Migne Patrologia Latina Tomus 138
Benedictiones variae (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.BenVar, cc_idno: 9594
BENEDICTIO CEREI. 138.1071D|
¶
Expletis lectionibus statim veniens unus minister, tenens ampullas in manibus suis, stans in dextro cornu 138.1072D| altaris; et tunc ascendit ipse praecedens pontificem ad fontes; tunc deinde scola descendit ad fontes ad letaniam faciendam, expectantes parati pontificem; secundus 138.1073A| vero scolae tenet vas aureum in manu sua sinistra super planetam, unde pontifex mittere debet chrysma in fontem, et jussi faciunt letaniam trinam. Deinde pontifex procedit cum omni decore, sustentatus a duobus diaconibus, et illa duo cereostata, quae ante fuerant inluminata, semper ante ipsum procedunt usquedum omnia finierint; letania finita, facto silentio dicit pontifex: Dnus vobiscum. R\ Et cum spiritu tuo. Dicit: Oremus; et dat orationem.
BENEDICTIO FONTIS. Omnipotens sempiterne Deus, adesto etc.
CONSECRATIO FONTIS. Dnus vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo. Sursum corda. R\. Habemus ad Dnm. Gratias agamus Dno Deo nostro. R\. Dignum et justum est.
138.1073B| VD. et justum est, aequum et salutare; Deus qui invisibili potentia etc.
Unde bene+dico te creatura aquae per Deum vivum, per Deum verum etc.
Signate illos; accedite ad benedictionem. Signent ipsos infantes in frontibus eorum patrini vel patrinae de pollicibus suis dicentes: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Tunc venit accolitus iterum faciens crucem in frontibus singulorum dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et inponit manum super eos, dans orationem excelsa voce his verbis:
Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob etc.
Ergo maledicte diabole recognosce sententiam tuam etc.
Et adnuntiat diaconus dicens: Orate electi, flectite 138.1073C| genua, et reliqua prius; et signant patrini vel matrinae ut prius, et sequitur alius accolitus, super masculos facit crucem sicut prius fecit; et inponens manum suam super eos dicit:
Audi maledicte satanas adjuratur per nomen aeterni Dei et salvatoris nostri filii Dei cum tua victus invidia tremens gemensque discede; nihil tibi sit commune cum servis Dei jam coelestia cogitantibus renuntiatoribus tibi a saeculo, et beatae inmortalitatis victuris. Da igitur honorem advenienti Spiritui sancto, qui ex summa coeli arce descendens pro turbatis fraudibus tuis divino fonte purgata pectora, idem sanctificando templum et habitum perficiat, et ab omnibus penitus noxis praeteritorum criminum liberati servi Dei gratias perenni Deo referant semper, 138.1073D| et benedicant nomen ejus sanctum in saecula saeculorum. Per.
Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob etc.
Ergo maledicte diabole, ut supra. Item dicit diaconus: Orate electi, et reliqua ut supra; et signant patrini vel matrinae ut prius. Deinde tertius accolitus facit crucem in frontibus puerorum sicut anterior fecit, et inponit manum super capita eorum dicendo:
Exorcizo te inmunde spiritus etc.
Item super feminas faciens crucem ut superius, et inponit manum super capita earum dicendo:
Exorcizo te inmunde spiritus per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut exeas et recedas ab his famulabus Dei; ipse enim tibi imperat maledicte 138.1074A| dampnate, qui caeco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit. Ergo maledicte. Ut supra.
Aeternam ac justissimam pietatem tuam etc.
Sequitur exorcismus.
Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus, et Spiritus sancti. Omnis virtus adversarii, et omnis incursio diaboli, omne phantasma, omnis inimici potestas eradicare et effugare ab hac creatura aquae. Unde exorcizo te creatura aquae per Deum verum, per Deum vivum, per Deum sanctum, per Dnm nrm Jesum Christum, ut efficiaris aqua sancta, aqua benedicta, ut ubicunque effusa fueris, vel aspersa, sive in domo, sive in agro, effugias omnem phantasiam, 138.1074B| omnem inimici potestatem; Spiritus sanctus habitet in domo hac, per. Et miscetur sal et cinis faciens ter inde crucem super ipsa aqua. Dein deponis vinum mixtum cum ipsa aqua benedicta, et dicit hanc orationem: Creator et conservator humani generis, dator gratiae spiritalis, largitor aeternae salutis; tu Dne mitte Spiritum tuum super vinum cum aqua mixtum, ut armata virtute coelestis defensionis ad consecrationem hujus ecclesiae vel altaris proficiant. Per Dnm.
Deinde faciens crucem cum digito suo de ipsa aqua in dextra parte per quatuor cornua altaris, inde latera cum hysopo adspergit septem vices canendo antiphonam: Adsperges me Dne hysopo et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor. Ps. Miserere 138.1074C| mei Deus secundum: vadens in circuitu altaris, spargendo deinde in dextra parietes ecclesiae usquedum veniens ante altare spargens iterum desuper in circuitu altaris vel ecclesiae canendo ant. Exurgat Deus et dissipentur inimici ejus. Ps. Ipsum, usquedum veniens iterum ante altare spargens desuper et in circuitu ecclesiae canendo ant. Qui habitat in adjutorio altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Ps. ipsum, et mittit ex ministris aut clericis duos vel tres, qui extrinsecus ecclesiae pariter una vice psallentes spargant.
Iterum ipse pontifex vadit de ipso altare spargendum per medium ecclesiae in longum et in lato similiter crucem faciendo, sive per omne pavimentum spargendo, cum antiph. Domus mea domus orationis vocabitur. 138.1074D| V\. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. et Gloria. Et veniens in medio ecclesiae dicit: Oremus, et diaconus, flectamus genua. Levate, et dicit orationem istam:
Deus, qui loca nomini tuo dicata sanctificas, effunde super hanc orationis domum gratiam tuam, ut omnibus hic invocantibus te auxilium tuae misericordiae sentiatur, per. Iterum dicit: Oremus: et diaconus dicit: flectamus genua. Levate. Sequitur oratio:
Deus sanctificationum omnipotens dominator, cujus pietas sine fine sentitur. Deus qui coelestia simul et terrena complecteris, servans misericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum 138.1075A| gloriae tuae; exaudi preces servorum tuorum, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte; hancque basilicam in honore Sancti ill. sacris mysteriis institutam clementissimus dedicat miseratus inlustra, proprio splendore clarifica, omnemque hominem venientem adorare in hoc loco placatus admitte; propitius dignare respicere, et propter nomen tuum magnum, et manu forti et brachio extenso, in hoc habitaculo supplicantes libens protege, dignanter exaudi, ac aeterna defensione conserva, ut semper felices semper tua religione laetantes constanter in sanctae Trinitatis fide catholica perseverent; per Dnm.
Regenerationis ingressus in verae innocentiae nova infantia renascatur. Per. Hac omni expleta fundit 138.1075B| chrysma de vasculo in fontem super ipsam aquam in modum crucis, et cum manu sua miscitat ipsum chrysma cum aqua, et spargit super omnem fontem, vel super omnem populum. Hoc facto omnis populus, qui voluerit, accipit benedictionem in vasis suis de ipsa aqua, antequam ibi baptizentur parvuli, ad spargendum in domibus eorum, et vineis, et campis, et fructibus eorum. Deinde presbyter, aut diaconus etiamsi necesse fuerit, et accoliti discalceati induentes se aliis vestibus mundis vel candidis ingrediuntur in fontes intro aquam, et baptizantur primo masculi, deinde feminae sub hac interrogatione: Sanctificetur et foecundetur fons iste in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem coeli et terrae? R\. Credo. Credis 138.1075C| et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dnm nostrum natum et passum? R\. Credo. Credis et in Spiritum sanctum; sanctam Ecclesiam catholicam; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem, et vitam aeternam? R\. Credo, Et acceptis infantibus de parentibus baptizant eos sub trina mersione, tantum sanctam Trinitatem semel invocantes ita dicendo: Baptizo te in nomine Patris, et mergit semel: et Filii, et mergit iterum: et Spiritus sancti, et mergit tertio. Levatis autem ipsis infantes in manibus suis offerunt eos uni presbytero; ipse vero presbyter faciens de chrysma crucem cum pollice in vertice eorum cum invocatione sanctae Trinitatis dicit: Deus omnipotens, etc.
Et sunt parati, qui eos suscepturi sunt, cum linteis 138.1075D| in manibus eorum, et accipiunt ipsos a presbyteris vel diaconibus, qui eos baptizarunt. Pontifex vero egredietur a fonte, habens compositam sedem in ipsa ecclesia ubi voluerit, sedens in ea. Et deportantur ipsi infantes ante eum, et dat singulis stolam, casulam et chrysmale, et decem siliquas, et vestiuntur; induti vero ordinantur per ordinem sicut scripti sunt in circuitu, et dat orationem Pontifex super eos cum chrysma faciens crucem in frontibus eorum cum invocatione sanctae Trinitatis, et tradit eis septiformes gratias Spiritus sancti.
Oratio ad confirmandum.
Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare. Accipe signum crucis Christi in vitam propitiatus 138.1076A| aeternam. Dicit: Pax tecum. R\. Et cum spiritu tuo. Ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dnm. Benedicat vos Dominus ex Syon, ut videatis bona, quae sunt in Hierusalem, omnibus diebus vitae vestrae.
Inde dicit:
Confirmat vos Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut habeatis vitam aeternam, et vivatis in saecula saeculorum. Amen.
Hoc autem per omnia praecaventes, ut haec non negligantur, quia tunc omnes baptismo legitimo Christianitatis nomine confirmantur. Interim vero scola jussa facit letaniam ante altare, prima septenas, et spatio facto faciunt alter quinas, iterum spatio facto faciunt trinas, et dum dicit Agnus Dei, 138.1076B| Magister scolae dicit accendite; et tunc inluminatur ecclesia, et procedit Pontifex de sacrario, cum duo cereostata (unde superius diximus) stant sicut antea a dextris et a sinistris altaris. Letania expleta dicit Pontifex Gloria in excels. D. et orationem; deinde legitur Apostolus: sequitur All. Confitemini Dno. Sequitur tractus Laudate Dnm omnes gentes: Sequitur Evangelium. De vespere Sabbati ante Evangelium non portant lumen in ipsa nocte, sed tantum incensum. Non cantent Offertorium, nec Agnus Dei, nec Communionem, sed missam per ordinem. Illud autem de parvulis providendum est, ut postquam baptizati fuerint, nullum cibum accipiant, nec ablactentur antequam communicent Sacramento corporis Christi; et omnibus diebus septimanae paschae ad missas procedant, et offerant 138.1076C| pro ipsis, et communicent omnes; hic autem supra scriptus ordine baptismi, sicut in hoc Sabbato paschae, sic et in Sabbato pentecosten omnimodis celebretur. Item in ipsa die diurnalem cursum separatim canunt. In ipsa nocte post gallorum cantum, matutino rumpente luce tenebras, surgentes in ecclesiam veniunt, et mutua charitate se invicem obsculantes, et dicant: Deus in adjutorium meum. Sequitur Invitatorium cum All. Sequuntur tres psalmi cum antiphonis: Beatus vir. Quare fremuerunt. Dne quid multiplicati sunt. Sequuntur vero tres lectiones cum responsoriis. Prima lectio de Actibus apostolorum. Sequitur secunda et tertia de homiliis sancti Augustini. Sequitur Matutinum cum All.
Infra Albas Paschae super Venite: Surrexit Dominus 138.1076D| vere all. et tres psalmi per nocturnum inponuntur per singulas noctes usque in octavas paschae, id est.
Feria II. Cum invocarem. Verba mea. Dne ne in ira tua.
Feria III. Dne Deus meus in te speravi. Dne Dnus noster. In Dno confido.
Feria IV. Salvum me fac Dne. Usquequo Dne. Dixit insipiens.
Feria V. Dne quis habitabit. Conserva me Dne. Exaudi Dne justitiam meam.
Feria sexta. Coeli enarrant. Exaudiat te Deus. Dne in virtute.
Sabbato. Dni est terra. Ad te Dne levavi. Judica me Dne quoniam ego in innocentia mea.
138.1077A| Item a Pascha usque in octavas ad omnes cursus non cantatur responsorium, nec lectio recitatur, sed 138.1078A| pro versu et responsorio cantatur. R\. Haec dies quam fecit Dn9, tantum prima, etc.
Quotation analysis