Jump to content

Benedictio armorum (Auctor incertus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Benedictio armorum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Benedictio armorum (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.BenArm, cc_idno: 9586

BENEDICTIO VEXILLI.( Ex Cod. Vindob. Theol. 277. saec. XII vel XIII, ut in Pontificali Rom. ) 138.1121A|

Omnipotens sempiterne Deus, qui es cunctorum benedictio, et triumphantium fortitudo, respice propitius ad preces humilitatis nostrae, et hoc vexillum, quod bellico usui praeparatum est coelesti benedictione 138.1121B| sanctifica, ut contra adversarias et rebelles nationes sit validum, tuoque munimine circumseptum; sitque inimicis christiani populi terribile atque in te confidentibus solidamentum et victoriae certa fitutia. Tu es enim Deus, qui conteris bella, et coelestis praesidii sperantibus in te praestas auxilium. Per.


BENEDICTIO ENSIS.

Exaudi quaesumus Domine preces nostras, et hunc ensem quo hic famulus tuus N. se circumcingi desiderat, majestatis tuae dextera benedicere dignare, quatinus defensio atque protectio possit (sit) ecclesiarum, viduarum, orphanorum, omniumque servientium contra saevitiam paganorum, aliisque insidiantibus sit pavor, terror, et formido.

138.1121C| Alia. Famulum tuum N. quaesumus Domine pietatis tuae custodia muniat, ut hunc ensem, quem te inspirante desiderat suscipere, te adjuvante illaesum custodiat. Per Dnm.

Item benedictio

Benedic Domine sancte Pater omnipotens per invocationem sancti nominis, et per adventum Filii tui Dni nri Ihu Xpi, atque per donum Spiritus sancti Paraclyti hunc ensem, ut his qui hodierna die tua 138.1122A| pietate eo praecingitur, visibiles inimicos sub pedibus conculcet, victoriaque per omnia potius semper maneat illaesus. Per.

Sequitur antiph. Speciosus forma prae filius hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime.

Alia. Omnipotens sempiterne Deus, qui famulum 138.1122B| tuum N. eminenti mucrone circumcingi jussisti, fac illum contra cuncta adversantia ita coelestibus armari praesidiis, quae nullis hic et in aevum tempestatibus bellorum turbetur. Per.

BENEDICTIO SUPER CAPSELLAS ET FUSTES et super illos, quicunque limina ac suffragia sanctorum appetituri sunt (Ex ms. Vindob. theol. 277, saec. XII vel XIII.)

Domine Jesu Christe mundi redemtor et conditor, qui beatis apostolis tuis praecepisti, ut euntes in praedicatione virgas tantum sumerent; te supplici devotione deposcimus, ut digneris has capsellas et hos benedicere fustes, quatenus eos, qui illos in signum peregrinationis et suorum corporum sustentationem sunt recepturi, tuae coelestis gratiae recipiant 138.1122C| plenitudinem, ut in eis munimen tuae benedictionis percipere possint. Ut quemadmodum virga Aaron in templo Domini florens ad rebellium Judaeorum numero sic ipsius stirpem rite se junxit, ita et hos signaculo sancti Petri adornandos ab omnibus peccatis absolvas, quo in die judicii ab impiis separati, in dextera sint parte coronandi. Per eum.

Quando dabuntur capsellae et fustes dicit. Accipite has capsellas et hos fustes et pergite ad limina apostolorum 138.1123A| in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, et per intercessionem beatae Dei genitricis Mariae et omnium Apostolorum, atque omnium Sanctorum mereamini in hoc saeculo accipere remissionem omnium peccatorum, et in futuro consortium omnium beatorum. Per Dnm.

Alia. Omnipotens sempiterne Deus, humani generis reformator et auctor, qui Abrahae puero tuo ut iret de terra nativitatis suae, et veniret in terram repromissionis, quam ei daturus promiseras, praecepisti; nec non et populum Israeliticum in deserto 138.1124A| te adorandum multis prodigiis venire fecisti: hos quaesumus ad beatorum Petri et Pauli limina te ad orare pergentes a periculis omnibus eruas, et a peccatorum nexibus solvas. Et tu qui es vera via in te confidentibus eorum iter bene dispone, ut inter omnes hujus saeculi perturbationes tuo protegantur auxilio. Mitte eis Domine angelum tuum, quem Tobiae famulo tuo comitem dedisti, ut ubicumque manserint, sit illis defensor contra insidias omnium inimicorum visibilium et invisibilium, quatenus laeti et incolomes ad nos iterum redire praevaleant. Per.