Baronum epistola, 1301

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Baronum epistola, 1301
English barons at Lincoln Parliament, January 1301, to the Pope
1301
editio: incognita
fons: incognitus

Sancta Romana mater ecclesia per cuius ministerium fides Catholica gubernatur in suis actibus cum ea sicut firmiter credimus et tenemus maturitate procedit quod nulli prejudicare sed singulorum jura non minus in aliis quam in seipsa tanquam mater alma conservari valet illsesa sane. Convocato nuper per serenissimum Dominum nostrum Edwardum Dei gratia Regem Angliae illustrem Parliamento apud Lincolniam generali idem Dominus noster quasdam literas apostolicas quas super certis negotiis condicionem et statum regni Scotiae tangentibus ex parte vestra receperat in medio exhiberi et seriose nobis fecit exponi. Quibus auditis et diligentius intellectis tam nostris sensibus admiranda quam hactenus inaudita in eisdem audivimus contineri. Scimus enim Pater Sanctissime et notorium est in partibus Angliae et nonnullis aliis non ignotum quod a prima institutione regni Angliae Reges eiusdem regni tam temporibus Britonum quam Anglorum superius et directum dominium regni Scotiae habuerunt et in possessione vel quasi superioritatis et directi dominii ipsius regni Scotiae successivis temporibus exstiterunt. Nec ullis temporibus ipsum regnum in temporalibus pertinuit vel pertinet quovis jure ad ecclesiam supra-dictam quinimmo idem regnum Scotiae progenitoribus praedicti Domini nostri Regibus Angliae atque sibi feodale exstitit ab antique nec etiam Reges Scotorum et regnum alii quam Regibus Angliae subfuerunt vel subjici consueverunt. Neque Reges Angliae super juribus suis in regno praedicto aut aliis suis temporalibus coram aliquo judice ecclesiastico vel seculari ex libera praeheminentia status suae regiae dignitatis et consuetudinis cunctis temporibus irrefragabiliter observatae responderunt aut respondere debebant. Unde habito tractatu et deliberatione diligenti super contentis in vestris literis memoratis communis concors et unanimis omnium nostrum et singulorum consensus fuit, est ac erit inconcusse Deo propitio in futurum quod praefatus Dominus noster Rex super juribus regni sui Scotiae aut aliis suis temporalibus nullatenus judicialiter respondeat coram Vobis nec judicium subeat quoquomodo aut jura sua praedicta in dubium questionis deducat, nec ad praesentiam vestram procuratores aut nuncios ad hoc mittat praecipue cum praemissa cederent manifeste in exhaereditationem juris coronae regni Angliae et Regiae dignitatis ac sub-versionem status eiusdem regni notoriam, necnon in praejudicium libertatum, consuetudinum et legum paternarum ad quarum observationem et defensionem ex debito perstiti juramenti astringimur et quae manutenebimus toto posse totisque viribus cum Dei auxilio defendemus. Nec etiam permittimus aut aliquatenus permittemus sicut nec possumus nec debemus premissa tam insolita indebita praejudicialia et alias inaudita perselibatum Dominum nostrum Regem etiamsi vellet facere seu quomodolibet attemptare. Quocirca Sanctitati vestrae reverenter et humiliter supplicamus quatenus eundem Dominum nostrum Regem (qui inter alios principes orbis terra Catholicum se exhibet) et ecclesiae Romanae devotum jura sua, libertates, consuetudines et leges praedictas absque diminutione et inquietudine pacifice possidere et ea illibata persistere benignius permittatis. In cuius rei testimonium percipere sigilla nostra tam pro nobis quam pro tota Communitate predicti regni Angliae praesentibus sunt appensa. Data apud Lincolniam xii die Februarii, Anno Domini Millensimo Trescentensimo.