Audi, benigne Conditor

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Audi, benigne Conditor
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus
Audi, benigne Conditor,
Nostras preces cum fletibus,
In hoc sacro ieiunio
Fusas quadragenario.
Scrutator alme cordium,
Infirma tu scis virium:
Ad te reversis exhibe
Remissionis gratiam.
Multum quidem peccavimus,
Sed parce confitentibus:
Ad nominis laudem tui
Confer medelam languidis.
Concede nostrum conteri
Corpus per abstinentiam;
Culpae ut relinquant pabulum
Ieiuna corda criminum
Praesta, beata Trinitas,
Concede, simplex Unitas;
Ut fructuosa sint tuis
Ieiuniorum munera.