Ausculta fili

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

4424 (CI) Latran, 5 décembre 1301

De excessibus a rege Franciae commissis et de nunciis Romam ab eodem mittendis kalendis novembris, tempore quo praelati regni Franciae ibidem de eisdem cum papa consulent.[1]

Charissimo in Christo filio Philippo, regi Francie illustri. Ausculta, fili carissime, precepta patris et ad doctrinam magistri, qui geret Illius vices in terris qui solus est magister et dominus, aurem tui cordis inclina, viscerose sancte Matris Ecclesie amonitionem libenter excipe et cura efficaciter adimplere[2] ut in corde contrito ad Deum reverenter redeas, a quo, per desidiam vel depravatus consilio, nosceris recessisse ac Ejus et nostris beneplacitis te devote conformes. Ad te igitur sermo noster dirigitur, tibi paternus amor exprimitur et dulcia matris ubera exponuntur. Campum siquidem militie humane mortalitatis, renatus sacri fonte baptismatis, renuntians diabolo et pompis ejus, non quasi hospes et advena, sed jam domestieus fidei et civis sanctorum effectus, ovile dominicum intravisti, colluctatureus non solum contra carnem et sanguinem, sed etiam contra aereas potestates mundique rectores presentium tenebrarum, sic veri Noe es arcam ingressus, extra quam nemo salvatur, catholicam scilicet ecclesiam, unam[3] columbam, immaculatam unici Christi sponsam, in(qua) Christi vicarius Petrique successor primatum noscitur obtinere, qui, sibi collatis clavibus regni coelorum, judex a Deo vivorum et mortuorum constitutus agnoscitur, ad quem sedentem in judicii solio dissipare pertinet suo intuitu omne malum. Hujus profecto sponce[4] que de coelo descendit, a Deo parata sicut sponsa ornata viro suo, Romanus Pontifex capud existit. Nec habet plura capita


  1. Notatur in margine crux nigro atramento scripta. Haec epistola non legitur integraliter in regesto, multae sententiae ejusdem erasae sunt jussu papae Clementis V, prout mandatum fuit in inscriptione: « Corrigatur secundum notam » quae adhuc legitur, quanquam deprehenduntur conatus eam eradendi, in margine ad lineam decimam nonam, et prout constat ex protocollo, cujus mentionem jam fecimus et quod commemorat haec inscriptio in margine soeculo XVII aut XVIII exarata: « Pugina infra 140 dicitur quod rasurae istae factae fuerunt de mandato Clementis pp. V. ». Sententiae erasae impressae sunt italicis caracteribus. Epistolam edimus ex textu edito, collato cum registro in partibus ibidem servatis et cum textu asservato in exemplari processus adversus Bonifacium VIII quod asservatur in tabulario Vaticano X, 193, p. 303.
  2. Ms : et infra.
  3. Falso apud Dupuy : veram.
  4. Haec verba rescripta fuerunt.