Axiochus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Axiochus sive de more
sub nomine Platone editus, neque autem ab ipso scriptum
Marsilius Ficinus Latine vertit e Graeco, saeculo XV
saeculo I a.Ch.n
editio: incognita
fons: [1]
Dialogi personae: Socrates, Clinias, Axiochus.

Exeunti ad Cynosarges mihi, cum ad Elissum venissem, vox cuiusdam allata est clamantis "Socrates, Socrates". Utque conversus circumspectabam unde ea redderetur, Axiochi filium video Cliniam, ad Callirhoën currentem cum Damone musico, Charmideque Glauconis filio. Horum alter quidem musicam docebat, alter ex familiaritate amabat, simulque amabatur. Visum est ergo mihi recta deflectenti ocurrere eis, ut quam primum conveniremus. Perfusus autem lacrimis Clinias: Nunc tempus est, inquit, Socrates, ut vulgata semper de te sapientiam ostendas. Pater enim ex aliquo iam tempore viribus de improviso destitutus est et prope est exitum vitae, molesteque fert adesse sibi finem, tametsi antehac comtemneret mortem horrenda imagine exprimentes, comiterque derideret. Perge ergo, proque tua consuetudine illum confirma: ut volens eo, quo ducit necessitas, sequatur utque ille mihi ad reliqua hoc ipso etiam pie colatur.

So. Nullam me, Clinia, moderatum et honestam rem rogaveris frustra, quanto nunc magis, cum ad haec me voces pietatis officia. Acceleremus igitur. Si enim ita res se habt, festinato opus est.

Cli. Ubi modo te viderit, Socrates, rectius habebit. Crebro enim iam evenit ei, ut examinatus rursus reficeretur.

So. Quo citius autem perveniremus, ea quae circa murum est, ad Itonas portas, ivimus. In proximo namque habitabat portae quae est apud Amazoniam columnam. Invenimus ergo eum assumptis rursum sensibus et corpore robustum, defectum vero mente, prorsusque indigentem consolationis, revolventem crebro se suspiriaque cum lacrimis atque manuum crepitu cientem. Aspiciens autem illum, quid hoc, inquam, rei, Axioche? Ubi nobis illa pridem magnifica verba, continentesque laudes virtutum et maius quam ut dici posset in te animi robur? Sicut enim timidus athleta, cum in gymnasio insignem te praebueris, ad certamen ipsum defecisti. An non circumspecte considerabis naturam vir tanta aetate et rationi obsequens, utque nihil aliud, Atheniensis? Quod commune videlicet hoc et ab omnibus iactatum, peregrinatio quaedam vita est, quodque oportet peragrantes eam alacriter et tantum non paeana canentes, ad postremam accedere necessitatem: tam molliter vero habere se tamque aegre, pueri more divelli, nequaquam prudentiae prae se fert altioris aetatem.

Ax. Recte quidem, Socrates, ista mihi dicere videris: verum nescio quo pacto ubi propius accessit periculum, fortia illa grandiaque verba occulte subtolerant atque negliguntur. Oboritur autem metus quidam, mente multipliciter discerpens, si hac luce, hisque privabor bonis et expers mentis sensuumque iacebo ubicumque demum putrescens et in pulverem vermesque conversus.

So. Imperfecte coniungis, Axioche, propter imperitiam, cum sensuum orbitate sensum, tibique ipse contraria facis et dicis: neque cogitas quod simul quidem defles id, quod sensibus carebis, simul ob putrefactionem doles amissionemque vitae oblectamentorum, veluti morte sis in aliam vitam transiturus, neque in omnimodam abiturus sensuum abolitionem et eandem in qua prius quam nascereris fuisti. Ut enim cum Draco Clisthenesque gubernabant rem publicam, nihil te mali habebat (necdum enim coeperas esse ut male tibi quid accidere posset) ita neque post mortem erit. Nullus enim ut male tibi esse quicquam possit, es futurum. Quin tu igitur hanc omnem discutis ineptiam, illud cogitans quod soluta simul hac compage, animoque rursus in proprium restituto locum, relictum istud corpus terrenum atque rationis expers amplius nequaquam est homo. Nos etenim anima sumus, animal immortale, mortali inclusum munimento. Hoc autem tabernaculum non sine malo nobis circumdedit natura, cuius laeta quidem abstrusa sunt et volucria, pluribusque doloribus admixta: tristia vero, improvisa, diuturna prorsusque, vacua gaudiorum. Valetudines nempe, sentientium membrorum ulcera, morbi interni. Quibus necessario (quoniam per corporis meatus sparsa est) condolens anima coelestem et cognatum desiderat aethera, sitique cupide supernae illius consuetudinem gaudiaque vitae. Discessus itaque e vita, mali cuiusdam est in bonum commutatio.

Ax. Cum malum ergo, Socrates, vitam putes, quid ita vivere perseveras, cum rerum sis indagator et nobis, id est multitudini, intelligentia praestes?

So. Nequaquam verum de me, Axioche, testimonium dicis. Arbitraris enim quemadmodum vulgus Atheniensium, quandoquidem res inquiro, alicuius quoque me scientiam habere. Abest autem tantum vi reconditiora sciam, ut voto optaverim etiam vulgata me ista novisse. Sunt autem ista quae dico Prodici sapientis tradita, alia quidem duobus obolis, alia duabus, alia quattuor drachmis redempta. Gratis enim hic vir neminem docet, estque mos ei semper Epicharmi illud in ore habere "Manus manum fricat; da aliquid et aliquid cape". Nuper ergo cum apud Calliam Hipponici filium declamaret, tantis disseruit contra vitam, ut ego ad ea quae nullius sunt momenti, assumpserim vitam. Ex eoque iam in mortem mihi animus, Axioche, propendet.

Ax. Quae dixit autem?

So. Dicam equidem tibi ea, quorum mihi veniet in mentem. Quae enim pars, inquit, aetatis calamitatibus vacat? Non ne statim a principio plorat, ut primum natus est infans? Vitamque a lacrimis auspicatur? Quae tandem non premit cum molestia? Semper enim vel penuria, vel frigore, vel calore, vel verberibus urgetur. Antea quoque quam loqui possit, quanta patitur? Flens scilicet, hancque solam habens anxietati suae quaerelam. Ubi septimum dehinc expleverit annum multosque labores exhauserit: iam custodes, gymnasicae, magistri ludi, iam adolescenti, critici, geometrae, rei militaris praeceptores: ingens plane dominorum multitudo. Post ista ubi in Ephebos inscriptus est, prior iam metus Lyceum, Academia, gymnasiarchia, virgae, nullaque prorsus malorum mensura. Omne adeo adolescentis sub moderatoribus est tempus: qui ex Areopagi delecti concilio praesunt iuventuti. Deine cum fuerit istis exolutus, iam curae palam emergunt, reputatioque quod vivendi potissimum instituat iter: praeque sequentibus incommodis priora illa puerilia videntur et infantium revera territamenta: expeditiones enim et vulnera, perpetuique certaminum labores. Hinc iam fallens subrepit senectus: in qua confluit quicquid est infirmum fragileque naturae. Quod nisi ocius quis vitam velut aes alienum reddiderit: astans supra caput natura tamquam foenerator reposcit usuram. Ab alio quidem visum, auditum ab alio, persaepe utrumque. At si quis diutius cunctetur, debilitat eum, excruciat et artuum morbo afficit. Alii itaque multa senectute repuerascunt: animoque bis pueri fiunt senes. Dii ergo propter hoc ipsum (ut quibus est notissimae sint res humanae) quos plurimi faciunt, eos citius auferunt e vita. Agamedesitaque et Trophonius cum Pythii Apollinis aedificassent templum: orantes dari sibi quod optimum esset, cum obdormivissent, numquam deinde surrexerunt. Sic etiam Iunonis Argivae sacerdotes, precante matre eorum, ut gratiam eis aliquam Iuno pietatis illorum referret, cum enim cunctarentur iumenta, succedentes ipsi vehiculo matrem ad templum usque pertraxerant. Post preces ergo nocte decesserunt. Longum foret autem poetarum dicta recensere qui divinioribus poematis ea quae ad vitam pertinent nostram, velut ex oraculo decantant, quemadmodum deploret illam. Uniusque solum memoratu dignissimi sat habeo meminisse: qui inquit

     Quam superi miserum stamen mortalibus avi nevere,
     Ut vivi deflenda per omnia durent

Iterumque

     Et cunctis hominum generi sors pessima vita
     Stat, quaecumque supra terram spirantque meantque

de Amphiarao vero quid dicit?

Iupiter hunc titus animis, hunc magnus Apollo
Diligit et iusti metas non attigit avi.

De illo quoque qui ita iubet:

Nascens fleat, qui tanta vitae intrat mala:

quid tibi videtur? Sed finem facio: ne commemorando alios, rem contra qua institui longius ducam: Quod autem vitae quisquam institutum, quamve artem deliget, ut non queratur de ea atque praeferentibus offendatur? Opifices mercenariasque recenseamus artes: ex nocte in noctem usque laborantes et vix tolerantes vitae necessarios sumptus. Complorantes seipsos, omnemque vigiliam suam maerore lacrimisque complentes. At nautam diacmus, per tanta penetrantem pericula, quique, quemadmodum Bias ait, neque inter mortuos est neque inter vivos. Terrestris homo velut ambigui generis, ipse in mare sese proiecit: totusque arbitrii factus est fortunae. Verum dulcis est agricultura. Est sane. Nonne tota tamen est, quod aiunt, ulcus, semper paratam doloris habens causam, nunc quidem siccitatem, nunc pluvias, nunc uredinem, nunc rubiginem, nunc vel aestum intempestivum, vel frigum conquerens? Illa quoque honorata in primis reipublicae cura, multa enim praetereo, per quantas rapitur anxietates? Quae gaudia quidem habet furunculi in modum trepida semper, atque stimulis repleta, repulsas vero acerbas et millies morte peiores. Quis enim beatus esse possit vulgi vivens arbitrio? Tametsi faveatur ei plaudaturque, populi scilicet ludicrum iactatus, exibilatus, damnatus, mortuus et tum miserandus vivus. Ubi namque, Axioche, tu qui in re publica versaris, ubi Miltiades, ubi Themistocles, ubi Ephialtes abiit, ubique item qui nuper reges et duces fuerunt? Quando ego quidem non sum rogatus sententiam (neque enim honestum mihi videbatur ut insanienti populo dominationis particeps fierem). Theramenes autem et Callixenus deinde constitutos praeficientes magistratus, ut indemnati necarentur homines effecerunt: tuque cum Euryptolemo resistebas illis solus e triginta millibus in contionem coactis. Ax. Sunt ista, Socrates, ut dicis: itaque ex eo suggesti me satietas cepit, neque mihi quicquam acerbius republica visum est. Perspicuum id quidem illis qui in ipso sunt negotio versati. Tu namque dicis haec, veluti qui de sublimi spectaveris: nos vero qui fecimus periculum, quanto exactius scimus? Populus enim, carissime Socrates, ingratus est, morosus, crudelis, invidus, imperitus: ut qui sit ex colluvie turbae et stultis insolentibus collectus. Huic autem qui assentatur, multo ipse miserior est.

So. Quando igitur, Axioche, hanc quae liberalis maxim abominandam putas, quid reliqua vitae genera? An non putabimus prorsus esse fugienda? Audivi etiam Prodicum quandoque dicentem, quod nihil quicquam neque ad viventes mors, neque ad defunctos pertineret.

Ax. Quomodo dicis ista, Socrates?

So. Quoniam neue circa viventes est: hi vero qui obierunt, non sunt amplius. Itaque neque apud te est: nondum enim obiisti, neque si quid tibi accidat, est cirac te futura. Non enim eris. Stultus est igitur dolor de Axiocho, qualis neque est, neque futurus sit, Axiochum mente torqueri: sitque simile, veluti Scyllam, aut si quis Centaurum reformidet, quae neque iam imminent tibi, neque sint umquam ad exitiu tuum affutura. Existentium enim rerum est metus: quae non sunt autem, nemo est qui pertimescat.

Ax. Tu quidem docta haec verba ex ea quae nunc pullulat, garrulitate protulisti. Illinc enim haec sunt verborum ineptiae, illiciendae iuventuti apparatae. Me vero amissio bonorum quae sunt in vita, tristem reddit: etsi, Socrates, probabiliorem etaim hac quam modo dixisti, crepueris orationem. Non enim errabunda iam mens ducitur apte cohaerentibus verbis: neque contingunt mentem ista: sed in ostentationem splendoremque orationis parata multum absunt a veritate. At animi aegritudo captiosis nequaquam sistitur verbis: sed illis acquiescit solum quae valeant ad mentem usque penetrare.

So. Coniungis imprudenter, Axioche, et bonorum privationi malorum substitutis sensum, oblitus quod tunc mortuus sis futurus. Eum namque qui bona amittit, contraria laedunt quae pariter mala. At qui non est, nihil in eius quo privatur, locum recipit. Quomodo ergo esse posset ullus in eo dolor, quod nullam laedentium notitiam exhibebit? Quod si non ab initio, Axioche, per imprudentiam unum aliquem sensum cum morte componeres, nequaquam metueres eam. Nunc ipse te subvertis, timens amissum iri animam, aliamque animam illius amissioni circumdas. Et turbaris quod sis sine sensus futurus, hocque ipsum non sentire alio te sensu comprehensurum putas. Ad haec multae sunt perpulchrae de animi immortalitate rationes. Neque enim mortalis natura in tam varias res attolere sese posset, ut contemneret ingentium ferarum vires, respublicas constitueret, respiceret etiam in coelum et astrorum videret revolutiones, cursusque solis et lunae, ortus item et occasus: defectus, celeritatem, distantias, aequinoctiaque et duplices conversiones, Pleiadum etiam et hiemis atque aestatis ventos, imbriumque casus et horrendos turbinum raptus, ut comprehensos quoque mundi labores saeculis traderet: nisi divinus quidam mentibus nostris spiritus inesset: quo compexum notitiamque tantarum attingeret rerum. Transis itaque non in mortem, Axioche, sed in immortalitatem: non in amissionem bonorum, sed in sinceriorem eorum perceptionem, neque ad voluptates mortali confusas corpori, sed ab omnibus prorsus molestiis purgatas. Illuc enim ex hoc solutus carcere proficisceris, ubi requieta laetaque omnia et nulla fatiscentia senecta: tranquillamque illic perages vitam, ab omnibus liberam incommodis et serena placidam quiete, rerum contemplans naturam: atque philosophiae non ad turbam, neque in speciem, sed ad puram germanamque deditus veritatem.

Ax. In contrarium me, Socrates, hac oratione distulisti. Non enim metus iam me, sed desiderium tenet mortis. Utque ego rhetores imitatus grandius aliquid dicam, iamdudum superna mente concipio et immensum illum divinumque recenseo cursum, collegique ex infirmitate me: sumque iterum quasi novus effectus.

So. Si vis autem aliam etiam ratione cape, quam retulit mihi Gobryas Magus. Is dicebat secundum Xerxis in Graeciam transitum avum suum sibi cognomine missum esse in Delum, quo eam tueretur insulam, in qua bina sunt numina prognata. Ibi illum ex aeneis quibusdam tabulis quas attulissent ab Hyperboreis Opis et Hecaergus, didicisse animam posteaquam a corpore sit exoluta, in ignotum quendam locum subterraneo discedere recessu, in quo Plutonis sit regia nihilo minor quam aula Iovis. Terra etenim mundi medium tenente, ambitum eius esse globosum: cuius alterum quidem semiorbem dii superi acceperint, inferi alterum: atque hi quidem fratres illorum, hi vero filli fratrum. Vestibula autem qua aditus ad Plutonis est regnum, ferreis esse claustris atque clavibus offirmata. Aperientem illa fluvius excipit Acheron, post quem Cocytus est. Eos ubi quis traiecerit, ad Minoem et Rhadamanthum est accedere necesse. Vocant hunc campum veritatis, inque eo iudices sedent, ecognoscentes eorum qui advenerint unicuiusque vitam et qua quisque ratione corpus inhabitant aetatem peregerit. Nec mentiendi illic ulla facultas. Quibuscumque autem in vita melior aspiraverit daemon, ii sedes incolunt piorum: ubi omnes horae scatent omnigena fructuum ubertate, fontes puris labuntur aquis, variis prata omnimoda floribus vernant, conventus sunt philosophorum, theatra poetarum, exultantium coronae musicique concentus. Ad haec instructa diligenter convivia et ipsa sese suppeditans affluentia victus immortalis hilaritas, ratioque vitae iucundissima. Non enim frigus illis, non aestus est gravis, sed temperatus aer funditus mitibus solis radiis illustratus. Hic etiam initiatis est dignatio quaedam et religiosa ibidem quoque peragunt sacra. Quomodo ergo non hic tibi honro habebitur cognato deorum? Herculem namque Liberumque patrem descendentes ad inferos priscus est sermo hic initiatos fuisse et fiduciam quo illuc irent, ab Eleusina conceptam esse. At illi quibus per scelera vita fuerit peracta, per Tartarum a Furiis ad erebum chaosque rapiuntur, ubi impiorum est locus, inexplebilesque Danai filiarum urnae, ubi Tantali sitis, praecordia Tityi, Sisyphi inexplicitum. Ibi circumlambentibus adusti et omnium poenarum afflicti cruciatu, tormentis laniantur immensis. Ista quidem ex Gobrya ego audivi, tuum vero de eis erit, Axioche, iudicium. Illud namque ratione adductus solum scio constanter, quod omnis immortalis est anima quaecumque ex hoc loco transfertur et prorsus expers doloris. Sive sursum ergo, Axioche, sive deorsum beatus sis oportet, qui probe pieque vixisti.

Ax. Pudet me, Socrates, dicere tibi quiddam. Tantum abest ut timeam mortem, ut nunc eius etiam tenear amore, usque adeo et haec mihi et illa persusasit quasi coelestis oratio. Contemno etiam vitam, ut qui sim in melius domicilium transiturum recensebo. Tu vero meridie fac adsis mihi, Socrates.

So. Faciam ut dixisti. Ego quoque ad Cynosarges unde vocatus sum redeo ad deambulationem.