Auspicato Concessum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT

SANCTO FRANCISCO ASSISIENSI


ET

DE TERTIO FRANCISCALIUM ORDINE

PROPAGANDO


Sanctissimi Domini Nostri LEONIS Divina Providentia PAPA*! XIII

Epistola Encyclica ad Patriarchas Primates Archiepiscopos et Epi¬
scopos universos catholici orbis gratiam et communionem cum

Apostolica Sede habentes

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Auspicato concessum est populo christiano duorum virorum me¬ moriam brevi temporis intervallo recolere, qui ad sempiterna san¬ ctitatis praemia in caelum evocati, praeclaram alumnorum copiam, tamquam virtutum suarum perpetuo renascentem propaginem , in terris reliquerunt. —Siquidem post saecularia sollemnia ob me¬ moriam Benedicti, monachorum in Occidente patris legiferi, proxima est occasio non dispar habendorum publice honorum Francisco As- sisiensi, septimo post quam natus est exeunte saeculo. Quod sane contingere benigno quodam divinae providentiae consilio, non im¬ merito arbitramur. Nam oblato ad celebrandum tantorum patrum natali die, homines admonere Deus velle videtur, ut summa illorum merita recordentur, simulque intelligant , conditos ab iis virorum religiosorum ordines tam indigne violari minime debuisse, in iis praesertim civitatibus , quibus incrementa humanitatis et gloriae labore, ingenio, sedulitate pepererunt. — Ista quidem sollemnia con¬ fidimus haud vacua fructu futura populo christiano, qui non sine

•caussa sodales religiosos amicorum loco semper habere consuevit: proptereaque sicut Benedicti nomen magna pietate gratoque animo honoravit, ita nunc Francisci memoriam festo cultu et multiplici significatione voluntatis est certatim renovaturus. Atque istud pie¬ tatis reverentiaeque honestum certamen non regione circumscribi¬ tur, in qua vir sanctissimus editus est in lucem, nec finitimis a

-■», Tom, XV fase. (7 L XXII.


praesentia eius nobilitatis spatiis: sed late est ad cunctas terrarum oras, quacumque Francisci aut nomen percrebuit, aut instituta vi¬ gent, propagatum.

Hunc animorum in re optima ardorem Nos certe sic probamus,, ut nemo magis; praesertim quia Franciscum Assisiensem admirari praecipuaque religione colere ab adolescentia assuevimus, et in fa¬ miliam Franciscanum adscitos esse gloriamur , et sacra Alverniae iuga libentes atque alacres, pietatis caussa, non semel ascendimus: quo loco tanti viri imago, ubicumque poneremus vestigium, obiicie- batur animo , mentemque tacita cogitatione suspensam memor illa- solitudo tenebat. —"Sed quantumvis sit istud studium laudabile, tamen nequaquam in isto omnia. Ita enim de honoribus, qui beato- Francisco properantur, statuendum, tunc maxime futuros ei, cui deferuntur, gratos si fuerint iis ipsis, qui deferant, fructuosi. In hoc autem positus est fructus solidus minimeque caducus, ut cuius excellentem virtutem homines admirantur, similitudinem eius ali¬ quam adripiant, fierique studeant ipsius imitatione meliores. Quod, opitulante Deo, si studiose effecerint, proiecto quaesita erit prae¬ sentium malorum opportuna et valde efficax medicina. — Vos itaque- volumus. Venerabiles Fratres, per has Litteras alloqui, non modo- pie tatem erga Franciscum Nostram publice testaturi, verum etiam vestram exeitaturi caritatem, ut in hominum salute eo, quo dixi¬ mus, curanda remedio Nobiscum pariter elaboretis.

Liberator generis humani Iesus Christus fons est perennis, atque perpetuus omnium bonorum quae ab infinita Dei benignitate ad

nos proficiscuntur, ita plane ut qui semel mundum servavit idem sit in omnes saeculorum aetates servaturus : Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (1). Si quando- igitur naturae vitio aut hominum culpa contingat , ut in deterio-' rem partem delabatur genus humanum, et singulari quadam ope indigere ad evadendum videatur, omnino recipere se ad Iesum Chra- stum necesse est, atque istud putare maximum certis simumque

perfugium. Divina enim illius virtus tam magna est tantumque, pollet, ut omnium in, ea vel periculorum depulsio, vel malorum posita sanatio sit. Futura est autem certa sanatio, si modo ad

professionem Christianae sapientiae, et ad evangelica vivendi prae¬ cepta genus humanum reducatur. Iis autem, quae diximus, forte

incidentibus, malis,simul ac solatii venit divinitus provisa maturitas, fere iubet Deus , continuo virum aliquem in terris existere non unum de multis, sed summum et singularem, quem restituendae sa¬ lutis publicae praeficiat muneri. Atqui istud plane nsuveniebat sub

fi) Act. IV, 12.


exitum saeculi duodecimi aliquantoque serius; fuit autem eius ma¬ ximi operis perfector Franciscus.

Satis illa nota est aetas cum sua indole virtutum ac vitiorum. Insita altius in animis vigebat fides catholica : pulcrumque erat complures pietatis fervore incensos in Palaestinam transmittere qui vincere aut emori destina vissent. Sed tamen valde populares mores licentia mutaverat : nihilque erat tam hominibus necessarium, quam ut Christianos spiritus revocarent. — Iamvero Christianae virtutis caput est generosa animi affectio , rerum arduarum ac difficilium patiens: cuius forma quaedam m cruce adumbratur, quam qui Chri¬ stum sequi malunt, onusto ferant humero necesse est. Illius autem partes affectionis sunt, abstinentem rerum mortalium animum ge¬ rere : sibimet acriter imperare : casus adversos facile moderateque ferre. Denique caritas in Deum, in proximos una omnium est do¬ mina et regina virtutum; cuius tanta vis est, ut molestias, quae officium comitantur, omnes abstergeat, laboresque quantumvis ma¬ gnos non tolerabiles solum efficiat, verum etiam iucundos.

Harum virtutum saeculo duodecimo magna apparebat inopia, cum nimis multi, penitus mancipati rebus humanis, aut appetentia honorum ac divitiarum insanirent, aut per luxum et libidines aeta¬ tem agerent. Plurimum valebant pauci ; quorum opes fere in op¬ pressionem miserae et contemptae multitudinis evaserant: atque hu- iusmodi vitiorum maculas ne ii quidem effugerant, qui disciplinae ceteris esse ex instituto debuissent. Et restincta passim caritate, variae quotidianaeque pestes consecutae erant, in videre, aemulari, odisse, distractis adeo infestisque animis, ut ad minimam quamque caussam et civitates finitimae sese invicem praeliando confluerent, et cives cum civibus ferro inhumane decernerent.

In id saeculum Francisci cecidit aetas. Qui tamen mira constan¬ tia, simplicitate pari aggressus est dictis et factis genuinam Chri¬ stianae perfectionis imaginem senescenti mundo ad spectandum pro¬ ponere.— Reapse, quemadmodum Dominicus Gusmanus pater inte¬ gritatem caelestium doctrinarum per eadem tempora tuebatur, pra- vosque haereticorum errores luce Christianae sapientiae depellebat, ita Franciscus ad grandia ducente Deo, illud impetravit ut ad vir¬ tutem excitaret Christianos homines et diu multumque devios ad imitationem Christi traduceret. Non certe fortuito factum est, ut ad aures acciderent adolescentis illae ex Evangelio sententiae : Nolite possidere aurum, nequz argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam (1). Et, Si vis perfectus esse, vade vende quae


(Ii Matth. X, 9-10.



habes et da pauperibus.... et veni, sequere me (1). Quae tamquam sibi nominatim dicta interpretatus, continuo abdicat se rebus om¬ nibus, vestimenta mutat; paupertatem sibi sociam et comitem con¬ stituit in omni vita futuram*, et maxima illa virtutum praecepta, quae celso erectoque animo amplexus erat, Ordinis sui velut fun¬ damenta fore decernit. Ex eo tempore, inter tantam saeculi molli¬ tiam fastidiumque delicatissimum, ille horrido cultu atque aspero incedere: victum ostiatim quaerere: et quae acerbissima putantur, insanae plebis ludibria non tam perferre, quam vorare alacritate mirabili. Videlicet stultitiam Crucis Christi adsumpserat et pro- barat uti absolutam sapientiam; cumque in eius augusta mysteria intelligendo penetravisset, vidit iudicavitque nusquam posse gloriam suam melius collocari. —Una cum amore Crucis, pervasit Francisci pectus caritas vehemens , quae impulit hominem, ut propagandum nomen Christianum animose susciperet, ob eamque caussam obviam sese vel manifesto capitis periculo ultro offerret. Hac ille caritate homines complectebatur universos: multo tamen pariores habuit egenos et sordidos, ita prorsus ut quos ceteri refugere aut super¬ bius fastidire consuevissent, iis potissimum ille delectari videretur. Qua ratione egregie de ea germanitate meruit qua restituta per¬ fectaque ex toto hominum genere unam velut familiam Christus Dominus conflavit, in potestate unius omnium parentis Dei consti¬ tutam.

Tot igitur virtutum praesidio atque hac praesertim asperitate vitae, studuit vir innocentissimus formam Iesu Christi, quoad po¬ terat , in se ipse transferre. Sed divinae providentiae numen in hoc etiam duxisse videtur, quod rerum externarum singulares quasdam cum divino Redemptore similitudines assecutus est. —Sic, ad exemplar Iesu, Francisco contigit, ut in lucem susciperetur in stabulo, ac tale stratum haberet puer infans, quale olim ipse Chri¬ stus tectam stramentis terram. Quo tempore, ut fertur, leves per sublime Angelorum chori, et mulcentes aera concentus similitudinem compleverunt. Item lectos quosdam, uti Christus Apostolos, sibi di¬ scipulos adiunxit, quos peragrare terras iuberet, Christianae pacis ac sempiternae salutis nuntios. Pauperrimus, contumeliose illusus, repudiatus a suis, vel in hoc speciem Iesu Christi retulit, quod nec tantulum voluit habere proprium, quo caput reclinaret. Postrema similitudinis nota accessit, cum in Alverni montis vertice, velut in Calvario suo, novo ad illam aetatem exemplo , sacris stigmatibus corpori eius divinitus impressis, propemodum actus est in Crucem.— Rem hoc loco commemoramus non minus miraculo nobilem , quam



saeculorum praedicatione illustrem. Cum enim esset olirn in crueia- tuum Christi vehementi cogitatione defixus, eorumque vim acerbis¬ simam ad se traduceret, et tamquam sitiens hauriret, delapsus e caelo repente Angelus se ostendit : unde arcana quaedam virtus cum subito emicuisset, palmas pedesque quasi transfixus clavis, itemque velut acuta cuspide vulneratum latus Franciscus sensit. Quo facto , ingentem caritatis ardorem concepit animo : corpore vivam expressamque vulnerum Iesu Christi in reliquum tempus imaginem gessit.

Ista rerum miracula , angelico potius quam humano celebranda praeconio, satis demonstrant quantus ille vir, quamque dignus fuerit, quem aequalibus suis ad mores christianos revocandas .Deus destina¬ ret. Profecto ad Damiani aedem exaudita Francisco est maior hu¬ mana vox, /, labentcm tuer e domum meam. Neque minus admiratio¬ nis habet oblata divinitus Innocentio III species, cum sibi videre visus est Basilicae Lateranensis inclinata moenia humeris suis Franciscum sustinentem. Quorum vis ratioque portentorum perspicua est: nimi¬ rum significabatur, Christianae reipublicae non leve per ea tempora praesidium et columen Franciscum futurum. Revera nihil cunctatus est quin accingentur. Duodeni illi, qui se in eius disciplinam primi contulerant, exigui instar seminis extiterunt , quod secundo Dei numine, auspiciisque Pontificis maximi, celeriter visum est in uber¬ rimam segetem adolescere. Eis igitur ad Christi exempla sancta institutis varias Italiae Europaeque regiones, Evangelii caussa, de¬ scribit: dato certis inter eos negotio, ut in Africain usque trai i ei ant. Nec mora: inopes, indocti, rudes, committunt tamen populo sese: in triviis plateisque, nullo loci apparatu nec pompa verborum, ad. contemptum rerum humanarum, cogitationesque futuri saeculi ho¬ mines adhortari incipiunt. Mirum tam ineptis, ut videbantur, ope¬ rariis quantus respondit operae fructus. Ad eos enim confluere ca- t er vat ini cupida audiendi multitudo: tum dolenter admissa defiere, oblivisci iniuriarum, ooiupositisque dissidiis ad pacis consilia redire. Incredibile dictu est, quanta inclinatione animorum ac prope impetu ad Franciscum turba raperetur. Assectabantur maximo concursu, quacumque ille ingrederetur: nec iare» ex oppidis , ex urbibus fre- quentioribus universi promiscue cives homini erant supplices , ut se vellet in disciplinam rite accipere.— Quamobrem caussa nata est viro sanctissimo, cur sodalitatem Te ;'ti i Ordi vis institueret, quae omnem hominum conditionem, omnem aetatem , utrumque sexum reciperet, nec familiae rerumque domesticar um vincula abrumperet. Eam quippe prudenter temperavit non tam legibus propriis, quam ipsis legum evangelicarum partibus : quae sane nomini Christiano




graviores videantur. Videlicet praeceptis Dei Ecclesiaeque obtem¬ peretur, absint factiones et rixae: nihil detrahatur de aliena re: nisi pro religione,' patriaque, ne arma sumantur: modestia in victu cul¬ tuque servetur: f acessa t luxus: periculosa chorearum artisque lu¬ dicrae lenocinia vitentur.

Facile est intelligere permagnas manare utilitates ex huiusmodi instituto debuisse cum salutari per se, tum ad eam tempestatem mirabiliter opportuno. —Quam opportunitatem et satis: indicant coa¬ litae eiusdem generis ex Dominicana familia aliisque ordinibus so¬ dalitates, et eventus ipse confirmat. Sane illi Franciscalium ordini nomen dare infiammato studio summaque voluntatum propensione ab intimis ad summos vulgo"properabant. Optarunt ante alios hanc laudem Ludo vicus IX Galliarum rex, et Elisabetha Hungarorum regina: successere aetatum decursu plures ex Pontificibus maximis, item ex Cardinalibus, ex Episcopis , ex regibus, ex dynastis, qui omnes insignia Franciscalia non aliena esse a dignitate sua duxe¬ runt. — Sodales tertii ordinis animum suum in tuenda religione catholica pium aeque ac fortem probavere : quarum virtutum si magnam ab improbis subierunt invidiam, ea tamen, quae honestis¬ sima est atque unice expetenda, sapientium et bonorum approbatione numquam caruerunt. Immo Gregorius ipse IX Decessor Noster fidem ipsorum ac fortitudinem publice gratulatus, minime dubitavit et auctoritate sua defendere, et milites Christi, Machabaeos alteros, honoris caussa, appellare. —Neque carebat veritate laus. Magnum enim salutis publicae praesidium erat in illo hominum ordine: qui propositis sibi auctoris sui virtutibus et legibus , perficiebant , quoad facultas ferret, ut Christianae honestatis decora in civitate reviviscerent. Certe ipsorum opera exemplisque extinctae saepe aut delinitae sunt factionum partes : erepta ab efferatorum dextris arma: litium et iurgiorum caussae sublatae: parta inopiae et soli¬ tudini solatia: castigata, fortunarum gurges et corruptelarum in¬ strumentum, luxuria. Quare pax domestica et tranquillitas publica, integritas morum et mansuetudo, rei familiaris rectus usus et tu¬ tela, quae sunt optima humanitatis incolumitatisque firmamenta , ex tertio Franciscalium ordine, tamquam ex stirpe quadam, gignun¬ tur: eorumque bonorum conservationem magna ex parte Francisco debet Europa.

Plus tamen, quam ulla ex gentibus ceteris, Francisco debet Italia; quae sicut eius virtutibus princeps theatrum fuit, ita maxime be¬ neficia sensit. — Et sane quo tempore multa multi pro iniuria con¬ tenderent, ille afflicto et iacenti constanter porrexit dexteram : in summa egestate dives, numquam destitit alienam sublevare inopiam.


immemor suae. Vagiit sua v te, 1 in eius ore patrius sermo recens : •vim caritatis simul et poeticae expressit canticis, quae vulgus edi¬ sceret, quaeque, admiratione visa sunt non indigna eruditae poste¬ ritatis. Ad Francisci cogitationem, aura quaedam afrlatusque humano .angustior ingenia nostrorum concitavit, ita quidem ut in eius rebus gestis pingendis, fingendis, caelandis, summorum artificum industria vertant. Nactus est in .Francisco Alighierus , quod grandiloquo- pariter mollissimoque caneret versu: Cimabue etGiottus, quod Par- xhasiis luminibus ad immortalitatem illustrarent: dari artifices aedi¬ ficandi, quod magnificis operibus perficerent, vel ad sepulchrum ho¬ minis paurpeculi, vel ad aedem Mariae Angelorum, tot tantorumque miraculorum testem. Ad haec autem templa homines undique com¬ meare frequentes solent, veneraturi Assisiensem patrem pauperum, •cui, ut se rebus humanis despoliaverat funditus, ita divinae boni¬ tatis large copioseque dona affluxerunt.

Igitur perspicuum est, in Christianam civilemque rempublicam ab uno hoc homine vim beneficiorum infiuxisse. Sed quoniam ille eius spiritus, omnino excellenterque Christianus mirifice estad omnia et loca et tempora accommodatus, nemo dubitaverit, quin Franciscalia instituta magnopere sint aetate hac nostra profutura. Eo vel ma¬ gis, quod horum temporum ratio ad illorum rationem pluribus ex •caussis videtur accedere. — Quemadmodum saeculo duodecimo , ita nunc non parum deferbuit divina caritas: nec levis est officiorum -Christianorum, partim ignoratione, partirn negligentia, perturbatio. Simili animorum cursu similibusque studiis , in aucupandis vitae commodis, in consectandis avide voluptatibus plerique aetatem con¬ sumunt. Diffiuentes luxuria, sua profundunt, aliena appetunt: fra¬ ternitatis humanae nomen extollentes, plura tamen fraterne dicunt quam faciunt: feruntur enim amore sui, et illa erga tenuiores atque inopes genuina caritas quotidie minuitur. —Per eam aetatem mul¬ tiplex Albigensium error, concitandis adversus Ecclesiae potestatem turbis, una simul civitatem perturbaret, et ad quoddam Socialismi genus munierat iter. Flodieque similiter Naturalismi fautores pro¬ pagatoresque creverunt : qui subesse Ecclesiae oportere pertina¬ citer negant, et longius, quo consentaneum est, gradatim proce¬ dentes ne civili quidem potestati parcunt: vim et sedictiones in populo probant: agrariam rem tentant; proletariorum cupidita¬ tibus blandiuntur: domestici publicique ordinis fundamenta de¬ bilitant.

In his igitur tot tantisque incommodis, probe intelligitis , Ve¬ nerabiles Fratres, spem sublevationis non exiguam collocari in in¬ stitutis Franciscalibus merito posse, si modo in pristinum statum



restituantur. — Iis enim florentibus, facile floreret et fides et pietas et omnis Christiana laus: frangeretur exlex caducarum rerum appe¬ titio, nec pertaederet, quod maximum atque odiosissimum plerisque putatur onus, domitas habere virtute cupiditates. Concordiae vere fraternae vinclis colligati diligerent homines inter se, egenisque et calamitosis, quippe imaginem Christi gerentibus, eam, quam par est, reverentiam adhiberent. — Praeterea qui religione Christiana penitus imbuti sunt, sentiunt iudicio certo, legitime imperantibus conscientia officii obtemperan, nullaque in re violari quemquam oportere : qua animi affectione nihil est efficacius ad extinguendam radicitus omnem in hoc genere vitiositatem, vim, iniurias, novarum rerum libidinem, invidiam inter varios civitatis ordines: in quibus omnibus initia, simul atque arma Socialismi consistunt. —• Denique illud etiam, in quo prudentes rerum civilium tanto opere laborant, de locupletium et egenorum rationibus erit optime constitutum , hoc fixo et persuaso, non vacare dignitate paupertatem : divitem misericordem et munifieum, pauperem sua sorte industriaque con¬ tentum esse oportere : eumque neuter sit ad haec commutabilia bona natus, alteri patientia , alteri liberalitate in caelum esse ve- niundum.

His de caussis Nobis est diu et magnopere in votis, ut quantum quisque potest in imitationem Francisci Assisiensis se intendat. — Idcirco sicut semper antea tertio Franciscalium ordini singularem curam adhibuimus, ita nunc summa Dei benignitate ad gerendum Pontificatum maximum vocati , cum inciderit ut id peropportune fieri possit, Christianos homines hortamur, ut nomen dare sanctae huic Iesu Christi militiae ne recusent. Plurimi numerantur passim ex utroque sexu, qui Patris Seraphici vestigiis alacri animo iam ingrediuntur. Quorum laudamus tale studium vehementerque pro¬ bamus, ita tamen ut illud augeri et ad plures propagari , Vobis praesertim adnitentibus Venerabiles Fratres, velimus. Et caput est commendationis Nostrae, ut qui insignia Poenitentiae induerint, imaginem spectent sanctissimi auctoris sui, ad eamque contendant: sine qua, quod inde expectaretur boni, nihil esset. Itaque date operam, ut Tertium. Ordinem vulgo noscant atque ex veritate aesti ment: providete, ut qui curam gerunt animarum , doceant sedulo qualis ille sit, quam facile unicuique pateat, quam magnis in ani¬ morum salutem privilegiis abundet, quantum utilitatis, privatim et publice polliceatur. In quo eo magis est elaborandum quod sodales Franciscales ordinis primi et alterius gravi in praesens perculsi plaga indigne laborant. Hi quidem utinam, parentis sui patrocinio* defensi, celeriter ex tot fluctibus vegeti et florentes emergant !


Utinam, etiam Christianae gentes ad disciplinam tertii ordinis con¬ fluant, ita alacres itaque frequentes, uti olim undique ad Franci- scum ipsum sese certatim effundebant 1 — Hoc autem maiore con¬ tentione poscimus et potiore iure ab Italis speramus., quos unius patriae necessitudo et uberior acceptorum beneficiorum copia pro¬ pensior iubet esse in Franciscum animo, et maiores eidem gratias habere. Ita sane septem post saeculis Italicae genti et omni Chri¬ stiano orbi contingeret, ut se a perturbatione revocatum ad tran¬ quillitatem, ab exitio ad salutem , hominis Assisiensis beneficio sentiret. Id quidem communi prece, per hos dies maxime, ab ipso Francisco flagitemus : idem contendamus a Maria Virgine matre Dei, quae famuli sui pietatem ac fidem caelesti tutela donisque singu¬ laribus perpetuo remuneravit.

Interea caelestium munerum auspicem, et praecipuam Nostrae benevolentiae testem, Apostolicam benedictionem Vobis, Venerabiles Fratres, universoque Clero ac populo singulis concredito, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S.Petrum die XV11 septembris An. MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri anno Quinto.

LEO PP. XIII.