Jump to content

Asinaria

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Asinaria
saeculo III a.Ch.n.
editio: incognita
fons: thelatinlibrary.com

T. MACCI PLAVTI ASINARIA

PERSONAE

LIBANVS SERVVS
DEMAENETVS SENEX
ARGYRIPPVS ADVLESCENS
CLEARETA LENA
LEONIDA SERVVS
MERCATOR
PHILAENIVM MERETRIX
DIABOLVS ADVLESCENS
PARASITVS
ARTEMONA MATRONA

ARGVMENTVM

Amanti argento filio auxiliarier
Sub imperio vivens volt senex uxorio.
Itaque ob asinos relatum pretium Saureae
Numerari iussit servolo Leonidae.
Ad amicam id fertur. cedit noctem filius.
Rivalis amens ob praereptam mulierem,
Is rem omnem uxori per parasitum nuntiat.
Accurrit uxor ac virum e lustris rapit.

PROLOGVS

Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,
quae quidem mihi atque vobis res vertat bene
gregique huic et dominis atque conductoribus.
face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.
age nunc reside, cave modo ne gratiis. 5
nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim
dicam: ut sciretis nomen huius fabulae;
nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.
nunc quod me dixi velle vobis dicere,
dicam: huic nomen graece Onagost fabulae; 10
Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;
Asinariam volt esse, si per vos licet.
inest lepos ludusque in hac comoedia,
ridicula res est. date benigne operam mihi,
ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet. 15

ACTVS I

I.i
LIBANVS Sicut tuom vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem,
ita ted obtestor per senectutem tuam
perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,
si quid med erga hodie falsum dixeris, 20
ut tibi superstes uxor aetatem siet
atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
DEMAENETVS Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi
video necesse esse eloqui quidquid roges.
[ita me obstinate adgressu's, ut non audeam 25
profecto, percontanti quin promam omnia.]
proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
LIB. Dic obsecro hercle serio quod te rogem,
cave mihi mendaci quicquam. DEM. Quin tu ergo rogas? 30
LIB. Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
DEM. Quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?
LIB. [Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.]
apud fustitudinas, ferricrepinas insulas,
ubi vivos homines mortui incursant boves. 35
DEM. Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
ubi fit polenta, te fortasse dicere. LIB. Ah,
neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,
teque obsecro hercle ut quae locutu's despuas.
DEM. Fiat, geratur mos tibi. LIB. Age, age usque excrea. 40
DEM. Etiamne? LIB. Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.
etiam amplius. DEM. Nam quo usque? LIB. Vsque ad mortem volo.
DEM. Cave sis malam rem. LIB. Vxoris dico, non tuam.
DEM. Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu. 44-45
LIB. Di tibi dent quaecumque optes. DEM. Redde operam mihi. 46
cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi
propterea quod me non scientem feceris?
aut cur postremo filio suscenseam,
patres ut faciunt ceteri? LIB. Quid istuc novi est? 50
demiror quid sit et quo evadat sum in metu.
DEM. Equidem scio iam, filius quod amet meus
istanc meretricem e proxumo Philaenium.
estne hoc ut dico, Libane? LIB. Rectam instas viam.
ea res est. sed eum morbus invasit gravis. 55
DEM. Quid morbi est? LIB. Quia non suppetunt dictis data.
DEM. Tune es adiutor nunc amanti filio?
LIB. Sum vero, et alter noster est Leonida.
DEM. Bene hercle facitis et a me initis gratiam.
verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit? 60
LIB. Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
DEM. Fateor eam esse importunam atque incommodam.
LIB. Posterius istuc dicis quam credo tibi.
DEM. Omnes parentes, Libane, liberis suis,
qui mi auscultabunt, facient obsequellam~ 65
quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;
volo me patris mei similem, qui causa mea
nauclerico ipse ornatu per fallaciam
quam amabam abduxit ab lenone mulierem; 70
neque puduit eum id aetatis sycophantias
struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
eos me decretumst persequi mores patris.
nam me hodie oravit Argyrippus filius,
uti sibi amanti facerem argenti copiam; 75
et id ego percupio obsequi gnato meo.
[volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.]
quamquam illum mater arte contenteque habet,
patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.
praesertim quom is me dignum quoi concrederet 80
habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,
cupio esse amicae quod det argentum suae.
LIB. Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
dotalem servom Sauream uxor tua 85
adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
DEM. Argentum accepi, dote imperium vendidi.
nunc verba in pauca conferam quid te velim.
viginti iam usust filio argenti minis:
face id ut paratum iam sit. LIB. Vnde gentium? 90
DEM. Me defraudato. LIB. Maxumas nugas agis:
nudo detrahere vestimenta me iubes.
defraudem te ego? age sis, tu sine pennis vola.
tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,
nisi quid tu porro uxorem defraudaveris? 95
DEM. Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream
potes, circumduce, aufer; promitto tibi
non offuturum, si id hodie effeceris.
LIB. Iubeas una opera me piscari in aere,
venari autem rete iaculo in medio mari.~ 100
DEM. Tibi optionem sumito Leonidam,
fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
perficito, argentum hodie ut habeat filius,
amicae quod det. LIB. Quid ais tu, Demaenete?
DEM. Quid <vis>? LIB. Si forte in insidias devenero, 105
tun redimes me, si me hostes interceperint?
DEM. Redimam. LIB. Tum tu igitur aliud cura quid lubet.
ego eo ad forum, nisi quid vis. DEM. Ei, bene ambula.
atque audin etiam? LIB. Ecce. DEM. Si quid te volam,
ubi eris? LIB. Vbicumque libitum erit animo meo. 110
profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi
ne quid nocere possit, cum tu mihi tua
oratione omnem animum ostendisti tuom.
quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar. 115
DEM. Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
LIB. Nempe in foro? DEM. Ibi, si quid opus fuerit. LIB. Meminero.—
DEM. Non esse servos peior hoc quisquam potest
nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
eidem homini, si quid recte curatum velis, 120
mandes: moriri sese misere mavolet,
quam non perfectum reddat quod promiserit.
nam ego illud argentum tam paratum filio
scio esse quam me hunc scipionem contui.
sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam? 125

      • atque ibi manebo apud argentarium.—


I.ii
ARGYRIPPVS Sicine hoc fit? foras aedibus me eici?
promerenti optume hocin preti redditur?
bene merenti mala es, male merenti bona es;
at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco 130
ibo ego ad tres viros vostraque ibi nomina
faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,
perlecebrae, permities, adulescentum exitium.
nam mare haud est mare, vos mare acerrumum;
nam in mari repperi, hic elavi bonis. 135
ingrata atque inrita esse omnia intellego
quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi
male quod potero facere faciam, meritoque id faciam tuo.
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,
ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias. 140
quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi,
sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,
atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;
eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo. 145
nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
te ego ulciscar, te ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat
quem adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet? 150
atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium
meo modo loquar quae volam, quoniam intus non licitum est mihi.

I.iii
CLEARETA Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis
non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst: 155
fixus hic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis.
remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
ARGYR. Ego pol istum portitorem privabo portorio;
ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, 160
quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
CLEAR. Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
ARGYR. Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;
solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
CLEAR. Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; 165
semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
ARGYR. Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.
CLEAR. Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas. 170
A. Dedi equidem quod mecum egisti. C. Et tibi ego misi mulierem:
par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
A. Male agis mecum. C. Quid me accusas, si facio officium meum?
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis
ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt. 175
ARGYR. Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
CLEAR. Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;
is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,
vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: 180
is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;
neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,
volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo
subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat. 185
vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
ARGYR. Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
CLEAR. Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
A. Non meum est. C. Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis. 190
verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,
quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,
hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
A. Quid si non est? C. Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen. 195
A. Vbi illaec quae dedi ante? C. Abusa. nam si ea durarent mihi,
mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, 200
si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.
vetus est: 'nihili coactiost' — scis cuius. non dico amplius.
ARGYR. Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,
longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, 205
aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo
usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, 210
usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram
faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria
fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.
CLEAR. Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust. 215
auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;
aves adsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;
saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.
itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego, 219-220
esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves; 221
bene salutando consuescunt, compellando blanditer,
osculando, oratione vinnula, venustula.
si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis;
savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus. 225
haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
ARGYR. Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
CLEAR. Remeato audacter, mercedem si eris nactus: nunc abi.
ARGYR. Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,
annum hunc ne cum quiquam alio sit? CLEAR. Tene? viginti minas; 230
atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.
A. At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui. C. Dic quod lubet.
A. Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.
habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas
dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat 235
nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.
CLEAR. Quin, si tu voles, domi servi qui sunt castrabo viros.
postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;
ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:
modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. 240
portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae:
si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—
ARGYR. Interii, si non invenio ego illas viginti minas,
et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, 245
supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,
dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,~
nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—

ACTVS II

II.i
LIBANVS Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier
atque argento comparando fingere fallaciam. 250
iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
[igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.]
ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove
atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. 255
serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent,
qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,
picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera 260
consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
certe hercle ego quantum ex augurio eius pici intellego,
aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida? 265
metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.

II.ii
LEONIDA Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,
ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?
maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.
quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, 270
hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.
LIB. Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.
vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.
LEON. Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.
LIB. Mea quidem hercle opera liber numquam fies ocius. 275
LEON. Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.
LIB. Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.
LEON. Nam si huic sese occasioni tempus supterduxerit,
numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;
erum in obsidione linquet, inimicum animos auxerit. 280
sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet,
maximas opimitates, gaudio exfertissimas
suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,
adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,
nostro devincti beneficio. LIB. Vinctos nescio quos ait; 285
non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.
LEON. Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.
LIB. Illic homo socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.
non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.
LEON. Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior? 290
quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?
LIB. Edepol hominem infelicem, qui patronam comprimat.
nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.
LEON. Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.
LIB. Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est. 295
iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.
LEON. Gymnasium flagri, salveto. LIB. Quid agis, custos carceris?
LEON. O catenarum colone. LIB. O virgarum lascivia.
LEON. Quot pondo ted esse censes nudum? LIB. Non edepol scio.
LEON. Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio: 300
nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.
LIB. Quo argumento istuc? LEON. Ego dicam, quo argumento et quo modo.
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,
ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,
nec dependes nec propendes — quin malus nequamque sis. 305
LIB. Vae tibi. LEON. Hoc testamento Servitus legat tibi.
LIB. Verbivelitationem fieri compendi volo.
Quid istud est negoti? LEON. Certum est credere. LIB. Audacter licet.
LEON. Sis amanti subvenire familiari filio,
tantum adest boni improviso, verum commixtum malo: 310
omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.
tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo
omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
LIB. Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, 315
hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.
quidquid est, eloquere. LEON. Magna est praeda cum magno malo.
LIB. Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,
habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
LEON. Si istam firmitudinem animi optines, salvi sumus. 320
LIB. Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:
pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.
LEON. Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;
fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.
LIB. Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier. 325
LEON. Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides
me ex cursura anhelitum etiam ducere? LIB. Age, age, mansero
tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. LEON. Vbinam est erus?
LIB. Maior apud forumst, minor hic est intus. LEON. Iam satis est mihi.
LIB. Tum igitur tu dives es factus? LEON. Mitte ridicularia. 330
LIB. Mitto. *** istuc quod adfers aures exspectant meae.
LE. Animum adverte, ut aeque mecum haec scias. LI. Taceo. LE. Beas.
meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo
nostrum vendere atriensem? LIB. Memini. quid tum postea? 334-335
LEON. Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae 336
pro asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.
LIB. Vbi is homost? LEON. Iam devorandum censes, si conspexeris?
LIB. Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas
vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae? 340
LEON. Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.
LIB. Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. LE. Memor es probe.
verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,
ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.
dico me novisse extemplo et me eius servom praedico 345
esse, et aedis demonstravi nostras. LIB. Quid tum postea?
LEON. Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae,
viginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet,
ipsum vero se novisse callide Demaenetum.
quoniam ille elocutus haec sic — LIB. Quid tum? LEON. Ausculta ergo, scies. 350
extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:
'ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.
te non aequomst suscensere. si erum vis Demaenetum,
quem ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.' 355
ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;
ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.
quid nunc consili captandum censes? dic. LIB. Em istuc ago,
quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.
iam hoc opus est ~ exasceatum; nam si ille argentum prius 360
hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,
mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,
ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae;
iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam 365
defraudare, dixit sese operam promiscam dare.
nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:
te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,
dum argentum afferat mercator pro asinis. LEON. Faciam ut iubes.
LIB. Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit. 370
LEON. Quid ais? LIB. Quid vis? LE. Pugno malam si tibi percussero,
mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.
LIB. Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,
ne hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.
LEON. Quaeso, aequo animo patitor. L. Patitor tu item, cum ego te referiam. 375
LEON. Dico ut usust fieri. LIB. Dico hercle ego quoque ut facturus sum.
LEON. Ne nega. LIB. Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.
LEON. Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,
ille est ipsus. iam ego recurro huc. tu hunc interea hic tene.
volo seni narrare. LIB. Quin tuom officium facis ergo ac fugis? 380

II.iii
MERCATOR Vt demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet,
Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta
atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.
LIB. Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.
MERC. Nemo etiam tetigit. sanun es? LIB. At censebam attigisse 385
propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas
meas a te verberarier. sane ego sum amicus nostris.
MERC. Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,
si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
LIB. Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem 390
clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
sed quid venis? quid quaeritas? MERC. Demaenetum volebam.
LIB. Si sit domi, dicam tibi. MERC. Quid eius atriensis?
LIB. Nihilo mage intus est. MERC. Vbi est? LIB. Ad tonsorem ire dixit.
MERC. Conveni. sed post non redit? LIB. Non edepol. quid volebas? 395
MERC. Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.
LIB. Qui pro istuc? MERC. Asinos vendidit Pellaeo mercatori
mercatu. LIB. Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.
MERC. Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.
LIB. Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, 400
truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
MERC. Non potuit pictor rectius describere eius formam.
LIB. Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.
MERC. Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, 405
si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.

II.iv
LEONIDA Quid hoc sit negoti, neminem meum dictum magni facere?
Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.
ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.
MERC. Nimis imperiosust. LIB. Vae mihi. LEON. Hodie salvere iussi 410
Libanum libertum? iam manu emissu's? LIB. Obsecro te.
LEON. Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.
cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam? LIB. Hic me moratust.
LEON. Siquidem hercle nunc summum Iovem te dicas detinuisse
atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam. 415
tu, verbero, imperium meum contempsisti? LIB. Perii, hospes.
MERC. Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.
LEON. Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit. MERC. Quiesce quaeso.
LEON. Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, 420
cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,
quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
iussin columnis deici operas araneorum? 425
iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos
dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat. 430
em ergo hoc tibi. LIB. Hospes, te obsecro, defende. MERC. Saurea, oro,
mea causa ut mittas. LEON. Eho, ecquis pro vectura olivi
rem solvit? LIB. Solvit. LEON. Cui datumst? LIB. Sticho vicario ipsi
tuo. LEON. Vah, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,
neque eo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest. 435
sed vina quae heri vendidi vinario Exaerambo,
iam pro eis satis fecit Sticho? LIB. Fecisse satis opinor,
nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.
LEON. Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi;
nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos. 440
Dromo mercedem rettulit? LIB. Dimidio minus opinor.
LEON. Quid relicuom? LIB. Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.
LEON. Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
LIB. Non etiam. LEON. Hem non? si velis da *** , commoda homini amico. 445
MERC. Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. LIB. Heus iam satis tu.
audin quae loquitur? LEON. Audio et quiesco. MERC. Tandem, opinor,
conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
quam mox mi operam das? LEON. Ehem, optume. quam dudum tu advenisti?
non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas), 450
ita iracundia obstitit oculis. MERC. Non mirum factum est.
sed si domi est, Demaenetum volebam. LEON. Negat esse intus.
verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
MERC. Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam. 455
LIB. Erus istunc novit atque erum hic. MERC. Ero huic praesente reddam.
LIB. Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
suscenseat, quoi omnium rerum ipsus semper credit.
LEON. Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet. 460
LIB. Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur
suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:
salvom hercle erit. MERC. Credam fore, dum quidem ipse in manu habebo.
peregrinus ego sum, Sauream non novi. LIB. At nosce sane.
MERC. Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet. 465
ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
LEON. Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.
ferox est viginti minas meas tractare sese.
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.
MERC. Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom. 470
LEON. Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.
LIB. Impure, nihili. non vides irasci? LEON. Perge porro.
LIB. Flagitium hominis. da, obsecro, argentum huic, ne male loquatur.
MERC. Malum hercle vobis quaeritis. LEON. Crura hercle diffringentur,
ni istum impudicum percies. LIB. Perii hercle. age impudice, 475
sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
LEON. Pergin precari pessimo? MERC. Quae res? tun libero homini
male servos loquere? LEON. Vapula. MERC. Id quidem tibi hercle fiet,
ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
[in ius voco te. LEON. Non eo. MERC. Non is? memento. LEON. Memini. 480
MERC. Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro. LEON. Vae te.
tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?~ MERC. Atque etiam
pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.]
LEON. Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes? 484-485
ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas. 486
MERC. Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
dare iusserit Demaenetus. LEON. Ita facito, age ambula ergo.
tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
tam ego homo sum quam tu. ME. Scilicet. ita res est. LE. Sequere hac ergo. 490
praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit
merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,
cui credi recte aeque putent. MERC. Fortassis. sed tamen me
numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit. 495
LEON. Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie
facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,
frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
MERC. Fortasse. LEON. Etiam ~ nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives
absente ero solus mihi talentum argenti soli 500
adnumeravit et mihi credidit, nequest deceptus in eo.
MERC. Fortasse. LEON. Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers. MERC. Haud negassim.—

ACTVS III

III.i
CLEARETA Nequeon ego ted interdictis facere mansuetem meis?
an ita tu es animata, ut qui matris expers imperio sies? 505
PHILAENIVM Vbi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi
postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?
[CLEAR. An decorum est adversari meis te praeceptis? PHIL. Quid est?]
CLEAR. Hocine est pietatem colere, matris imperium minuere?
PHIL. Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo. 510
CLEAR. Satis dicacula es amatrix. PHIL. Mater, is quaestus mihi est:
lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet.
CLEAR. Ego te volui castigare, tu mi accusatrix ades.
PHIL. Neque edepol te accuso neque id me facere fas existimo.
verum ego meas queror fortunas, cum illo quem amo prohibeor. 515
CLEAR. Ecqua pars orationis de die dabitur mihi?
PHIL. Et meam partem loquendi et tuam trado tibi;
ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.
quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria
ubi quiesco, omnis familiae causa consistit tibi. 520
CLEAR. Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissimam?
quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti
compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
quid dedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi
verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis? 525
ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.
illos qui dant, eos derides; qui deludunt, deperis.
an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi
te facturum divitem, si moriatur mater sua?
~ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur, 530
dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.
nunc adeo nisi mi huc argenti adfert viginti minas,
ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras.
hic dies summust quo est apud me inopiae excusatio.
PHIL. Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea. 535
CLEAR. Non voto ted amare qui dant quoia amentur gratia.
PHIL. Quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam? mone. C. Em,
meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua.
PHIL. Etiam opilio qui pascit, mater, alienas ovis, 539-540
aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam. 541
sine me amare unum Argyrippum animi causa, quem volo.
CLEAR. Intro abi, nam te quidem edepol nihil est impudentius.
PHIL. Audientem dicto, mater, produxisti filiam.

III.ii
LIBANVS Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, 545
quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,
[scapularum confidentia, virtute ulmorum freti]
qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque,
nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias 549-550
~indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, 551
[qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt]

  • * *

eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum
vi pugnando periuriis nostris fugae potiti. 555
id virtute huius ~ collegae meaque comitate
factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?
LEON. Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare
sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt: 560
ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,
ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,
ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,
ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo
artutos, audacis viros, valentis virgatores. 565
LIB. Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;
verum edepol ne etiam tua quoque malefacta iterari multa
et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,
ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,
[ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] 570
ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,
ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,
[ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,]
ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo
validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. 575
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
LEON. Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.
LIB. Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde. LEON. Rogita quod vis.
LIB. Argenti vinginti minas habesne? LEON. Hariolare.
edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis: 580
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,
quod se absente mihi fidem habere noluisset.
ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
LI. Mane dum. LE. Quid est? LI. Philaenium estne haec quae intus exit 585
atque Argyrippus una? LEON. Opprime os, is est. subauscultemus.
LIB. Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?
taciti auscultemus. LEON. Attatae, modo hercle in mentem venit,
nimis vellem habere perticam. LIB. Quoi rei? LEON. Qui verberarem
asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina. 590

III.iii
ARGYRIPPVS Cur me retentas? PHILAENIVM Quia tui amans abeuntis egeo.
ARG. Vale. PHIL. Aliquanto amplius valerem, si hic maneres.
ARG. Salve. PHIL. Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.
ARG. Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
PHIL. Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. 595
LIB. Homo hercle hinc exclusust foras. LEON. Ita res est. A. Mitte quaeso.
PHIL. Quo nunc abis? quin tu hic manes? ARG. Nox, si voles, manebo.
LIB. Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
negotiosum interdius videlicet Solonem,
leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae! 600
qui sese parere apparent huius legibus, profecto
numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
LEON. Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
LIB. Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam. 605
ARG. Vale. PHIL. Quo properas? ARG. Bene vale, apud Orcum te videbo.
nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.
PHIL. Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
ARG. Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam. 610
PHIL. Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
ARG. Oh melle dulci dulcior tu es. PHIL. Certe enim tu vita es mi.
complectere. ARG. Facio lubens. PHIL. Vtinam sic efferamur. 615
LEON. O Libane, uti miser est homo qui amat. LIB. Immo hercle vero,
qui pendet multo est miserior. LEON. Scio qui periclum feci.
circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
ARG. Quidum? LEON. Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi. 620
ARG. Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
LEON. Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
LIB. Philaenium, salve. PHIL. Dabunt di quae velitis vobis.
LIB. Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
ARG. Verbum cave faxis, verbero. LIB. Tibi equidem, non mihi opto. 625
ARG. Tum tu igitur loquere quod lubet. LIB. Hunc hercle verberare.
LEON. Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
ARG. Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
qui hodie numquam ad vesperum vivam. LIB. Quapropter, quaeso? 630
A. Quia ego hanc amo et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
argenti viginti minae me ad mortem appulerunt,
quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit,
ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum. 635
videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?
ille qui illas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
LIB. Iam dedit argentum? ARG. Non dedit. LI. Bono animo es, ne formida.
LEON. Secede huc, Libane, te volo. LIB. Si quid vis. ARG. Obsecro vos,
eadem istac opera suaviust complexos fabulari. 640
LIB. Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:
vobis est suave amantibus complexos fabulari,
ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
ARG. Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur, 645
concedite istuc. LEON. Vin erum deludi? LIB. Dignust sane.
LEON. Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
LIB. Cupio hercle. LEON. Sequere hac. A. Ecquid est salutis? satis locuti.
LEON. Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
primum omnium servos tuos nos esse non negamus; 650
sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
quo nos vocabis nomine? ARG. Libertos. LEON. Non patronos?
ARG. Id potius. LEON. Viginti minae hic insunt in crumina,
has ego, si vis, tibi dabo. ARG. Di te servassint semper,
custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum, 655
salus interioris ~ corporis amorisque imperator.
hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
LEON. Nolo ego te, qui erus sis, mihi onus istuc sustinere.
ARG. Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
LEON. Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis. 660
ARG. Quid nunc? LEON. Quid est? ARG. Quin tradis huc cruminam pressatum
               umerum?
LEON. Hanc, cui daturu's hanc, iube petere atque orare mecum.
nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
PHIL. Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas,
Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis. 665
LEON. Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,
prehende auriculis, compara labella cum labellis.
ARG. Ten osculetur, verbero? LEON. Quam vero indignum visum est?
at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur. 670
ARG. Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?
PHIL. Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,
redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
LEON. Nimis bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
numquam me orares quin darem: illum te orare meliust, 675
illic hanc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.
cape hoc sis, Libane. ARG. Furcifer, etiam me delusisti?
LEON. Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
LIB. Taceas, me spectes. ARG. Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur, 680
virum quidem pol optimum et non similem furis huius?
LIB. Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.
ARG. Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,
da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.
LIB. Videbitur. factum volo. redito huc conticinno. 685
nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
PHIL. Amandone exorarier vis ted an osculando?
LIB. Enim vero utrumque. P. Ergo, obsecro, et tu utrumque nostrum serva.
ARG. O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst
libertum potius quam patronum onus in via portare. 690
PHIL. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
LIB. Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,
hirundinem, monerulam, passerculum putillum,
fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, 695
circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
ARG. Ten complectatur, carnufex? LIB. Quam vero indignus videor?
ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,
vehes pol hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
ARG. Ten ego veham? LIB. Tun hoc feras argentum aliter a me? 700
ARG. Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,
inscende. LIB. Sic isti solent superbi subdomari.
asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?
em sic. abi, laudo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.
ARG. Inscende actutum. LIB. Ego fecero. hem quid istuc est? ut tu incedis? 705
demam hercle iam de hordeo, tolutim ni badizas.
ARG. Amabo, Libane, iam sat est. LIB. Numquam hercle hodie exorabis.
nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,
postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.
asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es. 710
ARG. Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,
datisne argentum? LIB. Si quidem mihi statuam et aram statuis
atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.
LEON. Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque ~ ipse me adgredere
atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque? 715
ARG. Quem te autem divom nominem? LE. Fortunam, atque Obsequentem.
ARG. Iam istoc es melior. LIB. An quid est homini Salute melius?
ARG. Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
PHIL. Ecastor ambae sunt bonae. ARG. Sciam ubi boni quid dederint.
LEON. Opta id quod ut contingat tibi vis. ARG. Quid si optaro? LE. Eveniet. 720
ARG. Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. LEON. Impetrasti.
ARG. Ain vero? LEON. Certe inquam. LI. Ad me adi vicissim atque experire.
exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.
ARG. Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inopiast,
viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri. 725
LIB. Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.
ARG. Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.
LEON. Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.
LIB. Ego pes fui. ARG. Quin nec caput nec pes sermoni apparet.
nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum. 730
LIB. Satis iam delusum censeo. nunc rem ut est eloquamur.
animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit
argentum ad ted. ARG. Vt temperi opportuneque attulistis.
LIB. Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;
has tibi nos pactis legibus dare iussit. ARG. Quid id est, quaeso? 735
LIB. Noctem huius et cenam sibi ut dares. ARG. Iube advenire quaeso:
meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores
nostros dispulsos compulit. LEON. <Patierin, Argyrippe, >
patrem hanc amplexari tuom? ARG. Haec faciet facile ut patiar.
Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat. 740
LEON. Iam dudum est intus. ARG. Hac quidem non venit. LE. Angiporto
illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret
huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.
de argento si mater tua sciat ut sit factum — ARG. Heia,
bene dicite. LIB. Ite intro cito. ARG. Valete. — LEON. Et vos amate.— 745

ACTVS IV

IV.i
DIABOLVS Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum
inter me et amicam et lenam. leges pellege.
nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus.
PARASITVS Horrescet faxo lena, leges cum audiet.
DIAB. Age quaeso mi hercle translege. PAR. Audin? DIAB. Audio. 750
PAR. 'Diabolus Glauci filius Clearetae
lenae dedit dono argenti viginti minas,
Philaenium ut secum esset noctes et dies
hunc annum totum.' DIAB. Neque cum quiquam alio quidem.
PAR. Addone? DIAB. Adde, et scribas vide plane et probe. 755
PAR. 'Alienum hominem intro mittat neminem.
quod illa aut amicum aut patronum nominet,
aut quod illa amicae *** amatorem praedicet,
fores occlusae omnibus sint nisi tibi.
in foribus scribat occupatam esse se. 760
aut quod illa dicat peregre allatam epistulam,
ne epistula quidem ulla sit in aedibus
nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis
pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo
abalienarit, quo abs te argentum acceperit, 765
tuos arbitratus sit, comburas, si velis,
ne illi sit cera, ubi facere possit litteras.
vocet convivam neminem illa, tu voces;
ad eorum ne quem oculos adiciat suos.
si quem alium aspexit, caeca continuo siet. 770
tecum una potet, aeque pocla potitet:
abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas,
ne illa minus aut plus quam tu sapiat.' DIAB. Satis placet.
PAR. 'Suspiciones omnes ab se segreget.
neque illaec ulli pede pedem homini premat, 775
cum surgat, neque <cum> in lectum inscendat proximum,
neque cum descendat inde, det cuiquam manum:
spectandum ne cui anulum det neque roget.
talos ne cuiquam homini admoveat nisi tibi.
cum iaciat, 'te' ne dicat: nomen nominet. 780
deam invocet sibi quam libebit propitiam,
deum nullum; si magis religiosa fuerit,
tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius.
neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat.
post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui 785
membri commoveat quicquam in tenebris.' DIAB. Optumest.
ita scilicet facturam. verum in cubiculo—
deme istuc — equidem illam moveri gestio.
nolo illam habere causam et votitam dicere.
PAR. Scio, captiones metuis. DIAB. Verum. PAR. Ergo ut iubes 790
tollam. DIAB. Quid ni? PAR. Audi relicua. DIAB. Loquere, audio.
PAR. 'Neque ullum verbum faciat perplexabile,
neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica.
forte si tussire occepsit, ne sic tussiat,
ut cuiquam linguam in tussiendo proserat. 795
quod illa autem simulet, quasi gravedo profluat,
hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas
potius quam cuiquam savium faciat palam.
nec mater lena ad vinum accedat interim,
nec ulli verbo male dicat. si dixerit, 800
haec multa ei esto, vino viginti dies
ut careat.' DIAB. Pulchre scripsti. scitum syngraphum.
PAR. 'Tum si coronas, serta, unguenta iusserit
ancillam ferre Veneri aut Cupidini,
tuos servos servet, Venerine eas det an viro. 805
si forte pure velle habere dixerit,
tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.'
haec sunt non nugae, non enim mortualia.
DIAB. Placent profecto leges. sequere intro. — PAR. Sequor.—

IV.ii
DIAB. Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori 810
me malim, quam haec non eius uxori indicem.
ain tu? apud amicam munus adulescentuli
fungare, uxori excuses te et dicas senem?
praeripias scortum amanti atque argentum obicias
lenae? suppiles clam domi uxorem tuam? 815
suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
nisi quidem illa ante occupassit te, effliges scio,
luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
PAR. Ego sic faciundum censeo: me honestiust, 820
quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet
amoris causa percitum id fecisse te
magis quam sua causa. DIAB. At pol qui dixti rectius.
tu ergo fac ut illi turbas lites concias;
cum suo sibi gnato unam ad amicam de die 825
potare, illam expilare <narra>. PAR. Ne mone,
ego istud curabo.— DIAB. At ego te opperiar domi.—

ACTVS V

V.i
[ARGYRIPPVS Age decumbamus sis, pater. DEMAENETVS Vt iusseris,
mi gnate, ita fiet. ARG. Pueri, mensam adponite.]
DEM. Numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc mecum accubat? 830
ARG. Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istanc amo,
possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.
DEM. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. ARG. Edepol, pater,
merito tuo facere possum. DEM. Age ergo, hoc agitemus convivium
vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo, 835
mi gnate, me abs te. ARG. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.
DEM. Credam istuc, si esse te hilarum videro. A. An tu me tristem putas?
D. Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?
ARG. Ne dixis istuc. DEM. Ne sic fueris: ilico ego non dixero. 839-840
ARG. Em aspecta: rideo. DEM. Vtinam male qui mihi volunt sic rideant. 841
ARG. Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
quia istaec est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,
ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;
verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti. 845
D. At ego hanc volo. A. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.
DEM. Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,
cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.
A. Em istoc me facto tibi devinxti. D. Quin te ergo hilarum das mihi? 849-850

V.ii
ARTEMONA Ain tu meum virum hic potare, obsecro, cum filio 851
et ad amicam detulisse argenti viginti minas
meoque filio sciente id facere flagitium patrem?
PARASITVS Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,
Artemona, si huius rei me mendacem inveneris. 855
ART. At scelesta ego praeter alios meum virum ~ frugi rata,
siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.
PAR. At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,
madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.
ART. Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit. 860
PAR. Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,
verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio
potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.
ART. Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.
ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, 865
Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:
is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.
PAR. Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?
ART. Tace modo. ne <ego> illum ecastor miserum habebo. P. Ego istuc scio,
ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris. ART. Ego censeo. 870
~eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,
ibi labore delassatum noctem totam stertere:
ille opere foris faciendo lassus noctu <ad me> advenit;
fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.
is etiam corruptus porro suom corrumpit filium. 875
PAR. Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.
ART. Nihil ecastor est quod facere mavelim. P. Mane dum. A. Quid est?
PAR. Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris
cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
A. Possum ecastor. P. Em tibi hominem. A. Perii. P. Paulisper mane. 880
aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.
ARG. Quid modi, pater, amplexando facies? DEM. Fateor, gnate mi—
ARG. Quid fatere? DEM. Me ex amore huius corruptum oppido.
PAR. Audin quid ait? ART. Audio. DEM. Egon ut non domo uxori meae
subripiam in deliciis pallam quam habet, atque ad te deferam, 885
non edepol conduci possum vita uxoris annua.
PAR. Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?
ART. Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas
suspicabar atque insontis miseras cruciabam. ARG. Pater,
iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi. 890
DEM. Da, puere, ab summo. age tu interibi ab infimo da savium.
ART. Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.
DEM. Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.
PHIL. Dic amabo, an fetet anima uxoris tuae? DEM. Nauteam
bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier. 895
ART. Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo
Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias
quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.
PHIL. Miser ecastor es. ART. Ecastor dignus est. ARG. Quid ais, pater?
ecquid matrem amas? DEM. Egone illam? nunc amo, quia non adest. 900
ARG. Quid cum adest? D. Periisse cupio. P. Amat homo hic te, ut praedicat.
ART. Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum
redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum.
ARG. Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. DEM. Maxime.
te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est. 905
pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.
ART. Non queo durare. PAR. Si non didicisti fulloniam,
non mirandum est. *** in oculos invadi optumum est.
ART. Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo
invocavisti. PAR. Ecquis currit pollictorem accersere? 910
ARG. Mater, salve. ART. Sat salutis. PAR. Mortuost Demaenetus.
tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.
ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,
atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas 915
ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat
sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro,
regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.—
ART. Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? PHIL. Pol me quidem 920
miseram odio enicavit. ART. Surge, amator, i domum.
DEM. Nullus sum. ART. Immo es, ne nega, omnium <unus> pol nequissimus.
at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum.
DEM. Vae mihi. ART. Vera hariolare. surge, amator, i domum.
DEM. Abscede ergo paululum istuc. ART. Surge, amator, i domum. 925
DEM. Iam obsecro, uxor. ART. Nunc uxorem me esse meministi tuam?
modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.
DEM. Totus perii. ART. Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae?
DEM. Murram olet. ART. Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares?
PHIL. Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi. 930
DEM. Non taces? ARG. Ego dissuadebam, mater. ART. Bellum filium.
istoscine patrem aequom est mores liberis largirier?
nilne te pudet? DEM. Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.
ART. Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.
DEM. Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo? 935
ART. Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum.
DEM. Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.
ARG. Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.
PHIL. De palla memento, amabo. DEM. Iuben hanc hinc abscedere?
ART. I domum. PHIL. Da savium etiam prius quam abis. DEM. I in crucem. 940
PHIL. Immo intro potius. sequere hac me, mi anime. ARG. Ego vero sequor.

GREX

Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,
neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;
nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,
quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene. 945
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,
remur impetrari posse, plausum si clarum datis.