Migne Patrologia Latina Tomus 138
Benedicito puerperae secundum usum Aethiopum (Auctor incertus), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AucInc.BePuSeU, cc_idno: 9585
c
138.0927C| IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. AMEN.
Orationes quas dicit sacerdos cum imponit manus super matrem et infantem, postquam ingressi sunt ecclesiam.
Sacerdos primum hortatur populum ad agendas Deo gratias, dicens:
Gratias agamus benefactori nostro Domino misericordi. Patri Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, quia protexit nos, auxiliatus est nobis, custodivit, et commendatos sibi nos credidit, attraxit, amplexus est, confirmavit, et pervenire nos fecit ad hanc horam. Rogemusque ipsum ut etiam custodiat nos in hac die sancta et in omni tempore 138.0927D| vitae nostrae, in omni pace, omnipotens Domine, Deus noster.
Diaconus dicit: Orate.
Sacerdos autem dicit: Domine, o Domine, Pater bone et omnipotens, Pater Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, laudamus te super omne opus, pro omni opere, et in omni opere, quia protexisti nos et auxiliatus es nobis, custodisti nos, et commendatos tibi nos credidisti, attraxisti, et amplexus 138.0928C| es, confirmasti, et pervenire fecisti usque ad hanc horam. Petimus quoque et quaerimus a bonitate tua, o amator humani generis.
Hic diaconus dicit: Petite et rogate ut parcat nobis Dominus, et misereatur nostri, et suscipiat orationem quae pro nobis fit a sanctis suis, et faciat nos dignos ut quae praestat accipiamus, et sumamus de participatione et sacramento suo benedicto, ut dimittantur nobis peccata nostra.
Sacerdos subsequitur: Da nobis ut perducamus hunc diem sanctum et omne tempus vitae nostrae, in omni pace, cum timore tuo. Omnem invidiam, et omnem tentationem, et omne opus Satanae, consilium hominum malorum, insultationes inimici absconditas et manifestas elonga et expelle a me et 138.0928D| ab universo populo tuo, et ab hoc loco sancto tuo. Omnia bona (quidquid utique praestat et juvat) impera eis per nos, quia tu es qui dedisti nobis potestatem ut calcaremus serpentem et scorpionem, et omnem vim inimicam. Ne inducas nos, Domine, in tentationem, sed redime et libera nos ab omni malo, per gratiam et misericordiam et amorem erga humanum genus, Filii tui unici, Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, cum quo, tibi, una 138.0929A| cum sancto Spiritu est gloria et potestas, nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Postea sacerdos dat thus, et dicit hanc orationem.
Domine, Deus noster, omnipotens, Pater Domini Dei, et Redemptoris nostri Jesu Christi, creator saeculorum, qui nativitatem nostram fecisti, tu, Domine, instituisti Moysen servum tuum in lege tua, et docuisti eum constitutionem mundam, quae convenit omni feminae quae pepererit, ut scilicet modicum temporis separaretur; et praecepisti ei ne appropinquaret ad sancta tua, sed ut se contineret quoad liberaretur: ita quoque rogamus bonitatem tuam, et quaesumus pro ancilla tua N., quae servavit constitutionem tuam, et optat ingredi in sanctum tabernaculum tuum, ut adoret ante altare tuum 138.0929B| sanctum; et desiderat sumere sacramentum tuum sanctum et vivificans: rogamus, inquam, bonitatem tuam, et quaesumus, o amator humani generis, benedic ancillae tuae N. in hac hora, et libera eam ab omni immunditia maligna quae propellit a regia tua sancta, et fac ut suscipiat ex sacramento tuo sancto. Infanti etiam huic parvulo, Domine, qui natus est ex ea, benedic, sanctifica, et confirma eum; da 138.0930A| ei virtutem, et protege eum, et attingere fac ad metam aetatis suae. Fiat timens, et coalescat in voluntatem tuam sanctam. Custodi et confirma eum in fide recta, in spe, pace, et charitate tua, per unicum Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum, cum quo tibi convenit, una cum sancto Spiritu, gloria et gratiarum actio, in saecula saeculorum. Amen.
Sacerdos ungit eorum frontem, feminae scilicet et infantis, unctione sancta, et dicit sequentem orationem impositionis manuum:
Domine, o Domine, Pater bone, Deus noster, imposuimus manus nostras super capita famulorum tuorum, in coronam honoris et gloriae, amen; coronam fidei, et decoris, amen; coronam justitiae, quae 138.0930B| non expugnatur ab inimico, amen. Fac servos tuos plenos gratiae Spiritus sancti, per misericordiam et propitiationem amatoris humani generis, filii tui Jesu Christi, nam tibi, et ipsi, cum sancto Spiritu, est gloria et potestas, in saecula saeculorum. Amen.
Postea mater sumit sacramentum sanctum Eucharistiae.
Benedictionis puerperae finis.