Jump to content

Benedictio olei (Auctor incertus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Benedictio olei
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Benedictio olei (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.BenOle, cc_idno: 9589

IN COENA DOMINI.(Ex cod. bibl. Caes. Vind. saec. X vel XI theol. num. 359). 138.1063C|

Ipso die sonentur campanae ad Missam. et ad caeteras horas, sicut mos est diebus sollemnibus, ut omnes veniant ad Ecclesiam, in qua Chrisma mos est consecrari, et sic sileant usque in sabbatum sanctum. Presbiteri vero et caeteri clerici, hora tertia induant se vestimentis sollemnibus, et diaconi dalmaticis, atque subdiaconi albi sericis induantur, et stent in ordine suo, singuli in Ecclesia exspectantes, usque dum veniat domnus Pontifex cum processione plenaria ad Missam, sicut diebus sollemnibus solet, cum VII diaconibus et totidem subdiaconibus et ceroferariis et VII 138.1063D| cereostatis et duobus turribulis cum incensa. Cantor autem et scola statim ut jussum fuerit imponat introitum ad Missam: Nos autem gloriari. cum psalmo et Gloria. et versu et Kyrie eleison.

Tunc dicat pontifex: Gloria in excelsis Deo. quo finito dicat orationem plenitur. sicut aliis diebus, Pax vobis. R\. Et cum spiritu tuo. Orat. Deus a quo et Judas proditor. Tunc legatur epistola Pauli ad Corinthios: 138.1064C| Fratres convenientibus vobis in unum. usque, ut non cum hoc mundo damnetur. Gr. Christus factus est. V\. Propter quod Deus. Ante Evangelium portentur candelae et incensum sicut mos est, legitur Evangelium secundum Joannem: In illo tempore. Ante diem festum Paschae sciens Jesus quia venit hora ejus. Usque, quemadmodum ego feci, vobis ita et vos faciatis. Perlecto Evangelio, facto ad populum sermone dicat pontifex: Dominus vobiscum. Et cum Sp. t. et Oremus. Deinde canitur offertorium Dextera Domini. Offerentibus presbiteris et caeteris qui voluerint, tunc dicatur secreta. Ipse Tibi Domine, etc. (ut tom. I Mon. pag. 72.)

Sequitur Praefatio, et dicat pontifex Te igitur ordine suo ubi usque dicitur Communicantes et diem 138.1064D| sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Jesus Christus pro nobis est traditus, sed et memoriam venerantes. Sequitur: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus ob diem in qua Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus Domine, ut placatus accipias et reliq. usque Qui pridie quam pateretur 138.1065A| pro nostra omnium salute hoc est hodie accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas.

Tunc offeratur pontifici oleum de ampullis quas offerunt populi ad unguendos tam infirmos quam energumenos, et in ultimo antequam dicatur, Per quem haec Domine semper bona creas, exorcizet et benedicat illud tam ipse quam omnes presbyteri qui assunt, ut tantum possit a circumstantibus audiri.

EXORCISMUS OLEI.

Exorcizo te inmundissime spiritus omnisque incursio satanae et omne fantasma, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut recedas ab hoc oleo, ut possit effici unctio spiritalis ad corroborandum templum Dei vivi, ut in eo possit Spiritus sanctus habitare, per nomen Dei Patris omnipotentis, et per 138.1065B| nomen dilectissimi Filii ejus Domini nostri Jesu Christi. Et non peragatur conclusio.

Alia. Emitte Domine Spiritum tuum paraclitum de coelis in hanc pinguedinem olivae, quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis, ut tua sancta benedictione sit omni tangenti unguentum salubre medicina coelestis, tutamen mentis et corporis, ad evacuandos omnes dolores, omnesque infirmitates, omnemque aegritudinem mentis et corporis, unde unxisti sacerdotes, reges, et prophetas, et martyres. Chrisma tuum perfectum Domine nobis a te benedictum permanens in visceribus nostris. In nomine Domini nostri J. Ch..

Tunc dicatur: Per quem haec omnia, etc. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati 138.1065C| audemus dicere: Pater noster. Et oleum reportetur et in loco suo conservetur. Missa vero in ordine suo agatur, usque dum benedictiones episcopales solvantur.

Tunc communicet solus pontifex ante altare, et diaconus ei offerat calicem et non frangat oblatas nisi eam solam unde ille communicat illo tantum in die. Postquam communicaverit, ponat diaconus calicem super altare. Deinde acceptam a subdiacono patenam ponat juxta calicem de altare sinistro, et statim a duobus diaconibus utrumque cooperiatur de sindone munda, quam prius praeparaverant in ora altaris e regione post corporalem expansam. Tunc Domnus episcopus vadat ad sedem suam cum diaconibus et exspectet.

DE CONSECRATIONE PRINCIPALIS CHRISMATIS.

Exspectante vero in sede sua pontifice veniant ad 138.1065D| sacrarium XII presbyteri et caeteri clerici quantum opus sit ad deferendum cum omni decore oleum chrysmale, et oleum catecuminorum et neophytorum usque in ecclesiam ante episcopum. Sint enim idem parati presbyteri et cum eis caeteri clerici casulis et solemnibus vestimentis.

138.1066A| Tunc duo accoliti accipientes duas ampullas, quae ad chrysma et ad oleum catecuminorum consecrari debent, et procedant, et ordinent se illi presbyteri, et praedicti clerici rite et ordinabiliter ita ut primum ambulent duo acoliti cum candelabris et ardentibus cereis. Deinde portentur duae cruces et inter illas medium chrismale oleum. Post eas portetur evangelium, ut impleatur omne bonum. Postea sequantur bini et bini illi XII presbyteri testes et cooperatores ejusdem sacrosancti chrismalis mysterii. Tunc vero subsequantur pueri in laudem ejusdem mysterii concinentes hos versus.

Audi judex mortuorum una spes mortalium.
Audi voces proferentum donum pacis praevium.
V\. O Redemptor sume carmen temet concinentium.
138.1066B|
V\. Arbor feta alma luae hoc sacrandum protulit.
Fert hoc prona prensens turba salvatori saeculi.
O Redemptor.
V\. Stans ad aram imo supplex infulatus pontifex.
Debitum persolvit omne consecrato chrismate.
O Redemptor.
V\. Consecrare tu dignare Rex perennis gloriae.
Hoc olivum signum vivum jura contra daemonum.
O Redemptor.
V\. Ut novetur sexus omnis unctione chrysmatis.
Et medetur sauciata dignitatis gloria.
O Redemptor.
V\. Lota mente sacro fonte aufugantur crimina.
Uncta fonte sacrosancta influant carismata.
O Redemptor.
138.1066C|
Corde natus ex parentis aivum implens Virginis.
Praesta lucem claude mortem chrismatis consortibus.
O Redemptor.
Sit dies haec festa nobis saeculorum saeculis.
Sit sacrata digna laude nec senescat tempore.
O Redemptor.

Venientibus autem eodem ordine in chorum et stantibus ad orientem versis versibusque finitis interdum ordinent se lectores, hostiarii, accoliti et subdiaconi, et stent in ordine suo secundum eorum gradum, ubi ascenditur ad altare tanti, ut subdiaconus sit sextus in eminentiori loco, et juxta eum archidiaconus qui legebat, et ita involutam ampullam suscipientes per ordinem ut ascendat. Et ut pervenerit ad archidiaconum, ille perferat eam ita involutam ante pontificem. 138.1066D| Interim autem unus subdiaconus deferens vasculum cum balsamo alii diacono et ille pontifici.

Tunc ordinentur circa episcopum hinc atque hinc eadem candelabra et cruces et thuribula atque evangelium. Necnon et praedicti presbyteri XII testes et 138.1067A| adjutores ejusdem mysterii, ita ut diaconi stent post dorsum episcopi, presbyteri vero a dextris et a sinistris. Cruces vero et caetera utrinque inter illos media. His ita constitutis convertat se episcopus aut cui ille praeceperit tam ad clerum quam ad populum, et faciat sermonem de confectione chrysmatis congruentem. Deinde convertat se ad Orientem, et intret in consecrationem principalis chrysmatis. Et primo misceat balsamum cum oleo, deinde halat ter super illam ampullam, et dicat lenta voce:

Exorcizo te creatura olei per Deum Patrem omnipotentem, etc. (ut tom. I. Mon. p. 74.) Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobisc. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. Habemus ad Dnum. Gratias agamus Dno Deo nostro. Dignum et justum est. 138.1067B| Vere dignum et justum est, aequum et salutare. Nos tibi semper et ubique gratias agere, etc. (ib. p. 76.)

Finita benedictione domnus Episcopus salutet Chrisma nudum et ministri qui juxta eum sunt, et ita iterum per ordinem descendat, sicut ascendit. Et tenente ampullam accolito deferatur omnibus cooperta ad salutandum per ordinem, ut a nemine nuda videatur. Hoc autem facto summo honore procuretur, usque dum altera ampulla ascendat et iterum descendat, ut ambae honorifice ad locum suum redeant.

EXORCISMUS OLEI. Descendente autem ampulla cum Chrismate statim alia cum oleo catecuminorum cooperta ascendat sicut prior usque ante Episcopum. Et halat in ipsam ter sicut in priorem, sed tacite ordine quo supra delatam, 138.1067C| et imprimis faciat ei exorcismum, et benedicat eam quasi legens lectionem.

Exorcizo te creatura olei in nomine Dei Patris omnipotentis etc. (Tom. I. Mon. pag. 74. col. 1.)

Tunc dicat Dominus vobiscum. Deus incrementorum, etc. (ib. pag. 75.)

Tunc domnus Episcopus et qui juxta eum sunt salutent eam et descendat per ordinem sicut altera, et deferatur omnibus ad salutandum, his ita peractis eodem ordine et decore quo ascenderant in ecclesiam redeant ambae ad sacrarium; tunc lavet pontifex manus et diaconi vadunt ad altare, et discooperiant sancta. Et pontifex veniens ad altare dividat oblatas ad frangendas, et communicet omnis populus ordine suo et sumat de ipsis oblatas integras ad servandum 138.1067D| usque mane diei parasceve, de quibus communicent absque sanguine Domini, sanguis vero eadem die penitus consumatur. Et scola dicente Agnus Dei absque osculo et communione. Dominus Jesus. cum psalmo et gloria. Fractis autem oblatis communicent presbyteri primo, postea diaconi, et caeteri omnes. Et ita perficiatur Missa ordine suo. Ad Compl. Refecti vitalibus alimentis. Super populum. Concede quaesumus Domine, ut perceptum novis.

Et pontifex descendat in sacrarium mandans presbiteris quod voluerit, tunc Chrisma novum misceatur cum veteri, si quid residuum sit, similiter et oleum, et ita dividatur per presbiteros, et finita sunt ista.

Ad vesperum in coena Domini. Non dicatur Deus in 138.1068A| adjutorium. Sed antiph. Calicem salutaris. Ps. Credidi propter. Ant. Cum his qui oderunt. Ps. Ad Dominum. A. Ab hominibus iniquis. Ps. Eripe me. A. Custodi me a laqueo. Ps. Domine clamavi. A. Considerabam ad dexteram. Ps. Voce mea. Lectio non dicatur nec versus. Sed antiph. Conantibus autem. Ps. Magnificat. Oratio ad Vesperum. Deus cujus coenam sacratissimam veneramur ut ea digni inveniamur, munda nos quaesumus a sordibus peccatorum, qui ad insinuandum nobis humilitatis exemplum pedes tuorum dignatus es lavare discipulorum qui cum Deo Patre. Cum autem scola primum antiph. dicit. Calicem salutaris. Statim duo acoliti parati cum nigris casulis incipiant exspoliare altaria, usque dum finitur vespera postea tolluntur. A vespera autem hujus 138.1068B| diei nuda sunt altaria usque in mane sabbati: Expletis omnibus procedit domnus Episcopus cum omni alacritate cum presbiteris et clero si vult ante vel post cibum ad locum ubi mandatum vult perficere. Unus ex subdiaconis cum Evangelio et pueri cum cruce et duobus cereis ardentibus et incenso, parati procedunt cum archidiacono in locum ubi fratres ad mandatum conveniunt. Et primo omnium legitur evangelium secundum Joannem. Ante diem festum pascae. Deinde fratribus mutuo sese lavantibus cantantur antiph. de coena Dni. Coena facta dicit Jesus. Ps. Miserere mei. A. Postquam surrexit. Ps. Deus misereatur nostri. A. Si ego Dominus et magister. Ps. Quam dilecta. A. In hoc cognoscent. Ps. Domine exaudi. A. Dominus postquam. Ps. Beati immaculati. A. Diligamus 138.1068C| nos. Ps. Ecce quam bonum. A. Mandatum novum. A. In diebus illis. A. Ante diem festum. A. Vos vocatis me. A. Domine tu mihi lavas. Oratio post mandatum. Post lavacrum pedum, et post fractionem panis domnus Episcopus vel presbyter pronuntiat hos versus: Suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi. Tu mandasti mandata tua, custodiri nimis. Tu lavasti pedes discipulorum tuorum. Opera manuum tuarum Dne non despicias in eternum.

Adesto Domine officiis nostrae servitutis, quia tu pedes lavare dignatus es tuis discipulis. Ne despicias opera manuum tuarum, quae nobis retinenda mandasti, ut sicut hic exteriora abluuntur inquinamenta sic a te omnium nostrum interiora laventur peccata, 138.1068D| quod ipse praestare dignetis qui vivis, etc. Alia. Deus qui discipulorum tuorum pedes abluens pio affectu eis exemplum praebuisti, mandatumque dedisti. Concede propitius ut per obsequium mandatorum tuorum eorum obtentu de tuo laetemur aspectu, quod ipse praestare. Alia. Annue misericors Deus, ut qui divina praecepta violando a paradisi felicitate decidimus, ad aeternae beatitudinis redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. Quod ipse praestare.

FERIA V. COENA DOMINI.

Media nocte surgendum est, et tangitur signum, et post haec non tangitur nisi in nocte sanctum (sancta) Paschae ad matutinum; at vero ecclesia omni lumine 138.1069A| decoretur, et more solito Deus in adjutorium meum non dicant, nec Gloria. Nec Invitatorium; sed cantor incipit in psalmis (mo) antiphonam, sicut in antiphonarium (rio) continetur; nec presbyter complet in fine orationem, sed tacite surgendum est, et lector benedictionem petat: et quando finit, non dicat. Tu autem, sed ex verbis lectionum jubetur facere finem. Lectiones vero legantur tres de lamentatione Hieremiae prophetae, ubi dicit: Quomodo sedet sola civitas, usque Cogitavit Dnus dissipare murum filiae Sion; tres de tractatu sancti Augustini in psalmo (mum ) Exaudi Deus orationem meam primo (mum). Tres de apostolo ubi ait I. ad Corinthios cap. XI. Ego accepi a Dno, quod et tradidi vobis. VIIII psalmos. VIIII lectiones. VIIII responsoria, cum antiphonas 138.1069B| (is) omnia complenda sunt. Sequitur matutinum: matutino completo non dicatur Kyrie eleyson, nec Et ne nos inducas in temptationem. Hora autem tertia ingressi sacrarium induuntur dalmaticis tam pontifex, quam omnes diaconi, vel omni ornamento, sedente pontifice in sella sua, et praeparantur ampullae duae cum oleo, quarum melior defertur pontifici, ut accepto balsamo et commiscitato cum oleo manu sua impleat eam, illam vero aliam ministri teneant plenam; et pontifex lotis manibus procedit cum septem cereostata (is) ad Missas, dicta antiphona ad Introitum: Nobis autem glori (ari) oportet. Sequitur Gloria in excelsis Deo.

Dicit orationem:

Deus a quo et Judas reatus sui poenam et confessionis, 138.1069C| etc. Legitur apostoli lectio: Fratres, convenientibus vobis in unum, usque ut non cum hoc mundo dampnemur. Sequitur Grad. Chr9 factus est pro nobis obediens usque ad mortem. Legitur evangelium secundum Johannem caput XIII. In illo tempore sciens Dnus quia venit hora ejus: usque quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Canitur offertorium: Dextera Dni. Sequitur super oblata: Ipse tibi quaesumus Dne. Et dicit pontifex ordine suo usque ubi dicit: Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo Dnus noster Jesus Christus pro nobis est traditus; sed et memoriam. Sequitur: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus ob diem, in qua Dnus noster Jesus Christus tradidit discipulis 138.1069D| suis corporis et sanguinis sui mysteria celebranda, quaesumus Dne ut placatus accipias. Qui pridie, quam pro nostra omnium salute pateretur, hoc est hodie, accepit panem in sanctas ac venerabiles. Item in ultimo antequam dicatur: Per quem haec omnia Dne semper bona creas, levantur de ampullis quas offerunt populis; et benedicit tam domnus papa, quam omnes presbyteri.

BENEDICTIO OLEI PRO INFIRMIS. Emitte Dne Spiritum sanctum tuum quaesumus, etc. Sequitur Per quem haec omnia. Qua expleta communicat episcopus solus ante altare, et diaconus confirmat 138.1070A| eum cum calice, illa tantummodo die, postquam communicaverit, ponit calicem super altare. Deinde acceptam a subdiacono patenam ponit juxta calicem de latere sinistro, et statim cooperitur a duobus diaconibus utrumque de sindone munda, quam prius praeparaverant in ore altaris e regione pontificis post corporalem expansum; et continuo duo acolyti involutas ampullas cum sindone alba serica, ita ut videri possint, a medio tenent in brachio sinistro projectis sindonibus super scapulam sinistram, ita ut pertingat scapulam dextram, quatenus possint dependentia retinere; a quibus sub humero stantibus venit subdiaconus, et accipit ampullam commixtam una cum sindone, et dat eam archidiacono, et ille defert pontifici ante altare; tunc pontifex respiciens ad orientem, et 138.1070B| diaconus tenens ante ipsum ampullam in sinistro brachio revolutam in sindone, ut supra diximus, et dicit pontifex: Sursum corda. R\. Habemus ad Dnm. Gratias agamus Dno Deo nostro. R\. Dignum et justum est. Et intrat in consecrationem chrismatis excelsa voce, sed antequanm benedicatur, halat ter in ampullam.

VD. et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Dne sancte Pater omnipotens aeterne Deus; qui in principio et inter caetera, etc.

EXORCISMUS OLEI. Deus incrementorum et profectuum spiritalium, etc. Qua expleta benedicit ampullam olei ordine quo supra delatam, et similiter halat in ipsa sed tacite, ampullam autem, quae cum chrismate est, statim ut benedicta 138.1070C| fuerit, cooperitur, ut anima nuda videatur, sed tenente eam accolito, omnes eam per ordinem salutent, quam Episcopus et diaconi prius nudam salutant. Hoc expleto, ablotis manibus Pontifex venit ante altare, et communicat omnis populus ordine suo, et servant de sancta usque in crastinum.

AD COMPLENDUM. Refecti vitalibus alimentis, quaesumus Domine Deus noster, ut quod tempore mortalitatis exequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur. Per. Ea vero die hora nona faciebat excuti ignem de lapide in loco foris basilica, si ibi oratorium habuerit, in porta ibi excutiunt; sin vero, in loco in quo consideraverit. Prior ita ut ex eo possit candela accendi; quae candela in arundine debet poni, et a mansionario 138.1070D| Ecclesiae vel loco ubi accenditur lampas; una servetur usque in Sabbatum sanctum ad inluminandum cereum, qui eodem die benedicendus est ordine, quo in sacramentorum continetur. Ipsa vero die omnes diurnale officium insimul canunt. A vespere autem hujus diei nuda sint altaria usque in mane Sabbato.

FERIA VI IN PARASCEVEN. Media nocte surgendum est, dicuntur VIIII psalmi cum responsoriis; tres lectiones de lamentatione Hieremiae prophetae ab eo loco, ubi ait: Cogitavit Dnus dissipare, usque misericordiae Dni multae. Tres de tractatu S. Augustini de psalmo LXIII. Tres de Apostolo ubi ait 138.1071A| ad Hebraeos cap. V. Festinemus ergo egredi. Deinde sequitur Matutinum; lucernae extinguuntur; lumen autem ecclesiae (hd) ab initio cantus nocturni inchoatur extingui hoc tamen ordine, ut ab introitu ipsius ecclesiae incipiat paulatim tutari, ut verbi gratia, peracto primo nocturno videatur eorum pars tertia esse extincta: medio nocturno iterum tertia; tertio vero expleto, exceptis septem lampadibus, nihil luminis relinquatur; quae in matutino hoc ordine extinguantur; in initio psalmi primi sit custos semper paratus in loco dextrae partis ecclesiae prope lampadibus; at ubi audierit antiphonam tenens cannam in manu sua tutat lampadem unam; in fine psalmi ipsius aliam sinistrae partis, sic una ex parte una, alia ex alia tutantur usque ad evangelium, in evangelio vero 138.1071B| tutatur in ecclesia lampas.

Hora tertia procedit Pontifex, vel qui vicem illius tenuerit in ecclesia statuta infra urbem, non tamen in majore ecclesia; qui dum veniens de sacrario processerit ante altare ad orandum super oratorium, sicut mos est, statim ut surrexerit, cum silentio ascendit ad sedem, quo sedente statim subdiaconus ascendit ad legendum, et post lectionem cantatur canticum: Dne audivi cum versibus suis, et dicit Pontifex: Oremus: et Diaconus: Flectamus genua; et orat diutissime, et dicit Levate, et dicit (forsan orationes) quas ut finierit, omnes tacite exeunt foras; Presbyteri vero ecclesiarum sive de urbe, seu de suburbanis, vadunt per ecclesias suas, ut hoc ordine cuncta ad vesperum faciant, hoc tantum mutantes, ut 138.1071C| ubi Pontifex meminit apostolicum, ipsi nominent episcopum suum. Post orationes praeparatur crux ante altare, interposito spatio inter ipsam et altare sustentata hinc inde a duobus accolitis; posito ante eam oratorio, venit Pontifex, et adoratam deosculatur crucem; deinde Episcopi, Presbyteri, Diaconi, et caeteri per ordinem, deinde populus; Pontifex vero sedet in sede usquedum omnes salutent. Presbyteri vero duo priores, mox ut salutaverint, intrant in sacrarium, vel ubi positum fuerit corpus Dni, quod pridie remansit, ponentes eum in patenam, et subdiaconus teneat ante ipsos calicem cum vino non consecrato, et alter subdiaconus patenam cum corpore Dni; quibus tenentibus accipit unus presbyter patenam, et alter calicem, et defert super altare nudatum; Pontifex 138.1071D| vero sedet, dum persalutat populus crucem, nam salutante Pontifice vel populo crucem, canitur semper antiphona: Ecce lignum crucis, in quo salus mundi pependit, venite adoremus. Dicatur psalmus CXVIII. qua salutata et reposita in loco suo descendit Pontifex ante altare, et dicit: Oremus: praeceptis salutaribus 138.1072A| moniti, et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in coelis. Sequitur: Libera nos quaesumus Dne ab omnibus malis. Cum dixerint Amen. Sumit de sancta, et ponit in calicem nihil dicens, et communicant omnes cum silentio, et expleta sunt universa, et dicit Pontifex: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, pax tibi. R\. Et cum spiritu tuo. Et post paululum vespera dicit unusquisque privatim, et sic vadunt ad mensam.

SABBATO SANCTO. Media nocte surgendum est; dicuntur novem psalmi cum responsoriis, tres lectiones leguntur de lamentatione Hieremiae ab eo loco ubi dicit: Misericordiae Dni multae, usque in finem. Deinde leguntur homiliae sanctorum Patrum, ad ipsum diem pertinentes, et in 138.1072B| candelis accendendis vel extinguendis, sicut superius habetur. Post horam tertiam sabbato procedunt, qui baptizandi sunt, ad ecclesiam, et ordinantur per ordinem sicut scripti sunt, masculi in dextram, feminae in sinistram, faciens crucem sacerdos in frontibus singulorum. Postea inposita manu super capita singulorum dicit:

Ipsa expleta tangit singulis nares et aures de sputo, et dicit: Epheta, quod est adaperire in odorem suavitatis. Tu autem effugare diabole, adpropinquabit enim judicium Dei. Postea tangit de oleo sancto scapulas et pectus, et dicit: Abrenuntias satanae? R\. Abrenuntio: et omnibus pompis ejus: R\. et omnibus operibus ejus? R\. Et ego te linio oleo salutis in Christo Jesu nostro propitiatus in vitam aeternam, 138.1072C| pax tibi. Hac expleta, ambulet id circuitum inposita manu super capita eorum decantando excelsa voce: Credo in Deum, vertit se ad feminas, et facit similiter. Postea dicitur eis ab archidiacono: Orate electi, flectite genua, et post paululum dicit: Levate, complete orationem vestram in unum, et dicite amen; et respondent omnes amen. Iterum admonentur ab archidiacono his verbis: Caticumini recedant; si quis caticuminus est, recedat; omnes caticumini exeant foras. Iterum dicit diaconus: Filii karissimi revertimini in locis vestris expectantes horam, qua possit circa vos Dei gratia baptismi operari. Hora nona ingrediuntur in sacrarium sacerdotes et levitae, et induunt se vestimentis, cum quibus vigilias celebrare debent, et accenso cereo procedunt 138.1072D| omnes simul de sacrario cum ipso cereo in ecclesiam cum silentio, nihil canentes, et ponitur in candelabre ante altare, et unus diaconus rogat unum de sacerdotibus vel levitis, qui ibidem revestiti adstant, pro se orare; et ut surrexit, dicit ipse diaconus: Dominus vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo. Et dicit orationem istam: