Jump to content

Auctarium (Flodoardus Remensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Auctarium
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 135


Auctarium

Auctarium (Flodoardus Remensis), J. P. Migne 135.0329A

Auctarium

135.0327C| (Post epitaphium Fulconis episcopi, lib. IV, cap. 8): Denique Winemarus ejus interemptor, etc., usque finivit. At vero praefatus Fulco utpote vir sapiens, Deumque timens testamentum suum jam dudum ordinaverat, et de jure patrimonii sui quibusdam ecclesiis distribuerat, inter quas Ecclesiae Remensi pro animae suae remedio villam Nemincum quae sita est in episcopatu Noviomensi contulit, cujus redditus pro illius memoria annuatim recolenda canonicis Remensibus dividuntur. De cujus etiam villae censu canonici Noviomenses habent singulis annis solidos LX illius monetae. Cujus autem conventionis causa nummi isti ecclesiae Noviomensi ab Ecclesia Remensi persolvantur, hic apponere non incongruum aestimamus: ut ergo facilius hoc ostendamus, memoriale 135.0327D| scriptum illius pacti huic operi adnectamus.

« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, praesentibus et futuris sanctae matris Ecclesiae filiis sit 135.0328C| nota conventio habita inter canonicos sanctae Mariae Remensis ac sanctae Mariae Noviomensis de tertia parte villae quae dicitur Bidricus. Harduinus Noviomensis ecclesiae archidiaconus, postea autem Lingonensis factus episcopus, ipsam tertiam partem villae supradictae, quae sibi a parentibus jure haereditatis cesserat, fratribus ecclesiae Noviomensis pro remedio animae suae contulerat, quam dum longe remoti tenerent, praedones regionis per invasiones crebras atque praedationes vehementer vastabant. Qua necessitate compulsi, sed et a fratribus Remensis ecclesiae commoniti, ad Trecensum eam dederunt pro libris III nummorum Vermandensium, quos singulis annis acciperent de censu apud Nemineum in festo S. Dionysii. Quod si de censu solvendo injustitia 135.0328D| facta fuerit, emendetur lege fori. Si vero villa ipsa vastata fuerit, Remenses fratres ab hac conventione ideo non resiliant; et si emendata fuerit, Noviomenses 135.0329A| fratres in sua conventione ideo nihilominus permaneant. Hujus vero conventionis ratio facta est consilio atque consensu Widonis archiepiscopi, Odalrici praepositi, Richardi decani, Odonis cantoris, necnon totius congregationis. At ex altera parte similiter concessa est ista conventio Balduini Noviomensis episcopi voluntate, atque consilio Haganonis praepositi, Rotberti decani, totiusque congregationis communi suffragio. Insuper etiam utraque pars volentes pactum hoc fore perpetuum, scriptum fieri delegarunt, quod esset in sempiternum praedictae conventionis testimonium. Actum anno incarnationis Dominicae mill. LI, indictione III, regnante Henrico rege, anno XXIII, archiepiscopatus domni Widonis anno XVIIII, Balduini episcopi Noviomensis anno 135.0329B| VIII. »

(Item lib. IV, cap. 19, post finem capitis): De isto Seulpho solebant dicere nostri antecessores quod ipse ampliaverat templum hoc quantum continet longitudo arcuum trium. Dicebant quoque quod ipse veterem turrim construxerat, quam domnus Samson 135.0330A| archiepiscopus dirui fecit, quando etiam ipse ecclesiam duorum arcuum longitudine ampliavit, et in unoquoque latere turrim unam aedificare inchoavit anno incarnati Verbi 1152. Sed quoniam de praedicta opinione nulla in libro Flodoardi mentio invenitur, incertum esse videtur, quod neque scripto, neque teste aliquo comprobatur. Porro iste Flodoardus, qui hujus operis est auctor, fuit contemporaneus Herivaei archipraesulis, Seulphi quoque atque Artoldi, ut ex ipsius verbis perpenditur, et qui minora horum opera enarravit, rem istam magnam, si verum esse sciret, forsitan non omisisset. Sane praefatus Seulfus, ut scriptum habemus, immunitatem claustri nobis largitus est, videlicet domos vendendi, emendi, seu invicem commutandi, pro qua 135.0330B| largitione annuatim defunctionis ejus diem recolimus, cui etiam obsequio Tilpini atque Widonis memoriam, qui pridie quam iste decesserunt, et multa Ecclesiae bona contulerunt, non immerito adjungimus. Nunc itaque paululum digressi, ad narrationis seriem articulum reducamus.