, etiam stillabit amicis
Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. 430
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis
Et torquere mero, quem perspexisse laborant, 435
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quinctilio si quid recitares, “Corrige sodes
Hoc,” aiebat, “et hoc.” Melius te posse negares,
Bis terque expertum frustra, delere jubebat 440
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes, 445
Culpabit duros, incomptis allinet atrum
Traverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus; non dicet, “Cur ego amicum 450
Offendam in nugis?” Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam, 455
Qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, “Succurrite,” longum
Clamet, “Io cives!” non sit, qui tollere curet. 460
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
Qui scis, an prudens huc se projecerit atque
Servari nolit? Dicam, Siculique poëtae
Narrabo interitum. Deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465
Insiluit. Sit jus liceatque perire poëtis;
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit; nec, si retractus erit, jam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet, cur versus factitet, utrum 470
Polluerit patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certe furit, ac velut ursus
Objectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, 475
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.