Autobiographia

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Autobiographia
1449
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

Die 21. octobris anno 1449


Vir Cryfftz Iohan nomine, qui fuit nauta, ex Catharina Hermanni Roemers, quae decessit anno domini 1427, genuit in Cusa dioecesis Trevirensis dominum Nicolaum de Cusa. Qui parum post 22. annum aetatis doctor studii Paduani anno 37. aetatis suae missus fuit per papam Eugenium quartum ad Constantinopolim et adduxit imperatorem Graecorum et patriarcham cum 28 archiepiscopis ecclesiae orientalis, qui in concilio Florentino sanctae Romanae ecclesiae fidem acceptarunt. Et hic Nicolaus defendit Eugenium, qui per conciliarem congregationem inique fuit Basileae depositus Amadeo antipapa duce Subaudiae in papatum intruso, qui Felicem quintum se nominavit. Hic dominus Nicolaus fuit per papam Eugenium in cardinalem assumptus secrete et statim mortuo Eugenio ante eius publicationem fuit iterum per Nicolaum papam quintum in presbyterum cardinalem tituli sancti Petri ad vincula assumptus et publicatus anno domini 1449 in proxima angaria post diem cinerum, quo anno Amadeus antipapa cessit nomini papatus.

Et ut sciant cuncti sanctam Romanam ecclesiam non respicere ad locum vel genus nativitatis, sed esse largissimam remuneratricem virtutum, hinc hanc historiam in dei laudem iussit scribi ipse cardinalis anno 1449 die 21. octobris eo tunc in Cusa existente ad valedicendum decrepito patri suo et fratri suo Iohanni sacerdoti et Clarae sorori suae uxori Pauli de Brysig scabini et sculteti Trevirensis, iter de proximo arrepturus ad apostolicam sedem, apud quam constitui proposui in principio anni sequentis scilicet iubilaei. Et ad hoc per praecepta apostolica necessitabatur, licet diu cardinalatum acceptare recusasset.