Benedictio Cerei

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Benedictio Cerei
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


EnnTic.BenCer 63 Ennodius Ticinensis473-521 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Benedictio Cerei

I. Dignum et justum est. Vere dignum et justum est, ut quod a te, Domine, accepimus, prece saltem et voce solvamus. Et licet nostra lingua auctoris sui beneficiis digno nequaquam respondere possit affatu: vult tamen divino mysterio profecisse, quod facta est. Nam cum caeteris animalibus hebetata caligantium crassitudo sit sensuum, vernat in hoc dispositione dominica hominum factura praestantior, quod sola uberius potest sentire factorem: quae tamen cernuis est socianda recte pecudibus, si coelestis ignara muneris, velut elinguis, beneficia divinitus concessa concludat. Nam ut absolvit a crimine in holocaustis mysticis, non habere quod offeras: ita digna piaculo res est, offerenda subtrahere. Parili namque judicio censendus est, et qui nunquam loquitur per naturam, et qui quod loquitur, non reddit auctori. Idcirco, Domine, stupendi hujus opifex elementi, aliquam tibi a nobis reddi credimus humili satisfactione particulam, quod totum cognoscimus nos debere. Quis enim alius praeter te mundi fabricam perpendiculo repentinae jussionis exactam bifida auctoritate solidavit; cum primum praecepti tui miraculo terra coagularetur in pelagus, et deductis deinde aquarum impressionibus illa naufraga post sitiret? Cujus etiam, nisi tuae investigabilis fotu jussionis suscepta germina nutriuntur? qui calorem gignit infusis, qui humorem stillat arentibus? qui, nisi Deus noster, succidua jungit temporibus tempora, quorum terrae fetus nunc igne fervescant, nunc glacie temperentur, nunc tepore animentur, nunc bibulo liquore conspergantur? Quis haec omnia et fecit ex nihilo, et per lucis januam a perpetuae noctis furva densitate discrevit, fecitque perenniter laudanda dispositione piissimus, post lucis claritatem non horreri tenebras revertentes per dierum dies? Quis te vel dignus aut facundus laudator eloquitur, cujus terminata distributio succedente varietate fit gratior: quo jubente dulcior lux est, quae aliquando desinit, quam si jugiter permaneret? Ecce illa nox, quae mundum hactenus jugo crudelissimae deditionis oppresserat, populos a nexibus violentae conditionis absolvit, et fit libertatis altrix, quae mater fuerat servitutis. In hujus tibi, Domine, sanctissimae noctis ministerio hoc cereum lumen offerimus, per quod caligo vetusta pellatur: in quo species trino compaginata consortio, societatis propemodum mysticae glutino conjungatur: quarum ceram paravit nectareis partubus feta virginitas papyrum ad alimenta ignium lympha transmisit, lumen adhibetur e coelo. Nihil hic habet vox humana quod consecret, ubi totum dirigit superna cognitio. Agnoscit hic odorem suum salutiferae virginis filius, ubi sine coitu nascitur quidquid offertur. Non enim hic turicremis Panchaeus adoletur ignis altaribus: non ad triste ministerium extremum mugiens bos percussa litatur: non bidentum fetus carnificis potius, quam sacerdotis mucro desecuit. Sufficit ad reparationem aeternitatis perditae, quod non a nobis, sed pro nobis, Agnus occisus est. Procul hinc aberit lanista Judaicus, qui per cicatrices inguinum animas sibi acquisitas tot solet numerare quot vulnerat. Christi nostri libamina infucata simplicitate complentur. Peragit dedicationem corporis nostri, crux, unda, confessio. Te ergo quaesumus, Domine, ut sicut typico prisca mysterio, ita renovanda agmina ducat haec columna trans gurgites: aestuet nobis semita praeparata per maria, et sitiat callis pulverulentus in fluctibus. Nihil hic est in quo discrepent antiqua novis aut moderna veteribus. Tu semper idem Dominus et sacerdos memoratus per prophetas. Hic est ad cujus precatum fluenta siccentur, ut Hebraeus transeat, Aegyptius deprimatur, et mersis in aqua corporibus, sola sentiat culpa naufragium. Hoc autem tibi, Domine, castae operatricis munus, et hanc intactae matris sobolem commendamus; per quam meretur habere terra quod coeli est: quae per domos cereas divino stipant mella compendio: quibus causa est numerosae progeniei nescisse conjugium: ne dum copularum nexibus occupantur, laborandi tempus effugiant, et exspectent ut prolem suam turgida alvus effundat, quam herbarum lucro diligentius possunt ore profligare quam semine. In hujus autem cerei luminis corpore te, Domine, postulamus ut supernae benedictionis munus accommodes: et si quis hinc sumpserit, adversus flabra ventorum, adversus spiritus procellarum, tua jussa faciens, sit illi singulare profugium: sit murus ab hoste fidelibus. Simul etiam quaesumus te ut quia ad vernantis anni faciem passionis ac resurrectionis tuae tempus aptasti, cum post concretas hiemali torpore glebas et infrenata glacie flumina, novellas frondium tunicas gemma conscendit, et cum auctore germinum Domino nobis omnia reviviscunt: da multiplices fructus in terris, nostrum effice quod ostendis, et sacerdotis nostri, vel totius cleri incolumitate servata, ubertatem temporum sine adversa tempestate concede.