LIBER I
[recensere]
1Nouem Iouis concordes filiae sorores
2Gell. XVII 21, 45 eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn. Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.
3Scopas atque uerbenas sagmina sumpserunt.
4Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit.
5fames acer augescit hostibus ...[1]
6apud emporium in campo hostium pro moene
7Inerant signa expressa, quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras[2]
8amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
9Seru. Dan. Aen. X 712 Prochyta ... hanc Naeuius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.
10Eorum sectam sequuntur multi mortales ...
multi alii e Troia strenui uiri ...
ubi foras cum auro illinc exibant.
11Seru. Dan. Aen. I 170 nouam ... rem Naeuius bello Punico dicit, unam nauem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.
12Res diuas edicit, praedicit castus.
13Schol. Verg. Aen. Cod. Paris. lat.7930 saec. XI ad Aen. VII 123 Anchises fatorum arcana reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed Celaeno: unde uel catasiopomenon intellegendum est uel diuinitatem Anchisae assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandauit significat aut libros reliquit qui haec responsa continebant.
14Senex fretus pietati deum adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum
15Siluicolae homines bellique inertes
16Macrob. VI 2, 31 in principio Aeneidos tempestas describitur et Venus apud Iouem queritur ... hic locus totus sumptus a Naeuio est ex primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Ioue queritur, et secuntur uerba Iouis filiam consolatis spe futurorum.
17Seru. Dan. Aen. I 198 et totus hic locus de Naeuio belli Punici libro translatus est.
18ei uenit in mentem hominum fortunas.[3]
19patrem suum supremum optumum appellat.
20summe deum regnator quianam genus odisti?
LIBER II
[recensere] 21prima incedit Cereris Proserpina puer
22dein pollens sagittis inclutus arquitenens
sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo
23Seru. Dan. Aen. IV 9 cuius filiae fuerint Anna et Dido Naeuius dicit.
24pulchraque ... ex auro uestemque citrosam
25ferunt pulchras creterras, aureas lepistas.
26C.Gl.L. II 17,34 angla oges trapezai trigonoi, hos Nebios.
27Fest. p. 406 L. supparus ... parum puni ... cat neuius de ... co.
28blande et docte percontat Aenea quo pacto
Troiam urbem liquerit
29Varro in libris rerum diuinarum ap. Lactant. inst. I 6,9 quartam [sc. Sibyllam] Cimmeriam in Italia Naeuius in libris belli Punici Piso in annalibus [fr. 41 Peter] nominat.
30iamque eius mentem fortuna fecerat quietem.[4]
LIBER III
[recensere] 31postquam auem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa penatium ordine ponuntur;
immolabat auream uictimam pulchram.
32manusque susum ad caelum sustulit suas rex Amulius diuisque
gratulabatur.
33Seru. Dan. Aen. I 273 Naeuius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.
34Varr. l. L. V 53 quartae regionis Palatium ... eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam. itaque Naeuius Balatium appellat.
35Varr. l. L. V 43 Auentinum aliquot de causis dicunt. Naeuius ab auibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aues.
LIBER IV
[recensere] 36simul atrocia proicerent exta ministratores
37uirum praetor aduenit auspicat auspicium prosperum.
38Fest. p. 156 L. nauali corona ... primus eam accepit ... C. Atilius bello Punico primo, ut a Naeuio narratum est in carmine belli Punici.
39Priscian. G.L.K. II p. 249 huius [sc. uocis Samnis] neutrum Naeuius Samnite protulit in carmine belli Punici. Ibid. p. 388 Naeuius neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici.
40transit Melitam
Romanus exercitus, insulam integram urit
populatur, uastat, rem hostium concinnat.
41... eam carnem uictoribus danunt
42uicissatim uolui uictoriam ...
LIBER V
[recensere] 43seseque ei perire mauolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos popularis.
44sin illos deserant fortissimos uiros,
magnum stuprum populo fieri per gentes.
LIBER VI
[recensere] 45censet eo uenturum obuiam Poenum
46fato Metelli Romae fiunt consules.
47superbiter contemptim conterit legiones.
48onerariae onustae stabant in flustris
49conuenit regnum simul atque locos ut haberent
50septimum decimum annum ilico sedent.
LIBER VII
[recensere] 51Sicilienses paciscit obsides ut reddant
52id quoque paciscunt moenia sint quae
Lutatium reconciliant, captiuos plurimos
FRAGMENTA INCERTAE SEDIS ET DVBIA
[recensere] 53magnam domum decoremque ditem uexerant.
54simul alius aliunde rumitant inter se.
55magnae metus tumultus pectora possidit.
56plerique omnes subiguntur sub unum iudicium.
57quod bruti nec satis sardare queunt
58atque prius pariet locusta lucam bouem
59Gell. V 12,7 Lucetium ... Iouem Cn. Naeuius in libris belli Poenici appellat.
60Fest. p. 316 L. runa genus teli significat ... Naeui ...
61Fest. p. 158 L. nemut nisi etiam uel ... i Punici cumait nemut ... aerumnas.
62Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenesi dicti sunt comites Aeneae.
63. Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenariam appellauere locum, ubi Aeneas classem a Troia ueniens appulit.
64Fest. 482 L. topper significare ait Artorius cito, fortasse, celeriter, temere ... citius; sic C. naeuicapesset flammam Volcani.
65. Fest. p. 374 L. sublicium pontem ... et meminit s ... qui ait in belli ... quam liquidum ... amnem.
SATYRA
[recensere]66quianam Saturnium populum pepulisti?
EPITAPHIVM NAEVII
[recensere] 67inmortales mortales si foret fas flere,
flerent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.