Jump to content

Ausonius lectori salutem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatiunculae
Ausonius lectori salutem
saeculum IV
editio: incognita
fons: forumromanum.org
Ausonius Syagrio 

Ausonius genitor nobis, ego nomine eodem:
     qui sim, qua secta, stirpe, lare et patria,
adscripsi, ut nosses, bone vir, quicumque fuisses,
     et notum memori me coleres animo.
Vasates patria est patri, gens Haedua matri        5
     de patre, Tarbellis set genetrix ab Aquis,
ipse ego Burdigalae genitus: divisa per urbes
     quattuor antiquas stirpis origo meae.
hinc late fusa est cognatio; nomina multis
     ex nostra, ut placitum, ducta domo veniant:        10
derivata aliis, nobis ab stemmate primo
     et non cognati, sed genetiva, placent.
set redeo ad seriem. genitor studuit medicinae,
     disciplinarum quae dedit una deum.
nos ad grammaticen studium convertimus et mox        15
     rhetorices etiam, quod satis, attigimus.
nec fora non celebrata mihi, set cura docendi
     cultior, et nomen grammatici merui
non tamen grande quidem, quo gloria nostra subiret
     Aemilium aut Scaurum Berytiumve Probum,        20
sed quo nostrates, Aquitanica nomina, multos
     conlatus, set non subditus, adspicerem.
Exactisque dehinc per trina decennia fastis
     deserui doctor municipalem operam,
aura et Augusti palatia iussus adire        25
     Augustam subolem grammaticus docui,
mox etiam rhetor. nec enim fiducia nobis
     vana aut non solidi gloria iudicii.
cedo tamen fuerint fama potiore magistri,
     dum nulli fuerit discipulus melior.        30
Alcides Atlantis et Aeacides Chironis,
     paene Iove iste satus, filius ille Iovis,
Thessaliam Thebasque suos habuere penates:
     at meus hic toto regnat in orbe suo.
cuius ego comes et quaestor et, culmen honorum,        35
     praefectus Gallis et Libyae et Latio
et, prior indeptus fasces Latiamque curulem,
     consul, collega posteriore, fui.
Hic ergo Ausonius: sed tu ne temne, quod ultro
     patronum nostris te paro carminibus.        40