Jump to content

Auspicandae celebritatis sacrae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Auspicandae celebritatis sacrae
1899

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1899-1900 p. 321
ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS PAPAE XIII

HABITA IN CONSISTORIO DIEI 14 DECEMBRIS 1899*

Venerabiles Fratres

Auspicandae celebritatis sacrae, quam mense Maio per apostolicas Litteras indixeramus, iam prope sumus in limine. Grates tibi iustas meritasque persolvimus, summe Deus: tuo quippe unius munere id solatium Nostrae affulget senectuti, quod voto magis praesumpserat animus, quam spe.— Nostis autem, venerabiles fratres, inchoari annum sanctum consuevisse aperiendis Basilicarum Patriarchalium Portis ritu veteri, pietati excitandae magnopere accommodato. Etenim, ut verbis utamur Benedicti XIV decessoris Nostri, « fidelibus in mentem revocare tur publice poenitentiae consuetudo, et publice poenitentium disciplina, quae priscis Ecclesiae temporibus vigebat. — Pontifex portas sanctas Basilicarum initio Iubilaei universalis illis omnibus recludit, qui conscientiae suae labes animo vere detestantur, et indicta pietatis opera libenter suscipiunt, omnique studio adnituntur ut eiusdem Indulgentiae fructus assequantur » (Alloc. habita in Consistorio secreto, die 1 Decembris 1749).

Quamobrem pridie Natalis Domini, more exemploque decessorum Nostrorum, Portam sanctam Basilicae Vaticanae Nosmetipsi, si Deus dederit, aperiemus. — Idem ad reliquas Basilicas Patriarchales eodem die per Cardinales Legatos fieri mos est. Itaque Ecclesiae disciplinam et consuetudinem hac in re sequuti, auctoritate omnipotentis Dei, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, eligimus et declaramus Legatos Nostros a latere venerabiles fratres Nostros, Aloisium S. R. E. Cardinalem Oreglia, Episcopum Ostiensem et Veliternum, sacri Cardinalium Collegii Decanum, qui Portam Sanctam Basilicae Sancti Pauli nomine Nostro aperiat: item Franciscum Tituli Sanctae Mariae in Aracoeli S. R. E. Presbyterum Cardinalem Satolli, Basilicae Lateranensis Archipresbyterum, qui Portam eiusdem Basilicae nomine Nostro aperiat: tum Vincentium Tituli Sancti Silvestri in Capite S. R. E. Presbyterum Cardinalem Vannutelli, Basilicae Liberianae Archipresbyterum, qui Portam eiusdem Basilicae nomine Nostro aperiat. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Supra dictis autem Legatis facultatem facimus ut populo, qui aperiendis Portis sanctis praesens aderit, plenariam indulgentiam simul cum Apostolica benedictione auctoritate Nostra largiantur.

Est quidem, venerabiles fratres, cur confidamus, solemnia Iubilaei magni non sine salutari praeterlapsura fructu. Nam, caelesti opitulante gratia, alacritatem quamdam pietatis popularis cum obtemperandi studio videtur vox hortatioque Pontificis excitavisse. Nuntiatum est, idemque saepe nuntiatur, ubique gentium numerari, qui, animorum expiandorum caussa, Romam cogitent. Equidem per id tempus valde vellemus formam suam habitumque pristinum Romanae urbi restitutum: quo scilicet esset integrum servare traditum a patribus morem exercendae religionis sine ullo impedimento, etiam in aperto Urbis, apparatu publico insueto ritu insuetae sanctitati temporis consentaneo: antiquae custodia disciplinae, civitatem sanctam peregrinus agnosceret. Verum, exuto Pontifice, simul est catholicorum comminuta libertas: incolarum advenarumque pietati sola relinquuntur templa.

Inter haec, vices occidentis anni aliud peperere incommodum cum iniuria Sedis Apostolicae coniunctum, idemque virorum incorrupte iudicantium communi opinione damnatum; quod Nos quidem tacite ferre non possumus. Intelligi de conventu Legatorum summorum Principum ad Hayam volumus, Augusto Imperatore Russiarum auctore, consulendum erat de pace imperiorum constituenda firmius, coercendâque tum crebritate, tum atrocitate bellorum. Quid magis dignum advocatione Pontificis? Videlicet pro iustitia contendere, conciliare pacem, prohibere dissidia, insitum divinitus est in pontificatu maximo : idque et iudicio et re omnis agnovit superior aetas. Decessores autem Nostros iis muneribus magna cum salute gentium christianarum saepenumero perfunctos, plus est exploratum, quam ut memorari oporteat. Sane incepto illi tam frugifero tamque nobili quaesitum vel a priucipio sponte fuerat Nostrae suffragium auctoritatis: tum etiam in optatis erat, generatimque seníentiae inclinaverant, Nobis ut foret ipso in concilio Hayensi locus. Una ex omnibus reclamavit vox, at quidem tamdiu in repugnando pertinax, quoad pervicit, eorum ipsorum vox, inquimus, qui potestati suae summum Ecclesiae rectorem expugnatione Urbis fecere obnoxium. Quid non ab iis hostile timeamus, quando nec dubitant in luce Europae vim inferri sanctitati iurium atque officiorum, quae ab apostolico munere sponte nascuntur? Attamen, qualiacumque futura sint tempora, Nos quidem, adiuvante Deo, nec conniventes offendent, nec pavidos.

Sed partes Nostras res Orientalium catholica modo deposcit. In Patriarchatu Giliciensi Armeniorum cum venerabili fratri Stephano Petro X Azarian succedendum esset, qui Calendis Maii decesserat in pace Christi : eius rei caussa in aedem Constantinopolitanam sanctissimi Nominis Mariae Episcoporum Armenio ritu coacta ad praescripta legum Synodus est. Die vicesimo sexto superioris mensis Iulii Patriarcham in demortui locum suffragiis fecere venerabilem fratrem Paulum Emmanuelian Episcopum Caesareensem, qui Petrus ex more appellatus est, undecimus eo nomine. De ratione tota docuerunt Nos per litteras ipsi, qui ad suffragia convenerant, Episcopi : illud praeterea rogantes, ut, quem ad Patriarchalem dignitatem ipsi extulerant, eum confirmare potestate apostolica vellemus. Idem sibi rogat, simulque sacri honorem Pallii libello supplici petit Patriarcha electus, edita fidei catholicae professione ex forma Urbaniana, adiectis insuper quae a sacrosancto Concilio Vaticano decreta sunt. Venerabilis fratris Pauli Emmanuelian egregia in apostolicam Sedem voluntas et multarum ornamenta virtutum, collegarum episcoporum testimonio prolixe laudantur. Is iam episcopalia munera administra vit diu; consilio, doctrina, laboribus apostolicis opinionem atque amorem gentis suae promeritus. His de caussis, atque ex sententia sacri Consilii christiano nomini propagando Ecclesiarum negotiis orientalis ritus praepositi, cum eius tum Episcoporum precibus annuendum censuimus.— Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra confirmamus et approbamus electionem seu postulationem a venerabilibus fratribus Armeniis Ciliciae factam de persona praedicti Pauli Emmanuelian, quem absolvimus a vinculo, quo tenebatur Ecclesiae Caesareensi, ac transferimus ad Patriarchalem Ecclesiam Ciliciae Armeniorum, praeficientes eum Patriarcham et Pastorem eidem Patriarchali Ecclesiae, prout in decreto et schedula consistorialibus exprimetur, contrariis quibuscumque non obstantibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

*AAS, vol. XXXII (1899-1900), pp. 321-324.